장음표시 사용
111쪽
insulas decurrat, antequam Galliam ingrediatur, nihilominus aliquam adhuc humiditatem ex locis humidis, in quibus excitatur, retinet. Quarto, eodem quoque planum est , cur idem ventus ab Oriente aestiis
uo, non tantum frigidior sit in Scotia &Ηybernia, sed etiam humidior, quandoquidςm ante suum ingressum in Scotiam ,
mare Ballicum percurrit. Quinto , ob ea
dem causam Meridionales venti in Africa fani&sicci sunt, quia respectu illarum reis gionum, Vix quidpiam humidi continere possunt, propter longos terrae tractus, quos per uniuersam Lybiam, aut Nigritarum regionem , ae AEthiopiam permeant, priusquam Africam ingrediantur. In Anglia,&Dania iidem venti sicei quoque sunt &sereni, sed ob aliam causam, quia nimirum porcurrentes Galliam ; a partibus magis humidis secreti sunt. Similis est caeterorum
Secunda quaestio. Cur in regionibus m
gis humidis ta frigidis, illi praesertim venti dominentur, qui humidi & frigidi sunt. Ita
id esse quod hic supponimus aduerter p teris , in singulis ferme insulis Septentrionalibus, item in pν insulis ad eandem muri di plagam vergentibus. Picendum est autem primo, id non pro-
112쪽
De Ῥentorum origine. Io 3 uenire ex natura ventorum praecise sumpta. Probatur. Cum enim venti entitas ab
aere non differat, diuersam ab aere naturam habere non potest. Sed aer non habet humiditatem a queam ; igitur neque venti ha- bere eam possunt, si praecise sumantur: Deinde, unus & idem ventus in una regione est humidus, & in alia siccus, puta Austcr. In Gallia enim humidus re pluuiosus est, in Anglia autem siccus & serenus. At Boreas in Anglia valde humidus , in Gallia vero longe maiorem siceitatem habet qua humi- ditatem. Igitur quod hic asserimus , ex natura aut entitate venti desumi non potest. Dicendum secundo illius rei causam aliquando ex iis locis petendam esse , e quihus venti exurgunt, & per quae transeunt. Alias autem esse desumendam , tum ex illis Iocis, tum ex intensiori humiditate regionum, in quibus dominantur. Prima pars perspicua est ex iis quae antea retulimus.
Secundam vero ex eo probamus, quod magna cuiusuis regionis humiditas, illi quae ventorum impetu aliunde defertur, Consentanea sit, & ob eam causam consecutiva. Tertia quaestio. Cur aliquando venti qui ex humidis locis excitantur, serenitatem afferant. Id verum esse constat ex Occi-
113쪽
dentalibus ventis, Hispaniam, Angliam 8a Scotiam permeantibus, ferme semper Coz-lo sereno. Quia autem huius rei variae sunt causae, eas sequentibus assertionibus decla
Dicendum est primo, id ali quando ex eo prouenire, quod vapores longius propellantur. Licet ςnim haec causa uniuersalis esse nequeat, quia alioquin in insulis, &aliis locis maritimis, vix unquam plueret, nihilominus respectu aliquarum regionum, puta totius Hispaniae , legitima est, nisi enim vapores ex occidentali Oceano sursum elati, longius pellerentur, in illius par tis regionibus frequentissime plueret, Contra experientiam.
Dicendum secundo, duas alias eiusdem rei causas esse. Altera est, quod difficilli num siti ut super una & eadem regione aqtiosae nubes ordinarie adducantur ex utraquo partς opposita. At vero in Scotia & Anglia&aliis insulis Septentrionalibus, Orientales venti vapores adducunt, pluviam causant, igitur Occidentale id non agent. Altera est , quod ventus ex Occidentali Oceano exurgens, calidior sit, di magis accommodaxus ad aerem illarum regionum , videlicet Angliae, Sco'tiae, tempςrandum , adeoque adserenita-
114쪽
De ventorum origine. I O Item ferendam. Cum enim nulla sit regio adeo nubilosa, quin illius aer, adiuuanta sole, &astris, ad serenitatem reduci possit, contingit ut in illis insulis, Fauonio stante. illarum aer serenitatem &statum sibi proprium recuperet. Quarta quaestio. Cur in nonnullis regionibus contingit ex omni vento pluere. Id raro quidem fieri aduertimus, tamen, etsi rar' illius causa non superat vires na
l Dicendum est, hanc illius effectus causam probabilem videri. Quod nonnunquam tanta sit terrae humiditas, & vaporum abundantia, ex imbribus residua, ut cuiuslibet venti vim ad exsiccandum concessam, aliquo modo superet Cum enim per ex sua natura humidus, frequenti im-hre & vapore ad pluviam diutius conseruandam disponi possit, quidni continget ut aliquandiu adhuc pluat, postquam sicciores venti flare coeperint, praesertim si astrorum coniunctio nubium resolutionem iuuet p
Vltima quaestio est. Vter ex his duo- . bus ventis frigidior sit, videlicet, Borea,& Carcia, qui ab Oriente aestiuo exurgit. Ratio dubij est, quod Boreas ex parte Om-
115쪽
nium frigidissima oriatur, & propterea videatur magis intensum frigus continere. Caecias vero ad sensum frigidior appareat. Dicendum est Boream, ut plurimum, frigidiorem esse, licet tactui minus frigidus appareat. Probatur. Nam potentior est ad congelandum, non modo Vaporem , & nubem, sed etiam teneriores arbores. Deinde licet intensio eius frigoris lentius percipiatur , tamen qui diuturniori tempore illud pati cogitur, statim animaduertet nihil hac in parte alteri cedere. Itaque fatemur frigus Caeciae acrius videri ad sensum, propterea quod maiori impetu poros ingrediatur restri gatque, sed negamus intensius esse.
116쪽
De abis ventorum accidentibus.
Nonnulla alia scitu digna hoc capite
perstringemus. Primum est, cur maritimi venti aliis longe vehementiores sint. Multae quidem huius effectus causae excogitari possunt , sed caeteris quas minus probabiles iudico, praetermissis; Dicendum est, hanc esse legitimam eius causam. Quod aquae maritimae, initio parum concitatae, cum aere vehementer commoto contendant ad inferiorem locum obtinendum. Probatur. A er vi Ventorum compress us, ad se dilatandum quoslibet aditus in mari factos, tanta celeritate ingreditur,ut undae maris facilius eleuentur in ingentem altitudinem, quam eos replere possint,& acri subsidere. Unde fit ut eaedem undae in natu tali descensu , quo inaequalitates, seu concauitates factas replere nituntur,aerem validissime e loco exturbent, sicque grauissima inter utrumque elementum propulsio, diutissime perseueret,& frequenter augeatur. Id vero quilibet facile intellexerit, similitudi- ne alterius agitationis quae in densis nemoribus conspicitur. Sicuti enim eorum arboreS
117쪽
agitato aeri & dilatanti se eo magis resistunt, quod elatae sint in maiorem altitudinem. Ita a pari , Undae maris eadem proportione resistunt, & aerem ex imo propellunt, qua per violentiam eiusdem aeris commoti sursum efferuntur, comprimunturque in eiusmodi
Secundum. Cur circa littora fluuiorum aliquis semper Ventus percipiatur , & frequenter quidem ad oppositas partes effusus. Dicendum est, id fieri ex maiori aeris densitate circa illa loca. Quia enim densior aer, minimo calore suscepto. statim rarescit, mirum non est , si in littore maris & fluuiorum
commoueatur, quandoquidem vaporum efficientia, & maxime frigoris elemento aquae naturalis,condensatur,tum rarescit,vel astrorum virtute, Vel aliquo calore exhalationis,
quam radij solares ferme semper sursum
Tertium. Vtrum serenitatis tempore venti e longiori loco exurgant,quam alio quolibet. Dicendum est, serenitatis tempore illoruta originem reipsa esse remotiorem. Probatur. Primo enim eorum testimonio, qui frequenter nauigant, constat, nubiloso coelo ventorum impetus saepissim e mutari, & praesertim ingruente tempestate. E contrario aut m, sereno coelo ventos adeo prosperos esse, VL
118쪽
longissimae peregrinationes breui temporo conficiantur, quod tamen accidere non posset nisi tunc e remotioribus locis exurgerent, S per longissima maris aut insularum itinera protraherentur. Secundo, hyberno tempore, flante Borea, aut Oecia, videmus pla- rimas regiones simili modo, & ad easdem partes agitari, imo etiam eosdem ventos , in Germania, Polonia, & aliis circumiacentibus locis dominari, igitur non exurgunt ex propinquo. Praeterea iidem venti idcirco sicci sunt in Gallia & aeris serenitat em conseruant. Demum vix fieri potest utinubilos coelo plures simul venti, in eodem medio,seu aere luctentur, & e Ionginquo sua exordia sumant,nam illorum pluralitas, & repugnantia, euidens est indicium diuersarum commotionum , quae huc illucque in immcnso aere dispersis sunt , & propterea non magno inter se se interuallo distantes. H nc vero contingit , ut in quibusdam locis eiusdem
prouinciae, nonnunquam pluar, aut a Cr pro
cellosus sit, & in aliis non pluat, nullisque
procellae excitentur. Quartum. Vtrum omnes Venti, in suo
exodio debiliores sint. Ita multi existimant, post Aristotclem lib. a. Meteor. Quibus statim opponi potest: is quod si id necessarium
esse videatur, consequenssit ut eadem pro'
119쪽
portione, illorum vires augeantur,qua a loco suae originis recedunt, contra claram cXPC rientiam
Dicendum est igitur primo, debiliores esse
in exordio, quando, sola rarefactione per calorem iacta excitantur. Ratio est, qutid om nis rarefactio, per extrinsecum calorem cau-tita, ex minoribus incrementis videatur ad maiora procedere. Dicendum secundo, nonnullos dari ve tos, qui initio suae originis statim vehementes sunt. Probatur. Primo enim experientia certum est, Boream ubique esse vehementem , cuius rei hanc rationem assignamus. Qaod excitetur ex aere supra modum condensato, & suae naturae impetum effundente ad se dilatandum. Secundo , vehemenTeS tempestates, quae circa zonam torridam excitantur, non habent debilia, principia, Vtiam alibi notauimus , quia causantur eX denso' vapore & exhalatione cum purissimo aere permixta, & idonea ad tempestates accelerandas.
Quintum. An omnis Boreas initium sumat ex zona frigida aut regione ad frigidam zo
Dicendum est, non semper ab iis locis,quae ad frigidam zonam accedunt, oriri. Probatur. Nam eΣperientia certum est, nonnulias
120쪽
esse ciuitates, in Delphinatu , Prouincia, Italia , quae hyberno tempore, certis mensibus, Borealibus ventis infestantur, licet in aliis finitimis versus ursam alii venti regnent : Deinde, in Delphinatu, & aliis locis ad Meridiem vergentibus , Boreales venti oriri possunt,uel ex Alpibus,vel aliis exceIsis locis, propterea quod aer illa loca ambiens, aut iis vicinus, frigidior sit, ob montium altitudinem, nivium, & aquarum copiam, aut ob defectum radiorum solis, aut alias similes
Causas , quae ventorum excitationi deseruiunt. Confirmari haec possunt. Primo,alia experientia. qua certum est Angliam & Sco-tiam, Borealibus ventis frequenter infestari, quando Gallia aliis, qui leniores sint, fruitur.
Eth contrario nonnunquam Boreales ventos
Galliam percurrere, eodem tempore quo in Anglia & Scotia, alii dominantur. Confise matur secundo , Meridionales venti non sempere longinquis locis procedunt, alio quin omnes initiu sumerent ab ipsa zona torrida, contra experientiam, qua constat, eos in
Gallicis prouinciis vigere , quando in mari Mediterraneo, & in Afiica alii venti regnant. Igitur a pari, non est necesse ut Borealas exaona fiigida initium sumant.
Sextum, cur ex diuersis ventis simul exortis, nonnunquam altero cessante, alter ve
