장음표시 사용
161쪽
forma, fatendum est, non exiguam iis rari catem competere in illorum formatione & elatione ad superiorem locum. Terti b, idem consul ex tenui tale dc raritate, multo maiori, quam iidem vapores reciperent in locis soli vicinis , in quae ex alia causae uehi non possent, quam ex leuitate causante rariis talem de illos per coelorum immensitatem disper-
Et si integer globus terraqueus conuerti posset in flammam solari corpori aequalem , nihilominus illius combustio diuturna esse non posset: quia etsi forte hic globus sit multo densior, quam sit illud 'astrum , quia tamen eiusdem quantitas centuplo minor est, corporea solis mole, cum illius activitate eam proportionem habere non potest, quae sum- ciens sit ad diutinam combustionem efiiciendam. Igitur multo minus praedicti vaporta cum sole collati . proportionem habere possunt ad continuo suppeditandam flammam tantae moli in densitate aequalem. Confirmatur primo, materia vaporosa, quam author inter tropicos extendit, ex eiusdem principiis calidissima est, igitur satis etiam disposita est ad flammam unico instanti concipiendam , instar pyrei pulueris, qui totus simul incenditur. Confirmatur Lecundo, ignis noster , exiguo temporis spatio, consumit materiam se maiorem & densiorem. Ergo potiori iure sol diuturno aliquo tempore consumere deberet materiam se minorem dc
Nihil ex iis, quae ab authore ad suadendum nouum commentum allatae sunt, retuli, quia si bene perpendantur,probant tantum solem esse fla mmam virtualem, seu potentem ad ignem esticiendum,
162쪽
ω recessu maris. CApvT VIII. Alia sententiae de eodem Uupefringuntur. IN re adeo obscura,& dissicili,mirum non est si Philosophi tam diuersas & a Communi sensu remotas sententias excogitauerint,vi nonnullas earum silentio potius praetermittendas crederes, quam explicationis gratia exhibendas. 1ia tamen contingit ut in obscuris rebus, quod ab isto nullius momenti reputatur, laudetur a o altero, Caeteras de marisae stu sententias, quas vel me legisse vel audi-uisse memini, breuiter insinuabo. Prima sit quorundam , qui censuerunt hunc maris aestum ab astrorum influentiis ita produci, ut illorum accessu fluat mare, &remotione refluat. Sed etsi ab aliquorum astrorum influentiis hic motus causetur , uti postea exponemus, tamen nulla sunt astra, ne in firmamento quidem, quorum appro Ximationi, aut remotioni , vicissitudo fluctuum maris attribui valeat, quia nimirum nulla sunt astra, quae singulis diebus bis ad Oceanum propinquius, quam antea essent, accedant.& bis reccdant, sicuti bis quotidie
163쪽
fluxus Oceani, refilixulque renouatur. Deinde quidnam accessus, aut recessus stellarum, his motibus conserre potest,nisi eadem proportione influant, qua accedunt, & simili modo inquere desinant, quo recedunt 3 At vero certum est maris agitationes ab astris ea proportione non produci, qua accedendo aut recedendo influerent, alioquin perpetua successione augerentur, diminuerenis turue Contra experientiam , qua scimus maris aestum ita regulariter procedere , ut primae agitationes secundis, & secundae tertiis, velocitate, & impetu similes sint, etsi nonnullae post certum, aut vi Certum numerum paulo validiores appareant. Secunda sententia aliorum est,qui opinantur eundem aestum naturalem esse Oceano, propterea quod sit perpetuus. Nihil enim. inquiunt, in uno & eodem statu manere potest, quod naturae principiis non sit conforme. Verum aquae Oceani ab aliis aquis non
differunt essentialiter, sed aliis siue fluuialibus, siue fontanis nullam in proprio loco
agitatio nem naturalem accidere cernimus,
igitur agitationes de quibus loquimur, non sunt naturales Oceano. Deinde in fluctuum pugna manifesta apparet violentia, & tunc potissimum quando omnes inter se se impetu sunt similes,sicuti in re nostra cotingit.
164쪽
m recessu maris. II Tertia est quorundam,qui opposito prorsus fundamento existimant aestuantis Oceani commotiones violentas esse, & violentiam oriri ex rupibus, scopulis, arenis, quae in diuersis eiusdem Oceani locis respersae sunt: imo etiam ex coneauitatibus & gurgitibus 4 de quibus iam antea egimus. HaeCvero sententia probabilis non est, quia si ex illis causis maris aestus suam originem atque continuationem sumeret, quidpiam illi Correspondens, in mari Mediterraneo &variis in fluminibus fieret in quibus similes
causae non desunt. Deinde nullo certo tempore idem aestus vehementior redderetur , & aliis eiusdem anni aut mensis tempestatibus remissior, sicuti euidens experientia demonstrat. Demum aliorum sententia est, quae tenet
hunc effectum visibilem ab alia causa efficiente pendere non posse, quam a spirituali substantia, cuius opera Deus utatur in illius continua productione e sed nullo fundamento haec sententia nititur,& si vera esset, effectus a spirituali substantia dependens, eodem modo quotidie fieret.Nam quia coe
lorom circulationes ab Angelis producuntur, nullam in sui continuatione varietatem xecipiunt. Cum igitur maris aestus magnam habeat inaequalitatem non modo in noui-
165쪽
luniis atque pleniluniis, sed etiam in aliis Isnae progressibus & diminutionibust, necessarium est, ut ab aliis causis producatur. C L p vT IX. menam sit eiusdem effectus praecipuaeniciens causa. DE ea tantum causa hic loquimur,quam
principalem vocant. Nam licet aliae quondam quaestiones explicandae sint de Caeteris agentibus, quae in eiusdem effectus productione principali causae cooperantur, item de modo, quo vel uniuersum mare, Vel
aliquae dumtaxat illius partes fluunt: Nihilominus hoc capite de sola principali causa agimus, quia si huius dubij expositio bene succedat, caeterae dissicultates facile distati
Dicendum est, solem esse praecipuam camiam aestus maris. Probatur. 2Estus maris aliud nihil est quam grauis aquarum com motio, a partibus aequatoris paulatim progrediens, ad omnia eiusdem maris littora dc portus, & eos potissimum , qui versus utrumque polum latissime protenduntur sed sol suis radiis & intenso calore ab iis producto , grauem illam commotionem principaliter causat. Igitur est praecipua
166쪽
recessu maris. IIIaestus causa. Maior propositio huius argumenti ipsa terminorum apprehensione mihi euidens videtur , nihilominus ex iis, quae sequentibus capitibus exponemus, multo clarior erit. Minorem vero
sic probamus. Sol iis aquis grauem semper
commotionem causat, quas suo Calore necessario rarefacit, aut ex accidentali causa
condensat. Sed aquas Oceani,suae lucis virtute, magnopere semper rarefacit, aut cert e per accidens comprimit, condensatione nimiam raritatem subsequente. Igitur easdem necessario commouet. Sicuti enim fieri non potest, ut in his inferioribus ignis noster aquis debite applicetur , quin ea S, inducto tempore, aut intensiori calore rarefaciat, & tandem, si perseueret eiusdem ignis applicatio,ebullitione causet.Ita a pari fieri non potest, ut astruin solare immenso Oceano suffcienter coniunctum sit, quin inducto prius intenso calore, plurimas Cius
partes rarefaciat, aut aliquam earum ebulli tionem Causet, conformiter ad haec verba Iob. Capite i. Feruescerefacietqiιas ollam, profundum mare, oeponet quasi cum unguenta bulliunt. igitur easdem partes rarefactas grauiter
Ad huius rei maiorem notitiam aduertendum est, in media Oceani parte, aut ur
167쪽
verius dicam, in maiori, eos caloris gradus; qui teporem excedant, a solaribus radiis perpetua successione produci, ut facile ex eo probari potest, quod semper media pars terrae, vel aestatem habeat, vel eas anni tempestates quae aestati amnes sunt, videlicet aliquot veris vel autumni tempora. Idem constat ex diffusione Oceani per amplitudinem totius Zonae torridae, & per alias regiones illi finitimas. Ex hac enim diffusione, & totius maris situ statim intelligimus solares radios ita applicatos esse Oceano, ut in maiori eius parte eos caloris gradus pro ducant quorum essicacitate ita rarefiat commoueaturque, ut ad nostros portus & littora
diffluere debeat. Quia autem quispiam dubitare posset, utrum rarefactio quamlibet calefactionem quae fieri potest in fluido cor
pore, Consequatur '. notamus praeterea , ne-
εeffarium esse, ut eam saltem sequatur, quae notabilis est, & ad teporem accedit. Primo enim fluida corpora non minus calore extenduntur, quam restringuntur frigore, sed frigus in materia facile mutabili atque fluida, aliquam semper condensationem efficit, ergo necessarium cst,ut calor in eadem materia dilatationem partium causet: Secundo, aqua calida Caeteris paribus leuiorcst,quam frigida, sed non ob aliam causam,
168쪽
σ recessu mms. Is 9 maiorem habet leuitatem,quam quia raro- faetio calorem concomitatur in fluido corpore, igitur ex intensiori calore recte inferimus factam esse rarefactionem partium Oceani. Tertio , Certum est experientia aliquando marinas aquas intumescere, etiam tunc quando pacatum & tranquiIIum est, &eiusmodi tumorem futurae tempestatis indicium praebere. Sed hoc aliunde oriri non potest quam ex intenso calore rarefactionem causante , & ex iis oceani partibus quae ex aliarum nimis Condensatarum motione rarefieri incipiunt. Igitur rarefactio intensam huiusce nuidi corporis calefactione' necessario consequitur. Praeter haec, aliquid etiam notandum videbitur de maris recessu , quandoquidem ad eius
aestum pertinet, & a solaribus radiis aliqua saltem consecutione dependet, sed quia de eo pluribus postea dubiis disserendum est, nihil iam aliud addemus quo haec prima asesertionis nostrae probatio iterum declare
Eam autem probamus hoc alio argumento. Nulla ratio sumiens afferri potest , propter quam aequinoctiorum tempore maris aestus sit duplo maior quam aliis tempori-hus esse soleat , praeter hancquam a sole desumimus. Nam quando id sydus aequino-
169쪽
16o quaesiones de accepctiorum lineam attingit , persecte tolloceano dominatur, & illius aquas suo ardo re rarefaciens, ab illa linea versus utrumque
polum propellit. Sicuti enim si quis perticam aliquam valde oblongam velit commouere, mediam illius partem assumere de-bCt, non vero extremitatem aliquam ; ita fipari , astrum illud , quod Oceano dominatur, facilius illius aquas propellit ad oppositas mundi partes, quando toti mari direct Eimminet: sed nunquam sol illi magis directe imminet quam aequinoctiorum tempore , igitur mirum non est, si tunc aestus sit longe maior. Alia similitudine e speculo desumpta idipsum declaramus. Si puti enim speculum intensius illuminatur, quando luminosum illi directh oppositum est , quam
quando lateralem dumtaxat Cum eo oppOrationem habet, quia nimirum perpendiculares radii intensius lumen producunt, ita etiam solare Corpus aequinoctiorum i Cmpore maius lumen , adeoque intensiorem calorem in Oceano producit, quia tunc ra dios magis perpendiculares vibrat, qui tanto maiorem vim habent,quanto maiori vinculo iuncti sunt. Praeterea si sol non sit praecipua huius aestus causa, ad nullam aliam, quam ad lunam commodius referri potest. Sed prae
170쪽
oe recessu maris. I 6rterea quae capite quarto praesentis quaestionis attulimus aduersus eos,qui hunc effectum lunae tanquam principali causae attri buunt, hoc quoque argumentum validum est. Quod aestus deberet semper esse maior, quando luna videtur Oceano dominari, quod tamen nemo hactenus deprehendit. Nam si aliquando Oceano dominatur, maXime quando lineam aequino ctialem attingit,
se4 ex hoc illius progressu, seu coniunctione
cum Oceano, non aduertimus maris aestum
augeri, licet bis singulis mensibus, eam Lodiaci lineam attingat, superetue. Igitur praecipua ratio seu causalitas aestus maris non recte illi tribuitur, atque adeo solari astro assignanda est. Demum multae congruentiae hanc nostram sententiam aliis probabiliorem reddunt. Quarum prima est, qua supponimuS eX communi Philosophorum iudicio , uniuersales causas ad omnes effectus, qui in his inferioribuS producuntur, concurrere cum aliis par ticularibus causis, vel communi influxu, vel particulari sua virtute. Cum igitur sol sit
prima causarum uniuersalium, necessarium est ut ad aestum maris concurrat, Una cum
aliis particularibus, quaecumque illae sint,velut propria sua virtute aestum ericiat, quodyltimum longe probabilius est. Secunda
