Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

9 2. De Neviorum origine.

aer plurimum Condensetur postea rare fit ab extrinseco per meram violentiam. Uel partim violenta est, & partim nam ratis, nimirum quando ita rarefit atque mouetur ab extrinseco, ut illius natura ad eiusmodi rarefactionem nonnihil conferat. Ex his omnibus intelligimus, praetern mericas differentias, singulis ferme ventis plurimas accidentales attribui posse, sed nullam,quae ad speciem peculiarem constituendam sussiciat. Aliqui enim validi sunt,& alij remissi , item nonnulli humidi, alijsicei, quidam diuturni, & plurimi mome tanei, rursus vel calidi vel frigidi, vel similibus differentiis affecti sunt, sicuti experientia compertum est. C A p v T XX.

ARistoteles lib. 1. Meteororum capite 6. eos dumtaxat oppositos esse docet, qui ex locis e diametro oppositis spirant, puta Boream & Austrum, item, Subsolanum& Fauonium,& alios, qui similem inter se oppositionem habent. Et quia non apparet, unde aliam oppositionem habere possent;

Dicendum est , id Aristotelis, iudicium

102쪽

De Pentorum origine. 93

verum esse: probatur. Quia enim venti inter se non magis differunt , quam acciden taliter, nullam oppositionem maiorem habere possunt, quam quae ex oppositione locorum desumitur. Sed illa tantum loca,

proprie loquendo, opposita esse dicuntur, quae per lineam diametralem pugnant; igiatur illi tantum venti oppositi sunt, qui ex locis diametro oppositis exurgunt. De hac vero oppositione quaeri solet, an impediat,

ne eodem tempore flare possint. Dicendum autem est , ex hac parte impedimentum non esse sussiciens: probatur. Experientia manifestum est, nonnunquam hanc inter ventos pugnam in aere reperiri, ut altero nubes versus orientem pellantur,& altero ab ortu exorto a er infimae reFionis refrigeretur. Eidem rei testimonium reddunt expertissimi naucleri, & fauet ratio. Nam aer non minus secundum diuersas sui partes propelli potest in loca e diametro opposita, quam aqua, & alij liquores. Sed aqua &alij liquores, diuersis motioni

bus ex diametro oppositis , intersecare seininuicem possunt, ergo & aer. Minor euidens

redditur, lapillorum in aquam iniectione, quae ita stat, ut in loca non multum a se inuicem remota Conticiantur. Tunc enim

quilibet illorum ita aquam mouet, pellit-

103쪽

94 De Ῥentorum origine. quo ut circulos seinuicem intersecantcsessiciat. Deinde ex simultaneo ventorum Oppositorum concursu nihil aliud inferri potest ab aduersariis, quam ex eo necessarium .ess e . ut alter alterum superet ' reprimatue

eius impetum e vel ut uterque resiliat per idem spatium , per quod antequam ΟCCurrerent, decurrebat. Sed neutrum horum

impedit. Et primo quidem saepe contingit:

ut altor alterum validius agendo superet, quia nimirum in eodem medio agitando uterque occupatus est :& propterea quando contingit, ut nubes ab Occidente pellantur Versus Ortum, infimus aer ab orientali vento refrigescat, eiusmodi pugna nunquam diuturna est. Secundo quibusdani etiam ventis hoc competit, ut ad easdem partes, e quibus exorti sunt, reflectant, ex qua reflexione data est occasio huius prouerbi j ab Aristotele supra citato relati Trahit adseve Coecias nubes. Quaerenti autem huiusce reflexionis causam , haec assignabitur. Qifod cum frigidus aer multo sit den- έior, quam calidus; dc densus aer non facile

vento etiam vehementi penetretur, necessarium sit ut huius impetus nimia densitate resistente paulatim remittatur, & tandent deficiat , aut resiliat versus sua principia. Dici etiam potest per accidens Contingere,

104쪽

De γentorum origines 9 Ivt venti ex diametro oppositi diuersos me- dij partes suo impetu propellant : atque adeo fieri posse, ut per lineas directe oppo- fitas procedant, & occurrant sibi inuicem, non secus atque si tormenta belli ea, ex locis oppositis explosa , non tantum diuersas meisdij partes pellant, diuiduntque, a C per easdem diuisas pellantur, sed praeterea sibi occurrant , & facto impetu resiliant versus sua principia. Ex hac vero causa, proce asarbores eradicari contingit : quia fieri non

potest, ut talis arborum e terra evulsio ab uno dumtaxat vento Versus eandem partem procurrente producatur : ergo a pluribus in seipsos retortis , reflexisue fieri debet. CΑpvT XXI. De ventorum multiplicitate σμcisione. HIc titulus duas partcs Continet, quarum utramque breuiter perstringemus, etsi fuse Aristoteles lib. 2. Meteororum,& alij post eum , ventorum numerum re

denseant.

Circa priorem partem , dicendum est primo, ventos omnes, si proprih loquamur, Certo numero comprehendi non posse. Pro

105쪽

9 6 De ventorum origine.

batur. Fact, hypothesi, qua sol sit illorum

praecipua causa in genere essicientis, necessarium est , ut ex omni parte in hoc mundo designabili oriri possint. Nam ratio propter quam ex Certa & determinata Hori Zontis parte , nonnulli exurgere soleant, non petitur ex natura ipsius horizontalis eirculi, aut regionis hoc vel illo Horigonte' circumcinctae, sed potius ex materiali entita ad em cientem causam comparata. Cum igitur ven inrum materia sit aer, qui a sole, rarefactione aut condensatione interposita, ab omni parte Horizontis commoueri potest 3 necessarium est, ut nullae sint certae partes in illius circulo , E quibus venti ita semper exurgant,ut ab aliis Vicinis,aut continuis oriri non possint.' Dicendum secundo, ventωs omnes commode ad duodecim reduci, quorum tres Orientali plagae assignentur, tres occidentali, & totidem reliquis partibus. Probatur. Nam etsi ille qui ab oriente aequinoctiali spirat,&Subsolanus ab Aristotele appellatus est , plures laterales habeat, commode tamen reducuntur ad Carciam in Oriente aestiuo, & ad Vulturnum in Oriente brumali. Et quia caeterorum , qui Fauonio in Oecidente aequinoctiali collaterales sunt,

item Boreae, & Austro in aliis partibus, similis

106쪽

milis est ratio, inferimus , omnium feduinctionem ad duodecim praecipuos comma

Dicendum tertio , Etsi plures simul flare possint, praesertim ex iis partibus, quae non sunt e diametro oppositae, nihilomi-nhs ut plurimum, unum dumtaxat in eadem regionis parte dominari. Probatur. Qui evcerta & determinata parte exorius. regionem percurrit, impedit aliorum excitationem : Nam quando Boreas; verbi gratia, iii nostro hori Zonte exoritur, per illius ampla.tudinem latissime diffunditur ; ergo impedit-ne ex aliis partibus; aliorum ventorum vires colligantur. Deinde, etsi sol in uni v ersum a erem, suo corpori suppositum ae qualiter agat, tamen ob diuersas dispositiones eiusdem elementi , & ipsius solis distantiam a diuersis elimatibus, modo maiorem modo minorem, necessarium est ut aut, petdiuersas regiones, & climata diffusus, non

eodem modo rare fiat & commoueaturi

unde fit , ut ab ea horizontis parte, quae Viantecedentis rareiactionis magis erit condensata, Commotio incipere debeat. puta a meridie, aut certe ab ea, cuius excitatio-Dem maritimae cxhalatione, iuuabunt, aut alia similis causa , solari virtuti coope-

107쪽

y 8 De 'ventorum origine. Dicendum quarto , non raro contingere , ut in diuersis regionibus, & iis praesettim quae a se inuicem remotiores sunt, plu--res venti eodem tempore dominentur. Probatur. Experientia compertum est, aliquas regiones imbribus madere, eodem tempore , quo aliae non adeo remotae, siccitate laborant; quod iis ventis abundent qui habita ratione regionis siccitatem causant. Rursus Certum quoque est experientia , quibusdam annorum circulis, Boreales ventos

dominari in Anglia, & in Gallia Meridi

nates, in aliis vero Occidentales. Quae omnia ratione confirmantus. Nam quia ad omnes uniuersi partes, aer, solari virtute, rarefactione interposita propellitur, & hula effectui, diuersorum quoque astrorum ,&exhalationum vires cooperantur, fieri nequit, ut in regionibus,a se inuicem remotis, una re eadem sit huiusce elementi Commotio, nisi aliqua sit peculiaris causa, propter quam per longissimos terrae tractus idem ventus diutissim e perseueret, Continueturque, & diutius quidem in quibusdam regio nibus , quam in aliis etiam vicinis. Circa posteriorem partem dicendum est primo, dissipatis quibusdam Ventis,

alios ex certo & determinato loco frequenter succedere , licet quibusvis aliis similis

108쪽

De ventorum origine. 99

successio non contingat. Id experientia compertum est , quod etiam ratione consi mamus. Nonnulli enim, sibi inuicem fini timi , maiori inter se unione coniunguntur, quam caeteri,qui ex aliis partibus exurgunt.

Verbi gratia. In multis Galliae prouinciis,

Meridionales venti; cum occidentalibus,& cum iis qui collaterales simi, inter orientem & Meridiem, maiori interse nexu copulantur , quam Boreales& Orientales inister se comparati conueniant. Idcirco cessanti Austro in Gallia, ut plurimiim Occidentales venti succedunt. Et e contrario , cessante occiduo vento , saepe contingit, ut Australes locunt occupent , & timc potissimum, quando coelum multis adhuc vaporibus abundat , & calidis exhalationibus, quae Meridionalium excitationem prom

Ditendum secundo, causam propter quam alij non ita sibi ipsis succedant,

hanc esse; Quod a erem connaturali statui, eo ipso restituant, quod illorum vehementia desinat. Probatur. Nam postquam diu , occidentalis exsufflauit, paulatim reduci tur serenitas, & aer statui sibi debito alia quantulum restitutus, facilius quiescit. Tunc igitur quacunque ex parte leuis aura spiret, dissicilius est ut vehementiores venti

109쪽

1oo De Ventorum origime.

exurgant. Similis est ratio Septentrionalis venti, N Orientalis. Cum enim ex supra dictis constet, illos ex nimia aeris, versus Septentrionem,condensatione oriri, post quam diu caeteris praeualuerunt, Consentaneum est ut aer statum sibi naturalem recu peret , donec eX praecipua ventorum cause , graues aliae mutationeS adueniant.

' D st quibusiam ventorum qualitatibus.

P Raecipuas quaestiones, quae de ventorurum qualitatibus proponi possunt, hoc

capite expediemus. Prima sit, Cur nonnulli ventorum incertis regionibus sicci sint, & in aliis humidi, in quibusdam longε calidiores quam

in aliis. Istud supponimus ex eorum testimonio, qui legiones, quibus haec contingunt, vel incolunt, Vel peragrarunt. Aristoteles quidem cap. 6. libria. Meteor.asse rit Favonium Boreae conformiorem esse , illique attribui , propterea quod frigidior sit,quia,inquit,ab Occidente exurgit. Sub solanum autem Austro tribui, quod eati dior sit, ut pote ab Oriente exurgens. Ex quibus verbis intelligis in Macedonia, ex qua Aristoteles oriundus erat, Contraria

110쪽

De ventorum origine. IO

euenire iis quae accidunt in Gallia, ubi Orientales venti Rigidiores sunt quam Occidentales. Praeterea dicunt communiter

Meridionales ventos, qui in Gallia humidi sunt, & nebulosi, serenos esse in Anglia. Dicunt etiam in Scotia nullum ventum magis serenum esse, quam eum , qui ex Occi dente, illi regioni exoritur. Is enim qui ab Oriente aestiuo exurgit, etsi in plurimis Europae locis siccus sit, tamen in Scotia, MAnglia humidus est & frigidus. Alia similia de caeteris regionibus dici solent. Idcir-CO quaerimus, undenam proueniat tam imgens qualitatum differentia. Dicendum est eam ex diuerso regionum situ prouenire. Item ex maiori aut minori distantia ab Oceano, amari Baltico, digeo, Mediterraneo, & caeteris. Probatur. Primo enim mirum esse non debet si in Gallia ventus ab aestiuo oriente excitatus serenus sit, cum priusquam Galliae limites ati tingat, longissimum totius Germaniae tractum percurrere potuerit. Secundo, idem ventus frigidior est, quia ex frigida regione progreditur, & paucas secum deserre potest calidas exhalationes. Tertio, ex eodem

principio intelligis, cur .a his partibus idem ventus siccior sit quam Boreas; licet enim hic ultimus,Scotiam, Angliam & alias

G iij

SEARCH

MENU NAVIGATION