Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

8 1 De Ῥentorum origine.

excogitari postent, euidenter ostendunt, alia quam modis illis, quos initio exposuimus, limitationem adhibendam esse , quae magis erit perspicua, si aliquot assertiones propo

nantur. '.

Dicendum est primo, versuS aequinoctialem lineam, Orientales ventos , Vt plurimum , regioneS percurrere iuxta priorem modum, initio inpositum. Probatur. Aerillius partis non potest continuo ab Oriente ad Occidentem de fluere , nisi aliqua ratione coelorum circulationem imitetur; At Veroeam imitari nequit , nisi totus locum mutet,

atque adeo idem aer commotus regiones Iate cxtensas versus occasum percurrat..Cum igitur eorum testimonio, qui nauigae tiones in Indiam, & Americam suscepere, certum siti, quod Orientales venti, plurimis latitudinis gradibus ad Aquinoctialem accedentibus , perpetuo ferme dominentur, inferimus illorum ventorum entitatem ab una regiope ad aliam penetrare. Assertioni adhibita est limitatio, quia tempestates,quae frequenter circa AEquinoctialem excitantur, toties illum totius medii motum, seu progressiim Orientales venti impediunt, quoties ab alia mundi plaga excitantur, & praesertim ab sccasu. Remoto autem tempestatum obstaculo,

92쪽

De ventorum origine. 8,

assertionem iterum probamus a paritate rationis. Oceanus, etsi lenta motione , tamen ab Oriente versus Occidentem . semper defluit. Sed causa huiusce motionis reperitur in immenso aere earundem regionum. Est enim coelorum conuersio, & talisillarum partium situs, ut sol is motum aliqua ratione imitari possit. Cui tamen causae accedit, ut aer eidem motioni aliquid etiam conferat, ne illa coelorum conuersio in distanti subie- etd agere videatur. Unde fit ut idem aerversus AEquatorem hanc motionem circularem aliquo etiam modo habere debeat , ne cffectias suae causis praecedere videatur nobilitate.

Dicendum secundo, necessarium quoque videri,ut in zonis temperatΛ, & aliis uniuersi orbis partibus, ventorum entitas, e6rum fallem; qui violenti sunt, in una & eaden, regione, aut in pluribus, longa spatia percurrat, Veluti ab una Horizontis parte ad alteram. Probatur. Impossibile est, ut magna fiat partium aeris collisio , & ad casdem partes per aliquot dies aut hebdomadas continuetur, quin motuS aer longa terram mspatia percurrat. Sed stante vento, & pra sertim Borea, aut Caecia, magna fit totius medii collisio , & nonnunquam pluribus diebus continuatur a Septentrionali parte

93쪽

8 De 'ventorum origine.

ad Meridiem, aut Occidentem hybernum. Igitur flante vento vehementi, puta Borea aut Carcia, entitas venti, seu medii aeris, de loco in locum ita transfertur, ut longa spatia

percurrat.

Dicendum tertio,in iisdem zonis temperatis,& aliis locis ab AEquatore remotioribuS, totalem ventorum entitatem non deferri ab una regione in alteram. v. g. ex Flandria in Picardiam. Probatur primo. Quia eX eiusmodi delatione, uniuersus pene orbis commmoueretur , sed hoc repugnat experientiae, qua scimus in quibusdam regionibus tam ingentem aliquando esse ventorum vim, Ut aedificia corruant, & arbores eradicentur,

etsi in aliis finitis is locis nihil simile contingat , quasi remisso impetu vis eorundem

ventorum facile elanguescat. Repugnat etiam alteri experientiar, qua certum est,Vno& eodem tempore, in regionibus non m gno interuallo ab inuicem remotis, diuersos ventos dominari, puta in Gallia, Flandria, Anglia. Cum enim magna hyemiS parte, BorPles venti, in his ultimis regionibus dominentur, saepe contingit, ut non diu regnent in Gallia , quae idcirco etiam magiSremperata est. Igitur ventorum entitas, ab una regione in aliam non defertur , etsi maxime violenti sint. Secundo idem sic pro-

94쪽

De Ῥentorum origine. 8sbamus. Quando sol sub Ariete , aut L ibra, noctem diei aequat, acrem Zonae torridae intensius calefacit & dilatat, quam sub aliis Zodiaci signis. Aerem vero ita magis dii latum 'versus utrumque polum necessario

propellit, ex qua pulsione ingentes nonnUn- quam venti in locis temperatis eXcitantur, quorum tamen entitas de regione in regionem propagari non potest , alioquin alius quidam aer in illius locum, qui longissime

transferretur, succederet , quod tamen fieri non potest, ex hypothesi, qua ex interuallo aequinoctialis lineae v ersus utrumque polum compellatur. Tertio, idem multis indiciis confirmamus, quorum primum petitur eX maritimis locis, quae validis semper ventis, ex Oceano, aut alio mari exortiS, exagitantur, licet alia loca eiusdem prouinciae acrem serenum, & tranquillum habeant , Vnde inferimus ventorum etiam validorum propagationem non semper fieri, longe translato aere medio , quem Vento commotum esse supponimus. Secundum est, quo scimus aliquas urbes ita siluatas esse, ut maiori anni parte nubibus contegantur , & pluuiis frequentissim e abundent. Quia enim aliae urbes finitimae eiusmodi mutationes non patiuntur , necessarium est, ut ventus priore. illas agitans, secundum suam entitatem, in

95쪽

86 De ventorum origine.

vicinas urbes , finitimas regiones non transferatur, Verbi gratia, ex agro Rothom agensii in Parisiensem , vel ex Britanniae re-

gione in Andegauensem : alioquin ipsi vapores, & pluuiae, quibus Britannia Rquenter madet, Una cum venti su bstantia in vici nam quoque regionem deferretur. Tertiam indicium, ex iis sumo, quae tonitruo Hor Eontem concutiente eueniunt. Quia enim procellosam nubem, atque tonitruum, aloquando vehemens Ventus comitatur , in hoc casu fatendum est , una cum vento integram eius entitatem non de erri, alioquin cum integrum illud interuallum, in quo tonitruum auditur, materiam vento suppeditet, necessarium esset, ut alio deferretur, quod experientiae repugnat, qua certum est, idem interuallum una cum tonitruo, nubibus esse conclusum. Praeterea, quando nubes ingens atque densa est, nullo vento quantumuis valido, suo loco expelli potest, etsi penetrari possit, si ventus sit valde vehemenS, & extra nubem, in longam distantiam

propagetur. Igitur materia venti non sem- per eam motionem sequitur, quae in certa r gionis parte incoepit. Quartum indiciam subterranea loca suppeditant. Aer enim - & vapor in iis conssematus magna semper agitatione commouetur, absque ulla dela-

96쪽

De ventorum origine. 8

tione partium, quae eiusmodi agitationis primarium subiectum contineant. Vltimiim desumo ex frequenti ventorum mutatione in zonis temperatis. Nam si aer regionum in hisgonis Contentarum, eo ipso, quod grauiter Commotus est, & materiam ventis praebet, alium aerem sibi vicinum suo loco exturbaret , & hic rursus alium. Idem in his zonis contingeret, quod in Zona torrida i circa AEquinoctialem accidere videmus, in excitatione, & continuatione ventorum. Sed nihil eiusmodi obseritamus: Na circa aequinoctialem, quia me dires aer cum Orientali vento ordinarie defluit, ra

zo ventorum mutationes contingunt: in zonis autem temperatis hae mutationes frequentissime visuntur. Igitur indicium prae

bent aeris non ita commoti , ut una cumvento totus defluat.

Dicendum quarto, leniores Ventos, solamedij rarefactione, & motione ei simili, quae primo facta est, per aliqua spatia propagari, non autem eiusdem med ij delatione. Haec assertio ex iis quae in duabus postremis determinata sunt,facile infertur. Cum enim in Eonis temperatis venti validissimi esse possint , absque aeris, qui illorum est materia,longissima delatione , sed ea dumta Xat, quae Hori Zontem ciuitatis aut alterius simi-

F iiij

97쪽

88 De Ῥentorum origine. lis loci non excedat , consequens esse videtur , ut lenes venti absque ulla delatione exurgere possint. Et ut clara hypothesi res declaretur : Dico leuem auram Circa Mon'tem Martyrum, aut Montem sancti Valeriani excitatam , interuallum inter eum montem , & Parisios contentum , percurrere posse, vi solius rarefactionis, & motionis similis ei quae circa montem incoeperit. Ratio autem est, quod rarefactio aeris ad notabilem longitudinem extensi contineat necessario Ieuem medii commotionem, atque, adeo ad eam excitandam alia re non sit

opus. Deinde si venti, de quibus hic loquimur, propagarentur per aeris , seu medii agitati translationem, non facile sedarentur, quia loco aeris translati, alius facto im petu su ccederet, qui rursus alteri succedendi occassionem daret. At vero CXΡ rientia compertum est, quod lenis aura facile dissipetur, sedeturue, atque adeo non propagetur per medii acris translationem in alium locum. Ex his porro omnibus solui facile possunt,quae initio Capitis, dubii mouendi causa, proposita sunt. Quia tamen quaeri adhuc potest, Cur aliquando nubes tanta velocitate ferantur per aera , quandoquidem ipsum medium, illarum comparatione , manet

98쪽

De ventorum origine. 8 quasi immotum. Notamus magnam esse disparitatem inter medium aerem, qui vento agitatur, & inter nubes, quae eodem vento pro pelluntur. Nam aer ab alio aere Condensari quidem facile potest, non tamen eloco totaliter expelli, nisi cum ingenti difficultate, tum quod violentae motioni, qua deturbatar,neoessario resistat, tum quod nunquam pellatur loco, nisi alium sibi continuum, simili actione propellat. At vero nubes facile propelluntur: primo, quia ad aerem Comparatae, paucissimae sunt, & ad resistendum minus idoneae, quam si ex pansae essent per immensitatem totius Medij acrei. Secundo, quia per solam violentiam& calidi actionem , suspensae manent supra

infimum aerem: unde fit,ut tam facile consistant in una hori Zontis parte, quam in altera , ad quam proinde absque resistentia propelluntur. Tertio, illae dumtaxat nubes

quolibet vento per aera seruntur, quae nondum sunt graues, seu condensatae suo frigore naturali , aut quae residuae sunt ex imbribus : quia nimirum leuiores factae per aquarum ex pressionem pelli possunt ab aere iam

aliunde commoto.

99쪽

De Pentorum oririne.

CApuae XIX. De ventorum disinctione. Ex iis, quae de materia & forma vento rum determinata sunt, facile intelligis, non magnam inter eos distinctionem intercedere. Nihilominus quia Philosophi eos distinguere solent, & inter caeteros Aristoteles lib. 2. Meteororum cap. 6. fuse hac de redisserit, dubium istud non videtur prietermittendum Itaque. Dicendum est, ventos inter se colinos, non differre specie, seu essentialiter: pro

batur. Nihil assignari potest, ex quo haec specifica distinctio desumi possit. Vel enim

eX eo sumeretur , quod ex diuersis mundi plagis excitentur, de ad oppositas partes tendant ruet ex quorundam vehementiai& aliorum lenitate : vel quod nonnulli naturales esse videantur ,& alii violenti. Sed nullum horum dici potest. Non quidem primum: quia elementari aeri, qui vento

Tum materiam continet, per accidens est rare fieri, & moueri ab Oriente, aut Occiden re , aut alia qualibet uniuersi orbis plaga. Per accidens quoque illi est, ad hanc, vel ad illam orbis partem tendere. Et sicuti iactus lapidis ab Oriente in Occidentem,

100쪽

specie non differta iactu alterius lapidis ab Occidente in Orientem , ita a pari, motus acris versus ortum condensati, & ad occiduas partes rarefacti, specie non dissidet, ab alterius aut ciusdem aeris motu, qui in his partibus Condensatus fuerit , & postea ad maiorem locum occupandum , ad orientem extensus. Secundum vero vim non

habet ad probandam specificam distinctionem, quia Vehementia, atque remisso seu lenitas, significant tantum differentias secundum maius & minus, & propterea vehementes venti a lenibus non magis discre pant, quam motus lapidis sursum a puerulo proiecti differat a motu lapidis ad eundem locum projecti ab homine valentissimo. Neque etiam tertium probabile est , quia absolut e loquendo violentus motus a naturali, specic non differt: alioquin aqua& la- 'pis, alia grauia, quando sursum per vim Oxtrinsecam proiiciuntur , non deberent dici proiecta motu levium corporum, & ad locum levium. Similiter quando ignis magna vi, nube scissa, ad terram usque desecendit, non deberet dici moueri deorsum ad locum grauium. Deinde, si proprie loquamur, ventus nunquam est motio merenaturalis, sed vel violenta est absolute &simpliciter, puta quando contra naturam

SEARCH

MENU NAVIGATION