Theologicarum institutionum compendium, Clementis Moniliani card. Arae Coeli. Catalogus omnium contentorum in hoc volumine. De Symbolo Apostolorum. De Sacramentis. De Praeceptis diuinis. De Consiliis euangelicis. De Oecumenico concilio. Cum indice co

발행: 1562년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

DE PRAECEPTIS

personae communis . Facta tamen non debent iudicari talia,qualia sunt ex scandalo consequente, uel non consequente. Vniuersaliter enim secundum legem L euan Felicam uitanda sunt quaecunque scandala pusillom secundum illud Matth. . 78. veli homini illi, per quem scandalum uenit. Scandala autem pharisaeorum non data, sed accepta, non sunt uitanda. Veruntamen si recta ratio dictat, quod actus religiosi unicus, uel frequentatus si scandalum audientibus, quan uis con- similis actus in alio non esset scandalizatiuus,tamen ille tenetur ex charitate proximi uitare scandalum t sicut tempore persecutionis tenetur pastor non sugere quandoque, iuxta illud Ioan .ro. Mercenarius autem,& qui non est pastor,uidet Iupum uenientem,& fugit. Alius autem,qui est in statu persectionis acquirendar,

non tenetur ex necessitate non sugere:bene tamen tenetur non scandalinare pro-Nimum fugiendo. Fuga enim eius quandoque proximo potest esse offendiculu, quando suga infirmi,& non religiosi non praeberet scandalum. Iudicarent enim proximi ex fuga eius, quod ex quo talis, qui tam arctam uitam elegit, non ponit uitam suam pro fide defendenda, non esset uita exponenda pro tali fidei negotio, uel quia bene non sentirci de fide: Quomodo mendaciii,praecipue perniciosu,st graue peccatsi. Cap. L XII. Vale crimen sit mendacium ex eo colligi potest, quod ab Augustino tracti a. in Ioannem scriptum est, uidelicet quod sicut Deus pater genuit filium ueritatem, sic diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium . Vnde qui ueritatem loquitur, Dei, qui ueritas est,filius est. Qui uero mentitur, diaboli, de quo dicit ueritas,Ioan. 8. quod mendax est, &B pater eius,scilicet mendacii . Scriptura etiam,quam graue sit hoc peccatum, demonstrat dapien. I. dicens. Os, quod mentitur,occidit animam. & psal. 9.Perdes Omnes,qui loquuntur mendacium : & licet omnis mentiens peccet, grauissime tamen peccat,qui perniciem affert proximo obseruandum tamen est, eosse esse tripliciter mendacium perniciosum citra culpam mortalem: uel quia fit ex tu reptione quadam,ut in primis motibus: uel quia non infert notabile nocumentum proximo , nam quod minimum est, pro nihilo reputatur: uel quia accidit praeter omnem intentionem nocendi: quod intellige, nisi propter enormitatem nocumenti peccatum redeat in naturam suae formae, eo quod non sufficienter

C praecauit iacturam proximi, ubi,& quando, & quantum praecauere debuit. Sanctus Ambrosius in sermone habito in dominica de Abraham,addit, quod mentitur non solum in salsis uerbis, sed etiam in simulatis operibus. Mendacium enim est se christianum dicere , & opera christiani non facere: mendacium est Episcopum,Sacerdotem,uel clericum se profiteri, & contraria huic ordini ope rari . Et beatus Augustinus ad Casulanum presbyterii in epistola, inquit, Vterq; reus est, & qui ueritatem occultat, & qui mendacium dicit: quia & ille prodesse

non uult,&iste nocere desiderat. Concludo igitur, quod omne mendacium peccatum est: uerum non omne, ut dictum est supra, est mortale . Vnde si in hi-

D storiis scripturarum inueneris aliqua mendacia, ut in historia Iudith cap. 13.libri eius, in historia Iosue de Raab meretrice, Iosue. a. in Exod. de obstetricibus, in Gen. de Abraham, Isaac, & Iacob, Gen Ia. ao. 26. certe multa prorsus,& facile excusabis,declarata ueritate historiae, uti Abraham reprehensus mendacii a Pharaone

462쪽

DIVINIS. 3s

raone iuste se excusauit, Gen. 27. dicens de uxore sua.Nam uere soror mea est, filia patris mei ,& non matris meae. Erant enim iuxta ritum gentis omnes filii Israel inter se statres,& sorores . Quaedam uero excusabis hac ratione, quod animus sic agens quasi ex se totus seruiebat ductibus Spiritus sancti in mysterio.Vbi uero non poteris omnino excusare, ut in Raab,&obstetricibus,ac Iudith, admi te mendacia fuisse,sed officiosa: quia ut iuuabant afflictos, ita ab omni nocendi proposito alienissimae erant: nec mirum,quod in sanctis patribus talia minima fuerint mendacia, in quibus etiam fuisse crimina, teste scriptura, constat. De quibus Augustinus in libro contra mendacium,cap. II. Si in supradicta tibi non satisfaciant, uide Scotum 38. dist. 3. in responsione ad argumenta principalia, aliter de nonnullis sentientem. Et ut paucis me expediam,summatim subnectam Etransgressores huius mandati. qui sunt ,scilicet falsi testes, ta in iudicio, qi extra, salsi iudices,detractores,& qui accommodant aures suas detractoribus, infamatores, susurrones, iactatores sui ipsius,criminatores, contumeliosi, hypocritae,n quiter se hum iliantes, aut fictis actionibus sanctitatem mentientes, adulatores,

uspiciosi,temerarie iudicates apud se de proximis,de sanctis,de diuinis scripturis, mendaces, & qui falsa sparFunt dictis, uel scriptis, in perniciem proximi, &praepositorum Ecclesiae: maxime si in praeiudicium fidei, aut religionis fingant, quae non oportet,ut pseudapostoli, seductores,haeresiarchar,magistri subdoli,falsi interpretes scripturarum, blasphemi in sanctos, in sacramenta Ecclesiae, derisores uirtutum,ac pietatis. Omnes enim praefati prohibetur hoc octauo mandato, de quo latius uide diuum Bonaventuram 38.dH.3.per totum. De nono praecepto,& decimo,uidelicet Non cocupisces uxorem proximi. tui,nec Omnia, quae illius sunt. Cap. LXIII. Osset sorte dubitari circa primum dictorum duorum mandatorum,

an solo facto quis moechari possit, de quo supra in septimo praecepto: Aan etiam is, qui oculis parum pudicis intuetur uxorem alterius, & ea interna libidine depraedatus est,paratus uenereo amplexu fiui,nec tamen aut per occupationes, aut per occurrentia praepedimenta potuerit,moech

ri dicatur . Facile huic dubitationi Christus respondet, Matth. . Audistis,quia dictum est antiquis,non moechaberis. Ego autem dico uobis, quia omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo. Quem locum enarrans beatus Hieronymus dicit,Dominum non dixisse,omnis, Bqui uiderit mulierem,eam moechatus est, sed qui uiderit mulierem, ut concupiscat,ubi anima titillata libidini consentit, & ubi homo colligit concupiscentiam uidendi curiose. Nec malum est intueri mulierem, sicut nec malum est simpliciter concupiscere: sed malum est uidere mulierem ad concupiscendum, & habere aspectum concupiscentiae iunctum, nec propterea desinit peccare, si non peruenerit ad opus lasciuum . Nam non peruenit, qui non potuit, quod si potuisset, ut dicit ibi Theophilactus, perpetrasset . His consentit Hilarius dicens ad hunc locum explicandum, Motu libidinis in mulierem alterius aequari adulterio. Adde, quod Augustinus lib. I. de sermone domini in monte cap. 23. Cinquit, Iustitia minor est, non moechari corporum coniunctione: iustitia uero maior est regni Dei,non moechari in corde. Videt autem quis mulierem ad concupiscendum,

463쪽

S. DE PRAECEPTIS

cupiscendum, cuiri hoc fine attendit, ut concupiscat. Et lib. 1. de libero arbitrio .c.3. dicit,Si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge alio na, planum tamen aliquo modo st, id eum cupere:& si potestas detur, facturum esse: non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. Hinc colligi potest fusta exteriora non adaugere internam culpam ratione essentiali, bene D tamen accidentaria: nam solet uoluntatis conatus, & seruor, factis intendi, &augeri. Hoc diui Augustini dictum magnum praestat munimentum selidae ueritatis defendendae iis, qui testantur actum exteriorem non addere bonitatem,

nec malitiam actui interiori. Quo non obstante opus externum, praecipue inuenereis, primo consummat, atque intendit concupiscentiam cordis: deinde &corpus tum proprium , tum etiam cooperantis dehonestat, non citra iniuriam

Christi,& Spiritus sancti, cuius est templum. Tertio opus externum inducit se ductionem comparis, iniuriam quoque proximi: quando uel ipse maritus, laclipsa uxor est alterius. Quarto tranquillitatem publicam legibus Dei,& hominusancitam conturbat. Ultimo famam utriusque operantis in discrimen adducit. Praeceptum de non concupiscendo simpliciter,quomodo non possimus

implcre dum sumus uiatores. Cap. L XIIII. Eatissimus Paulus ad Rom. . inquit, Non enim quod uolo hoc ago, sied quod odi, illud facio. Pro quo sciendum, quod uita iusti in hoc corpore bellum est de quo beatus Iob cap 7.Militia est uita hominis

super terram & non triumphus. Vnde Apostolus ponit,&uocem belli, & uocem triumphi . Belli, ibi ad Rom. 7. Non cyiod uolo hoc facio. & iterum ibidem,Velle adiacet mihi, perficere bonum no inuenio. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae,&captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quando audis captiuantem, bellum agnoscis. Vox triumphi futura est, de qua idem beatus Paulus

pri. Cor.I I. Oportet enim corruptibile hoc, induere incorruptionem: ct mortale hoc, induere immortalitatem . Cum autem mortale hoc induerit immortalita-- tem, & corruptibile hoc induerit incorruptionem,&c. Ibi est uox triumphi,Vbi V est mors contentio tua. ' Prius igitur illud recolite, quod scripsit ad Gal. .loques fidelibus, loquens baptizatis, loquensq; illis, quibus in baptismo sunt remissa peccata, sed tamen pugnantibus. S piritu ambulate, ct concupiscentias carnis ne perseceritis. Non dixit, ne seceritis, sed ne perfeceritis. Quare hoc :' quia caro

concupiscit aduersus spiriturn,&c contra: haec enim ad inuicem aduersantur,

ut non ea, quae uultis, faciatis . Quod si spiritu ducemini, non estis sub lege sed sub gratia. Quid est duci spiritu, nisi spiritui Dei iubenti consentire, non carni concupiscenti tamen concupiscit, & resistit, & uult aliquid, quod non uis tu:

perseuera,ut nolis tu. Desiderium tamen tuum ad Deum tale esse debet,ut in te V non sit ipsa concupiscentia,cui resistas: resistis enim,& non consentiendo uincis. Sed melius est hostem non habere, quam uincere: quando enim corruptibile hoc induerit incorruptionem, hostis iste non erit. Vnde eleua animum ad uoce triumphi,& uides erit hostis. Vbi est mors contentio ida certe non erit. Vbi est

D mors aculeus tuus quaeres locum eius,& non erit. Ergo ne concupiscentias camnis perfeceritis: sed melius esset implere,quod lex dicit:Rom.7 N5 concupiscasve sed ista

464쪽

DIVINIS.

sed ista est plenitudo uirtutis persessitio iustitiae,palma uictoriae,scilicet ne concupiscas: in hac certe uita hoc impleri non potest.Ιmpleatur igitur illud Ecclesiasti- Oci. I 8. Post concupiscentias tuas non eas melius tamen esset eas non habere. Sed

quia modo sunt, noli post eas ire. Rebellant,rebella: pugnant,pugna: eX pugnate pugna,sed uide ne uincat. Sed quonia cu aliquibus cocupiscentiis nati sumus, aliquas consuetudine fecimus, consuetudini repugnandum est. Quia ipsa concupiscentia,cum qua nati sumus, finiri non potest, quandiu uiuimus, quotidie minui potest, sed non finiri: per illam dictum est, hoc nostrum corpus mortis corpus. De illa dicit Apostolus. Condelector enim legi Dei secundum interiore hominem. Tunc nata est lex carnis, quando transgressa est prima lex, illa scilicet,

quam in paradiso accepit homo. Nudi erant, & non confundebantur : quia nodum erat lex in membris repugnans legi mentis. Fecit homo factum punicdum, '& inuenit motu pudendum: manducauerunt contra interdictum, & aperti sunt oculi ambom. Prius tamen non erant caeci, cum Adam cunctis animalibus in posuerit nomina: & de muliere dicitur,uidit lignu. Oculos igitur apertos habebant. nudi erant,& no colandebantur. Aperti igitur sunt oculi eo' ad aliquid, quod prius nunqi senserant:& quia senserunt pudendu motu, curauerunt tege dum. E cce unde trahitur originale peccatu : ecce unde nemo nascitur sine peccato. Sed dominus non sic uoluit concipi,quem uirgo concepit, & peperit: soluit illud, qui uenit, sine illo. Non ergo quod uult agit Apostolus,quia uult non concupiscere, & tamen concupiscit. Nunquid illa concupiscentia mala trahebat . Apostolum subiugatum ad concupiscendum:' ad fornicationem:' Absit, luctabatur,non subiugabatur. Sed quia nolebat concupiscentiam habere,contra quam luctaretur,dicebat. No quod uolo agorconcupiscere nolo,&concupisco: sed tamen concupiscentiae non consentio. Aliter non diceret ad Gal. 3 Cocupiscentias carnis ne perfeceritis, si eas ipse perficeret. Sed constituit tibi ante oculos pugna suam,ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset Apostolus: quado uideres moueri concupiscentias in membris tuis, cui tu non consentires, desperares forsan de te,dicendo, Si ad Deum pertinerem, sic non mouerer . Vide Apostolum pugnantem,& noli te facere desperantem. Video,inquit, aliam legem in membris incis,contrariam legi mentis meae: & quia nolo ut repugnet, caro enim mea est, ego ipse sum,pars mea est,non quod uolo ago,sed quod odi malu ,hoc ago,quia concupisco.Quod ergo bonii ago, hoc est quia concupiscentiae malae no consentio,ago bonum, sed non perficio bonu ut omnino non concupiscam. Sed hostis meus quomodo agit malit,& non perficit malui Agit malum,quia mouet desiderium malum. Non perficit illud ,quia me non trahit ad malu . In quo bello est tota uita sanctost. Ouid dicam de immundisὸ nisi cu non pugnant, sed subiugati pertrahuntur,quia libenter sequuntur. Haec enim est pugna sanctorum, & in tri-uinptio illius uictoriae,quid dicitur: bi est mors contentio tua .uae est uox triumphantium. Vbi est mors aculeus tuus. ' Aculeus autem mortis est peccatum, cuius puctione facta est mors. Peccatum quasi scorpius est, pupugit nos,& momtui sumus.Et quando dicitur,ubi est mors aculeus tuus quo aculeo facta es: n6 uJuem secisti: utique non erit aculeus,quia peccatum non erit. Contra peccatumata est lex: quomodo uirtus peccati lex subintrauit, ut abundaret delictum quomodo hocὸ Quia fuit ante legem homo peccator,data lege,atque tra ressa, . factus est praeuaricator: peccato tenebantur omnes rei, lege data praeuaricatione . sunt

465쪽

DE PRAECEPTIS

sunt sacti rei. Vbi spestiris in eo,quod sequitur,Vbi abundauit peccatum,supe abundauit & gratia: & ideo Paulus dicit, Video aliam legem, legem foedam, i I gem miseram, uulnus, tabem, languorem. Subiungit, Miser ego homo, quis me - liberabit de corpore mortis huius ξ & gementi subuentu est, & quo Gratia Dei

per Iesum Christum dominis nostrii, ciun corpus mortale induerit immortalitatem.Modo quid Θ Audi, Ego ipse mete, seruio legi Dei: carne autem legi peccati. Mente seruio legi Dei,non cosentiendo: carne autem,legi peccati cocupiscendo contIa nonum, in quo agitur de cocupiscentia carnis,& contra decimum mandatum, ubi tractatur de concupiscentia oculorum & mente legi Dei seruio, qua delector in uictoria, quia non uincor: titillat, insidiatur, pulsat, trahere conatur. Miser quis me liberabit de corpore mortis huius Nollem semper uincere, sed L aliquando ad pacem uenire . Teneamus igitur hunc modii ut mente serviamus legi Dei, non concupiscendo nec uxorem, nec res proximjGeliberate: licet carne serviamus legi peccati ex necessitate, quia concupiscimus, no quia consentimuS. Aliquando ista concupiscentia sic insidiatur bonis,ut faciat dormientibus, quod nequit uigilantibus.Vnde oes acclamastis,quia omnes agnouistis,pudet hic immorari , sed non pigeat inde Deum precari, ut non dominentur, nec in nobis regnent concupiscentiae praelatae, carnis uidelicet,& oculorum. Cum ergo tam in in nono, i in decimo praecepto dicatur, non concupisces, prohibetur liberum arbitrium ab appetitu illicito secundum ueritatem praecepti, quan uis secundum camM nalem intelligentiam iudaeorum,prout inquit dominus Alexander de Ales, in. 3. parte suae summae,coartaretur,& diceretur concupiscentia, quae aliquibus signis,& actibus poterat iudicari. Sed hoc intelligitur de concupiscentia, quae poterat puniri per iudicium legis, & non prout est crimen puniendum a Deo , qui non modo peccata punit oris,& operis, sed & cordis. Quare autem prohibitio concupiscentiar arctetur hic ad illa duo praecepta, est, quia ad illa duo maxime inclinatur natura corrupta: tamen secundu regulam beati Augustini per sinecdochen sunt praecepta,& prohibitiones decalogi.Vt cum dicitur, non concupisces, intelligatur uniuersaliter prohiberi concupiscentia uoluntatis, quan uis ad aliqua determinetur: sicut quando dicitur, no moechaberis, prohibetur omnis illicitus coitus: & in non furtum facies,omnis contrectatio rei alienae,&c.

De primis motibus,& in quibus co sistat peccati colummatio. Cap. LXV.

T habeamus clariorem notitia duo' praefatola mandatoae, de primis motibus uolui aliqua de mente diai Alexandri de Ales par. a. q. Ia S. supradictis addere: cum ex eoru origine,& occasione peccemus co trasupradicta madata. Primus motus est motus sensualitatis sin impulsuens impetuo se ad fruitione delectabilis creaturae. Per hoc, quod dicitur sensualitatis, tagitur causa materialis: sensualitas enim est subiectu, in quo est Primus motus. Dicta in sensualitas, quandoq; mouem iecundu regimen ronis ad sustetationem naturae, qui motus n6 est inordinatus. Aliquando secundu impulsum semitis,qui est primus motus,& inordinatus pro TiferEtia illius motus, qui fit secundu regimen ronis ad sustentatione naturae, additur secundum impulsum semitis. in quo tangitur causa ossiciens: per hoc uero, quod dicitur tendens impetuose, tangitur causa sermalis, quae est improbus impetus libidinis. Perillud uero, quod sequitur, ad fruitionem creaturae, &c. notatur causa finalis. Ulterius

466쪽

DIVINI S. 37

Vlterius notandum, ' sicut se habet sensus ad rationem secudum vim cognitivam ita se habet sensualitas ad vim rationabilem, sue voluntatem, aut liberum arbitriu quod idem est ad vim motivam. Vnde cognitio, quae est secundum sensum, praemcedit eam, quae est secundum rationem: ita motus sensualitatis prior est, si motus voluntatis:& ideo recte dicitur, quod primus motus est sensualitatis.Sensualitas et, cum sit nomen vis sensibilis ordinatae sub ratione, sellim est in homine: sensibilitas vero in brutis. Et licet dicatur,quod lex carnis, vel membrorum est primus motus, dicitur per causam: cu lex carnis vel membrorum sit causa primorum motuu. Nota etiam,quod sensualitas corrupta in homine per originale, & inordinata delectatio vel libidinosa, quae ex ea prouenit, inquantum corrupta, dicitur primus motus, &peccatum: deberet enim esse subdita rationi, & tamen mouetur modo indebito Pter rationem: & attingitur aliquo modo aratione non faciente, sed permittente,&radicem eius non opprimente. Dico ultra,quod licet possit vitari primus motus, Ut Dputa iste, & ille,& sic de singulis: non tamen omnis,quantum est de se.Voluntarium etiam est duplex, vel quod est a voluntate faciente, vel quod est ab eadem permittote,siue radicem non comprimente.Primo modo non est voluntarius primus motus,

sed secundo modo. Est etiam duplex consensus videlicet factivus, sine quo est primmus motus,& permisuus, cum quo consiliit &licet non t consensis actu, est tamen habitu: quia est in potestate nostra, ut iste vel ille non surgat, sed non quin aliquis surgat. Si interrogetur quis a quo habet,ut sit peccatum primus motus, resp det idem Alexander usi supra, quod ratione originis, & ratione inordinationis ad finem. Vnde semes post baptismum, licet sit poena tantum, nihilominus potest ex huiusmodi corrupta radice Pgredi motus, qui est peccatum. Cum hoc enim,quod semes est poena, remanet quaeda procliuitas, seu inclinatio ad culpa, ratione cuius motus ille, qui est in potentia coniunctus radici, & cxit a tali radice,peccatum est. Primi motus an prohibeantur duobus praedictis mandatis. Cap. LXVI.

Lossa super illud ad Rom. .Concupiscentiam nesciebam, nisi lex dic ret: non concupisces,inquit, Iesem omnium illicitam concupiscentiam Anolle, sed aliter nolle concupiscentiam, quae est in primo motu,aliter cocupiscentiam delectationis, & consensus.Illam quippe non vult, idest reprobat,& detestatur, & peccatum esse ostendit: hanc vero non tantum ostendit es se peccatum, Verum etiam per duo ultima pnecepta prohibcet. Ex his ergo habetur, quod non proprie diceretur lex prohibere primum motum, sed nolle, idest detest, Bri,& reprobare. Prohibetur enim ne concupiscentia ducatur ad coctum.Sed nota, prout dictum est supra, quod illud praeceptum negatiuu, Non concupisces. non test omnino impleri in via, quantum est de potestate liberi arbitrii in se:hoc autem dicitur propter venialia peccata, quae licet non prohibeantur direm tame mala cς se ostenduntur: & cauenda sunt secundum postibilitatem humanam. Sed dubitatur, an ratio peccet non reprimendo primos motusὸ Respondet idem Alexander ubi su- Cpra, quod ratio non tenetur reprimere primos motus mortalium peccatorum, ne

surgant: sed ne producantur ad consensum superioris partis,hoc est tenetur no consentire secundum superiorem partem rationis, vel etiam secundum inferiorem,cum .iam peruenitur ad iudicium ipsius definitivum. Nota etiam. quod inferior pars rationis ita ordinata est ad superiorem, quod subiscitur ei Senlualitas vero ex poena, GG ordinata

467쪽

DE PRAECEPTIS

Ordinata est,ut repupnet: & ideo licet teneatur ratio superior ad cohibendu doloctationes illicitas inferioris partis, no tamen tenetur ad cohibendum delectationes illicitas inserioris partis sentualitatis. Inserior enim pars rationis uno modo subiecta est superiori,alio modo non. In hoc autem est subiecta, quod non potest consentire inseriori ad perficiendum peccata absq; superiori. In hoc autem non est subiecta, quod condelectari potest ipsi sensualitati sine consensu rationis: propterea inseparabilis est vis matrimonij inter inseriorem partem rationis, quae est ad modum mulieris: & superioris, quae est ad modum viri. Non autem est matrimonium inter rationem, & aensualitatem secundum quod senseastasianetlacum serpentis: S licet te- D neatur superior pars rationis cohibere inseriorem, inserior tamen no tenetur cohibere sensualitatem . Si quaeratur, quid opponitur primis motibus: respondet idem Doctor ubi sepra,quod gratia nUn quaecuq;: sed gratia intantum virtuose, ut posse, liberare a lege peccati, ne scilicet motus insurgant, aut si surgant,statim decidant. Vndc dicit Apostolus ad Rom. 7. Inselix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius e subditur: gratia Dei per Iesum Christum. Et licet gratia no sit in e dem subiecto primo, essectus tamen eius extenditur usq; ad sensualitatem, quae est subiectum primi motus. Resermata enim ratio per gratiam,quandoq; resermat i

sam sensualitatem. Primus etiam motus est peccatum, & punitur tantum tempor

ii liter, quantum est deieχ eis poena lecundum Augustinum dicentem, quod omnis motus inordinatus poena est,&c. Scimus enim ex praescriptione legis eam concupi scentiam, qua homo scienter & voluntarie concupiscit,este peccatum illi ad culpam imputabile. Eam vero, quae surait a carne, vel contra legem Dei, vel contra spiritu aut charitatem proximi, esse quidem de genere malorum, no tamen homini Christiano imputari debet ad culpam, aut damnationem, quandiu est citra consensum rationis. Quandiu enim luctatur voluntas aduersus concupistentiam, tandiu co- delectatur homo le*i Dei: & licet carne seruiat le3i peccati, mente tamen seruit dictae legi Dei, quod laude, & renumeratione tanto est dignius, quanto incentivum concupistentiae erat ardentius. Homini igitur prohibitum est, ut non concupistat uxore proximi, ac sua sertunae bona: non autem carni, non sensualitati, non semiti. Non omnis concupiscentia indictis duobus mandatis pro-

hibetur. Caput. L X X VII. Atio autem,quod non prohibeatur,est,quia spiritus noster suas habet, sed moderatas concupiscentias, honestas, & sanctas, instas desuper a Spiritu sancto, iuxta illud ad Gal. s. Spiritus concupistit aduersus carnem. Habet & homo ratione ,& iudicio p ditus ex naturae qualitate suas concupiscentias non illicitas. Concupistimus omnes usum rerum nostrarum:& tales concupiscentiae, si ratione moderatae fuerint, nihil habent mali.Quae tamen in sacris literis non intelliguntur proprio nomine concupiscentiarum, sed nomine concupiscentiae intelligitur proprie praua illa inclinatio naturaecorruptae,quam nos semitem, Apostolus Vocat peccatum in carne habitans, aut legem membrorum. Ex supradictis elicio tria. Primum nos renatos manere in ea miseriarum necessitate,

B ut perpetuo in nobis ipsis circunseramus Emitem peccati, & concupiscentias. Secundum,dictas concupiscentias nos pati potius, si facere & operari,quandiu dissentimus, & nolentes sumus. Homo enim non dicitur lacere nisi quae ex ea parte B-

, , cit,

468쪽

cit, qua homo est, hoc est iudicio, & spontanea voluntate. Tertium, nihil danati nis, hoc est culps, aut offensionis contra ista mandata nobis inesse propter insurgentes a carne concupiscentias, etiam Vehementes, & diuturnas, quandiu non ambulamus secundum carnem, idest nostro iudicio & voluntate non sequimur tractum carnis, consentiendo in id, quod concupiscit caro, siue malum habitans in carne. Sicut enim ambulare secundum Christum, est sequi vestigia eius: ambulare secundum sipiritum, est sequi,aut facere id, ad quod inuitat spiritus: sic ambulare secundum carnem,est sequi carnem, siue id facere, ad quod inclinat caro, aut prosequc- do opus, aut saltem delectando se in operis meditatione. Cogitatio enim quantu-cunq; turpis non polluit, si ratio humana non consentit . Tria cnim sunt,in quibus impletur vel completur peccatum. Primum, suggestio, quae fit per memoriam, &corporis sensus: his enim suggeritur homini, quod illicitum cst, aliquando volenti, & aliquando nolenti, & ibi est initium tentationis. Secundum, est delectatio, siue affectio eius, quod suggestum est: cum scilicet concupiscentia alistrahit,& illicit hominem ad cogitandum de stultione eius, quod in se concepit per sensum: & ibi est persecta tentatio, de qua Apostolus, Vnusquisq; tentatura concupiscentia sua abstractus,& illectus. Tertium, est consensiis,clim homo aduertens,& bene deliberatus consentit in id, quod suggestio proposuit,& concupiscentia iam appetit:& tunc est consummatio peccati. Peccatu enim cosummatum per liberum arbitriuconsentiens generat mortem, diuidens inter Deum & homi ncm propter tras res sionem, inter gratiam quoq;, quae vita est animae, & ipsem animam, inducens in eam mortem,&c. Nota etiam,quod delectatio morosa non est sine consensi filieminterpretatiuo:quia cum potest, se non auertit: quae hoc modo generatur . Si enim manseris in otio, si luserit tecum circa haec cogitatio tua, dum es in lecto: &si in principio fueris nolens, toties tamen recurret suggestio, & nouus pruritus, donec de nolente faciat volentem. Et si sorte abhorreas Opus externum propter pericu-n infamiae, quae est in illo tamen quod intrate secrcto fieri potest, incipies velle deinde pertractare: & discurrente cogitatione cordis de hoc in illud, de modo admodum, fiet interior delectatio morosa, quar ut dictum cst, non est sine consensu, saltem interpretatiuo, nec sine peccato. Vt igitur finiam. Concupiscentia uxoris alienae, aut rerum non suarum, quae inest citra consentum, non est trans resso huius mandati: sed tentatio alliciens hominem in malum, S ad peccatum, quam si reprimat ratio consciatiens legi Dei, iam meritum nasci ur ad cumulum gloriae, nopeccatum. Beatus enim vir, qui suffert tentationem: quoniam, cinn probatus fuerit, accipia coronam vitae, quam repromisit Deus dili sentibus se,&c.

469쪽

DE CONSILIIS EVANGELICIS.

In tertio tractatu absoluimus librum de diuinis praeceptis in hoc disser mus de Euangelicis consiliis: & primo in penerali, & quomodo

distinguantur a praeceptis: postremo vero in speciali Caput Primum. ONSILIVM, prout diuiditur contra praeceptum, est persuaso melioris boni, ad quod de necessitate non tenemur. Vnde Ambrosius libro .X. Epist. 8 a. inquit, Consilium inuitat voluntarios, praeceptum ver astringit etiam inuitos. Vbi praeceptum est, ibi lex: ubi consilium, ibi gratia. Quibus astipulatur Hieronymus libro primo contra Iovinianum, & ad E stochium de custodia virginitatis,dicens. 'bi consilium datur,offerentis arbitrium est, ubi praeceptum,necessitas est seruientis: maioris inquit est mercedis, quod nocogitur,sed offertur. Lex vetus dat praecepta. Euangelium vero superaddit consilia. Consilium etiam ad perfectos pertinet: praecepta ad perficiendos: permisso ad impersectos: prohibitio ad peruersos. Praecepta quoq; separant nos ab illicitis, consilia vero a concessis. Per praecepta declinamus peccata,per consilia vero occasiones peccatorum. Per praecepta,praecipue negativa, poenam vitamus, per consilia praemium nobis cumulamus. Consilia obseruata mercedem afferunt , sed non obseruata nullum adducunt supplicium. Ad praecepta obligamur ex debito, ad consilia non nisi ex voto. Consilium per votum fit praeceptum, sicut ait beatus Augustinus Unde licet vovere sit voluntatis, reddere tamen est necessitatis. Melius est enim nuda praecepta seruare cum deuotione ecclesiastici . s. quam se ad consilia obligare,&in his obseruandis negligentem se exhibere. Pro quo notandum, quod in lege

Mosaica Exo. I 8. Leuit. Io. & Deut. q. fuerunt iudicialia,caeremonialia, & moralia . Lex autem euangelica iudicialia temperat, partem auferendo:figuras euacuat, rerum veritatem exhibendo: praecepta consummat,adiiciedo. Adiicit autem tria,

instructionem videlicet documentorum, promissionem praemiorum,& persectione consiliorum. Mail. 3. Lex enim euangelica in multis legi Mosaicae anteponitur socundum dominum Alexandrum mensem. Addita enim lege Moysi ad naturalem,no erat sufficiens hominis ordinatio:& ratio est, qa in lege erat clementum serm nis Dei ad ordinandum hominem: in euangelio est sermo perfectus,ad hebre. I . Indigetis,ut doceamini,quae sint elementa exordij sermonis Dei. Et Hugo de sancto Victore,in libro de sacramentis,haec tria distinguit, videlicet elementum,exordiu,& sermonem. In elementis est sonus,sed non sensus.Dictiones,exordia sensuu sunt, unde & dictiones dicuntur, quasi iam aliquid dicentes:& sunt primae orationis partes, in quibus est sensus incompletus. In sermone vero sensus est perfectus. Carnem porcinam non comedendum,hoc est elementum. Cum scriptura post addit, non Moechaberis,exordium. Nouissime cum subdit,qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo,Mati. I .est completio. Praecepta igitur ad tempus superaddita,elementa fuerunt: praecepta decalogi, exordia: mandata vero euangelij, sermo. De hac euangelij lege habetur expresse, Deut. I 8. Suscitabo Prophetam in eis de medio fratrum suorum similem tui, & ponam verba mea in ore eius,loqueturq; ad eos omnia,quae praecepero illi. Idem habetur Hierem. 3I. Et licet in lege sit prsceptum de dilectione, non tamen est ibi secundum persectam amoris rationem: cim in ea sit amor debitus, in euangelio vero gratuitus.

An lex

470쪽

. EN ANGELICIS. 39

An lex euangelij sit eadem cum lege natura & cum lege Moysi.

- Caput Secundum. Icendum,quo ad primum, secundum sententiam domini Alexandri in. 3 . parte suae summae, quod sicut natura ordinatur ad gratiam,ita lex naturae ad legem euangelij: & adueniente euangelio,non aufertur lex na- Aturalis,sed perficitur. Verbi gratia, lex naturalis dicit. 9, diligendus est Deus,quia beneficus,& quia creator.Euangelium docet eum diligendum,quia b nus est,& redemptor. Lex naturalis dictat, P est diligedus proximus,quia homon in specie conformis. Lex vero gratiae dictat eum diligendum,quia filius,& Dei imagine insignitus, similiter quia nobiscum ab eodem redemptus. Ex quibus patet, lnon est omnino eadem lex naturalis ,& euangelium. Prima tamen ordinatur ad

euangelium, sicut ad suam perfectionem. Si dicatur, quod videntur eadem,saltem din hoc ,cl, eode modo lex euangelica scripta est intus in corde,sicut naturalis,ad Ron a. a. Respondetur, quod verum est, sed differenter. Est enim inscriptio debiti faciendi secundum dictamen inditum conscientiae, & rationi ab ipsa conditione,ea dem apud omnes:& est inscriptio impressa costietiae,ex fide,seu iustificatione apud credentes. Prima est lex naturalis,secunda euangelica . Prima est a natura indita, secuda ex gratia superaddita,ad Rom. primo.Euangelium est virtus Dei in salutem omni credenti. Sicut igitur lex naturalis est eade apud omnes homines,ita & euangelium apud omnes credentes. Quantum ad fecundum, videlicet an euangelium iit idem cum lege Moysi. Respondetur, quod est ide in ratione generali, & uniuem Cfali: diuersum in ratione propria. Vnde Augustinus contra aduersarium legis,& Pphetarum lib. I .cap. I7. inquit. Qui recte colit Deum,& profecto utriusq; testameti inuenit unum Deum, & eiusdem unius dei in utroq; diligit bonitate, & in utroq;

metuit seueritatem. Ratio communis est in comparationem ad efficientem,ad fine,& ad sensum. Vnus est ergo legislator legis,& euangelij mus,Iacobi. . Vnus finis scilicet Christus: unde Augustinus ubi supra libro . r. cap. 7. Finis legis quis est Ad hoc non ego,sed ipse Apostolus respondeat. Finis inquit legis christus ad iustitiam omni credenti ad Rom.X.Finis perficiens,non interficiens . Finis quippe dicitur,pronter suem fiunt omnia, quaecunque aliquo fiunt officio. Nam inter officiu& finem hoc interest, quod ossicium est in his,quae facere debemus. Finis, propter quem facimus. Vnus est etiam sensus,quia una uniuersialis veritas: unde Gregorius o super illud Ezechielis, quod rota erat in rota,ait, Quod enim praedicat lex,euangelium exhibet.Sunt tamen in propriis rationibus leges diuersae,& hoc multipliciter, videlicet vel per comparationem ad escientem,vel per comparationem ad finem, vel ad sententiam. Per comparationem ad ciscientem, quia lex data est per homi-minem purum : euangelium per Christum, Ioannis primo : lex per Moysen data est. Gratia, & veritas per Iesum Christum facta est. Per comparationem ad Gnem etiam differunt,quia finis illius est declinare a malo per timorem. Finis euangelij principalis, per amorem . Vnde Augustinus ubi supra. Testamentum nouum differta veteri, quia ibi vetus homo sermidinis coarctatur angustijs. In euangelio vero spatiatur homo latitudine charitatis. Differunt tertio per sententiam, Bquia ibi veritas in figura est & umbra,hic in exhibitione. Vnde Augustinus de concordia euangelistarum,ait. od lex,& prophetae praenuntiarunt , hoc completum

in euangelio demonstratur. Ceterum ibi est veritas per inchoationem, hic secum

SEARCH

MENU NAVIGATION