Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

DE PRAECEPTIS

O Qui potest hoc est cui uult, capere,capiat. Tum per Apostolum eius scribentem

Corinthios, ubi lupra. Volo autem omnes esse sicut meipsum, hoc praecipue tempore: quod cum breue sit,etiam qui habent uxores, uult Apostolus cos esse, tanquam non habentes, ut in Deo colendo possint accuratius occupari: neque propterea Deum tentat cui dicunt nonnulli haeretici qui Dei fretus auxilio caelibatum uouet. Vnde Ambrosus lib. I. de Viduis, contra eos, qui propter infir- .mitatem putabant uouendam non esse continentiam,ne quis sorte non praestet, quod uouisset. Ergo nemo militet,inquit,ne aliquando uincatuta nec pedis utatur obsequio, qui gradiendi periculum reformidat: nec oculi intendat ossicio, E qui concupiscentiis timet lapsum. Quidὸ ipsi coniuges nunquid omnes castitatem seruant coniugalem: etiam in ipso coniugio adulterium committi posse, illa

Sixti sententia a Hieronum o lib. I. contra Iovinianum,& Augustino lib. 2.contra Iulianum producta nos docet. Adulter est in suam uxorem amator ardentior. Non propterea tamen sequitur,no esse honorabile coniugium, & torum immaculatum. Nec praeterea peccat, si quis fidem suam coniugi obstringit,si corporis sui potestatem penes coniugem tantum fore promittit: etiam si non paucos reperire liceat, qui, quod promiserint, non praestent. Et haec de sexto mandato sufficiant.

De septimo praecepto uidelicet,Non furtum sacies. Cap. LI. R O huius septimi mandati plena intelligentia habenda,sunt notanda uerba Scoti dist. Is .a.q. a. dicentis, Quod rerum dominia no sunt distincta de lege naturae, uel diuina: imo lege ipsa omnia sunt communia secundum beatum Augustinum homil. 6. in Ioannem, & habetur.8.dist. cap. I. Quo iure defendis uillas Ecclesiae, diuino, aut humanor &c. Iure ergo humano dicitur haec domus mea, haec uilla mea est.. T olle iura Imperatoris, quis audet dicere haec uilla mea eslati paulo post Per iura regia possidentur possessiones, &c. & rationem adducens inquit, Quia usus rerum secundum B rectam rationem ita debet competere hominibus, sicut congruit ad pacificam

conuersationem, & necessariam sustentationem. In statu uero innocentiae communis usus sine distinctione dominiorum utroque modo plus ualuit:cum nullus itunc occupasset, quod fuisset alteri necessarium: nec etiam suisset opportunum

illud ab ipso per uiolentiam extorquere, sed quilibet, quod primo occurrisset

necessarium,occupasset ad usum . Sic etiam maior fuisset sufficientia ad sustentationem , quam si alicui praecluderetur usus alicuius rei per appropriationem factam alteri. Illud autem praeceptum iuris naturalis de habendo omnia communia, post lapsum reuocatum est: & rationabiliter,propter duo praedicta,uidelicet C pacificam conuersationem,& necessariam sustentationem: quia post lapsum comunitas rerum esset contra quietam conuersationem: cum mali,& cupidi occuparent ea, quae sibiipsis & aliis essent necessaria,& non sine aliorum iniuria sicut patet de Nemrod,qui filii robustus uenator coram Deo, id est oppressor hominum, Gen.18. Fortiores etiam bellatores priuarent alios rebus necessariis, & te ra redigeretur in solitudine: cum nemo ita diligenter communicaret in labore communi, sicut in communi fructuum perceptione. Qua de causa politia Arist.

a. Polit. quod non sint omnia communia, melior est, quam politia Socratis de

442쪽

DIVINIS. 2s

habendo omnia communia, secundum illum statu, quem Arist. reperit tempore suo. Prima igitur distinctio dominiorii, quatenus iusta fuit, introducta est per i gem positiva iustam, siue lata fuerit a patre, siue a principe, siue a comunitate iu- Dsse regnate: sicut probabile est factu fuisse post diluuiu,* Noe filiis suis distinxerit terras, quas singuli occuparet pro se, filiis suis,& sua posteritate. Et haec auctoritas dicitur paterna, sicut illa quae est a principe siue comunitate, dicitur politica in qua quis iuste potest se submittere uni personae, uel comunitati in his, quaeno sunt cotra legem Dei: in quibus ipse posset melius dirigi per ipsum, cui se comittit,q; per seipsum. Hi ergo, apud quos residebat auctoritas politica, poterant

condere leges iustas,ordinates quid expediret pro pacifica conuel satione, & comuni sustentatione. Unde quicquid secundum leges limoi iustas determinatur, iuste possidetur: quod uero contra eas, iniuste. Translatio etiam rerum secunducundem doctorem, potest esse quantum ad dominium, uel quantu ad ius utendi retento dominio. Tunc enim transfertur domin tu, quando alter habet candem potestatem in re ipsa, cuius dominium transfertur: quam habuit dominus rei, a quo translata est utendi, donandi, uel alienandi potestas,&c. Ex quo patet, in mutuo transfertur dominium: nam mutuatam pecunia distrahere potest mu- Irtuum accipiens,& alienare. Sed usus tantum conceditur alicui, quando datur sibi facultas, ut re aliqua uti ualeat, non tamen φ possit eam alienare, corrumpere, seu quo ad substatiam mutaremi in locatione domus, uel accomodatione equi,

aut instrumenti artis. Translatio dominii iusta potest fieri uel auctoritate publiaca legis, uel principis, aut auctoritate priuata domini immediate possidentis: &hoc bifariam . Vel per actum mere liberalem, quando transferens non eXpectat aliquam redditionem: ut in donatione ad quam requiritur liberalis, & uoluntaria donatio ex parte donantis,& uoluntas recipiendi ex parte illius, cui fit donatio . Similiter &-n ulla lege superiori prohibeatur ille donare, & iste recipere. Aut per actum alterius, a quo dependeat ille, uel iste in translatione. Pro ter defectum primi monachus non potest dare sine abbatis licentia, nec filius milias cisine parentis uoluntate. Propter secundum non potest quis donare pecuniam fratri minori, ex quo non potest esse pecuniae dominus. Propter defectum tertii uisitatus no potest aliquid dare uisitatoribus: imo si recipiat munuscula tenetur duplum restituereritet non absoluuntur a maledictione, quam eo ipso incumrunt, ut in. c. Exigit decensibus lib 6. Aut per actum secundum quid liberalem: ut quando transferens expectat sibi aliquid reddi, uel aequi ualens:& iste modus dicitur proprie contractus, quia ibi simul trahuntur uoluntates partium Apropter commodum utriusque. Quorum contractuum quidam est rei utilis prore utili immediate, sicut uini pro blado, & huiusmodi, qui dicitur permutatio. Alter rei utilis pro numismate, uel e conuerso:& dicitur emptio, uel uenditio. Postremus est commutatio numismatis pro numismate, & dicitur mutui datio. In quibus generibus contractuum ultra conditiones ad translationem dominii requisitas generaliter iustitia in hoc consistit, ut fiant sine fraude,&seruetur aequalitas substantiae, qualitatis, & quantitatis. In commutatis uero, in qualibet specie contractus requiritur aliquod speciale, ut sit iustus, de quo in Biele dist..I . In translatione tantum usus proportionabiliter iustitia attenditur, sicut in his,in quibus dominium transfertur.

443쪽

BDDE PRAECEPTIS

De restitutione in genere nonnulla subnectuntur,antequam de singulis surtorum speciebus dicatur. Cap. LII. Estitutio secundum Astensem lib. s. tit. 29. c. I. est iterata immisso alicuius in possessionem, uel dominium rei suae. et generalius,est iusta recompensatio damni iniuste illati: & hoc cui est illatum. Ex quibus infero, quod restitutio damni iniuste dati est de necessitate salutis. Est enim praecepta per illud ,Non surtum facies,quo prohibetur omnis usurpatio

rei alienae, qua damnificatur proXimus. Nam damnum datu tandiu manet, donec recompensetur: cessat uero,& extinguitur, quando recompensatur. Et haec

restitutio debet fieri quam citius, nisi dominus rei uellet, aut uelle deberet eam rationabiliter detineri: & hoc Primo quando restitutio esset in praeiudicium comunitatis, uel domini eius, clim quis magis debeat uelle bonum commune, Pproprium . Secundo, quando restitutio esset in praeiudicium famae restituentis, cum quilibet magis debeat diligere famam proximi, φ incommodum suum ad tempus in bonis temporalibus. Tertio, quando ex restitutione sequeretur maius in comodum restituenti, i, illi, cui facienda esset restitutio. In quibus casibus debet dominus rei uelle dilationem usq; ad tempus comodum : quibus addo etia, ut quando dominus rei sponte consentiret in dilationem restitutionis, uel spoteremitteret debitum . Si quaeratur, quid sit restituendum, ad id in genere respondetur, Prestituendum est occupatum, uel detentu iniuste,& inuito superiore rei ablatae: & hoc domino propinquo, aut remoto: ut sunt rapta, furto ablata, aut alio modo usurpata, in quibus non transfertur dominium rei ablatae: de hoc genere restitutionis, & casibus particularibus limitantibus dictam generalem restitutionem habes diffuse a domino Gabriele Biel in. I 3. dist. q. a. Pro eo uero, qui habet restituere, ponitur talis conclusio Scoti ubi supra, Quod omnis obligatio ad insolidum id est totu ablatu restituendum) reducitur ad auserre, uel detinere. Et hoc, vel ut causa principalis superior praecipiendo, uel ut causa proxima immediate auferendo, uel detinendor uel ut causa coadiuuans, utputa uel in re ablata participando, aut consentiendo, uel receptando: uel ut causa conducens, si co-sulit, fauet, aut adulatur: uel quia non impedit, nec facit restitui, dum id sibi ex officio competit, & manifesta est iniuria, & sine periculo personae potest,sed dissimulat, aut tacet in iudicio requisitus, ubi posset sententialiter res suo domino restitui: & tamen dicendo ueritatem non immineret sibi periculum status, uel personae. Et hoc intelligendum est, quando propter illa, sep aliquid illorum positiue,seu priuatiue aufertur, uel detinetur res aliena. Secus si illis non existentibus, nihilominus res auferretur a raptore, uel fure, aut ablata detineretur: quia tunc no tenentur praedicti ad restitutionem, cum tunc proprie non praestent causat cum causa sit qua posita ponitur eis edius,& ea non posita non ponitur. V runtamen uno restituente omnes alii liberantur a debito restituendi: alii tamen

tenentur pro rata portionis, quae eis contingit, illi, qui pro omnibus satisfecit. Si quaeratur,cui facienda sit restitutior respodet diis Biensis ubi supra, regulariter damnificato, si iusto titulo possedit, si noscitur, si eius praesentia haberi potest, aut res ablata potest ei mitti sine maioribus expensis, Q; res ualet: si rem suarum administratione habet, si restitutio ei facienda non est interdicta ecclesiastico, uel imperiali edicto, ut patet.3.q. I. c.Redintegrada,&de rest. spoliatosequas P totii. Dicitur

444쪽

DIVINIS. 26

Dicitur si iusto titulo possedit, quia si furtum, aut spolium aufertur furi, uel raptori,restituendum est domino rei, & non furi . Si quis etiam bona fide possideret, licet non esset uerus dominus, ei esset restituenda, & non uero domino, nisi de uoluntate possidentis . Additur, si noscitur: quia si ignoratur cuius fuerit res ablata, post dilisentem inquisitionem debet restitui pauperibus, uel eccle sae, aut in pios uuis conuertenda. Et notanter dicitur, si eius presentia haberi possit,quia sorte mortuus est, aut ignoratur ubi sit et & tunc restituenda est haeredibus, aut cui uult sua restitui in testamento, si sciuntur:alias pauperibus, ut supra. Subditur, si rerum suarum administrationem habet, propter pupillos, aut furiosos: tunc enim restituenda est procuratori eorum. Dicitur ultimo, dummodo non fuerit interdictum,&c. ut quando aliquid acceptum est ex turpi causa, in quo restituere tenetur,no debet restitui ei, qui dedit, sed ecclesiae, aut pauperibus, si tamen ille,qui dedit, potuit alienare: alioquin ei, qui habet administrationem,reddendum est: ut si ob causam turpem monachus aliquid daret,aut uxor,reddendum est abbati,uel marito, tacita tamen persona,quae dedit. Sic in acquisito per simoniam, aut dum acceptum eo ipso applicatum est fisco, non est restituendum danti, sed ecclesiae, uel fisco, & non pauperibus. Si petatur per quem fieri debet restitutio,respondet Biel ubi supra,quod restitutio,certis iacied cognitis & notis fieri debet per eos, qui rem abstulerunt,aut qui detinent: &hoc per seipsos, uel per interpositas personas. Sed si delinquens in ablatione rei est occultus,fiat per alium caute,ne publicetur actor,& ne mediator sbi retineatrem restituendam, cum non esset propter hoc liberatus . S ed de restitutione s cienda in pios usus, uel pauperibus, quando uidelicet ignoratur dominus rei

ablatae, aut eius haeredes, uariae sunt opiniones. Prima Hostiensis,& Ioan. Andreae, quod uidelicet per ecclesiasticos praelatos,rectorem,& moderatorem diuini cultus incerta dispensanda sunt. Vnde. 87. dist. c. Diuinae, dicitur. Diuinae r tributionis memor ad pontificalem conscientiam non ambigas pertinere, egentium commodis piam solicitudinem non negare. A rchidiaconus asserit senten-riam Hostien. esse ueram, dum nullus deputatus est a testatore, qui hoc eXequatum sed ubi certa persona deputata est, ad illam spectabit executio. I a. q. 2.c. De laicis,uide ad hoc. c.Cum tu,de usuris, & in glo. c. S icut dignum,de homicidior ubi huiusmodi restitutio pauperibus facienda imponitur iniuste possidentibus. Et quando allegatur supra capitulum, Diuinae, respondetur,quod quanuis Episcopi & praelati sint dispensatores rerum datarum ecclesiis, non tamen omnium, quae secundum Deum sunt in diuinum cultum, & pauperes eroganda: sed eoru solum, quae iam sunt in diuinum cultum ordinata, ut sunt ecclesiarum redditus,& huiusmodi. Huic secundar opinioni concordat S cotus. I . q. q. a. dicens, Si quaeris per manus cuius reddi debent pauperibus bona incerta,non inueni,quis determinatus sit necessario mediator in distribuendo ista pauperibus: adducit tamen quaendam doctorem dicentem,quod consessor, aut aliquis de cuius fid litate non dubitet. Videtur tamen sibi, per seipsum consilio tamen alicuius boni uiri potest ista distribuere pauperibus Abi enim lex diuina, uel ecclesiastica

non ligat personam, sequenda est ratio naturalis, quae dictat, δ persona,quae t netur,magis restituat per seipsam,quam per aliam,non excludendo tamen consitum alterius boni uiri. Ponit tamen Angelus in sua summa quatuor casus ,

in quibus potest se Episcopus intromittere de restitutionibus incertorum.

ta ii Primus,

445쪽

DE PRAECEPTIS

Primus,quando mortuo debitore, nullus relictus est haeres, uel executor ad restiis tuendum. Secund us, quando is, qui tenetur restituere, non uult, & in iudicio agit contra eum. T ertius,quando restituens male dispensaret: posset enim tunc

Episcopus se intromittere, ut legitime dispenset. Quartus casus, quando talia incerta possidentur a manifesto usurario: quia tunc ex dispositione iuris dispensatio deberet fieri per Episcopum, uel eius auctoritate, ut in. c. Quanqua de usu-L ris lib. 6 Sed nunquid Episcopus possit sibi reseruare incertorum restitutionem,& per statuta sy nodalia prohibere, ne alius se intromittat, eosq; excomunicare, qui contra huiusmodi statutum dispensent pauperibuia 'Respondet Angelus tit. Restitutio. a. 6. I , & Ioannes de Lignano in dicto. c. Cum tu , & nonnulli alii, Quod Episcopus non potest de iure Sacerdotes excomunicare, qui se intromi tunt de dispensatione incertorum : & addit, quod multo minus religiosos exemptos, cum non sit casus suus, nec potest sibi de iure reseruare, nisi in quatuor casibus praedictis. Satisfacit ergo detinens, si per se uel per alium , restituenda inpios usus, hoc est ecclesiae uel pauperum, eius ordinatione fideliter distribuatur:& cautius agit, si de consilio alicuius prudentis, & boni uiri hoc agat: excipitur

tamen quartus casus praedictus, in quo debet accedore auctoritas dioecesani. M Congruit tamen, ut inter pauperes eligantur pauperiores,& inter aequaliter pauperes meliores: cum no tam paupertas, quam religio attendenda sit in similibus: ct conuenit, ut dentur pauperibus illius loci, in quo ablatio laeta est,quum sic citius peruenire possent ad manus ueri domini :& magis praesumitur uerum d minum in casu uoluisse restitutionem fieri pauperibus loci sui, quam alieni. Quando autem restitutio est facienda, & an consessor possit concedere dilatione obligato ad restitutionem, tractatur in dicta dist. I s. q. a. praefati domini Gabrielis Bielis dubit. s. similiter & de ordine restitutionis. S i enim habet aliquas res non suas, illae ante omnia suis dominis sunt restitu edete, ut rapta, flari &c. ex quo nunquam suerunt sua : ideo in alium usum non potest conuertere. Inter autem res restituendas, quarum habet dominium, certa sunt praeponenda incertis, &certis praeponendus est, qui iure est potior: si autem simul ueniunt creditores, secundu ratam singulis, quantum fieri potest, fiat satisfamo, In incertis praeserendi sunt pauperes aliis piis usibus. Et praedicta susticiant pro generali restitutione. De surto prout est septimum praeceptu ab aliis distinctum. Cap. LIII. Anestus Bonaventura. 37. dist.3. in dubiis circa literam inquit, quod in praecepto de surto intelligitur prohiberi omnis illicita usurpatio rei alienae. Sanctus Augustinus in lib. 9. Exodi, inquit, Quod potest fieri uel per uiolentiam, uel per fraudem: & hoc, uel simpliciter, uesin re consecrata. Prohibetur enim hic furtum simplex, & sacrilegium, quod est furtum perpetratum circa rem sacram, uel locum sacrum: & rapina, quae fit per uiolentiam, ut usura: pro eo, quod in usura est quaedam uiolentia, & quaedam. fraudulentia in hoc,quod uendit homini rem suam. Tenetur enim unusquisque subuenire proximo in mutuo ex diuino mandato: dum ergo uendit illud quod

tenetur ei facere, ipsum fraudat, & decipit. Rursus dum pactione aliquid ab eo exigit, quodammodo ad id, quod non debet, ipsum compellit . Unde omni tempore usura fuit prohibita, sicut & surtum, ut innuit Magister in litera. Quantum

446쪽

DIVINIS.

Quantum ad sacrilegiu subdit, quod circunstantia loci, &personae bene potest

transferre ad aliud genus peccati,scut uiolatio san stimonialis ratione consecrationis trans sertur in nouum genus peccati. Ita in proposito intelligendum est: quod enim est accidens actioni in genere naturae, potest esse complementum in genere moris . Si ultra dicatur, quod usurarius non contrectat rem alienam inuito domino, imo domino uolente,ut patet: respondet, quod est uoluntas absoluta,& conditio nata. Et quando dicitur, quod contrectat res, quas recipit ultra sortem uolente domino : dicit, quod est uerum de uoluntate conditio nata, sed tamen inuito quo ad absolutam: magis enim uellet, quod impenderetur sibi mutui gratia sne mercimonia. S i obiiciatur, quod tunc usurarius concurreret cum hire, si usura continetur sub furto: dicendum quod si quis soluit usuras praeter necessitatem, non est immunis a culpa. Cum uero ex necessitate usuras soluit, non peccat, cum licitum sit unicuique redimere iuris sui uexationem . Vnde sicut ille, qui dat uestes suas latroni, antequam permittat se interfici, non dicitur concurrere cum latrone: sic qui soluit usuram in necessitate, non dicitur concumrero cum sere. Quam necessitatem debeat quis expectare, hoc est rationis rectae determinare, pro eo secundum diuersas conditiones personarum diuersimode necessitates debent compensari. Et si dicatur, quod licet dare pecuniam pro accommodatione domus, uel uestis,& etiam gratis: dicendum, quod non est simile, quia ubi pecunia datur liberaliter extra omnem pactionem, est ibi liberalis donatio, & non illicita contrectatio: non sic autem est ubi interuenit illicita pactio. Similiter no est simile de aliis possessionibus,& de pecunia, ex triplici causa.

Prima, quia in mutuatione pecuniae transfertur pecunia in domini u alienum, &huius signum est,quia non tenetur illam eandem numero reddere, sed illi consimilem: in accomodatione uero domus, uel equi domi niti non transfertur.Alia ratio est,quia pecunia,dum in usum uertitur, non consumitur,nec deterioratur: non sic est de aliis rebus, quae secundum quod diutius eis utimur, magis tendunt

ad desectum. Tertia ratio est, quia pecunia, quantum est de se, per seipsam non fructificat: non sic autem est de rebus, quae ex seipsis afferunt fructum, & utilitatem, ideo non cst simile,&c. Notandum ad haec, quod in genere est duplex furtum, ut dicit Biel, ubi supra. q. 3. scilicet manifestum, ut est, quando cum eo fur deprehenditur, priusquam ueniat ad locum destinatum r&non manifestum, cuquo uidelicet fur non deprehenditur. Sunt etiam quaedam furta, quae specialia sortiuntur nomina, ut sacrilegium, quod est sertum rei sacrae, uel rei non sacrae,

de loco tamen secro ..Committitur lacrilegium uel in personam, ut cum laeditur persona ccclesiastica: uel in locum, ut cum immunitas ecclesiae,uel co meterii imditur: uel in re, ut cum res aliqua sacra de loco sacro, aut res sacra de loco non sacro aufertur, ut habetur in c. Si quis contumax. I M. . Sic furtum commissum

in re religiosa, uel in repub. dicitur pecuuatus: & si disperso grege inde furetur, dicitur abigeatus. Furtu hominis liberi uediti, uel empti scienter, dicitur plagiatus. Eo de modo solicitatio serui alieni, uel asportatio ad aliam regionem dicitur

furtiua ductio. Caetera furta retinet gnate nomen furti. E

est differentia inter rapinam , & furtum. Prima, quia furtum fit occulte, rapina manifeste: & hanc innuit Philosophus. 3. Ethic. cap. Secunda,quia surtum fit dolose, rapina uero uiolenter. Si etiam rapina sumatur propriissime, ut distinguitur contra praedationem, respicit res immobiles, depraedatio uero mobiles.

447쪽

t DE PRAECEPTIS

Iuxta hoc etiam uariis modis committitur rapina scilicet manifeste,ut a latronibusn publicis raptoribus,ac uiarum insidiatoribus,qui uagantur,& undecunq; possunt,rapiunt: fit etiam in naufragiis, in pedagiis, in quaestibus,taliis,& simili- in bus: fit in bellis,& uariis tam dominorum, quam ossicialium extorsionibus,&c. V Si igitur surtum, uel rapina fiat de rebus sacris, ut dictum est supra, uocatur sacrilegium : continet enim in se uiolationem rei sacrae cum iniuria Dei, cui pleno iure dicata est. Unde sacrilegi sunt omnes, qui templa demoliuntur, qui supellectilem domus Dei surantur, qui praedia Ecclesiae diripiunt, qui clericos, & religiosos suis domiciliis excludunt, stipendiis priuant, decimis fraudant: quos merito terrere deberet Dei uindicta in Heliodorum. 2. Machab.3. qui uoluitHierosolymis templum despoliare, & multa caligine obrutus, semiuiuus de templo eiectus est. Vindicta quoque Dei in Antiochum tyrannum manifestat peccati huius grauitatem, quem uiscerum putrefactio, & fons uermium de corpore scaturiens adeo intolerabilem reddiderunt,ut foetor eius,& dolor etiam exercitum grauarent, eo quod templum spoliare tentaverat. 2. Machab.6. &. 9. Nec minus

manifestum exemplum spectatur in Balthasare Assy riorum rege,Daniel. s. Sacra enim dicitur quicquid mancipatum est cultui diuino, ut Ecclesiae, & eius res. Quapropter etiam sacrilegi sunt, qui recipiunt beneficia, hoc est decimas aliaq; emolumenta Ecclesiae consecrata Deo in stipendium diuini ossicii: minime tamen aut per se,aut per alium muneri adepto satisfaciunt. Tales enim grauissime

delinquunt facientes contra hoc mandatum, inserentes iniuriam Deo,sundatoribus,& idoneis ministris, quos excludat: & Ecclesiae,quae suo fraudatur ossicio. De altero furti genere,uidelicet simonia. Cap. LIIII.

R O huius criminis declaratione beatus A ugustinus super Genesim ad literam inter alia scitu digna ad mores spectantia dicit. Cauete ab omni specie auaritiae, detestabilior uero cunctis est simonia,ad qua emedio tollendam dominus per Michaeam prophetam cap 3 dicit, Iudices eius in muneribus iudicabant, Sacerdotes eius in pretio respondebant, Prophetae eius in pecunia diuinabant: iccirco bion quas ager arabitur, & Hi rusalem quasi custodia pomoerii erit. Vbi beatus Hierony mus, Nemo ambigat Hierusalem propter huiusmodi scelera suisse subuersam: ubi loquitur expresse

desimonia. Dominus etiam noster per seipsum contra simoniacos Ioan et .lo-B quitur, dicens. Nolite ficere domum patris mei domum negotiationis . Vocat domum patris sui Ecclesiam, quae per simoniam fit domus negotiationis, dum spiritualia, quae traduntur in ea, fiunt uenalia. Certe enim si prophetarum s totius sacrae scripturae repetuntur annalia, nullum reperiemus hominum genus, quod Deus uehementius arguat,magis perterrefaciat,& crudelius puniat quam simoniacos: in cuius rei signum secit flagellum de iuniculis,& eiecit uendentes,. dc ementes de templor nullibi enim legitur sic secisse . Beatus quoque Petrus grauitatem huius criminis arguit per illam seueram sententiam latam contra S Lmonem magum, Act.8. dum ei dixit,Pecunia tua tecum sit in perditione: existi-C masti enim donum Dei pecunia possideri: donum Dei est Spiritus sanctus, qui

per modum doni,& dati procedit aeternaliter a patre,& filio i similiter gratia in-krmans,sacramenta,sacramctalia,& caetera spiritualia, de quibus diffusius infra: quae

448쪽

DIVINIS.

quae a Deo nobis gratis, de ex dono dantur. Sed ut euidentius pateat grauitas huius criminis, similiter de ubi perpetratur, uidendum est, quid sit simonia: dicit enim Tullius de officiis lib. i. Omnis enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intelligatur quid sit id,de quo disputetur. Simonia, ut uolunt dominus Alexander de Ales, S. Thomas, Biel, & alii nonnulli doctores, est studiosa uoluntas uendendi, uel emendi aliquod spiritua-le,uel spirituali annexum. Vbi uoluntas non sumitur pro rationali potentia u lente, quae est libera per essentiam, & ad opposita contrarie, & contradictorie, sed pro actu uolendi eo modo, quo de illa loquitur beatus Augustinus lib. I. retractationum. c. a a. dicens,Nihil est tam in potestate uoluntatis,q; ipsa uoluntas, idest quam ipse actus uolendi, ut exponit Scotus.7. dist. 2. &. I 6. &.I8. q. quolibetorum. Et ratio est,quia omne peccatum actuale actu uoluntatis committitur.

Dicitur studiosa, idest deliberatiuat nam sola uoluntate, deliberatione praeuia, committi potest simonia, licet ab Ecclesia non puniatur, nisi procedat in opus

extra. Nomine emptionis,& uenditionis secundum beatum Thomam. 22. q. IO. intelligitur omnis contractus non mere gratuitus, cum omniS talis, quo commutatur, uel datur spirituale pro temporali, possit esse sedes simoniae r non enim gratis datur, sicut gratis fuit acceptum. Dicitur emendi, & uendendi. Simon enim magus emere uoluit gratiam conserendi per impositionem manuum S pia ritum sanctum, ut operationes suas uendere posset aliis: & sc uoluntatem emc-di,& uendendi habuit. Giezi uero famulus Elisei a Naaman Syro recepit munera pro sanitate ei collata ad preces domini sui, . Reg. s. Vnde sicut dici possunt a Simone emente & uendente simoniaci, ita & a Giezi uendente giezitae . Dicitur spirituale, non physicum, quod est indivisibile, sed theologicum: & hoc uel

per cilentiam, ut uirtutes insulae, dona S piritus sancti,character sacrametatis,&c. Vel per efficientiam, ut sacramenta causantia gratiam ex opere operato cid enim conferunt, ut dicit decretum Eugenii in doctrina pro Armenis, quod significat &sacramentalia causantia gratiam saltem dispositive ex opere operantis, inu stitura,iurisdictio ecclesiastica, potestas spiritualis,& ad haec antecedentia,comitantia,& consequentia. Aut per actualitatem, ut effectus procedetes a potestate spirituali ordine, uel iurisdictione ecclesiastica. Aut actus, qui fluunt non modo a spiritu increato, sed & a creato, ut scientia, uirtutes acquisitae,& id genus. Dicit enim dominus Alexander de Ales in.2 par. q. I 87. art. 3. Quod Spiritus sanctus non solum habetur ut calor inflammans affectium per uirtutes infiisas, ct sacramenta Ecclesiae, sed etiam ut lux illuminans intellectum per scientiam, &c. Ad haec Albertus Magnus dist. 23. . pro clariori dictorum intelligentia distinguit, quod quadruplex est spirituale. Quod dam,quod pro sua spiritualitate nullo modo uendi potest, cum nihil communicet cum corporalibus, & ideo non potest transire in dominium alterius, ut sunt dona Spiritus sancti, uirtutes in sesar, Deatia tudines & similia. Quoddam licet sit essentialiter,& totum spirituale, est tamen in corporalibus datum, ut gratiae sacramentales: quod licet ex sui natura, & de iure uenale non sit, uenditur in sepe ex parte illa,qua est corporale, quod in potestate ministroruin est: nunquam hoc in fit absque simonia. Tertium est ementi corporale, personis tamen spiritualibus attribuitur ad sustentandas eas in spiria tualibus exercitiis,ut praebendae,& alii prouentus ecclesiarum: ista tamen si uendantur, committitur in eis simonia ratione spiritualitatis, cui attributa sunt.

Ultimo

449쪽

DE PRAECEPTIS

Ultimo dicuntur spiritualia, corporalia in animata, quibus traduntur quaedam spiritualia, ut uasa decoris domus Dei, uidelicet calices, turibula, cruces, libri, &similia: & de his sollim uerum est, quod uendi possunt sine simoniae nota , sed differenter: quia aut ecclesia uendit alteri ecclesiae, & tunc integra uedi possunt,

non aucto pretio pro consecratione vasorum: aut venduntur personis laicis, &tunc prius confringi debent a sacris personis, praemissa oratione pro indulgentia fractionis. Postremo scilicet in definitione simoniae dicitur aut sipirituali annexu, 1 ut ius recipiendi decimas, quod annectitur ordini clericali: similiter& ius patronatus, quod est annexum spirituali, uidelicet beneficio ecclesiastico,& presentationi ad idem secundum Alexandrum ubi supra, de quibus a Biele. 28 lect. super can. missae diffuse tractatur. aut dicitur spirituali annexum , quia in spiritualisendatur, & non potest de iure competere nisi spirituali, aut clericali statui , ut patet ex Ricardo. Conclusiones nonnullae, quibus ostenditur, ubi committatur,uel non committatur simonia. Cap. LV.

U M enim dicitur pro usu spiritualis potestatis ordinis uidelicet, u clsurisdictionis, spiritualia dari pro temporalibus, seu intuitu comodi temporalis secundum Bielem ubi supra, de mente Petri de Aliaco

Cardinalis Cameracensis,& Gersonis in tractatu de simonia, qua .druplex potest esse intuitus ad commodum temporale in datione, uel administratione spiritualium. Primo potest serri intuitus ad commodum temporale, tanquam ad pretium rei spiritualis, quasi sit adaequatio in ualore unius ad es reru, sicut est in emptione,& uenditione in ciuilibus, ubi datur pecunia pro mercede, tanquam rationabile eius pretium: & sic talis intuitus est uere simoniacus, humano,& diuino iure prohibitus. E t si concurrat error in intellectu,ita quod cr datur hoc licite posse fieri, incurritur haeresis proprie dicta, praecipue si adsit pertinacia: de qua beatus Gregorius in registro, Altare, decimas, Spiritum sanctum B emere, uel uendere, simoniacam haeresim esse, nullus fidelium ignorat. Si uero quis ex cupiditate commutare uellet spirituale pro temporali. non tamen credes hoc licite posse fieri, hic licet esset simoniacus, non tamcn harcticus . Secundo. potest serri intentio ad commodum temporale, ta quam ad motivum principale dandi, uel ministrandi spiritualia: uel tanquam ad finem movcntem ad ol iis, sine quo omnino non fieret opus, in quo etiam sistat intuitus spiritualia conserentis, uel recipientis: sic simonia est. Vnde. S. Thomas quolib.8.art. H. quo rit de ituro propter distributiones temporales ad ecclesiam: S concludit, quod si principalis finis ingressus in ecclesiam sint distributiones, simonia est. Si ucro sint finis sub fine,& principalis ratio ingressus sit Deus ipse, cui ut commodius,&syncerius seruire possit, sustentationem recipit necessaliam, simonia non est. C Tertio modo potest ferri intuitus ad commodum temporale, tanquam ad mo-tiuum minus principale, uel tanquam ad finem subordinatum sub ultimo fine: Siue tanquam ad causam allicientem, aut trahentem ad donandum aliquid libere intuitu beneficii suscepti, uel suscipiendi, siue ante, siue post: hoc modo sub lato scandalo, a quo per beatum Paulum abstinendum est,& specie mali, unde

D sumi possit suspicio simoniaca, simonia non est. Quarto & ultimo, potest serrianimus

450쪽

DIVIN IS.

29 animus ad commodum temporale, tanquam ad rem iure diuino debitam pro sustentatione ministri assistentis pro nobis Deo, & ministratis nobis spiritualia, siue a sponte, siue ab inuitis: & hoc modo dantur praelatis Ecclesiae beneficia, ut ossicium suum gratis exoluere possint. Dignus est enim operarius mercede sua, Mat h. IO. &. I. ad Tim. 3. Hoc titulo, qui dicitur iusta ministri sustentatio secundum Gersonem lect. q. de uita spirituali animae, omnis moderata receptio temporalium pro spiritualibus saluari potest, maxime si aliunde non habeat unde uiuat. Ex quibus omnibus concludo, quod omnes constitutiones patrum ad hoc tendunt, ut in dicto usu spiritualis potestatis, spirituale non commutetur cum temporali, ut pretium adaequatum, siue in ratione principalis motiui: sed tantum ferri debet animus ad temporale tanqua ad aliquid organice deseruiens ad s ustentationem,& stipendii solatium, non autem ad appvctiationem spiritualiscum temporali: cum stricta obligatio per conuentionem legalem, siue per commutationem spiritualis pro temporali secundum Scotum. 2 o. q. quolib. st simoniaca, & recipientes non debent se exhibere suspectos, immoderate iura sua cxigendo, & ultra quam sit eis debitum, & necessarium. Vbi autem non fit pactio, & principalis intentio in collatione. seu receptione spiritualium non sit ad temporalia, sed gratis & eleemosvnaliter detur ad sustentationem naturae, uel propter salarium officialium,aut ad seruandam laudabilem,& approbatam consuetudinem locorum, licite tunc & sine simonia dari, & accipi possunt: & haec praecipue uera puto, ut dictum est supra, si aliunde non habeant, unde secundum gradum, dc statum suum honeste uiuant. Ut autem in hac ardua materia emergentium casuum clara notitia habeatur, tria secundum Caietanum pertractanda sunt. Primo quid sit res spiritualis. Secundo quid emptio,uel uenditio extrinseca. Tertio quid emptio, uel uenditio interior. De primo hic,de caeteris insequentibus.

Cap. LVI.

E S spiritualis appellatur a Spiritu sancto, ut est spiritualis ratio uitae, Aqua in Christo uiuimus,sentimus, intelligimus,& operamur: in cuius signum simonia est uitium ecclesiasticum, non habens locum in profanis. Res igitur uel sunt mere spirituales, ut dona Dei gratuita, quae ad uitam Ecclesiae spectant, uirtutes, gratiae gratis datae, potestas spiritualis tam ordinis, quam iurisdictionis, sacramentales effectus, ius spirituale quodcunque etiam uiuendi exaltari, habendi decimas, beneficia ecclesiastica, & similia . Vel compositae sunt ex spirituali, & corporali, licet formaliter, & principaliter sint

spirituales, ut omnia Ecclesiae sacramenta: sacramentalia, ut consecrationes uirginum, benedictiones nubentium, missae, orationes uocales, ecclesiasticus cultus,

praedicare, oleum sanctum, chrisma,ecclesiastica beneficia,& id genus. vel compositae sunt ex spirituali, & corporali: sed principale in illis est corporale, ut calices, cruces, ossicia ecclesiastica,ossicium iudicis,doctoris, sacristae, oeconomi :ex quibus eliciuntur sex regulae. Prima regula, Nulla res spiritualis ut talis, licite suenalis est,aut maioris pretii ratio :& ita nec potest uendi, nec emi: res uero c6posita ex spirituali,& corporali ex ea parte, qua est spiritualis,nullo modo est v

nalis, tamet si eius spiritualitas sit minima. Item si res aliqua sic composita, uendi

SEARCH

MENU NAVIGATION