Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

l Iet De Temorum origine. hementior apparet, Vt plurimum autem contingat , tertium quendam ex priorum finita pugna, exurgere. Contingere quidem potest, ut plures venti , Viribus aequales , ciuiadem regionis medium percurrant sed vix

aduertere id possumus. Nihilominus facta hypothesi, quod aequales sint, necessarium erit, ut vel simul flare desinant, vel ut altero

exhausto , alterius impetus adhuc durent, propterea quod, materia noua, seu condensatus aer necdum in suum statum reductus

sit. Verrin quia dissicillimum est ut venti viribus pares certent, quaerimus, undenam proueniat, ut ex iis qui simul medium exagitant, is qui maioribus viribus pollet , altero cessante, validior appareat, quam antea fuerit. Et cur frequenter contingat , Ut ex pluribus simul certantibus , tertiuS quidam a prioribus distinctus eXoriatur. Dicendum est primo, altero ex iis qui pugnare videbantur, cessante et alterum vehementiorem efficio propterea quod sublatum sit impedimentum , totum medium liberius percurrendi. Nam supponamus Boream hyeme exorsum, esse vehementem , & eodem tempore ex AEquivoctio Occidentali Fauonium exurgem sed non adeo valis dum. Quandoquidem in eodem medio suas vires & impetus exerunt, di Boreas quidem,

illius

122쪽

De ventorum origine. II 3

illius medii aerem a Septentrionali parte ita propellit, ut Meridiem versus se dilatet,

manifestum est, vi alterius, qui ex Occiden tali parte totum quoque aerem propelle re nititur , aliquo modo Boream, etsi validiorem, impediri et atque adeo eundem Boream , c cessante Fauonio liberius ad rem propellere , & vehementiorem redui. Dicendum secundo, ut plurimum tertium quendam ventum ex aliorum inter se pugnantium cessatione CX urgere, quia fieri vix potest, ut duo inter se pugnent modo

exposito , quin aerem ultra modum com primant versus aliam horizontis partem. At vero aer magna violentia condensatus

necessario seipsum dilatat, statim itque violentia repressa est Ιgitur quando Contingit ut eorum, qui inter se pugnabant, ampetus debilitentur , sintque lentiores,

Consentaneum Videtur , ut ex eorum remis insione tertius quidam exoriatur , ad aerem, quem antea nimis constrictum esse diximus, dilatandum. , Ultimum. Cur nonnulli venti, prae cae teris . adeo sonori sint. Dicimus hunc e fectum ex maiori Condensati aeris collisione prouenire. Probatur. Primo enim Boreales & caeteri illi amnes, prae caeteris so-

123쪽

11ά De Tentorum origine.

num edere videntur , & acutiorem quidem. quia maiori collisione aerem vel Comprimunt, vel diuidunt, & idcirco infima loca magis penetrant, quam Meridionales venti, qui sonum obtusiorem habent, & versus superiorem aerem suos impetus magis effundunt, quam terram versus. Secundo , quando spirat lenis aura, sonum non edit, quia tunc nulla fit partium aeris collisio,aut Certe tam leui resistentia contingit, ut insensibilis sit. Igitur necessarium est, ut venti sonori sint ob praedictam aeris collisionem

Quibus de causis venti distipentur. MIrandum est id opus naturae, quo post ingentes tempostates in immen si aere excitatas, tam perfecta sequitur tranquillitas, ac si nullis procellis & autationibus obnoxius esset. Idcirco eae Cau sae , quibus natura ventorum, dissipandorum Vim concessit, non videntur praetermittendae. Multi Philosophi existimant ex his duobus principiis dissipari, videlicet exabundanti pluuia, & ex calore extrinseco

124쪽

valde intenso. Verum hi aut hores contraeuidentem experientiam loquunt tr. Nam primo frequenter Contingit , Ut cum abundat pluuia, & praesertim frigida, vehementissimi venti coniuncti sint, quod non Contingeret , si decidens pluuia esset realis causa excitatos dissipans; quia causa necessaria numquam frustratur suo effectu , modo secundum rerum naturalium exigentiam applicata sit. Itaque etsi aliquando contingat, ut cum decidente pluuia ventus cesset, non propterea recte inferes , hanc cessationem csse verum pluuiar effectum , sed potius parare viam decidepti pluuiae,propter-Ca quod aer grauiter commotus descensum pluuiae impedire videtur. Secundo, si intensius calor,&praesertim extrinsecus,sit ne cessaria causa eiusdem dissipationis, qui sieri potest ut idem calor sit praecipua causa

ventorum, quod tamen capite 9. & Io. Verissimum Eine ostendimus. Deinde si idem Ca-ὲor ventos omnes dissipare debeat, hecesse sarium est ut impediat, ne facili negotio excitentur, & prauertim procellos e tempe states. Sed has tempestates non impedit, alioquin circa aequinoctialem lineam feruente aesti nunquam contingerent, quod

corum testimoniis, qui de Geographia scri-

125쪽

116 De Nentorum origine.

psere, repugnat. Vt autem quid hac in reprobabiΙius sit, aperiamus. Dicendum cst primo , vix contingere posse ventos ita sedari, quin aliquae semper, saltem leues motiones, in immenso

aere remaneant. Haec assertio iam superioribus capitibus probata fuit. Sed iterum eam veram esse breuiter ostendimus, primo, ex fine, ad quem natura ventos instituit. Cum enim is finis alius non sid, quam bonum totius uniuersi, & praesertim qualitatum,quae elementis debitae sunt,conseruatio , manifestum est illorum causas ita ordinatas esse debere, ut in plurimis immensi aeris partibus vehementes venti perpetuo excitentur, in caeteris vero alij, qui debiliores sint: ita tamen ut notabilis pars sumi non possit, quae ab omni prorsus commotionc aliquandiu quiescat. Secundo idem sussicienter probatur ex agendi virtute insita, praecipuis totius naturae causis, puta , soli & astris, ad effectum, de quo loqui:

mur obtinendum. Itaque Dicendum est secundo, si proprie loquamur , -icam dari causam por se sedandi validos vcntos. , Hanc vero causam esse, naturam ipsius aeris; eorum, quae sibi cor ' naturalia sunt, productivam. Probatur.

126쪽

De Ῥentorum origine. III

Mam ex una parte aer non potest naturaliter Ap petere quietem in proprio loco, quin sua virtute huiusce quietis eius natura producti-uasit. Cum igitur certum sit aeris naturam non minus esse principi u quietis in loco sibi debito, quam caeterarum rerum naturas, necessarium est fateri , eam quietem ab acre primo & per se pendere. Ex alia autem parte, si aer non sit causa destructi ua Ventorum, non recte dicitur este primarium principium qui ctis in proprio Ioco. Nam nihil quieti adeo oppositum est quam agitatio, igitur si agitationum, quas ventos appellamus, non sit causa destructiva, sed potius eas naturaliter ferre possit, Vim naturalem non habet producendae quietis in seipso. Dicet quispiam hoc argumento recte quidem probari, aeris natου ram ventos primo, & per se sedare posse, & dissipare , sed nondum Constare, nullam aliam causam esse legitimam eiusdem effectus. Hanc ob rem Dicimus tertio, caetera quae aliquid conferunt ad cossationem ventorum, esse causas tantum accidentales huius effectus. Probatur. Praecisa aeris natura . nihil ma- magis confert ad ventorum dissipationem . quam corpus solare, prout suo Calore a crc-

127쪽

ii 8 De ventorum origine.

nimio frigore densatum , item exhalationes, & caetera, si quae sint aeri permixta ad tempestates Concitandas, dissipare potest,& ab inuicem separare. Sed id praestando non efficit primo dc per se quietem in acre clementari, sed per accidens damtaxat. Probatur. .. Nihil est quod virtute sua sit verum principium motus in alieno Corpore, & simul principium quietis in eodem corpore. Sed sol sui caloris efficacitate est verum & necessarium principium motus in aere, ut ex capite 9. manifestum est, igitur non potest in eodem aere esse principium per se & necessarium quietis illi motui, quem efficit, oppositae. Confirmatur, sol non potest aliter esse causa cessationis ab omni vento, quam dissipationis nubium, & vaporum eductorum ex humidis locis. Sed nubes & vapores non dissipat primo & per se , sed per accidens

dumtaxat, quia eductos sursum eo ipso dissipat, & seiungit eorum partes , quod calidum secernit ab humore aqueo. Sicuti igitur causa per se reductiva vaporum M nubium , alia non est, quam aquae substantiar & causa per accidens, quae eosdem vapores in imbrem resoluit, est astrum solare, aut alia, quae illius virtutcm parti-

128쪽

cipant. Ita a pari, causa per se & necessaria ventos distipans, alia non est quam aer, licet multae causae accidentales eiu sedem effectus admitti possint, quarum prae, cipua est virtus solis.

129쪽

OVAESTIONES

ET RECESSU

MARIS, ET ALIIS

TSI motus maris quem Vul gariter aestum vocant, non adeo inconstans & mutabilis sit . quin illius incrementa &diminutiones humano sensu deprehendi V leanx : Nihominus in illius expositione, vix minor est dissicultas, quam este possit in alia simili causarum, quae diuersas Ventorum agitationes, & procellosas tempestates in aere excitant, inquisitione. Idcirco Philosophiae studiosis, quid hac in re probabilissimum esse videatur breuiter aperiam, statim atque circa aliorum opiniones aliqua notauerimus, quibus vel falsitatis vel minoris probabilitatis arguan-

130쪽

recessu maris. I 2IC A P V T I. D sententia Copernici, maris Uliam explicari

non poste. ΙNitium sumimus ab eorum opinione,

qui in explicando coelorum motu Co- pernicum sequuntur. Quia cnim terrae Globus in suis concauitatibus uniuersum Ocea- 'num, & alia maria comprehendit, si sole immoto in medio mundi, terra singulis diebus circa suum axem reuoluitur, & singulis.annis omnia Zodiaci signa sub ecliptica percurrit, & idcirco stellarum firmamenti motus apparens sit dumta Xat, nece sese est, ut realis motus Globi terrae non ma- gis illum affetat, quam Occanum & fluuios, siue illum motum Consideres,qucm annuum vocant, sue diurnum, quo idem terrenus Globus ab occasu in ortum quotidie reuoluitur. His aut horibus statim opponi potest,

Oceano non recte tot motus concedi, quot

illi tribuendi sunt in Copernici sententia, atque adeo eam esse falsam. Alioquin ostenderem esse , cur ptaeter tres motus, quos una cum Globo terrae communes habet, Cum

adhuc patiatur, qu cm fluxum & te fluxum appellant, de alio nomine aestum maris. Sed huic argumento respondent, maris aestum,

SEARCH

MENU NAVIGATION