장음표시 사용
431쪽
. D dominadi,& si qua similia,haec sunt,quae in bellis iure culpatur quae plerunq; ita
culpantur, ut iure et puniantur. Vltimurequisitu ad hoc, ut bellu sit iustu, est ut persona,quae bellu gerit,no sit bellare prohibita:ecclesiasticis publico decreto est bellu interdictu. Vnde conciliu Meldense, ut habetur. 23. q. 8. ait. Quicunqile ex clero uidentur esse, arma militaria non sumant, nec armati incedant,sed pro Lsonis suae uocabulum religiosis moribus, & religioso habitu praebeant: quod si contempserint, tanquam sacrorum canonum contemptores, & ecclesiasticae auctoritatis profanatores, proprii gradus amissione mulctentur: cum non possint simul Deo,& seculo ministrare.Non est tamen eis interdictum iusto bello, ut pugnantibus subueniant spiritualiter, interesse pro cis orando, ad uirtutem eXomtando, & suorum peccatorum consessiones audiendo. Nam in lege ueteri mandauit Deus Iosue.6. ut in bello contra Hiericho Sacerdotes sacris buccinis clangerent . Et nota, quod hic non loquimur de bello defensivo, quo quis se ab alio iniusto inuasore defendit,sed de bello illo quod quis cotra alium primo mouet. Nam in bello defensitio, siue publicum sit, siue priuatum, non est expectanda auctoritas: quia haec omnibus concessa est, ut se ab iniusto mafore defendant. Vnde dicitur ex tr. de homicidio uoluntario. c. Significasti, Vim ui repellere Omnia iura concedunt, & hoc contra Manichaeos, Oecolampadium, & Lutherum. Manichaei quidem adeo damnabant in uniuersum bellum, ut reprehenderent ipsum Moysen, & Iosue, qui tantum erant executores diuinae iussionis. Ce- colampadius paulo modestior illis, dicebat tempore mansuetudinis euangelicae non licere christianis bellum gerere Lutherus denique asseruit non plane illici tum esse bellum,sed christianos bellare contra Turcas uoluit penitus esse prohibitum : cum hoc sit c ut ipse dicebat rebellare uoluntati diuinae, ut stantis, &corrigentis iniquitates nostras per illos, tanquam ultionis suae ministros: quasi christianus in christianum bellum posset gerere , non autem contra canes, idest iT urcam, & atheos homines.
An haereticus possit iusto bello expugnari. Cap. XLIIII. ICO, saluo semper meliori iudicio, si nullus potest esse crudelior hostis haeretico, qui potest iuste ab illo uitam auferre, & diu eum
uiuere permittit: & ratio est, quia haeretici abutuntur tempore sibi dato ad poenitentiam. Nam bellum contra haereticos bona intutione mouere,quis uetat bona siquidem est intentio,velle haereticos ad fidcm conuertere,& eos cogere,ut fidem, quam semel in baptismo susceperunt,tueri cogatur Bona intentio est, uelle fidem catholicam exaltare,& dilatare,quam haeretici sua pertinaci rebellione facile coangustabunt, nisi bello coerciti a suis pestiletissimis erroribus resipiscant. Bona intentio est,uelle rebelles cogere, ut debitam, cui t nentur,obedientiam reddant. De auctoritate contra eos mouendi bellum nul-B lus nisi ignarus,dubitare potest,ut ex superius allegatis patere potest. Inter alias iusti belli causas duae sunt,altera recessus a uero Dei cultu, ut faciunt haeretici. NaDeus filiis Israel olim praecepit,ut ciuitatem, quae in hoc incidisset crimen, bello delerent, Deut. Ir. Et altera, cum quis rebellat aduersus superiores Ecclesar, ut faciunt haeretici, cum eius doctrinam fideles recipere teneantur. Heter
lici autem superbia excaecati propriam sententiam praeserunt doctrinae san -
432쪽
Ecclesiae, ideo eius mandata contemnunt. Verum principes non habent hanc mouendi bellum contra haereticos potestatem, nisi postquam per ecclesia- Usticum iudicem fuerit declaratum illos ene haereticos: non enim est aequum, ut poena inseratur alicui, antequam constet illum culpam habere,quae talem exigat ripoenam. Vnde iura prohibent, ne laica potestas de hoc crimine quoquomodo se intromittat. uide in .c.V t inquisitionis lib.6. de haereticis:quod intelligitur,antequam suerit de errore, & pertinacia per iudicem ecclesiasticum,& sententiam definitivam declaratum illum tradendum esse seculari potestati. Vnde in .c. Secundum leges,eisdem tit.&lib. Papa prohibet ne bona haereticorum per princia pes seculares occupentur, antequam per ecclesiasticum iudicem, cui hoc a iure competit, sententia si super crimen haeresis promulgata. Inde sequitur, ut principes non possint aduersus haereticos ob solam haeresis causam bellum mouere, nisi postquam iudex ecclesiasticus, cui hoc de iure conuenit, publica sententia declarauerit illos esse haereticos. Ideo iusti Imperatores legibus suis sinxerunt haereticos obstinatos esse occidendos. Verum nulla lege canonica sancitum est, nqua morte debeant mori: consuetudo tamen est,& iusta, ut comburantur: quae nest conformis illi exemplo, quo Deus. C C L. uiros, qui adhaeserunt seditioni excitatae per Chore, Dathan,& Abiron,Num. 16.ex proceribus Israel,igne desuper misso combussit. Iudices etiam ecclesiastici postquam aliquem obstinatum de haeresi damnauerunt, statim declarant illum ad suum ius non pertinere, tr duntq; illum seculari potestati, tanquam hominem,qui propter haeresis obstina- Ftionem ab Ecclesia exivit, & sub sola laica potestate ieipsum constituit: nec pstunt ab illa, ut occidat haereticum: imo secularem potestatem semper rogant, ut
poenam mortis, aut aliam sanguinis non irrogent illi, sed ut in aliam mitiorem
Quae a christianis ante ipsum bellu, uel in ipso obseruari debet. Cap. XLV.
3serua obsecro in Exod. c. I . quod Moyse orante in monte uincitur .
Amalech gladio Iosue. Christianus,dum necesse est pracliari debet in Aprimis oratione muniri, quia non in multitudine exercitus uiatoria
belli,sed de caelo sortitudo est: debet & gladio,quia nisi fortiter egisset gladio Iosue,non uicisset oratione sua Moyses. Interim & hoc obserua, quod
addit textus, Cumq; leuaret Mox ses manus,uincebat Israel: sin autem paululum remisisset,superabat Amalech. Maec dico obserua,& intelliges,hominem pende-tem ex Deo,uti pendet omnis christianus,debere pugnare orationibus, ait a mis: magis tamen orationibus,q; armis. Vnde quoties princeps bonus christianus urgetur ad bellum, mox clerum, ac populum inuitat, rogat, inducit ad orationem,& supplicationes sedulo prosequendas: sicut Bonifacius comes per epistolam diuum A ugustinum orat imminente sibi bello,ut preces fundat ad dominum pro populo suo pugnaturo, quibus petat, ut Deus iacula in hostes dirigat nostros, ac seipsi trucident mutua caede. Ad quam respondet diuus Augustinus
Cpist. I9 in hunc modum. Gravi de pugna conquereris,dubites nolo,utile tibi, Nivisq; dabo cosiliu et arripe manibus arma,oratio aures pulset auctoris:quia qua-do pugnatur, Deus apertis oculis spectat,& partem qua inspicit iusta,ibi dat palmam. Quonia Saluator doce Matth. II. Discite a me,quia mitis sum,& humilis
433쪽
corde. & Matth. s. Ego autem dico uobis non resistere malo. profecto felix est illa comunitas, in qua non alia ratione pertractantur bella, quam inter aegrotos fortia medicamina, inter insensatos uincula, inter leges mortis decreta, quibus
equide nec uerbu addere uolo: sed quae dicta sunt, sufficiant pro quinto pcepto . De sexto praecepto,idest non moechaberis. Cap. X L VI. Agister sententiarum. 37. dist. 3. declarat dictum praeceptum sic, idest
ne cuilibet miscearis, excepto foedere matrimonii. Vbi . S. Bonaventura circa literam , inquit, Quod in mandatis decalogi prohibentur peccata, & praecipue in mandatis secundae tabulae, prout sunt ad nocendum proximo Ordinata. Et quia quantum ad peccatum carnis magis laeditur proximus per adulterium, hinc est, quod illud praecipue prohibetur, cum enorme scelus & crimen sit publica animaduersione dignum. Vnde Tobias inquit filio suo Tob. q. Fili praeter uxorem tuam, nunquam patiaris crimen scire: Per crimen intelligens adulterium, quod est origo omnium malorum. Pcriptum enim primo uiolatur ordo naturae primitus institutae. Ab initio enim faciens Deus hominem masculum, & foeminam, secit eos, ut esset una unius mariti uxor, nec alter ab altero diuideret carnem suam. Secundo per illud turbatur euangelium Christi, qui reuocans coniugium ad puritatem sui instituti dixit, Matth. I9. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Qui enim adulteratur, quantum in se est contra institutum naturae,& Christi ordinationem,diuidit carnem suam ab uxore, sectens se unum cum scorto,dicente Paulo.I. Cor. 6. An nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus ericitur cum illa Θ & sic non est amplius una caro cum uxore. Tertio per adulterium fit iniuria sacramento, quoniam adulter tollit a coniugio sanctitatem,& significationem sacramenti: cum inseparabilis unio uiri unius cum una muliere significet inseparabilem unionem Christi cum Ecclesia: de qua Paulus ad Eph. s. Sacramentum hoc magnum est,ego autem dico in Christo, & Ecclesia. Quarto per ipsum fit iniuria alteri coniugi, quoniam surtiue, & iniustissime subtrahit sibi fidem matrimonii, licente beato Paulo. I. Cor.7. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir,& e contra. Vnde subdit, Nolite fraudare inuicem, nisi sorte ex consensu ad tempus, ut uacetis ieiunio, & orationi. Nec alter coniugum potest dare talem alteri potestatem,& hoc propter natum institutum,& Christi ordinationem. Et licet Sara dederit ancillam suam in sinum Abrahae uiri sui,eo quod ipsa esset si rilis, Gen.16. dicit tamen beatus Ambrosius lib. de Patriarchis, Quod non fecit nisi diuina dispensatione: non enim in legem commisit quae nondum erat: nec contra legem naturalem, quia non affectu implendae libidinis hoc egit,sed quaerendae posteritatis, & multiplicationis humani generis: nec peccaui t contra ius rationis, ut ibi dicit Amb. ex quo studium posteritatis erat tempore illo religionis,ne quis non reddidisse uideretur debitum naturae. Si dicatur quod Deus ante legem non damnauerat adulterium, respondet dominus Alexander de Ales,
par. 3. suae lumina .q. 33. memb. 2.quod est damnatio quantum ad culpam,& ad reatum pinnae aeternae:& est damnatio quantum ad crimen, & reatum pGsentis
poenae . Est enim differentia inter culpam, & crimen: quia culpa est peccatum quodcunque: crimen uero non nisi illud, quod est accusatione,& praesenti
434쪽
punitione dignum. Primo enim modo adulterium semper fuit damnabile. Altero autem modo solum a tempore legis, qua praecipiebatur puniri adulterium. Vnde beatus Ambrosius. Nondum ante legem interdictum adulterium uidebatur poena criminis, sed ex tempore legis, quae crimen inhibuit: ante enim legem nulla est damnatio, sed ex lege. Quinto per adulterium uiolatur iusiurandum legitime interpositum, quo sibi mutuo sancte ac publice adiurarunt fidem matrimonialem : quare periuri, & infames sunt omnes, qui se polluunt adulterio. Sexto per adulterium fit quasi iniuria prolibus, quae concipiuntur ex adulterio quandoquidem secundum iura pro nothis reputantur, nec successione bonorii gaudere possunt in uindictam criminis paterni: de quibus Salomon Sapien. q. Adulterinae plantationes non dabunt radices altas, non stabile firmamentum collocabunt: & si in ramis in tempore germinauerint,a uento comm 8uzbuntur,& eradicabuntur. Vnde adulterium conturbat adeo pacem reipublicae, ut uix posset aliud crimen magis. Ex eo enim zelotypia, inuidiar,odia,decoctio bonorum, infamia, persecutio, traditio, homicidia, ueneficia, uxoricidia, caecitas coidis, obstinatio. Adulterium caput amputauit Ioannis, Matth. Iq. Misit Ioseph castitatis speculum in carcerem, Gen. D. Strenuum militem yriam manibus hostium morti tradendum obiecit. a. Reg. II. Sampsonem sortissimum in potestarem Philistii in tradidit uiribus destitutum, & caecitate deformem. Salomonem omnium sapientissimum idololatrare secit. Et David iustitiae,& mansuetudinis speculum multorum reum secit homicidiorum. In lege propter sui grauitatem,
praeter aeternam mortem, quae est stipendium omnium mortalium criminum, a Deo adulteris, tam uiris, quam mulieribus suppliciu mortis corpolatis taxatur,
Leuit. et o . Nec isto satisfacta lex, sed maledictionem adiecit, Deut. 28. dicens. Maledictus eris in ciuitate, maledictus in agro, maledictum hori eum tuum, &maledietae reliquiae tuae,&c.si uidelicet non custodies mandatum hoc. In hoc tamen praecepto, ut inquit diuus Bona uentura ubi supra, non modo prohibetur adulterium, sed omnis illicitus coitus, & membrorum genitalium abusus extra legem matrimonii: omnis enim seminis effusio deliberativa, praeter dictas m
trimonii leges, est illicita, & intelligitur hic per adulterium prohibita. Adulterium uxoris non facit, ut illa uiri innocentis desierit esse uxor.
Hilippus haeresiarcha libello quodam tractans de potestate ecclesiastica, hanc inter caeteras erroneam affert assertionem, licere uidelicet
facto diuortio parti alterutrae nouu coniugiu, nisi sorte pars rea impe- Idiretur.Erasmus etia in sua Paraphrasi super. . Matth. dici quod desinit esse uxor, quae se miscuit alteri uiro. Nemini enim dubium est, si Christi spiritum,& mentem spiret, Christum noluisse his uerbis uidelicet, Ego autem dico uobis, quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, i cit eam moechari: & qui dimissam duxerit, moechatur: exprimere talem mulierem adulterio contaminatam, desinere esse uxorem: sed contrarium probatur ex uerbis eius sic. Illa ob perpetratum adulterium desinit esse uxor, ergo qui ducit dimissam , non adulterat: quod tamen est contra euangelium , dicens. Et qui dimissam duxerit Imoechatur. Si ergo nullus committit adulterium, nutDD ii i commisceatur
435쪽
commisceatur uxori alterius, & ut dicit, desinit esse uxor, per consequens, qui dimissam ducit, non moechatur: quod propter rationem praedictam est expressed salsum. Etsi calumniis praefati haeretici hanc praetendant eludere rationem, co- cedendo eum non moechari, qui repudiatam duxit in uxorem: nec Christum his aduersari dictis, cum innuere uideatur duntaxat eum incidere in moechiam, ut absque ulla fornicationis,aut adulterii nota dimissam duxerit: tamen osteno id non posse fieri: nam qui matrimonii iugo uinciuntur, sciunt leges sibi a Deo esse praescriptas, ut illibatam ,& integram matrimonii fidem observent. Sensus ergo huius loci euangelici est,& qui dimissam duxerit, moechatur, hoc est& qui dimissam etiam ob teterrimum adulterii uitium duXerit in uxorem, moechatur. Audi quid de hac re dicat Apostolus ad Rom. . Nam quae sub viro cst mulier, uiuente uiro alligata est legi: si autem mortuus fuerit uir, soluta est a lege uiri. Igitur uiuente uiro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro. Nis igitur toto caelo quis oberret, fatebitur uirum illius uxoris, quantum ad torum, siue cohabitationem carnalem repudiatae, uiuere, modo e uita non decesserit. Sed si libenter inquiram, cur uocatur adultera. ' Certe nisi ob eam causam, quod cum adhuc sit uinculo coniugali ligata, alteri facit copiam sui corporis: non enim uocaretur adultera ,si esset a lege uiri soluta.Vnde beatus Paulus I. Cor.7.inquit. Praecipio non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari r& nisi se reconciliauerit, debet manere innupta. Vnde Augustinus lib. a. de adulterinis coniugiis. c. .&. . tractans abunde hanc difficultatem, Vide, inquit, quam sit absurdum , ut ideo non sit adulter, quia ducit adulteram: imo uero quod est monstruosius, nec ipsa mulier erit adultera, quoniam non erit posteriori uiro uxor aliena, sed sua. bo- luto enim per adulterium priori coniugali uinculo, cuique iam nupselit coniugem non habenti, non adultera cum adultero, sed uxor erit potius cum marito. Quomodo ergo erit uerum, inquit, Augustinus, Mulier alligata est, quandiu uir eius uiuit. Ecce uir eius uiuit, quia nec de corpore excessit, nec mimicatus est, quod pro morte uis deputari, & tamen mulier ei alligata iam non est. At si uir eius esse iam ille destitit non utique uiuente uiro uocabitur adultera, si suerit D cum alio uiro: sed nullum habens uirum , nubendo erit cum suo uiro. Deinde subdit Augustinus.Noli dicere mortuum uirum uel mortuam uxorem hoc loco debere intelligi etia sornicantem. & in c. q. Nullius uiri posterioris mulier uxor esse incipit, nisi prioris esse desierit. & in. c. s. ad suadendum uinculum coniugale per adulterium no esse solutum, ponit talem uenustissimam similitudinem, bicut, inquit, manente in se sacramento regenerationis excommunicatur quis reus criminis, nec illo sacramento caret, etiam si nunquam reconcilietur Deo: ita manente in se uinculo se deris coniugalis, si uxor dimittitur ob causam sornicationis, non carebit illo uinculo, etiam si nunquam reconcilietur uiro suo:
carebit autem si mortuus fuerit uir eius. Et falsissimu est, quod dicunt aliqui, o uiro licet ducere uxorem , si dimiserit uxorem peccantem, sed non licet uxori, propter fornicationem sui mariti alteri nubere: quia uir non ita lege constringitur, sicut mulier: quia licet in re oeconomica debeat uir praefici uxori, uir tamcn& mulier, quoad sanctissimas matrimonii leges, secundum beatum Paulum I. Cor. 7. pares sunt. Hieronymus enarrans supradictum locum euangelii, plane indicat eam, quae uiuente marito se miscet alteri uiro, non desisse eis e uxorem,
436쪽
ubi, inquit. Et quia poterat accidere, ut aliquis faceret calumniam innocenti, &Ob secundam copulam nuptiarum ueteri crimen impingeret: sic priorem iub tur dimittere uxorem, ut secundam, prima uiuente, non habeat. Nec diuersus est a Hieronymo Chrysostomus, enarrans illum Matthaei locum. Ego autem dico uobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta sornicationis causa, facit eam moechari, dicit, expulsam, eius qui eam expulit, manere uxorem. Albertus quoque Pighius inquit in quaestione de diuortiatorum nouis coniugiis contractis cum aliis, & uxorum pluralitate sub lege euangelica, Quod fuit ab initio Ecclesiae christianae toto orbe diffusae consensus,&communis sententia, uxorum pluralitatem,& diuortiatorum, inter quos fuerat uerum & ratum consummatumq; matrimonium, noua coniugia uiuentibus prioribus non licere, ut ipsa rei probat euidentia, quae nemini obscura esse potest, quando non est ullus inter christianos, & orthodoxos inuentus, qui contrafecerit . Quae sententia clarissime explicatur in cap. Gaudemus, de diuortiis, ubi dicitur, bi quis autem in fide plures uxores simul habuerit, post fidem susceptam, primae ad linere debet. Quod si secundum ritum suum legitimam repudiauit uxorem, cum tale repudium ueritas in euangelio reprobauerit, nunquam ea uiuente licite poteritaliam etiam ad fidem Christi conuersus habere, nisi post conuersonem ipsus
illa renuat cohabitare cum ipso: aut etiam si consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, uel ut eum pertrahat ad mortale peccatum: in quo casu restitutionem petenti, quan uis de iniusta spoliatione constaret, restitutio negaretur.
De simplici fornicatione. Cap. XLVIII. Eatus Ambrosus in libro de Patriarchis docet. Non hoc,inquit, solum adulterium est, cum aliena peccare coniuge,sed omne quod non habet potestatem coniugii. Porro non habet potestatem coniugii, quicquid non est secundum legitima generationis a natura, ct Deo instituta. Nunc autem incipiamus a simplici sornicatione, quae est commistio . soluti cum soluta, utroque alteri consentiente. Et dico quod fornicatio simplex mortale peccatum est, & non loquor solum de spirituali, de qua psal. 72. Perdidisti omnes, qui sornicantur abs te: talis enim proprie est idololatria, de qua Hieronymus super EZech. lib. cap. I 6. Est, inquit, fornicatio spiritualis, quando deserentes Ecclesiam haereticis iungimur, & aedificamus lupanar nostrum in capite omnis uiae, quibus praecipit sermo diuinus . State in viis,&quaerites initas domini sempiternas, & uidete, quae sit bona uia,& ambulate in ea, ut in Esaia, Hieremia,& aliis prophetis,&c. In omnibus uiarum principiis fabricatur lupanar suum, qui ad peruersitatem doctrinae testimoniis male abutitur scripturarum, dicens. Haec dicit Esaias, Osee, uel Moyses,&c Sed loquimur de illo actu uenereo, qui est inter solutum & solutam,& quae dicitur fornicatio simplex Quod autem sit mortale, probatur sic. Nullum peccatum excludit a regno Dei, uel facit hominem dignum morte aeterna, nisi mortale: fornicatio talis excludit. a regno Dei. Nam ad Gal. 3. dicit Apostolus, nominatis quibusdam peccatis,& inter caetera sornicatione, Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. &ad Rom I. enumeratis multis criminibus, & inter alia sornicatione, subdit. Digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Unde Augustinus
437쪽
Augustinus in .c. Meretri ces. 32. q. q. dicit. Meretrices esse & ad merctrices acce dere prohibet dominus, quarum uenalis est turpitudo. Caeterum pro peccatis mortalibus inuenitur in iure taxata poena: sed pro sernicatione habetur taxata poenitentia scilicet septem annorum, sicut pro adulterio,homicidio,&c. ut habetur.22. q.I. c. Praedicandum et & hoc ut per poenitentiam septiformis gratia Spiritus sancti per peccatum amissa recuperetur: ex quo sequitur, quod est mortale : propter quod ait Apostolus ad Thessal A. Haec est enim uoluntas Dei sancti- D ficatio uestra, ut abstineatis uos a Qrnicatione. Deus enim punit seuere sernicatores, ut patet per Apostolum. I. Cor. Io. Ncque sernicemur, sicut quidam eorum sei nicati sunt, & ceciderunt una die uiginti tria millia, quando scilicet populus Isael semicatus est cum filiabus Moab, ut habetur Num .a I. & as. Ω hoc, merito, quia facit de templo Dei domum meretricum. I Cor. 6. Membra uestra
templum sunt Spiritus sancti. Ideo proprio subiecto nocet per beatum Paulum, ubi supra. Qu1 sornicatur in corpus situm peccat: & beatus Ioannes in Apoc. a I. c. loquens de Arnicatoribus dicit. Pars illorum crit in sagno ardenti, igne, &sulphure, quod est mors secunda. Cum enim scriptura nominet sernicarios, &adulteros, dicens, Neque sernicarii, neque adulteri regnum Dei possidebunt: nemini dubium esse debet, quin utrunque in sua specie uoluerit Deus esse pro E hibitum. Et ideo Paulus ad Thess. ubi supra concludit, Haec est uoluntas Dei sanctificatio uestra, ut abstineatis uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uassuum possidere in sanctificatione, & honore, non in passione desiderii. Grauius profecto peccat christianus si sernicetur,quam ethnicus: quia iste non expellit a se Spiritum sanctum, sicut fidelis, nec conspurcat Dei templum: non fugit a do-F mino,cuius pretio christianus emptus est: non tollit membrum Christi,ut faciat
membrum meretricis,sicut christianus, cuius in baptismo membra templum efficiuntur S piritus sancti,& Christi. Sed quid dicam de concubinariis,qui indesnenter fornicantur. ' Beatus Augustinus sermone a 3. Coram Deo, inquit, &angelis contestor, atq; denuntio, ista mala & semper Deum prohibuisse,& nunqi ei placita fuisse, quia praecipue temporibus nostris christianis concubinas hab re nunquam licuit, nunqua licebit. Similia etiam legere licet apud diuum Ambrosium lib. de Patriarchis. Quantum uero pertinet ad cocubinatum clerico',iuide decreta Pontificum, & conciliorum,& praecipue Innocentii .II 28. dist. cap. Decernimus. ubi inquit, Decernimus, ut hi, qui in ordine subdiaconatus,& supra, uxores duxerint,aut concubinas habuerint, ossicio atque ecclesiastico bene ficio careant rcum enim templum & uasa domini, ac sacrarium Spiritus sancti esse debeant & dici, indignum est eos cubilibus, & immunditiis seruire. Vt autem praedictum malum incontinentiar, potissimum concubinatus, expurgaretura clero, statuit Ecclesia in concilio generali, cui praesedit Innocentius .III. aduersus negligentiam praelatorum in hunc modum. Praelati uero, qui tales praesumpserint in suis iniquitatibus sustinere, maxime obtentu pecuniae, uel alterius commodi temporalis, pari subiaceant ultioni, nempe illi, quae eadem decretali' decernitur aduersus presbyteros incontinentes titi de uita, & honestate cleric.
De stupro, altera libidinis specie. Cap. X LIX.
438쪽
Ornicationes non sunt omnes eiusdem rationis: quoniam qui lasciuiendo tentat florem uirginitatis, atque corrumpit, huius fornicatiora fit stuprum,& est tanto grauius,quanto irrecuperabilius est ornamenta tum uirginitatis, quod absiniit. Est autem speciale peccatum, quia in eo est specialis de rinitas, tum ex parte puellae, quae ex hoc,quod uiolatur nulla pactione coniugali praecedente, legitimum matrimonium difficulter contrahere posset, & ponitur in uia meretricandi, a quo retrahebatur, ne signaculum uirginitatis amitteret: tum etiam ex parte patris, qui de eius custodia solicitudinem gerit, secundum illud Ecclesiastici. a. Super filiam luxuriosam confirma custodiam, ne quando faciat te uenire in opprobrium inimicis tuis. De hac luxuriae specie, quae importat deflorationem uirginum sit b cura parentum existentium, loquitur diuus Thomas diffusc. 22. q. II .art 6. siue de stupro,& quomodo aliter in ueteri, & aliter in noua punitur lege . Vide etiam beatum Antoninuin. 2 par. suae fummae art. S.c 6. Stuprum enim fit duplo adhuc grauius, si quis uiti et uirginem alteri uiro iam desponsatam: quale stuprum olim supplicio mortis punicbatur, Deut . a 2. Secundo,quando quis fornicationi addit raptum,contrectans uiolenter mulierem inuitam, crescit scelus: fitq; crimen morte puniendum . Nam si filius mortis est, qui uim infert bonis temporalibus, multo magis ille, qui de meo corpore & de ornamento castitatis meae rapinam facit. Fuit
olim hoc delictum grauissim V punii in Sychem filio Emmor principis Sicimorum Gen. 3 . quem Deus cum patre suo,& tota ciuitate plaga maxima percussit,
propter Dinam filiam Iacob ab ipso raptam. Item in Amnon, qui ui oppressit
Thamar sororem suam . 2.Reg. I 3. Vnde raptus est illicitus coitus, a rapicndo dictus:& ut dicitur. 36. q. I. Raptus committitur cum puella,quae uiolenter a domo patris abducitur, corrupta, ut in uxorem habeatur: de quo. S. T homas ubi supra art. 7. inquit. Raptus quandoque concurrit cum stupro , ut quando aliquis uiolentiam infert ad uirginem illicite deflorandam. Cmae quidem uiolentia quandoque insertur tam uirgini, quam patri eius: quandoque patri, & non uirgini consentienti, ut de domo patris abducatur, & corrumpatur: ita quod si fiat uel sornicario coitu, uel matrimoniali, dummodo uiolentia adsit, saluatur ratio raptus. Gyandoque inuenitur raptus sine stupro , ut cum quis rapit viduam, uel puellam corruptam. Stuprum uero sine raptu est, quando aliquis absque uiolentiae illatione uirginem illicite deflorat . Sanctus Thomas ibidem subdit, Quod aliud censendu est in raptu puellarum, quae sunt aliis desponsatae, quia restituendae sunt suis ueris sponsis:& aliter de raptu earum, quae non sunt desponsatae: quia istae restituendae sunt paternae potestati, & tunc de uoluntate parentum possunt cas licite in uXores accipere. Si autem aliter fiat, illicite marrimonium contrahitur. Si tam pia sit matrimonium contractum de uoluntate puellae, tenet: quia si raptus impediat matrimonium contrahendum, non tamen dirimit contractu,
haec Thomas. De poena raptorum uide dominum Antoninum ubi supra. Tertio quando quis libidini suae adeo nullum ponit modum, ut nec sanguinis, nec assi- fnitatis, aut publicae honestatis rationem habeat, huius libido uocatur incestus r& quandoque tam enormis, ut Apostolus propter eum tradiderit incestuosum
Corinthisi Satanae ad interitum carnis . I. Cor. s. grauiter coarguens Corinthios his uerbis. Omnino auditur inter uos furnicatio,& talis,qualis nec inter gentes:
ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Incestus iste, qui est alia species luxuriae, consistit
439쪽
ccinsistit in commistione carnali cum coniuncta consanguinitate, affinitate, uel spirituali parentela: & est grauior adulterio, ut dicit dominus Antoninus ubi su-- pra. c. . Per hoc cnim uitium suffocatur ratio, & fiunt homines deteriores ani-x malibus. Unde Aristoteles in. 8. de animalibus refert,Quod quidam equus pulcherrimus, cum fuisset deceptus, quia scilicet suit positus pannus ante oculoscius, ut non uideret equam matrem suam, sed cum ea comisceretur, quae etiani
pulchra erat, post commistionem, amoto panno, cum perpendit factum, adeo exhorruit, quod seipsum praecipuauit. Quantum uero hoc uitium Deo displiceat,ex eius animaduersione patet: quia Ruben cognouit carnaliter uxorem pa tris sui,diminutus suit in primogenitura,Gen .penuit. Et in libro de benedicti nibus duodecim Patriarcharum legitur, quod Ruben infirmatus ad mortem propter huiusmodi crimen, infirmitatem iliacam incurrit. Amnon, quia uiolauit sororem suam, interfectus fuit ab Absolon. a. Reg. II. Gloriosus Ioannes Baptista, quia tam abhorruit hoc facinus, ut in faciem reprehenderet Herodem, dicens. Non licet tibi habere uxorem fratris tui,Mar. 6. suit carceratus,& decapitatus. Multa alia pertinentia ad hoc crimen habes in dicita summa beati Antonini,ubi supra,& praecipue de gradibus consanguinitatis,affinitatis,& spiritualis parentelae: qui gradus non modo impediunt contrahendum,sed dirimunt contractum. Porro si monachus, sacerdos, uel episcopus se polluit libidine cum scorto,huius fornicatio sacrilegium uocari potest,eo quod rem Deo sacram contra uotum, uel contra institutionem ecclesiasticam in scelere turpitudinis profanauit, facicns Christi templum uile membrum profani scorti. Duplo quidem sceleratius sacrilegium, si ipse operetur cum uirgine Deo sacrata. Virgines enim Vestales apud gentes uiolantes uotum castitatis, supplicio mortis puniebantur.
Adtiertendum tamen secundum.S.Thomam. 2 r. q. IS . art. IO. quod actuS unius' uirtutis, uel uitii, qui ordinatur ad finem alterius, assumit speciem illius, sicut furtum, quod committitur propter adulterium,transit in speciem adultcrii. Manifestum est autem, quod obseruantia castitatis, secundum quod ordinatur ad cultum Dei, transit in actum religionis, ut patet per diuum Augustinum in lib. A de uirginitate: & sic per consequens luxuria secundum quod uiolat aliquid pcrtinens ad diuinum cultum, pertinet ad speciein sacrilegii. Praeter haec aurem inuenitur in libidinibus & alia species, quam uocant peccatum mutum, eo quod tam sit offensuum piarum aurium, ut de illo, ne loqui quidem fas sit ad promiscuam plebem . Clamat enim in caelum magnitudo huius sceleris, horroreq;
concutit naturam , &stupere facit circunstantes parietes, uinccns turpitudine omnem immunditiam, scelere omnem iniquitatem: adeoq; obcaecans, ut uir contra omnem institutum naturae in uirum, foemina in sceminam, homo nonnunquam in bestiam scelus operetur. Vbi enim pcrfidia;ubi apostasia,ubi ido- I lolatri , ubi gentes longius aberrauerint a Deo, eo magis huic nefando malo
inuoluuntur, ut satis luculenter tradat Apostolus,dieens . Et mutauerunt gloria
incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis & uolucii,& quadrupedum, &serpentium: propter quod tradidit illos Deus in desideria
cordis eorum, in immunditiam, quae connumeratur Inter peccata contra naturam t ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutauerunt ue-L ritatem Dei in mendacium, & coluerunt, & seruierunt creaturae, potius quam
creatori, qui est benedictus in secula, amen. Propterea tradidit illos Deus in passiones
440쪽
2 passiones ignominiae : nam steminae eorum immutauerunt naturalem usum in , eum, qui est contra naturam. Similiter autem & masculi relicto naturali usu fh minae exarserunt in desideriis suis, in inuicem masculi in masculos turpitudinem operantes,&mercedem,quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Scelus hoc contra naturam sedium est spectaculum mundi, cum Deus subuerteret Sodomam, & Gomorram ciuitates nobiles cum uniuersis oppidis, & uicis, omniq; anima uiuente, quae in ipsis erat, pluens ignem, & sulphur de cano, donec concremaret, dc demergeret in profundum, Gen. I9. Qua autem pCena punierit lex uetus eandem abominationem, habetur supra in quinto mandato.
Quae sint alia, quae prohibeantur hoc mandato. Cap. L. IC V T enim prohibentur hic supradictae species libidinis, ita & immunditia, inebriari uino, in quo ut inquit Apostolus est luxuria, ad
Eph. s. turpiloquium,scurrilitas,oscula impudica,cantiones lubricae, A l chorear,lusus,tactus,& quaecunque praeparant uiam ad illicitum usum carnis. Non sunt quidem haec adulteria, attamen per hos actus construitur in immundis hominibus adulterii ludus . Tu igitur fili fugies propter mandatum Dei non solirin eius, quae in carne est, concupiscentiae corruptionem, sed & uia uersa illectat henta in eadem. Dulcis quidem amor, & ueneris usus, uerum ΠΟ-uissima ipsius amara, quasi absynthium , ignis usque ad consumptionem deuorans,&omnia perdens,nempe Famam,Ecclesiastici.9. Substantiam, Luc. I S.Cor, Cs G Corpus,Iudic ult. Animam,ac totum denique hominem.I.Cor. 6.& ad Gai ac Eph. s. quodq; omnium pessimum est, conuersionem cordis ad Deum prorsus retardat, faciens Dei,ac caelestium memoriam homini grauem, propheta dicente Oscae cap. 3. Non dabunt cogitationes suas, ut reuertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum .Nec possunt incontinentes excusari dicendo,quod continere non possint, cum beatus Paulus ad Phil. . dicat, Omnia possum in co,qui me confortat:& Iacobi.c. I .suae canonicae, Deus dat omnibus affluenter, & non improperat. Et licet nihil possimus ex nobis, postmmus tamen omnia, & mundum uincere, & iusti esse,& continenter uiuere in eo, qui nOS confortat, suarum gratiarum auxilio, quiq; orationum instantia pulsatus
dat citor datq; omnibus petentibus affluenter, & non improperat. Si quis igitur indiget sapientia, postulet a Deo, inquit beatus Iacobus: postulet autem in fide nihil haesitans, quasi diceret, nemo non habet, nisi qtsi uult non habere. In- dubie Dei donum est continentia: nec potest quisquam cotinere, nisi Deus d derit: porro Deus rogatus, siue postulatus in fide, dat omnibus asiluenter. Non tamen credas propter hoc quod ex solo Deo, sed etiam quod ex nobis pendet continentia nostra: quia donis Dei sepe,uel non utitur, uel abutitur peruersitas humana. Qilaobrem qui negat recte dici hodie, nos Dei auxilio adiutos omnia posse, negat euangelii uocem dicentis, Omnia possibilia sunt credenti. Vnde sicut nemo prohibetur, ita nemo iubetur hoc praecepto matrimonium cotrahere: neque se subducit uocatione sua contra Dei uoluntatem, si quis uitam calibem agere firmiter deliberatum habuerit: quanuis enim qui matrimonio iungit uirginem sua,bene facit, tamen qui non iungit, melius facit . I. C or. 7. Ad id ergo
quod melius est, uocati sumus, tum per ipsum Christum dicentem, Matth . I9.
