Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

I 21 areae mones de accessu aliud nihil esse, quam diurni motus retardationem, Vel quid piam ex eo consequens. Vide Gassendum Epistola secunda de motu impresso I motore translato, ubi numerora. Galilaei & aliorum Copernicorum placita sic explicat. Docet, quemlibet e tribus motibus terrae Globo attributis , sigillatim sumptum, aequabilem esse, sed ex illorum coniunctione aliquam prouenire inaequalitatem: & terram quidem velocius progredi, quando ratione diurni motus , Si simul

annua motione fertur versus ortum sed quia continget, ut medietate diurni motus versus occasum retrogradiatur, & tunc temporis non feratur amplius versus Ortum , nisi unico motu, videlicet annuo, necessa

rium est, inquit, ut illa diei medietate interlabente lentius procedat, sicque in ar- qualitas in motibus terrae propriis admittatur,& ex ea inaequalitate aestu smaris consequatur. Haec sunt verba authoris: At non est quidem motus diurnus ex sie in aequalis, non item motus annuus , non axis continentia cid est motus parallelismus a Copernici sectatoribus Con- fi istus erum ex his mixtis creatur quaedam in quabilitas , quae oe geminatas reciprocationes in singulos dies pariat. & paulo post: Cum pars terrae,

quae exempli gratia, continet mare Mediterraneum , fratur continuo in orbem motu annuo, ω' triplo qui

132쪽

c recessu maris. , . I 23dem velocius ,quam reuolutione diurna ,ac reuolutione

diurna non pergat continuo in ortum, sed dimidium quidem circuitu6 in ortum absoluat, dimidium verὸ in occasium redeundo con semat, c. Postea Vt cxplicet qua ratione mare Mediterraneum moueatur a Syria versus Gades , & a Gadibus versus Syriam, utitur similitudine pilae, quae intra ipsam nauim hinc inde proiicere

tur.

Nihilominus hanc sententiam, & eiusdem eXpositionem clare confutamus. Primo, si maris aestus nihil sit aliud, quam retardatio quaedam illius celeritatis, qua globuS terrenuS, Vtroque motu, &annuo & diurno, Vesesus,ortum pergebat,sensibilis esse non potest,

contra eXperientiam. Nam cum motio, CXVtraque conflata, videlicet ex annua atque

diurna, sensibilis non sit Copernici iudicio,

neque a nobis aliter agnoscatur, quam ex apparente motu solis & stellarum fixarum , consequens est, Ut ea motio, qua eadem terra in occasum refertur, & nihil aliud est,quam medietas diurni motus, sentiri non possit. At vero maris aestus maxime sensibilis est. igitur non est illa motio, qua cum terra in occasum refertur. Confirmatur primo, ex eo quod emo sit qui percipere valea , an locu S terra aut maris, in quo consistit, tendat ad Orientem diurno motu , an potius in Occidentem

133쪽

Ι14 et uotiones de accessu

referatur, per eluidem diurni motus medietatem. Confirmatur secundo ex relatis Gassendi verbis, quae supponunt terram annuo motu, triplo velocius versus Orientem pergere, quam reuolutione diurna. Cum cnim celeritatem illius annui motus non aduertamus, non recte asserit alterius productionem, aut potius illius prioris retardationem,ui sensum cadere. Dicet quispiam,maris aestum,no esse meram retardationem, de qua

hic loquimur id est non esse ipsam medie- ratem diurnae reuolutionis, qua globus terrae in occasum refertur ) sed potius esse illius ese fectum. Verum in hac responsione nulla est probabilitas, quia motus localis alterum Iocalem motum nunquam producit, nisi forte in alieno subiecto, & propterea,quando lapis proiicitur, corpora quidem adiacentia comprimere potest; sed absurde diceres, ipsam lapidis motionem esse productivam alterius localis motus in lapide.

Igitur a pari, terrae motio alterius motionis in globo terrae non est effectiva. Deinde maris aestus aliquam violentiam . continet: sed iudicio Copernicorum, diurna terrae motio maxime naturalis est; ergo aestum non producit, quia inauditum cst, naturalem cuiusuis subiecti motionem , alteramviolentam in eodem subiecto producere.

134쪽

ω recessis maris. II.

secundo, Philosophi de locali motu disia

ceptantes aliquam ex his tribus sententiam sequuntur. Quarum prima entitatem motus non distinguit a mobili. Secunda directe opposita, non modo realitatem motus ab ipso mobili distinguit, sed praeterea asserit, aliud nihil esse , quam efficientiam formae, quam Vbi appellant. Tertia velati media, realiter quidem distinguit localem motum a ε mobili, sed non admittit formam illam, Vbi,

appellatam , quam recentior S commenti sunt Hoc supposito, quaerendum est a Co-- pernici sectatoribus, quam ex his tribus sententiam praeferendam putent. Nam si primam sequuntur, non recte plureS motus terreno globo tribuunt , nisi explicent qua ratione inter se distinguuntur, utrum ratione

connotatorum, aut terminorum , aut aliter.

At si secundam . veluti probabiliorem cligunt, falso localem motum in eodem subiecto multiplicant, cum subiectum quodlibet unitas tantum formae, in loco constituti-uae, seu Vbi, sit capax. Demum si tertiam praeferant, confutantur ex eo, quod locales motus , in eodem subiecto recepti, aliam a se inuicem distinctionem habere nequeant, quam numericam: imo ne hanc quidem, si proprie loquamur, habere possint, quia accidentia numero tantum distincta nunquam

135쪽

126 curiones de accessu multiplicentur in eodem subiecto, alioquin multi calores , & multae albedines eodem tempore eidem corpori aduenire possent. Dices,motus terrie, qui ex Copernici mentessimul existunt, distingui realiter inter se, habita ratione principiorum seu causarum eff- cientium. Contra vero est, quod illius secta

globo esse naturales, & ab eo effcienter produci. Deinde, quando lapis proiicitur deor- .sum, mouetur unico motu , qui a diuersiis principiis producitur. Ergo ex multiplicitato principiorum non recte colligunt pluralita

Tertio , nunquam contingit idem insensibile corpus, sua propria virtute, pluribus simul lat1onibus, quae specie aut numero, quΟ- quo modo inter se distingui valeant, vel rea-l1ter vel formaliter, moueatur: Verbi gratia, ut lapis pluribus simul lationibus . propria virtute feratur sursum , & dextrorsum. 1Cd aduersarii volunt terram mul is simul lationibus moueri, ergo male. Maiorem probamus inductione per ea omnia,quae videntur esse capacia plurium motuum simul rec Cpiendorum. Primo enim, qui existimant inferioreS coelos rapi a primo mobili, & tamen ex principio suae naturae, redire ad oppositas partes, dicunt id tantum fieri ratione diuer-

136쪽

recessu maris. 12 serum principiorum. Secundo, qui docent quidpiam simile cometis contingere , Vt Videlicet rapiantur coelestium corporum mota, praeter quem, alium adhuc sibi proprium habeant , manifeste admittunt plura principia, de quibus loquimur. Idem accidit lapidi & ferro e summitate nauis aut currus in infimas partes decidenti ; nam mouetur CO-dem motu, quo nauis, & praeterea sua grauitate deorsum fertum. par est caeterorum ratio. Nihil enim eor u, quae sensu carent, reperies, quod sua virtute pluribus lationibus reipsa distinctis ferri tantisper videatur. Vnde euidenter inferimus , absque legitimo fundamento a nonnullis plures realiter distinctos motus oceano attribui. C A p v T II. Alia quaedam aduersus eandem sententiam

proponuntur.

OVia nonnulli recentiores existimant sententiam Copernici non modo subtilem esse, sed etiam probabilem dici posse,

nisi facris Scripturis aduersaretur, operae pre Titam putaui, praeter argumenta, quibus Camsa periori articulo confutauimus, alia adhuc xcferre , quiba. iterum essicacitet confute-

137쪽

I18 Quaestiones de accessis tur. Ad quod melius praestandum duo obseruanda sunt. Alterum est, ex iis, quae a diuersis principiis mouentur, aliqua esse quae ab extrinseco velocius feruntur, quam ab intrinseco principio , rursus alia esse quae ab

intrinseco citius procedunt versu S Vnum terminum, quam ab extrinseco agente in oppositum referantur , demum alia reperiri, quae ad oppositos terminos ita tendunt , ut in codem semper loco remaneant. Primigeneris sunt astra, si vera sit sententia eorum, qui docent orbes inferiores rapi quotidieab ortu in occasum. Nam cum iidem orbes , seu illorum astra, paucos tantum gradus conficiant, versius ortum redeundo sua propria Virtute, extrinsecum agens plus asiari adiumenti ad realem eorum motionem, quam propria Virtus conficere possit. Ad secundum genus eos reserimus, qui in naui constituti, velocius a prora ad puppim progrediuntur,quRm motu nauis eant in oppositam partem. Demum sub tertio genere constituendi sunt,qui in naui eXistentes , aequali prorsus latione, qua nauis descenderet, ascenderent versus

proram.

Alterum notandum est in sententia Co- pernici, motum terrae non aliter multiplicem

esse, quam Niatio multiplex dici potest.

Sicuti enim rota curruum totaliter Circa

statam

138쪽

recesu mahis. I 2 suum axem reuoluitur, &praeterea progreditur super planum, aut super orbiculare spatium, ita a pari Copernici iudicio, globus terrae ita singulis diebus circa iuum axem voluitur, ut aliquot gradus vel minuta , sub ecliptica linea conficiat. His ita constitutis. Dicendum est primo, etsi sententia Co- pernici esset vera, nihilominus motum terrae, reipsa Don esse multiplicem. Probatur. Rutho res qui Copernici principia sectantur, non maius fundamentum habent adhibendae distinctionis realis in motu terrae, quam distinguendi curruum rotationes in motus realiter multiplices. Sed rotationes non distinguuntur in plures motus, igitur etsi sententia Copernici vera esset , non idcirco globus terrae pluribus inter se distin ctis lationibus mou Cretur. Dicendum secundo , lapposita eadem sententia, tanquam vera, maris aestum non causari ab aliqua inaequalitate motuum te rae. Probatur. Si illam causam habent, quare singulis diebus, non eadem in hoc aestu aequalitas, aut inaequalitas obseruatur , quae in diuersis terrae motibus, semper interuenit. Eam vero non seruari, perspicuum est, CX tempore plenilunii, & novilunij. Tunc Cnim aestus longe maior est, quam in aliis

139쪽

I ao quaesisties de accessu

astrorum coniunctionibus. Deinde , cum

in sententia Copernici a Gassendo explicata,globus terrae dimidia parte diurni motus versus Ortum procedat, & altera medietate ad occasum reuertatur : Quaero

quandonam hic globus ad occasum regredi incipiat: an interdiu, an potius nocturnis horis. Si contendas nocturnis horis id fieri, antipodes nostri negabunt solem quotidie versuS occasum regredi, quando illis incipit illucescere. Si vero malis recessionem , de qua loquimur , incipere in meridie, sic contra urgebimus. Sol respectu nostrae ciuitatis in meridie constitutus, aliis populis oritur , sed in suo ortu nondum retrogreditur apparenter, ergo neque in meridie. Vnde inferimus, ne terram quidem in sententia Copernici retrogredi, cum illius iudicio, motus, qui in sole est apparens, realis sit in globo terrae. His ace edit, quod similitudo, qua Gassendus utitur ad aestum maris expli-Candum , non sit idonea. Assumit enim

aquas Mediterranei maris, quae modo versus Gades refluunt, modo Syriam versus,&eas aliis aquis sentinam nauis occupantibus comparat, contenditque ex simili causa, huc & illuc agitari, modo ad proram, modo ad puppim recurrentes. At vero aquae semtinam occupantes nunquam huc & illuc

140쪽

ω recessu murris. profluunt, nisi supra aerem Eleuentur, atque adeo suo pondere ad inferiorem locum recidant. Sed aquae Mediterranei maris, licet suo pondere versus Gades fluere possint, nihilominus nunquam Syriam versus recurrunt, nisi ab Oceani fluctibus fretum Gaditanum ingredientibus pellantur. Praeterea, aqua in fundo nauis quiescens non agitatur ex maiori aut minori nauigationis celeritate , scd tantum ex fluctuum inaequalitate. Unde sit , ut quantumuis aequali motu pro- , cedat, tamen si fluuio aut mari commotio nes accidant, aquas fundum occupantes in diuersas nauis partes propelli necesse sit. Cum igitur ex falsa suppositione sententiae opernici, terra in suo cursu nunquam fluctuet , neque unquam magis propellatur ab

aere, aut alio medio, quam Caetera astra, ex sola inaequalitate motus,qua modo celerius, modo lentius procedat, maris aestus causari non potest.

.m ae sin maris ab iis recte explicetur , qui gurgite in mari constituunt, 'veluri huim aestias fontes.

OPinio eorum, qui profundissimos gur

gites meatus in mari, ab authore naturae factos esse assirmant, ad illius aestus

SEARCH

MENU NAVIGATION