Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I42 Quaestiones de accessutibus educi ; rum post calefactionem paulo maiorem, si forte aqua sit superposita in qua

hypothesi, partes fundum Vasis occupantes intensius calefiunt apparent exiguae bullae, in infima eiusdem vasis parte, quae vel statim post formationem dissipantur, aliis videlicet suo pondere prementibus, vel facta diuisione

totius corporis in superiorem locum tena 'dunt. Si vero aqua non sit superposita , sed ignem habent a latere , in eodem latere ampliores bullae formantur, quibus aliae vicinae minus resistunt. Demum si facta prius calefactio perseueret , tota aqua rarescit, & illae potissimum partes, quae superiorem locum tenent, quorum proinde ebullitio euidens

est. Cum igitur vapores astrorum essicientia simili modo formari debeant in ipsis

aquis ue inferimus illorum formationem in ea Oceani parte contingere , quae astrorum virtuti melius applicata est,& ab iis vehementius calefit, quod cum aduersarii non as. serant, aberrant a vero.Qciartum, celerrima est vaporum formatio, quia igitur eorundem extensio quinta plo,aut sexotuplo saltem maior est extensione aquis debita , necessarium esset, si intra maris profunditatem formarentur, ut OcCanus citissime in molem corpoream longet maiorem excresceret , quam reipsa cum

152쪽

ω recessis maris.

excrescere cernamuS.

Quintum, Vaporum intra aquas formatOrum resolutio , similis esset dissipationi, resolutioniue aIiorum vaporum , qui ex infimis locis sursum educuntur. Sed vapores

sursum educti, aliquando dissipantur per

aera, alias condensantur, & in aquam redeunt , nonnunquam etiam decidunt, priusquam ex iis nubes formentur. Igitur Vapores, qui intra Oceani immensitatem excitarentur , similes haberent suae dissipationis causas , adeoque non semper eodem modo, simili impetu egrederentur ex infimis oceani locis. Rursus, sicuti contingit in lunae defectibus plures vapores aliquando sursum educi, quam aliis temporibus, ita in iisdem defectibus contingeret maiorem Vaporum copiam intra aquarum profunditatem generari adeoque maior tunc esset ssius, quam in plenilunio , contra eXperientiam. Demum, quia nemo corum, qui portus &Iittora Oceani frequentant, ignorare potest nonnunquam tranquillo mari plureS vapores ascendere, quam quando ingenti tem pestate, aut vehementi aestu agitatum est ; supposita huiusce rei evidenti largumentamur: Si vapores intra Oceanum formati, eo motu, quo sursum cleuantur, maris aestum causent,

aliquod tempus determinari poterit eorum

153쪽

14 4 Quaesiones de accessu

formationi idoneum, sed nullum ab adueDsariis determinari potcst. Alioquin quaero, utrum procellosum tempus illorum formationem facilem reddat, an potius tranquillum. Similiter , an pluuiosum coelum ad eundem effc clum,magis aut minus idoneum sit, quam serenum. Certe sicuti pluuioso coelo nubes resoluuntur,ita etiam re tui deis bent iam inimati vapores, nisi malueris tunctantum retardari illorum formationem atque motum ut postea succedente serenitate, longe plures formentur , erumpantque sursum , vehementiorem maris aestum producendo. Sicuti etiam proce lloso tempore, iidem vapores facilius in loco nubium coninueniunt,ita a pari quidpiam simili dicendum esset de eorundem coniunctione intra aquas fluuiorum & ipsius Oceani. Sed haec omnia experientiae repugnant. Igitur eidem repugnat sententia, quae vapores constituit efficientem causam fluentis Oceani. C A p v et v I. Vtrum exhalationi quibuscum vaporibus permixtae idem maris olus referendus sit.

O Via ab hinc circiter duobus men si bus,

vir doctus e nostra Societate tractatum

reaiclit, de sole,ut flamma est, eiusque pabulos

154쪽

recessu maris. IAI lo , in quo aliquot paginas de maris aestu inseruit, non abs re erit breuiter ostendere quantum is quoque a vero aberret. Existimat causam aestus marini, esse exhalationes quibusdam vaporibus permixtas, &suam sententiam declarat in fine paginae o.& duobus vel tribus sequentibus foliis. Docet autem ingentem illarum copiam in fundo maris perpetuo generari per virtutem astrorum, & ignium subterraneorum. Exhalationes vero ita formatas, vi sibi innata sursum tendere versus superiores partes Dcea Di, ubi tamen, ne ex aquis statim erumpant, aliquandiu detinentur per maiorem virtutem earundem oceani partium, quae sui diuisionem non facile patiuntur. Sed quia haec violenta exhalationum detentio valde diuturna esse non potest, idem author docet eas, postquam ex aliarum, quae perpetuo ferme ascendunt, a ccessu roboratae sent, ad superiorem aeris locum erumpere, & sui eruptione causare fluxum maris. Hanc vero sententiam falsam esse demonstro sequentibus argumentis. Primo ,exhalatio, quae natu ram ignis participat, vel ad eam proxime accedit, non magis absque sui corruptione permeare potest immensum Oceanum, quam aqueus humor magnam ignis quantitatem integer

155쪽

1 6 quaeibones de accessu& illaesus penetrare. Sed nemo hanc virtu-lcm, Vapori tribuerit , ut absque sui tasione

ingentem ignis corpoream molem penetrer,

Spraesertim ex hypothesi , qua aliquandiu

intra ignem remanere debeat; igitur author,

ruem impugnamus, absque sussicienti fun-amcnto penetrationem tillam & diutinam in aquis moram exhalationi tribuit. Secundo , Numquam contingit, mixta aerea , aut potius acrem in suis poris continentia, puta, varias lignorum & palearum species, ita ex aquarum fundo erumpere, Ut intra easdem aquas versus superiorem superficiem detineantur. Sed exhalationes potentiores sunt ad aquam , aut aliud spatium

sibi adiunctum , diuidendum. Ergo quibus

exhalationibus totius ferme oceani diuidendi vim tribuis, negare non debes virtutem sursum exiliendi, facta diuisione reliquarum partium , quae superiorem locum te nent: atque adeo falsum est, quod author asserit pagina Ai. exhalationes ascendentes ex fundo Oceani, vi aquarum resistentium aliquandiu detineri, atque restringi versus vltimam maris superficiem. ITcrtio, conformiter ad principia eiusdem sententiae exhalationes ubique per immensitatem & profunditatem totius Oceani permixtae esse deberent , ita ut nullae prorsus

156쪽

recessu maris. Iqγaquarum partes sumi valeant quae ab hac permixtione purs essent. Quia nimirum tempore fluentis maris nulIa illius portio assignari potest, quae non fluat atque adeo 'quae in seipsa non contineat fluXus causiam, & cadem quidem proportione & aequabilitate seruata. Quarto,sii Oceanus ad nostros portus& littora, ob erumpenteS exhalationes per fluxum accederet, nunquam diffunderetur per longoS arcnarum tractus, ad aliquot milliaria, quia nimirum illius aquae ad eiusmodi arenas proiecte, comoueri amplius nequeunt virtute exhalationum, quas diceres in fundo malis excitari S ascendere; At vero certum

est in plurimis mundi plagis, Oceanum longissim e effundi per loca saxis& arenis plena. Igitur alia huiusce rei causa inuestiganda est. Demum, quia simili prorsus modo quo mare ad remotiores a se terras accessit, ab iis recedit, si exhalationes, de quibus loqv utur,non sint causae enicientes recessus non possumus rationabiliter affirmare ab iis accessum verere reat i ter causari. Sed non sunt cauta cilicientes recessus, tum quod antea sursum eruperint. tum quod, si tempore reccmus aliquae adhuc supersint per Oceanum disperis. Vna cum aquis reprimantur constringanturque per immensitatem Oceani, atque adeo nihil carum sursum erumpat, cima impossibile sit

157쪽

1 8 Quaestiones de accessu ut corpus aliquod fluidum, quale est mare,

perfecte condensetur quin omnes eiu S partes condensationis capaces aliquam restri itionem recipiant. Igitur ne accedentis quidem maris ad nostra littora , vera & realis causa, in exhalationis virtutem refundi debet.

Precipue rationes eiusdem sententiae confutantur. AD maiorem eorum, quae superiori capite con

stituta fuere, confirmationem , suscepto ne- 'gotio consentaneum est, eas probationes infirmare, quibus author tractatus de sole ut flamma est suam sententiam stabilire nititur. Quia igitur existimat solari corpori , flammae naturam attribui non posse, nisi instar alterius flammae, quae humano usui deseruit, nutriatur, aut potius foueatur successiua alicuius pabuli conuersione , censuit tam ingentem exhalationum & vaporum copiam, ex Oceano, & aliis aquis educi, ut sussiciat ad eam materiam suppeditandam quae illius caelestis flammae

continuationi necessaria est. Sed aduersus eum hae e Rrgumenta proponimus. Primum. Dantur alia corpora, quibus non minus ratio flammae conuenit, quam solari astro, & tamen ad sui conseruationem alimento non indigent. Igitur nulla est necessitas ingentem vaporum copiam ex Oceano educendi ad solaris flammae eon- seruationem. Antecedens sic probo. Quando exeoncavo speculo lumen reflectitur in aerem, pars illa medii, in qua radii conueniunt, aut se interse-

158쪽

cant, tantum splendoris habet, ut apparentis stammae speciem prae se ferat: praeterea, non modo illuminat & calefacit, sed etiam inflammat, ut euidenti experientia compertum est, atque adeo omnia habet in diei a quibus author solem esse realem flammam deducere conatur, & tamen eadem aeris pars tam intenso lumine splendens, alimento non indiget, ut in statu apparentis flammae conseruetur. Igitur ne solari quidem corpori opus est alimento , etsi effectus supra expositi & omnia indicia flammae illi conueniant, quia nimirum ad haec Omnia illi tribuenda, sussicit ut flammam eminenter in sua virtute contineat. Existimanti vero ex effectibus & indiciis recensitis inferri, solem non modo esse virtualem flammam, sed etiam veram dc formalem, obiici etiam potest ex eo principio deduci, formales quoque flammas in ipso firmamen. to seu octaua sphaera esse admittendas, quia canicula dc aliae quaedam stellae fixae splendent instar realis flammae, & instar speculorum, & propterea solis ardores augent & ad inflammationes producendas eidem cooperantur

Secundum argumentum. Vapores, qui eidem astro pabulum praeberent, in eam altitudinem quae necessaria esset, attolli nequeunt. Nam excitato tractatu capite 3. sectione . pagina 33. illi vapores

mixtum quoddam ex terrae partibus, ex aqua, igne,imo etiam ex aer e componunt. Veligitur eo

loco mixtae rei appellatione , intelligit mixtum perfectum, aut imperfectum. si iprimum, grauius

erit purissimo aere, qui versus coelorum immensitatem extensus est, atque adeo vi caloris minus intensi. quam is aer habeat, non euehetur in superiorem locum seli proxin1m. Si vero secundum

α - - . .

159쪽

I Quotiones de accessis

eligat, id mixtum ex vaporibus prius dissoluetur, quam evehi possit in altitudinem adeo sublimem.

Nam corpori plurimum calido, prout calidum est, necessarib & essentialiter conuenit congregare homogenea , & heterogenea disgregare. Sed purasi simus aer elementaris versus coelos diffusus, calia dis limus est, tum quia calor valde intensus illi naturaliter conuenit, rum quia solaribus radiis summe rarefit, atque adeo intensissimum calorem recipit, praesertim cum oppositae qualitates ab eo loco reia motissimae sint. Igitur eiusdem aeris summo calore, illud mixtum , quod ex terra, aqua, aere, &igne, imperfecte tantum compactum est, necessario dissoluetur Facta autem illius mixti dissolutione, nihil amplius aquei humoris ascendere poterit ad locum soli vicinum Nam aqueus humor praecise sumptus, frigidus est natura sua etiamsi ali. quem extrinsecum calorem retineat, densior quoque est, quam purus aer, & propterea ex illo citius

nubes coeunt, quam ex aere, ergo virtute extrinis

feci caloris, quem adhuc retinet, non poterit eleuari sit pra purissimum aerem Praeterea, quod in eodem mixto terrestre est,minus adhuc attolli poterit ad superiorem locum , ob easdem rationes naturalis frigoris , &densitatis maioris ea, quae purissimo aeri accidere potest. Et licet idipsum, quod

CX aere In eodem mixto remanserit, maiorem habeat leuitatem, quam aqueus Vapor,& terrestris exhalatio retinere possit, nihilominus minorem habet, quam purissimus aer, ut constat ex ratione mixti, dc cuiusuis corporis alterati. Tertium argumentum. Nunquam contingit Vt corpus valde rarum alterius densi formam recipiat,

& piaesertim huius, quod densius est actione, & eL

160쪽

recessu maris. ISI

sicaeitate, nisi ab eo ita alteretur, ut ad aequalem ferme densitatem perueniat. Sed vapores, quos author ad celos usque euehit ad pabulum solari corpori suppeditandum, rarissimi sunt, idcirco ad densitatem proportionatam ei, quae soli competit, reduci nequeunt, absque ingenti alteratione , dccondensatione materiae, ex qua constant. Quia igitur in illo superiori loco doein causa eos condensans, nunquam susticienter disponentur ad formam illius 'deris recipiendam. Ratio huius rei est, quod iidem vapores calore sursum educantur, Sccaloris efficacitate iidem perseuerent , ae proinde

eodem catare condensari nequeant, & tamen versus coelos, nullum frigidum corpus existat, cuius virtute ita alterentur,vtad densitatem, quae hic esset necessatIa, perueniant. Superest aliud argumentum, ad cuius vim intel-gendam; Notamus, inter flammam,quae comburit,ae inter materiam illi applicatam, eam debere eiIC proportionem, ut si haec materia sit multo rarior, nico ferme momento incendatur, ut constat ex in

flammatione stuppe, & paleat, & praesertim illius

exhalationis, quae in supremo aere, Nequenter concepto ardore consumitur. E contrario autem si materia sit valde densa , tunc illius combustio diuturniori tempore perseuerat ut manifestum ethin combustione carbonis, & lapidum, d lignorum, quae caeteris densiora sunt. Notamus praeterea, lo lare corpus, collatione- facta cum vaporibus , de quibus est controuersia, densillimum esse, sicuti inferes '. prim b, ex intensissima illius luce, cuius non esset ita suseeptiuum, si rarius esset : secundo, e Vaporum tenuitate & perspicuitate. Cum enim aliquam adhuc perspicuitatem retineant sub nubium

SEARCH

MENU NAVIGATION