장음표시 사용
71쪽
excitari debeant, & diutissime continua ri. Probatur : Primo enim, licet aer ili lius zonae ita rarefiat astrorum virtute , Ut in omnibus suis partibus nouam extensionem acquirat : Nihilominus radii solares ita illum extenuant, extenduntque, ut versuS occasum actio sit diuturnior , atque adeo eX- tensio maior aeris ad easdem partes fiat. Cum igitur localis motus eiusmodi extensionem necessario comitetur, non est dubium quin aer illius partis versus occasum ordinarie agitetur. Secundo, Etsi fluidi corporis partes Commotar non eundem modum & ordinem in recipienda motione teneant , tamen Vbi sussiciens impedimentum illis non opponuetur , paulatim & lento saltem motu ad ea loca seruntur, ad quae impetus mouentiS commpellit. Quia igitur in Zona torrida & praesertim versus aequatorem, acrelementaris ViX impeditur, quominus ad occasium dilabatur , ut constat, tum ex situ regionum, quae alluuntur Oceano, aut eodem conteguntur,
tum quod in iis pauci sint montes, & minus alti, quam in aliis regionibus, necessarium
est ut in eadem Zona torrida, aeris commotiones ab ortu fiant versus occasum, propter causas antea expositas. Quibus etiam accedit illorum testimonium, qui regiones eius dem partis mundi peragrarunt, & potissi-
72쪽
De ventorum optimo ει mum nauigatione suscepta. Aiunt enim Orientales ventos in iis diutissimh dominari: Cuius rei aliud iudicium praebet motus Ο-ceani ad easdem partes occiduas, de quo postea pluribus differendum erit. Caeterum etsi allatae hic a nobis probationes ostendant,acre Elementarem , qui in zona torrida solaribus radiis subiicitur , Orientali vento citius &diuturnius agitari, quam alio quolibet: nihil tamen de aliis uniuersi orbis regioni bus concludunt, ut constat ex iis quae in duabus prioribus asIertionibus annotauimus.
CApvT XIV. iae quadam obiectiones dissolumis. O Vae supersunt obiectiones, non magnam continent dissicultatem, idcirco illas breuiter perstringemus. Prima ex natura aeris desumitur. Quidam enim recentiores existimant, aerem ad eum modum extendi non posse, qui necessarius csset ad ventorum continuationem. Scderran t grauiter. Nihil enim in uniuersa natura
existit, quod, dempto igne ) tam ingentis
X tensionis atque condensationis suscepitium sit, quam aer. Id vero ex his indiciis
olIiges. Primum , quod nihil magis fluitam mobile sit, in quacumque partem ab
73쪽
agente impellatur. Secundum ostendit hoe eius ossicium, quod in loco ad vacuum fugiendum aptissimo collocatus sit. At vero ad id munus gerendum, recipere debuit potentiam passivam, qua facillime extender
tur , condensareturque. Tertium coniunctum est cum summa facilitate subeundae diuisionis. Nam si condensari facile non posset ι& rarefieri, quotiescumque op est, suae diuisioni resisteret, sed nulli prorsus corpori diuidenti resistit, ne. atomis quidem minutissimis, aut paleis, & aliis eiusmodi r
bus. Praeterea sic idem probamus. Ea omnia , quae ad aerem magis accedunt, capacia sunt maioris extensionis, & compressionis ,
caetera vero, quae naturam terrae, aut aquae
magis participant , minus extendi posisunt,& comprimi. Igitur necessarium est ut aer, a quo illa perfectio derivatur, maximae
rarefactionis & condensationis sit capax.Probamus autem antecedens. Lac igni suppositum magis extenditur , quam vinum & alii multi liquores, quia ad aerem magis accedere videtur. Rursus oleum magis adhuc rare- fit, quam lac, & inter olei species, illae malo ris rarefactionis susceptiuae sunt, quae propriae leuitatis gratia , ad aeris naturam propius accedant. Igitur necessarium cst, ut aer, a
quo haec rarefactionis ratio proueuit, ingentis
74쪽
De Ῥentorum origine. 6 sgentis valde rarefactionis sit particeps,adeq-que illi errent, qui defectu huiusce perfectionis , seu qualitatis, asserere audent aerem minus mobilem esse, aut rarefactionis recipiendae idoneum,quam par esset ad sufficientem ventis exhibendam materiam. Secunda obiectio est , qua dicunt, sequi ex nostra sententia , ventos vehementiores fore circa AEquatorem, & integram Zonam torridam, quam circa frigidas,&temperatas. Ibi enim actio cauis plus virium habere deber, ubi melior est issicientis cum passo applicatio: Sed circa Zonam torridam, applicatio solis ad aerem illi subiectum melior est. Igitur ibidem sol plus virium habere
debet ad ventos excitandos,cui rei evertentia repugnat. Respondemus. I. Ex nostra
sementia inferri tantum posse , quod nonnunquam validiores venti, & tempestates in Zonatorrida excitari debeant, quam in locis temperatis & frigidis, quia videlicet praeter solis virtutelax, quae in regionibus illius Zonae
potentior est ad aerem commouendum, aliae causae tempestatum magis violentarum ibi dem nonnunquam reperiuntur , videlicet sussiciens exhalationum copia, quae cum va
poribus & puriori aere permixtae , occasionem procellosae tempestatis praebent. V erum quia ex hoc effectu sententia nocteta melius
75쪽
66 De 'entorum origine. confirmatur, quam impugnari valeat eum capite nono, confirmationis causa notauimus. Respondemus igitur. 2. ex eadem
sententia , & obiectione aduersus eam proposita, recte quidem inferri, causam illam, quae est primaria ventorum origo, plus Virium habere ad nobiles effectus in Eona torrida producendos, videlicet ad intensius I men, ad metallorum generationem, & siniselium mixtorum, quam habere possit in locisa sole remotioribus. Nihilominus abistute loquendo, falsum esse, quod ad xalidiores ventos excitandos in eadem mundi plaga plus virium habeat. Quia nimirum, valentiores venti excitantur, non tantum eX m
tori aeris puritate, & raritate, sed etiam ex condensatione, quae in locis temperatis ω frigidis, longe maior est,quam in regionibus
Tertia est, qua existimant, eonsormiter ad nostra principia, ventos omnes, in suprema aeris regione debere excitari, & paulatim inferius delabi, contra euidentem experientiam. Cuius rei rationem hanc afferunt,
quod solis actio intensior & perfectior sit, in
suprema regione versus coelos, quam in infimo aere esse valeat. Respondemus autem, actionem, qua sol lumen producit, intensiorem quidem esse versus coelorum immensi-
76쪽
tatem, nihilominus rarefactionem ex lumine & calore consequentem maiorem esse in infimo aere, tum quia versus terram dumtaxat reflexi radii cernuntur, tum quia in eodem loco, nec minus pussis est, & minus rarus ob aliorum elementorum proximitatem,& aliquam cum iisdem coniunctionem. Deinde frequenter contingit , ut venti initium sumant ex superiori aere, ob maiorem illius commotionem, ex causis a nobis eX- positis consequutam: unde fit ut montuosis regiones, non modo hyemali tempore nivibus cooperiantur, sed praeterea ventisper petuo agitentur. CAPvT XV. Ut maer leui saltem vento semper agitetura
HAEc quaestio potest intelligi de partibus
aeris, quas in aliquo angulo cubiculi, aut areae sumeres, aut de immenso aere alicuius regionis, aut saltem de notabili parte eiusdem elementi. Illi igitur ut clarius satis
Dicendum est. 1. probabilius esse, quod acris partes priori modo sumptae non semper
vento agitentur, aut leui motu, quem in no stra sententia pro realitate venti sumimusa probatur. Causae extrinsecae, quae hunc --
77쪽
tum in singulis partibus aeris in cubiculor clusi produceren P, non eam habent cum passo applicationem , ut illud perpetuo alterare
possint, atque adeo condensare aut rarefac re. Igitur eaedem causae non semper hasce
partes aeris mouent excitantae. Confirma Iur , OceanuS nunquam ita commotus est,
quin aliquae eius particulae quiescant, v et infundo alueorum, vel alibi. Igitur idem de acre dicendum est, quod etsi eius immensitas semper agitetur, vel Ieui motu, vel veloci , nonnullae eius particular, quibusdam in locis quiescant, puta in vallibus. Dicendum a. aeris partes sumptas post riori modo, aliquo leui motu, aut vento, semper agitari. Probatur; Corpora coelestia,& astra potissimum, aliquo semper inouxu
agunt in elementa, in Oceanum,in aera. Praeterea generationi mixtorum perpetuo deseruiunt, disponendo materiam ,eamque, Ut par est, extendendo, aut aliter praeparando; 1ed eadem astra non possunt in aerem agere, quin eum calefaciant aut humectent , aut alias similes actiones circa eundem operentur, CX quibus tam en actionibus rarefactio, aut condensatio semper consequuntur,atque adeo aliquis motus saltem leuis. a. Si aer
non semper aliquo leui motu a coelestibus corporibus agitetur, & praesertim a sole, ma-
78쪽
Deventorum origine. 69xime, quod illius motiones in nostros sensus non cadant, sed haec ratio nullius est momenti. Nam quando quispiam concionatur ad plebem , vox eius totum aerem circun- stantem aliquo leui motu ferit, mouetque,
alioquin audiri non posset, ut alibi probari
solet. Sed illa acris commotio in sensum non cadit. Deinde nonne vapores ex mari &fluuiis frequenter eleuantur, quando in sensum cadere nequeunt, puta aestiuo tempore Si affirmes, contendimus eandem esse rationem multarum motionum, quae aeri eu
niunt. Si neges, quaerimus , ut assignetur causa decrementi aquarum , quod eodem tempore manifestius est,quam alio quolibet.
Adde, ne illi quidem, qui de loco in locum
migrat, aeris motionem semper esse sensibilem, quam tamen admittendam tunc esse, ex locorum m utation e perspicu e demon stratur.3. Aerem,de quo loquimur, aliquo semper motu eXcitari, probat experientia, qua scimuS hunc motum maxim e sensibilem esse in angustis locis , interceptis inter alta valde aedificia. Quia enim perpetuae agitationis, quae in iis locis aliquo semper sensu percipitur, pe culiaris causa assignari non potest, saltem ab iis,quae a nobis allatae sunt,distincta : ex eius . modi motione inferimus, aerem aliorum lo-
79쪽
corum, simili modo perpetuo commoueri, licet non adeo sensibiliter. Confirmatur, si exhalationes & vapores ex humidis locis educti vix possint in aere absque aliquo motu consistere, propterea quod virtute astro
rum & elementorum perpetuo alterentur, atque adeo maiorem aut minorem semper
extensionem localem recipiant, potiori iure id de immenso aere dicendum est. At vero ipso sensu constat,exhalationes& vapores per aera dispersos aliquo motu semper agitari, &ab eo,qui hanc experientiam negabit,.quaerendum est, qua ratione corpora fluida extra proprium locum existentia, absque ullo mo-su permanere possint & contra ordinem a natura constitutum quiescere. Igitur idem de immenso aere dici debet : quin etsi in proprio loco consistat, tamen propter actionem contrariorum, & permixtionem cum
vapore, & propter astrorum efficientiam vix fieri potest, ut non patiatur in quέlitatibus sibi naturalibus, & praesertim calore & fri
sore. Quia igitur passio , quam aer in illis
qualitatibus percipit, coniuncta semper est cum aliqua rarefactione aut condensatione, atque adeo cum leui saltem motu,inferimus, in immenso aere,aut in notabili eiusdem et menti parte, aliquem motum semper esse a
mittendum. Hinc intelligis; quid de aeris
80쪽
Tranquilitate proposita dicendum sit , virum detur, necne. Nam adsensum datur, etiamsi sumatur secundum aliquam immensitatem. At in Physico rigore non datur, nisi forte quaestio intelligatur de exiguis particulis , de quibus in prima affertione disputauimus. CApvT XVI. cur aer non semper ibique Violentis ventis agitetur.
ο Vispiam forte existimauerit, hoc du
bium grauius esse in nostra sententia, quam in aliis esse possit. Cum enim Vniuersus aer in quibusdam sui partibus calefiat,& in aliis refrigeretur , & eadem proportione, qua primarum qualitatum alterationibus subiicitur, rarefactioni, atque condensationi recipiendae obnoxius sit, quare non semper &ubique commouetur, ex illa Oppositorum vicissitudine λ Verum in aliis sententiis id dubium non facilius soluitur, quam in nostra. Nam si existimes cum Aristotele, exhalationes esse ventorum causas, non eorum modo, qui leuiter aerem verberant , sed aliorum quoque, qui validissime excutiunt: quaeritur, qui fieri possit ut medium non semper grauiter exagitent, quandoquidem copia exhalationum, in his aut
