장음표시 사용
141쪽
continuandos, antiquissima est,cui inter cae teros Plato fauisse videtur. Nihilominus vix ab ullo aut hore , cui arrideret, explicari potest, qua ratione ab eiusmodi locis pene intimis, grauissimae Oceani motiones oriri
possint. Nam supponamus dari hos gurgitesn coneauitates adeo profundas,ut aquas omnes, quae ad causandum aestum necessariae sunt, recipere valeant & postea effundere, nihilominus ex eiusmodi suppositione, habetur tantum materialis causa effectus , quem inuestigamus. At in entitate seu materia huiusce effectus inquirenda , Philosophi non laborant, cum nemo ignoret, accessum & recessum maris in ipsis
oceani fluctibus & aquis recipi ; & de sola
causa efficiente eum accessum recessumque,
disceptent. Itaque Dicendum est falsam esse sententiam qua in Oceano profundissimos gurgites, seu meatus constituit, ad illius aestum causandum explicandumque. Probatur. Vel illi gurgites sumerentur mere materialiter prout significant receptacula seu terrie partes, ad quas aquae recedunt, ut iterum fluant, vel sumerentur formaliter, quatenus aquas in seipsis receptas includunt. Sed neutro horum modorum motiva virtus ad maris aestum causandum necessaria illis conuenia
142쪽
recessu maris. re potest. Nam si gurgites priori modo sumantur, aliam mouendi virtutem non habent, quam grauitatem quae non minus Ca teris elementaris terrae partibus competit,
quam praedictis receptaculis, & idouae, non est ad motum in corporibus a suo subiecto distinctis esticiendum. Si vero iidem gurgites posteriori modo sumantur, nullam vim habent essiciendi motum, de quo est disceptatio, quia nullum insensibile corpus, quale est aqua maritima vel gurgites in Oceano constituti, vim habet seipsum in proprio loco commouendi. Praeterea illi gurgites, seu concauitates Oceani, non sunt dissimilis naturae ab aliis concauitatibus &profundis locis, quae in quibusdam fluminibus, & lacubus deteguntur. Sed in nullo
flumine, aut lacu , aut palude, gurgites aut meatus visuntur, quibus Virtus aquas mouendi conueniat . Igitur ne in Oceano quidem admitti debent ad aquas Oceani per petuo agitandas. His accedit quod dissicultates, quae occasione aestus maris a Philosophis explicands sunt, nulla ratione ab iis qu i ad gurgites & meatus recurrunt , soluantur. Nam si ab iis locis, prima aestus origo petenda sit, cur semper notabile incrementum recipit in novilunio, &adhuc multo maius
in singulis plenilunii Z Cur aeqvinoctiorum
143쪽
tempore, quo luna soli directe opposita est, idem maris incrementum duplo maius est, quam ullis aliis temporibus p Quare etiam postquam mare decreuit a suo aestu ad initia refluxit, non quiescit aliquandiu , sed nulla mora interposita,rursus fluere incipit, . itaut his in die lunari uniuersus Oceanus verissus utrumque polum fluat & refluat λQuia haedissicultates & aliae eiusmodi quae de eadem materia proponi possunt , cum maiori probabilitatis apparentia ab aliis aut horibus soluuntur, ad alias quaestiones properamua
An Luna sit causea aestus maris.
V Alde communis est sententia, qui huic
astro maris aestum tanquam praecipuae cauta attribuit. Cuius praecipuum fundamentum est , quod hic motus oceani lunae motum magis imitetur, quam cursum solis, aut alterius cuiu ilibet astri. Nam in qualibet die lunari bis semper contingit. Dicunt praeterea lunam humidis corpo ribus dominari, & propterea consentaneum ess e, ut asseramus virtutem illius occupatam esse in eo potissimum corpore agitando, quod ferme omnium maximum est, M sua natura ita humidum, up caeteris humidix
144쪽
ω recessι maris. 73 stem communicet. Nihilominus aduersus authores huius sententiae Dicendum est primo , allatis argumentis probari tantum lunam esse causam miniis principalem marini aestus. Probatur. Nam illis argumentis hoc tantum conficitur, maiorem esse coniunctionem inter lunam Moceanum, quam inter alia astra, & eundem Oceanum. At vero frequenter contingit ut inter naturales effectus, & instrumentales Causas orandem effectuu, maior connexio interceaat, quam inter eosdem effectus, MCausam principalem. Igitur allata argumenta non probant lunam esse causam aestus maris nobiliori modo, quam instrumentali. Confirmatur: Quando uritur manus arripientis ferru candens, necesse est,ut sit maior coniunctio inter manum & femrum valde calidum, quam esse possit inter eandem manum & ignem. Nihilominus nemo dixerit ferrum candens esse principalem combustionis causam. Igitur ex sola coniunctione causae cum passo, alia dependentia non colligitur, quam ea , vi cuius e fectus vel ab instramento dependet, vel ab alia secundaria causa , quae instrumentali cauissimilis est.. Dicendum secundo,lunam non recte disi principalem causam illius effectus. Proha-
145쪽
tur. Vel enim agitando aquas maris, agit virtute tibi innata seu propria, ves ea dumtaxat virtute operatur, quam a Iole recipit. Sed quicquid horum osserueris, non potest dici oraecipua huiusce effectus causa. Et primo quidem, si concurrat virtute a sole recepta, alia causalitas illi non competit, quam instrumen talis, seu ea ,quae causis secu ndariis tribuitar, quia proprie loquendo, illi dumtax it rei principalis causalitas tribuitur, cuius virtute res agenda suum essenties complem ritum recipit, quod adeo verum &apud Piailosophos receptum est, ut licet absit praecipua causa e tamen effectus adhuc illius eis e dicitur, sicuti hoc loco supponimus tanquam notum. Secundo si existimes lunam in excitandis aquis Oceani, agere sua
pro oria virtute, Dccς1sari uin est, ut manente
eadem Coniunctione huius astri, & maris. similis prorsus actio Consequatur, quia nimirum Causae orae ei puae actio adeo necessaria est, ut nulla creata virtute impediri possit, niti Grte desit sussiciens illius cum passis conrunctio, aut nisi causa libera sit. Cum igitur mani sestum sit , in iisdem lunae atque
Oceani Coniunctionibus, non semper eumdem effectu mi icu aetium maris produci, inferimus lunam tua speciali virtute eum non emo ere, sed potius virtute ab extrinsecui
146쪽
recessu maris . I 3T Praeterea a is aut horibus, qui contendunt lanam praecipuam causam eiusdem aestus, haec dubia dissolui non possunt. Primum, Cur in omnibus noviluniis maris agitatio long Emaior sit, quam in plurimis aliis coniunctionibus cum sole. Nam eo tempore, quo renouari incipit . plus virium habere non potest, quam aliquot diebus post incoeptam renouationem habeat. Secundum, cur in plenilunio circa aequinoctia contingente, eadem maris agitatio sit semper duplo maior quam aliis temporibus, aliorum quoque pleniluniorum esse possit. Nam aliis in rebus, quam do contingit, praecipuam Causam sufficienter applicatam ess e cum passo, effectus non minori perfectione producitur, quam si melior est et applicatio. Tertium, Cur quando idem astrum vcl propter ingentes pluuias , aut intensissimum frigus , aut a Iias aeris dispositiones, non videtur esse sufficiens ad aquas Oceani magnopere alterandas. non minor est tamen totius Oceani
Commotio i quam aliis tempestatibus esse possit.
Itaque ad fundamentum oppositae sententiae, licet primam nostram assertionem magis confirmet, quam impugnet secundam; Respondemus maris aestum, proprie. loquendo, nullius astri cursum imitari, quandoqui
147쪽
138 quaestiones de accessu dem bis in die contingit, nihilominus propius accedere ad lunarem motum, quam ad aliorum astrorum motus, & eam ob rem re
die quidem dici ; vel instrumentalem , vel
secundariam aestus maris causam , sed primariam seu principalem non esse, sicuti argumenta a nobis alIata Conuincunt. Ad aliam probationem dicimus, ex surpositione, qua idem astrum humidis corporibus dominetur, id agere non virtute propriased ea potius, quam a sole recipit, & id- Circo plurimorum effectuum, qui illi attribuuntur , esse tantum instrumentalem causam, aut si mauis secundariam , atque adeo aliam , quae sit primaria , a nobis inuestigari. . Notamus hoc Ioco nonnullos esse recentiores, qui existiment in novilunio aestum Oceani maiorem esse, non ob aliam causam, quam quod rad ij solares lunae corpus co tingentes, plus virtutis habeant ad motiones in Oceano essiciendas, quam ex selesis habere possint. Hoc vero commentum fal- sum esse; Primo, quia tantum abest ut sol ab aliis astris vim agendi participet, quin potius aliis omnibus non parum conferat, Mpraesertim suo lumine singulorum activitatem promouendo. Secundo, quia rad ij solares , quibuS luna splendescit, nihil prorsus
148쪽
er resessu maris. 1 9 recipere possunt, vel ab ipsa luna , vel ab aliis quibusvis subiectis, praeter aliquam luminis intensionem, seu augmentum,quia nimirum alterius rei, qua perfici dicerentur, capaces non sunt. Tertio, in novilunio corpus lunae suppositum est corpori solari, idcirco totum lumen, quod a sole tunc recipit, Versus sta- periores coeli partes reflectit, adeoque non illuminat Oceanum, ullo lamine a sole recepto, aut certe eius illuminatio cum ea coniungitur, cuius sol praecipua est causa. GApvT V.
Utrum Ῥapor intra Oceanum excitatus sit causa aestus maris.
OVi v pores perpetuo ferme ab Ocea
no educuntur, nonnulli recentioresetiistimarunt ab illorum copia & virtute aestum maris causari. Ita inter caeteros G eor .gius Fournier in sua Hydrographia libro 9. cap. I.& 8. ubi tamen quia futili tantum probatione in suo commento explicando utitur, videlicet similitudine ab iis humoribus qui humano corpore febrim - causant , d
sumpta, nihil hic aliud obseruandum esse
149쪽
I4o Quaestiones de accessu putaui, praeter argumenta quibus efficaciter
Primum est , quo contendo Vapores non esse causam motus totius O ceani, nisi tandiu in eo motum essiciant, quandiu in pari copia& virtute ex illius aquis educuntur. Sed etsi illorum eductorum aequalis siti virtus & copia, tamen eundum motum, quem fluxum seu accessum maris vocant , non efiiciunt.
Igitur non sunt causa efficiens huiusce motus. Minorem sic demonstro. Quando mare refluit, non pauciori copia & virtute vapores CX eo erumpunt , quam antea erumpebant, quando accedebat ad littora, id enim euid enti experientia notum est, sed eo tempore,quo refluit, iidem Vapores nullum fia-xum maris causant, seu accessum ad littora. Igitur etsi illorum copia & v1rtus aequalis sit, non semper eundem motum seu fluxum oceani efficiunt. Neque vero responderi potest, eandem esse vaporis essicacitatem ad refluxum causandum in recedente Oceano, quae esse potest ad fluxum toto illo tempore continuandum,quo ad portus & littora accedit , nam fluxus & refluxus oceani non minus oppositi sunt, quam motus sursum&deorsum. Sicuti igitur nulla est virtus insensibilis corporis, quae motum sursum & deorsum causare possit etiam successive, ita a pari
150쪽
ω recessu maris. IAI non est eadem virtus, quae in Oceano virumque motum efficiat, eum videlicet quo accedit ad littora, & alterum quo recedit, vuex iis quae postea referemus magis constabit. secundum argumentum. Si fluxus maris a vaporibus causetur,necessarium est ut intra Oceani profunditatem generentur, & postea
per vim erumpenteS hunc motum causent.
Sed vapores , circa solam aquarum superficiem generantur, quia dispositiones ad eorum formam requisitae, citius in superficie reperiuntur, quam in partibus penitioribus. Sunt enim istae tres, calor, raritas, leuitas. Aquar autem superficiem oceani occupantes, vel calidiores sunt, vel aequaliter calidae, ac aliae quaelibet ; sunt etiam leuiores, alioquin suo maiori pondere descenderent. Et quia raritas leuitati coniuncta est, inferimus
non esse minus raras. Hinc argumentamur. In iis tantum aquarum partibus , VaporeS formantur,quae citius ad illorum formam recipiendam dispositiones recipiunt. igitur insuperiori loco formantur. Tertium, iidem vapores, calore astrorum in Oceano excitantur, modo simili illi, quo ignis noster vim suam in aquam sibi applicatam exercet, sed statim atque aqua illi applicata est,cernimus vapores e superioribus par-
