장음표시 사용
411쪽
intelligi aut literaliter, aut spiritualiter. Primo modo praecipiebat cessationem ab operibus seruilibus. Unde de eo dicitur,omne opus seruile no facietis in eo: obligabantur enim de rigore mandati iudari tali die, & nos die Dominica de qua infraJ cessare,ac feriari a laicis operibus,& omnibus profanis exercitiis,qualia sunt agricultura,artificia, negotiationes, operae conductitiae, laicalia officia, quaesturae, ,praetoria, officinae rerum uendibilium, scripturae rerum iudicialium,& id genus alia . Haec enim operari in tali die prohibitum est. Scriptura enim prohibet expresse,s nem tu quicquam operis facias in illa die,neque filius tuus,
neque filia,neque seruus, neque ancilla,neque bos tuus,neque.asinus, aut Omne iumentum tuum, neque peregrinus, qui tecum intra portas domus tuae hospitatur. Si uero necessitas occurreret,cum non habeat legem , Saluator docet necessitatis causas insperato occurrentes non esse comprehensas sub praecepto de
Sabbato sanctificando,dicens Marci. a. Sabbatum propter hominem factum est, & non homo propter Sabbatum. Et Luc.I . Cuius uestrum asinus, uel bos in puteum cadet,& non continuo extrahet illum die Sabbatic Simile exemplum po-s nitur, Mat. Ir. Si igitur licet operari die Sabbati,ut unam ouem,uel asinum salues,multo magis, ut hostem profliges,ciuitatem liberes,domum aut uicinia serues ab incendio,aut prouinciam ab inundatione. Apostoli etiam urgente lamevellicabant spicas,&confricabant in usum cibi. Vnde Saluator Iudaeis super hoc e facto scandalizatis dixit. Non legistis,quod secerit David primi Reg. 2I.quando esuriit quomodo intrauit in domum Dei cum suis,& panes propositionis comedit, quos non licebat sibi, nec suis edere,sed solis sacerdotibus, & sine reprehensione fuit e Non tamen licitum est talia seruilia in illo die facere, quae commode fieri possunt diem illum praenieniendo,aliter transgressor erit huius praecepti. Vnde num.II. habetur.Factum est autem,ctim essent filii Israel in solitudine,& inuenissent hominem colligentem ligna in die Sabbati,obtuleriit eu Moysi, & Aaro,& uniuersae multitudini,qui recluserunt eum in carcerem expediates responsum Domini,qui dixit ad Moysen. Morte moriatur homo iste,obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. Non hoc modo nunc asitur. Erat tunc lex irae,s ueritatis,& rigoris: nunc autem tempus gratiae,& miserationis. Merito igitur omnibus tam pauperibus,quam diuitibus sabbatizandum.
De Sensu Mystico siue spirituali istius praecepti. Caput. X XIIII.
Piritualis sensus dicti mandati secundum praefatum Dominum Al xandrum, ubi supra,est triplex, uidelicet moralis,allegoricus, & anagogicus. Moralis signat cessationem a peccatis, &ab his omnibus, quae sunt impedimento, quo minus aliquis ex toto corde diligere Deum,& colere possit. Allegoricus quietem Christi corporis in sepulchro. T e lius uero,qui ad anagogen pertinet,aeternam requiem in caelo. De primo quide, illud praeceptum nobis modis omnibus obseruandum est,ut quiescamus peruerse agere. Secundum expletum est iam in Christo, de quo beatus libro . . super Gen. ad literam diffuse. Tertium expectatur,& speret B ut liberati de corpore mortis huius,ac soluti graui peccatorum onere, post multas tribulationes,&angustias,post uarios labores,quibus Saluator nos praecessit,
ingrediamur di nos in requiem illam,ad Hebr. q. in qua sabbatum est ex sabbato,Esa. Augustinus
412쪽
to, Esa.66. Sabbatum delicatum &sanctu Domini gloriosum, ubi supra, cap. 38. Ex parabola enim diuitis Epulonis Luc. I 6. constat,m iusti ante Christi resurrectionem erant extra tormeta,& in expectatione,magnoii; interuallo diuisi ab improbis uidelicet, in limbo,non minus anheli spiritu ad promissam requiem figu iratam in Sabbato Domini,quam fuerant antea in hoc mundo. Licet enim Dei obeneficio separati essent ab impiis,& inquietis hominibus per Chaos maFum interpositum,& inuenissent specialem consolationem,qua securi erant de sua s Iute futura: nondum tamen Sabbatismum Domini, hoc est requiem in Deo inuenerant: quia nondum erant facti unum cum ipso in gloria, licet facti essent
Quomodo dies septimus in octauum mutatus est. Caput. XXV.C S T resurrectionem Dominicam pro Sabbato diem feriatum agi- .mus eum,qui proxime sabbatum sequitur: mutatum est autem Apostolorum auctoritate & traditione, ne quid habere commune cum Iudaeis uideremur canone.8.Apostolorum, quemadmodum eorunde
auctoritate costitutum est. Si quis ante aequinoctium uernale sanctae Paschae die cum Iudaeis celebraret Episcopus,aut presbyter abiiceretur. Quum & illud cautum esse uidetur, quandiu durabat sacerdotium Iudaeorum,ut qui ministerio sacerdotii fungebantur, non sacerdotes,sed presbyteri tantum uocarentur: quod etiam deinceps diligenter sancti Patres cauerunt semper, ne quid catholici non modo cum iudaeis, sed ne cum haereticis quidem aliquid haberent commune. Qua de re Chrysost.Tomos .aduersus iudaeos oratione prima grauissime reprehendit eos, qui ieiunarent iisdem diebus, quibus iudari solenniter ieiunabant. Vnde in Toletano concilio . . propter uitandum schismatis scandalum, uel haeretici dogmatis usum, decretum est, ut simpla teneretur baptismi mersio , ne uiderentur,qui tertio mergunt,haereticorum approbare assertionem,dum sequun
tur & morem. Ratio autem,quare non obliget nos praeceptu sabbati illius,quod Uerat iudaeis celebre,est quoniam ut dicit Dominus Alexader de gles, ubi supra,& sanctus Thom.22.q. Iaa. art. q. erat caeremoniale datum illis in signum,&typuChristi suturi, ut expresse testatur beatus Paulus ad Colossen. a. dicens. Nemo uos iudicet in cibo,& potu,aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorii, uae sunt umbra futurorum,corpus autem C hristi. Quo loco duo sunt obseruana. Primum, sabbata, &sesta iudaeorum fuisse umbram Christi. Secundum interiisse ea cum lege, nec quenquam, inquantum talia, amplius obligare. Facta enim sunt mendacia, & noxia his,qui ea obseruant, sicut & tota lex uetus,praeci- ripue quo ad iudicialia,& caeremonialia, nunc est mortisera his, qui confidunt in ea. Hinc seriuntur anathemate,habenturq; pro iudaizantibus, quicunque praesumunt celebrare diem illum sabbati,quem iudaei celebrem habent.Nobis enim est alius dies loco illius celebris. Vnde ne iudaizare uideamur,consilio Apost lorum,& Patrum,ac totius ecclesiae unanimi consensu mutatu est nomen,& dies sabbati in nomen ac diem Dominicum,ut neque eundem diem, neque eodem sub nomine sabbatizaremus nos: quia neque est eadem ratio sabbatiimi nostri,& iudaeorum, neque idem est dies consummationis operum creationis, & resum
rectionis: ille prior,iste posterior concurrens cum primo die creationis rerum, non sine
413쪽
non sine mciterio. Quandoquidem ut in illo opificium huius seculi inceptu est,
ita in isto exordiu incepit seculi futuri ,cuius saluator noster appellatur per prophetam pater dicentem. Et vocabitur nomen eius sortis costiatius &c. Pater futuri seculi. Non modo enim creauit Deus mundum, qui non erat, sed restituit, quod perierat. Quia a tempore resurrectionis Christ immutatum est sabbatum iudaeorum in dien Dominicam,quae sane ab illo tempore manet celebris inter christianos in memoria resurrectionis, & glorificationis humanae naturae, ut inquit Augustinus I 19. epistola de ritibus ad Ianuarium Quare magis Sabbatum mutatum sit in diem Dominicam, quam in alium diem. Capt. XXVI.
IX uniuersili igitur totius Ecclesiae traditione habetur eodem pro ' ses modo,quo constat de quatuor Euangeliis, quod ab Apostolis di -cta sunt,& tradita: quia uniuersalis ubiq; ecclesia ab initio dati cuan- luelii semper credidit) Dominicam resurrectionis diem debere celebrem esse quolibet septenario dierum non autem Sabbatum iudaeorum: et sic tradidit posteris suis custodiendam. Traditiones apostolicas quomodo debe mus obseruare docet beatus Ignatius,de quo scribit Eusebius libro .3. c. 33. Ec-Hesiasticarum historiarum. uod is docebat ecclesiae Populos, ut diligentius, ac tenacius Apostolorum traditionibus inhaererent,quas etiam scriptas reliquem: Et Basilius de Spiritu sancto .c. 27. dicit,Dogmata,quae in Ecclesia praedicantur partim ex conscripta doctrina habemus,partim ex Apostolorum traditione ad nos delata in musterio recipimus,quae utraq; ad pietatem uim habent: & nemo his contradicit,qui uel saltem modicam Ecclesiasticarum legum experientia habet . Origenes in explicatione cap. pri ad T itum de eisde quoque dicit Si quis Christo se credere profiteatur,& aliud de ueritate christianae fidei credat, quam habeat definitio traditionis ecclesiasticae, haereticum eum pronuntiare non dubite . Et Paulus primae ad Tessal- 2. daq; state,& tenete traditiones, quas didiciustis siue per sermonem,siue per epistolam nostram. Supradictam traditionem de commutatione Sabbati in Dominicam approbauit,& confirmauit conciliit Laodicense Phrugiae,contra eos qui ubiq; exigunt,ubi scriptu est Θ Interim scriptura beati Ioannis satis insinuat diem septimam,qua Dominus resurrexit, fuisse celebrem tempore apostolorum, atq; appellatam tunc temporis Dominicam, chindicat Apoc. primo. Ego Ioannes fui in spiritu in Dominica die. Ante resurrectionem Domini nulla dies fuit appellata Dominica. Non scriberet igitur Apostolus, ego sui in spiritu in Dominica die,nis eo tempore fuisset celebris, nota cunctis. Quod autem beatus Ioannes per diem Dominicam intellexerit primu diem, qui est proximus post S abbatum, Ambrosus Ansbertus uetustus, & eximius doctor,qui claruit ante annos quingentos,& quinquaginta, tractans hunc Iocum inquit, Ioannes non in Sabbato,sed in Dominica die,quae prima est post sabbatum in spiritu suisse se dicit: quia nimirum iam uetus illa,quae morte operabatur, lex, transierat :& noua,quae uiuificat,in Christi resurrectione claruerat: atq; corporalis illa uacatio in spiritualem animarum requiem conuersa uigebat, quando ille haec Sacramenta cernebat. Et Augustinus scribens contra R damantum Manichaeum cap. 16. dicit. Nos quot & Dominicam diem,& Pascha solen
414쪽
niter celebramus, & quaslibet alias christianas sestiuitates. Addens alio loco, Dominicum diem Apostoli & Apostolici uiri ideo religiosa solennitate habendum sanxerunt,quod in codem redemptor noster a mortuis resurrexerit. Beatus mquoque Ignatius discipulus Ioanis Apostoli secundus ecclesiae Antiochenae Episcopus in epistola sua ad Magnesianos,cuius beatus Hieronymus meminit, docet pro sabbato celebrandum esse diem Dominicum, ob Dominica resurrectionem eo die facta. Sactus uero Tho. 22 .' Iaa. art. q. inqui Qubd obseruantia diei Dominicae in noua lege succedit obteruantiae sabbati non ex ui p cepti le- ω' gis, sed ex constitutione Ecclesiae,& consuetudine populi. Nec enim huiusmodi obseruatio est figuralis,sicut obseruantia sabbati in ueteri lege. Et ideo non est ita arcta prohibitio operandi in die Dominica,sicut in die sabbati: sed quaedam opera conceduntur in illa,quae in die sabbati prohibebatur,sicut decoctio ciborum,& huiusmodi. Et etiam in quibusdam operibus prohibitis facilius propter necessitate dispensatur in noua,quam in ueteri lege,quia figura pertinet ad pr
testationem ueritatis,quam nec in modico praeteriri oportet: opera autem secum
dum se considerata pro loco & tempore immutari possunt. Quare Dominicus dies est tam in ecclesia celebris. Cap. 27. Ominicus dies,ideo est tam celebris in ecclesia, quia prae caeteris suit multis Dei beneficiis insignitus: cuius pconia Leo Papa epistola. 81-πι-his uerbis recenset. Tanta est,inquit, haec dies diuinarum dispens tionum mysteriis consecrata, ut quicquid a Domino est insignius institutum,in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium. In hac per Christi resurrectionem,& mors interitionem,& uita sumpsit initium. In hac Apostoli a Domino praedicandi omnibus gentibus euangelii tubam sumunt,& inserendum uniuerso mundo sacramentum regenerationis accipiunt . Mar. I 6. & Mat. 28. In hac,ut habetur Ioannis. 2o. congregatis in unum discipulis clausis ianuis Diius insufflauit in eos ,&dixit. Accipite Spiritu sanctum . In hac denique promissus a Domino Spiritus sanctus aduenit, quem diem uocant Euangelistar unam,sive primam sabbati. Magnum quippe fuit beneficium,quod creati sumus,qui non eramus:sed multo maius illud, quod restituti sumus, qui
perieramus, per eundem, per quem creati sumus Dominum nostru Iesum Christum. Quapropter congrue hunc diem celebramus,& Dominicum appellamus, in quo uere se Dominum omnium Christus decimauit: ideo merito cantat in eo Ecclesia. Haec dies,quam secit Dominus, exultemus,&laetemur in ea. De hocpcepto ultra illa,quae dicta sunt in capite . a . inquit sanctus Tho. 22. q. I 22. arti g. in rcsponsione ad primum argumentum. Quod mandatum de sanctificatione sabbati literaliter intellectum,partim est morale, & partim caeremoniale.
Morale quidem,quantum ad hoc,quod homo deputet aliquod tempus uitae suae ad uacandum diuinis. Inest enim homini naturalis inclinatio ad hoc,quod cuilibet rei necessariae deputetur aliquod lepus,sicut corporali refectioni, sono &c. Vnde etiam spirituali resectioni,qua mens hominis in Deo reficitur secundum rectae rationis dictamen,aliquod tempus deputari debet :&sic habere aliquod tempus deputatum diuinis,cadit sub praecepto morali. Sed inquantum in hoc praecepto determinatur speciale tempus in signum creationis Mudi, sic est caer moniale,
415쪽
moniale, scut & caeremoniale etiam est secundum allegoricam significationem, prout fuit signum quietis Christi in sepulchro,quae suit septima die. Similiter &secundum moralem , prout significat cessationem ab omni actu peccati,& qui tem mentis in Deum,secundum quod est quodammodo pra ceptum generale Est & caeremoniale secundum significationem Anagogica, rout praefigurat quietem fruitionis Dei,quae erit in patria. Vnde praeceptum de lanctificatione sabbati ponitur inter praecepta decalogi, inquantum est praeceptum morale,& non caeremoniale.
Quid teneamur facere in die Dominica. Caput. XXVIII. Espondeo,* ad seriandum singulis Hebdomadibus eo septimo die, quem placuit Spiritui sancto,& Apostolis appellare Dominicam, ad
hunc finem, ut sanctificaremus eundem . Nam ut unus ex septem dietilbus sit celebris, ac sanctus Domino, nihil antiquius eo. Hoc enim ante legem suit, hoc sub lege,& hoc post legem. Ante legem quidem in recordationem creationis. Sub lege, in pactum & signum sempiternum sanctificationis futurae per Christum in memoriam quoq; liberationis a seruitute aegyptiaca . Denique post legem,sub evagelio,in memoriam resurrectionis Dominicae, quae consummatio est operis creationis. Quid enim profuisset creatum esse,aut natu, deinde renasci,nisi contigisset & immortalem fieri per resurrectionem quomodo Christus resurrexit per gloriam Dei Patris λ nihil enim rationi magis consonum, quam ut homo, qui totus ex Deo, totus in Deo,& totus subsistit per Deu , ascendat & animo in Deum, & corpore quantum potest, quiescens modicum a terrenis istis occupationibus Acb totum illi impendens, a quo omnia accepit, ct hoc die septimo . Rb initio enim mundi conditi, sabbatietatu est die septimor quod licet scriptum non legatur,tamen hoc nemini dubium esse debet: cum nosit uerisimile, quod Deus tam solenniter consecrasset diem illum, ut sanctus, &sacer omnibus csset, nec tamen hoc patribus legis naturae indicasset. Legis itaq; naturae est,m aliquando feriemur ab operibus profanis, uacantes Deo, ac diuinis. Legis uero diuinae, quod id faciamus septimo quoque dic: porro Apostolicae ordinationis, Spiritu sancto sic suggerente ,est,sa idem fiat eo die ,quo Christus resurrexit a mortuis, hoc est Dominica,quae est octaua post primum creationis rerum diem, propter mysterium superius expressum. Transiit ergo ab hoc tertio praecepto Decalogi, quod caeremoniale erat ueteris legis emansit autem quod morale erat, diuinitiatq; praescriptum,nempe tota substantia praecepti cumifine,ob quem datum est praeceptum, uidelicet non facies in eo quicquam opcris tu,filius tuus,& filia tua&c. Et id sane ad eum finem, ut sanctifices illum. Quod quidem eo modo,ut fuit semper,ita& erit in praecepto quandiu stabit mundus, ct sub eadem poena: nimirum,quod morte morietur,peribitq; anima cius de populo suo, qui uiolauerit Dominicam sacram Domino Deo suo. Verum sempiaterni iugitq; sabbati obseruatio non exigitur a nobis in hac peregrinatione nostra,ctim uentum erit ad caelestem patriam,ibi sabbatum erit ex sabbato, ibi r quies sempiterna,ibi uacabimus uidebimus,amabimus, ct laudabimus absque ulla fatigatione eum,qui & legis i desideriorum nostrorum finis est, Saluatore, lnostrum: ut sit Deus omnia in omnibus: & tunc inter eos numerabimur, de qui ebus in ps. 83 Beati,qui habitant in domo tua Domine in secula, seculorum lau- idabunt
416쪽
dabunt te. Expediret igitur,ut h uius diei praeceptum iuge esset. Verum infirmitati nostrae largitur misericors Deus,ut qui cunctos non posse videmur, certos tamen dies observemus,&sanctificemus, hoc est in sanctis operibuS transigamus, cnec ullis indignis actionibus profanemus sancta illa opera. Ex Agathensi concilio didicimus,ubi cures praecipitur,ut Populus Missas die Dominico integras
audiat. Apostolorum quoque canonibus,canone .X. cautum est, ut communione priuentur, qui solennibus sacris non perseuerauerint in oratione usque dum missa peragitur: quo tempore conuenire etiam ad Ecclesiam,&scripturas Apostolorum, & Euangelium audire iubentur. Hoc est igitur sanctificare sabbatum, sacrificiis, concionibus,& aliis diuinis officiis corpore & animo interesse, similiter & benestela illius recolere,ac pro illis gratias Deo agere. M imc uero ab- sinendum est illo die ab operibus seruilibus ,& praecipue peccatis, cum nulla maior seruitus sit,quam peccatum. De caeteris ecclesiae festiuitatibus. Caput. XXIX. . I Raeter Dominicam, etiam aliae festiuitates, Pentecostes . Natiuitatis es t Domini,beatae uirginis Matris Dei, Apostolorum,aliquorum Martyrum, consessorum, uirginum & c. sunt nobis instar sabbatorii, idest I dierum requiei Domini, consecratae, & sanctificatae a Domino per suos legitunos Vicarios: idq; per auctoritatem diuinam caelitus cis comunicata a Christo Domino nostro,accedente interim approbatione uniuersalis ecclesiae. Nec est dubitandum de potestate ecclesiae super institutione solenitatum ,quia si Ponti sex habet auctoritatem sanctificandi,uel consecrandi hominem laicum in sacerdotem Christi, si aedem profanam sua benedictione potest sacere perpetuo sacram Deo,cur non habeat potestatem consecrandi diem operarium in diem festum, uel sacrum Christo, uel alicui sanctorum eius. ' Vnde beatus Ignatius in epistola sua ad Magnesianos sicut hortatur pro sabbato celebradum diem Dominicum,ita&in epistola sua ad Philippenses docet,& alios dies sestos honorados esse. Vide ad hoc propositum diuum Augustinum ad Ianuarium, dicentem epistola 119 . Quod festa resurrectionis dominicae, Ascensionis, & Pentecostes anniuersaria sosennitate celebria erant toto terrarum orbe usque ad tempus situm. Quid dicam de aliis sanctorum,qui hinc migrarunt ad caelum, stiuitatibus ξDefesto beati Laurentii expresse meminit idem Augustinus tractatu. 27. super Ioannem: similiter& de lenitatibus Natalis Domini ,& sancti Stephani sermone primo de sanctis. Festa quoq; Natiuitatis,& Assumptionis beatae Virginis,quod fuerint celeberrima in populo, Augustinus,& Hieronymus in suis Homitiis, &sermonibus ostendunt. T heodoretus etiam Curus reliquit nobis tetrastichon in dormitionem.' ο Ἀου pro eius solennitate scriptum. Ad haec testimonio nobis
sunt fidae Historiae singulorum Apostolorum festos dies celebratos suisse lonae ante tepora Siricii Papae, qui praesedit ecclesiae circa annum Domini. 398. De le-pte Machabaeis,deq; Cypriano Episcopo & Martyre testatur Graegorius Naetian- genus oratione . I9. &-2o. De festis sancti Gregorii militis Caesariensis, ac sanctae Iulianae martyrum loquitur Basilius magnus in sermonibus conscriptis de eisde. De martyrio beatae Agnctis uirginis scribit beatus Ambrosius in sua legenda. Praeterea autem est inuenire tam apud Basilium, Chrysostomum , Cyprianum, Augustinum
417쪽
Augustinum, quam in conciliis ecclesiae, quod debeant in singulis quibusque
locis, ubi sancti Martyres per martyrium generose triumpharunt,aut ubi eorum seruantur corpora, festa eorundε celebrari. Vnde in capitulo finali de feriis per Gregorium nonum praecipitur,ne quis festa ,quae iam ab olim toti populo celebria sunt ,cesset celebrare. Quomodo a multis sesta profanantur. Caput. XXX. A M qualia nunc a multis sabbata celebrantur, non sanctificari, sed
profanari uidetur. Neque enim ad potationes,ad choreas,ad luxus, instituta sunt sabbata,cum sit a Diuo Augustino scriptum pS. 9I. M lius est arare,quam saltare:nulla sunt opera magis seruilia,quam pec- cata: quamobrem ab iis, quae uere seruilia sunt opera, semper abstinere oportet. Caeterum labores manuum fieri quandoque possunt etiam in die festo, si uel n cessitas euidens expostulet, sicut Dominu excusasse legimus discipulos euellen-B tes spicas in sabbato. Vel ecclesiae commodum,sicut in euangelio sacerdotes s cisse dicuntur omnia,quae erant necessaria in templo in die sabbati. Vel proximi utilitas, sicut Dominus curauit in die Sabbati infirmos Iom.17 Vel superi ris auctoritas,sicut idem praecepit iudetris, ut circuciderent in Die sabbati. Extra hos casus, si quis manibus laborauerit transgre r mandati de sanctificado sabbato iudicandus erit. Unde Prosper Aquitanicus parte prima de promissionibus,& praedictionibus.c. 36. inquit. Quod uotum uouentes sese offerunt Deo: eiulq; uerbo uacantes spirituale sabbatum obseruant cum Maria, quae ut legitur Luc.Io. Meliorem partem elegit,a quo declinantra in strangulatione, dum munC danis curis innodantur, morsu pestisero, tertiae plagae aegyptiorum laeduntur in anima. Ex quibus uerbis etiam illos uenire contra praeceptum hoc de sabbato sanctificando manifestum est, qui cum semel Deo se deuouerint, primam fidem irritam facientes, matrimonium contrahunt, cuius generis sunt sacerdotes, &monachi :quibus non propterea nubere interdictum est,quod malae sint nuptiae: sed quod ,cum perpetuum illis sabbatum obseruandum,& iuge sacrificiu sit offerendum,ac in lege Domini die noctuq; meditandum, abstinedum est eis ab his omnibus,per quae possint a continua sabbati obseruatione avocari. De quarto praecepto,uidelicet de honore parentum. Caput. XXXI. Anctus Thomas . 22. q. I 22. ari . . inquit, quod praecepta Decalogi ordinantur ad Dei dilectionem,& proximi . Inter proximos maxime obligamur parentibus. Quare ,post praecepta immediate ordinantia nos in Deum,ponitur praeceptum ordinans nos ad paretes, qui sunt particulare principium nostri esse,sicut Deus uniuersale: & sic est quaedam ass-nitas huius praecepti ad praecepta primae tabulae . Hoc idem legitur apud Dominum Alexandrum de Ales, in .3. parte suae summae .q 33. in principio. In prima tabula edocti sumus,quomodo diligere,pieq; colere Deum oporteat. In post riore uero, quomodo sit proximus diligendus docemur. Proximum autem existimare debemus omnem hominem,sicut a Basilio in p. I . Legimus annotatu.
Omnes enim sumus fratres ex eodem patre progeniti. S i spiritualem quaeris,poter
418쪽
ter noster in caelis est , Matthaei. 6. Si terrenam originem, pater noster Adam,
mater nostra terra est: ex eodem luto fabricati sumus omnes. Itaq; natura fratres sumus omnes secundum carnem, secundum spiritum regenerati fratres, scum eandem a Domino gratiam accipimus. Nam & nos omnes unum corpus sumus in Christo: singuli autem alter alterius membra. Sicut enim ipsa pro se inuicem solicita sunt membra, ut non modo non laedat unum alterum , sed pro uirili sua succusere laeso conatur: sic & nos alterum pro altero solicitos esse, ac quoties necessitas postulat, inuicem subuenire oportet: omnes itaque diligendi sunt. Delectus tamen habendus est eorum, quibus benigne facia mus: nam ut quisque nobis suerit coniunctissimus, ita plurimum est in eum benignitatis conserendum. Quapropter hanc probandam esse putat liberalitatem Ambrosius libro primo ossiciorum. cap. 3o. Vt proximos seminis tui non
despicias, si egere cognoscas. Melius enim est, inquit, ut ipse subuenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati. Vnde b eatus Paulus primae ad T imotheum. 3. bi quis, inquit,si lorum & maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit,& est infideli sdeterior . Inter ergo suos domesticos iure suo primum locum sibi parentes uendicant, per quos facti sumus: qua ex causa filii sunt sub dominio & potestate parentum constituti ,& sunt quaedam parentum possesso. Potest enim pater operis filii uti,& illas locare,sicut & serui. Ideo Dominus praecepit dicens, honora patrem tuum,& matre tuam, ut sis longaeuus super terram,quam Dominus
Deus dabit tibi. Parentum autem nomine non ii solum accipiendi sunt, ex quibus secundum carnem geniti sumus,sed & omnes,qui praesunt, siue sint pastores& Episcopi, siue Reges & Principes aut quiuis alius magistratus. Omnis enim potestas a Deo est,& qui resistit potestati,Dei ordinationi resistit,ad Rom. I 3. Vnde praefatus Dominus Alexander ubi supra membro primo,inquit, quod supra dictum mandatum potest trifariam intelligi. Vno modo secundum quod educitur a lege naturae, & sic significat patrem carnalem . Natura enim non nouit nisi
patrem,qui est principium sui esse naturalis. Alio modo secundum quod est legis scriptae a Deo inspiratae, & sic loquitur de patre spirituali: & in hoc addit lex
scripta a Deo inspirata ad legem naturae. Non enim reputat patrem illum duntaxat,qui est principium in esse naturae,sed etiam illum,qui est principium per ministerium in esse gratiae,secundum illud ,primae Cor. . Per Euangelium ipse uos genui: generant enim tales in nobis spiritum C hristi. Et ad Gal. 4. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in uobis Christus. Postremo secundum g accipitur per allegoriam improprie,& sic pater est Deus. Vnde pro regula ha bebis, quanto unusquill magis participat in nomine patris,& matris,quodq; meliori ratione nobis parens est, eo seruentius ei impendendus est honor, qui hoc mandato praecipitur. In quibus debeamus honorare Parentes. Caput. XXXII. Ominus Alexander ubi supra membro. 2. art. primo inquit . Honor,gpcipitur in quarto madato,e exhibitio corporalis,& spiritualis sub δε sidit: iste in reuerentia, corporalis in sustentatione. In reuerentia tripliciter, uidelicet in affectu,in effectu, & in signo. In affectia amo. A CC re timente
419쪽
re timente paternam offensam, de quo beatus Hieron.de honorandis parentibus, Praebeatur parentibus honoris mista formido. In effecitu, eis obediendo , de quo ad Eph.6. Filii obedite parentibus uestris. Et super illud Ecclesiastici. 3. Natio illo' obedientia, dicit Glos qui parentibus, uel magistris obediunt. In signo, ut dicit Glos. interi. super illud ad Ro. I3. Cui honorem,honorem, assurgendo, qualis fit non solum denudatione capitis coram eis, sed etiam, ac magis, si per omnia primum illis tribuamus locum in colloquiis, in conuiuiis, in consessionibus, in humanitatis studio , in disponendo de rebus domesticis, in consultando , & similibus: quae sunt signa honoris. Salomon ille sapientissimus, tertii Reg. a. Matri uenienti assurrexit, eamq; adoransn iuxta se in solio gloriae collocauit. Sustentatio in tribus per eundem consistit, uidelicet in solatio uerborii, sicut habetur Ecclesiastici. . Dedecus filii pater sine honore,& subdit, fili suscipe senectam patris tui, ubi glos Filii carnales,&discipuli, honore solatio debent uere parentes. Et Hieronymus ubi supra , Nemo patrem asperis uerbis tardat: affectum sonent, quicquid linguae dixerint liberorum : haec filiorum ora loquantur, quod parentes delectat audire. Secundo in seruitio ope', ut habetur Ecclesiastici.3 .Qui timet Ucu,honorat pa-c rentes,& quas Dominis seruiet his, qui se genuerunt. Vltimo, in exhibitione necessariorum. Vnde Hieron. ad Saluianam super illud primae ad T . s. Qui bene praesunt duplici honore digni sunt,inquit. H onor in prasin ciarum uel pro eleemosyna, uel pro munere accipitur. Et super illud, honora patrem tuum &c.dicit. Hoc non in uerborum sono,qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in uictus necessariis ministradis debere intelligi. Quod autem honor parentum includat subsidium eis impendendum, Saluator testa, tur Mat. IS. dicens Vos autem dicitis, quicunque dixerit patri, uel matri, munus quodcunq; cst ex me, tibi proderit: & non honorificabit patrem suum , aut matrem suam,& irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem uestram: quasi dicere uos docuistis satis esse obtulisse in templo,quod debebatur subue-tioni parentum. Ego autem dico uobis, quod per hoc irritum fecistis mand D tum Dei de honorandis parentibus. Et ut adhuc melius intelligatur, sic eXponitur . Quicquid possum dare ex me,hoc est munus,quod est ex me,libi proderit, idest ad utilitatem tuam erit,& profectum,ac beneplacitum . Hoc autem dicetes' subinferebant, se nihil posse dare,ctim omnia deuouissent: & hanc responsione dandam parentibus docuerunt Scribae,&Pharisaei filios,quos monuerant, ut uouerent res suas Deo: & sic subtraherent a beneficio parentii. Glos. quoq; super illud Ecclesiastici. 3.Honora patre &c. ait. Reveretia exhibedo,& necessaria ministrando. Idem habetur in Glos. ad Ephes. 6. Si quaeratur,quare non praecipi-E tur honor filii,sicut patris, praefatus Alexander in. 3. parte suae lummae. q. 33. me-bro .3. arti. primo,respondet, Quod amor patris in filio totus est gratuitus,cum filii sint a parentibus, & intendatur amor ille per naturam sensualitatis. Vnde Hieron. de honorandis parentibus dicit it tibi grata uita parentum,quibus charior est uita tua, quam propria. Ratio, quia inclinatio cuiuscunque magis est ad conseruationem speciei ,quam alterius indiuidui. Magis autem conseruatur species per uitam filiorum, qui sunt magis apti generationi, & plus possunt uiuere, quam per uitam parentum,qui secundum communem cursum naturae breuiorem sunt habituri uitam. Amor uero filiorum in parentes est debitus, cum accipiant
420쪽
I accipiant, a parentibus esse,& educationem. Vnde beatus Hierony mus,ubi supra. Exolue fili, quod debes, & debita officia qualicunque exhibe famulatur
quia parentibus nemo potest reddere aequi ualens. Huiusmodi autem amor intenditur per uiam rationis, non sensualitatis. Ad honorem enim filiorum natura inclinat : ad honorem parentum inclinat ratio excitata per considerationem
debiti, & praecepti: quemadmodum non est praeceptum de amore sui, cum ad hoc sufficienter inclinet natura,sed proximi.
An soluatur obligatio filii ad patrem per ingressum religionis. Caput. XXXIII.
D hoc dubium respodet Dominus Alexander ubi supra membro .A. Adi arti. primo. Quod cum honor patris consistat in multis, non soluitur obligatio exhibitionis honoris per ingressum religionis, licet sol- uatur quo ad debitum substentationis: ex quo enim moritur mundo liberatur ab illa solutione. Sed exhibitio spiritualis in reuerendo, solando, uel orando,non soluitur: imo magis sub obedientia religionis augetur,& perficitur praeceptum de honore parentum Si iterum qua ratur, an propter parentum necessitates dimittendus sit ingressus religionis . Respondet idem si ander ubi supra articulo. a. adducendo duas opiniones, quarum primam approbat tanquam magis persectam, secundam tanquam magis piam . Prima talis Best, quia aut talis potest in seculo secure manere sine detrimento salutis, & in tali caui non debet ingredi religionem,sed patri necessaria ministrare: aut si uidet sibi in mundo imminere periculum anima &lapsus in peccatum, tunc sequen do Christi consilium debet relinquere patrem,& religionem ingrcdi. Secunda opinio est, quod quadocunque silii Spiritu Dei aguntur, non tenentur ministrare necessaria patri in seculo,sed ingredi religionem. S igna autem,quod quis ex Spiritu Dei ducatur ad dictum ingressum,sunt tria, uidelicet iucunditas metis ex persectione religionis considerata: uoluntas cauendi circunstantias,& Occasiones peccatorum: & propositum proficiendi in melius. Et subdit, quod uel habet ingrediens temporalia bona, de quibus possit sustentata, aut non . Si habet, poterit patri ea relinquere ad sui sustentationem : si non habet, non
tenetur tunc ministrare. Sed ciam transfert se totaliter ad seruitium liberalissimi patris cactestis, commendare illi debet curam patris sui,qui dat escam omni carni, & pascit uolucres cani. Matthanas. 7. cui etiam est cura de omnibus: &sc meliori prouisori dimittuntur parentes Medi. Iuxta quod quaeritur, an incrrore haeretis filius accusans patrem ad damnationem,sit huius mandati transgressor r&an teneatur accusare . Respodet praefatus Dominus Alexander ubi G1upra, Quod aut pater haereticus solum sibi nocet, ut puta, quia haeresis est Uocculta, & tunc filius non tenetur accusare patrem: aut sua praua doctrina alios corrumpit, & hoc modo tenetur accusare: cuius ratio est, quia honorem
patris caelestis praeserre debet honori patris terreni. Carnalis enim pater dehonestans, & inhonorans caelestem, non est sustentandus. In tali enim casu de illo ueriscaretur illud Euangelicum, qui honorat patrem, aut matrem, plus quam me, non est me dignus.
