Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

16r o Eastiones de accessu

congruentia est, quod sol non minus potens sit ad alterandum uniuersum Oceanum, α varios locales motus in eo efficiendos, quam ad alterandum Mementarem aerem , & di uersimode commouendum : sed superiori quaestione probauimus,ex solaribus influentiis, & praesertim ex lumine, veluti ex primarua origine, omnes fere ventos oriri. Igitur ex iisdem influentiis, praecipuae magis agitationes proueniunt, & inter caeteUS,aestus maris. Tertia est,quod innumeri pisces,& alia Oceani animalia, in sui formatione, &conseruatione a uiuifico solis calore pendeant : ad eum autem vitalem calorem participandum, diueris totius Oceani motiones vel necessariae sint, vel utilissimae, & nropterea hae motiones ad eam principalem causam referendae sint, ex qua aquatilium vita,& duratio dependet , puta ad solem. Quartam congraentiam ex alio motu ,huic,de quo

loquimur, simili, desumimus, videlicet ex

reuolutione totius Oceani, ab ortu in occasum, de quo postea fusius disseremus. Iam vero ex illius suppositione sic argumentamur. In inquirenda causa motionis Oceani, ab ortu in occasum, similem modum seruare debemus, atque in investiganda praecipua causa fluxus & refluxus eiusdem maris ' b ed

quia illa prior Oceani motio, est aliqua imb

172쪽

tatio coelestium motuum, eam ad coelestem causam referimus. Igitur quia aestus maris ab influentiis coelestium corporum dependet, ad eam causam veluti praecipuam reserendus est , quae primaria inficientiarum origo , videlicet ad solem, e cuius luce caetera astra non modo luminis intensionem, sed etiam agendi vires participant. C A p v T X. An uilia cause maris esui coomentur ,

EX iis quae capite quarto determinaui

muS, certum est lunam cooperari aestui

maris. Et propterea qui existimant causam eius non esse coelestem, sed potius in ipso Oceano positam, puta in immensis concauitatibus , aut aliis Oceani profundissimis locis , aut ex incursu ad insulas, aut freta aut altas rapes, excitatos in mari fluctus refringentes , aut alias eiusdem rei causas, in his inserioribus assignant, efficaciter confutantiar , argumento ex iis, quae Iuna in haec inseriora influit , desiumpto. Nam si causa aestus Oceani non sit coelestis, cur in omni pleni- Iunio longe maior est, quam sit in aliis quibusvis Eodiaci locis, in quibus idem astrum

173쪽

soli non perfecte opponitur. Id certe demonstrat, non modo illas maris agitationes a coelestibus causiS quomodocunque pendere, scd peculiarem quoque dependentiam a luna sortiri , quia nimirum absurdum reputatur , ut id ad alicuius rei incrementUm concurrat, quod nulla ratione ad illius productionem requiritur. Hoc autem ita constituto , videndum hic est quamam causalitas eidem astro conueniat, & virum alia corpora, tam coelestia,quam sublunaria, eidem rei cooperentur , ad quorum faciliorem discussionem aliquot quantiones proponendae sunt. Prima iit, an alia quoque astra aestui maris

cooperentur.

Dicendum est, Ionge probabilius esse huic

rci aliorum astrorum cooperationem non

deesse. Probatur primo: Etsi non tam intensum lumen, vel non adeo activum, propter nimiam distantiam participent, tamen Id lumen a sole recipiunt, quod eiusdem est speciei cum alio quolibet coelesti, igitur coope rari possunt cum luna & sole. Secundo, Qui existimant prcetor lumen. alias coelorum in fluentias admittendas esse, nullum habent argumentum, quo probent astra, illarum influentiarum Virtute, non cooperati pd aestum

maris. Sive enim a sole instar luminis pen-

174쪽

, o recessu maris. 16sdeant,& participentur, siue non participentur eo modo , sed potius cuique astrorum connaturaliter debitae stat, negari non potest, quin illarum finis sit adtio, non in unum tantum elementum emrcenda , sed in omnia, quae facile mutari possunt, aut alterari, cuiusmodi est aqua maris. Tertio; Intensiores calores in quibusdam astrorum cum sole coniunctionibus , producuntur. Sed maris aestus mediante calore paulo intensiori excitatur, ut superiori capite probatum fuit. Igitur astra cum sole coniuncta, aliqua ratio-Le ad aestus productionem concurrunt. Secunda quaestio. Vtrum luna recte dicatur instrumentaIis causa eiusdem inus. Dicendum est minus recte appellari instrumentalem causam. Probatur. Instrumentalis ita subordinata est principali, ut eius essicientia diuersa sit. Idcirco enim quia accidens, dicitur instrumentalis causa su bstantiae , aliter non agit quam

disponendo materiam seu subiectam , qui agendi modus imperfectior est eo,secundum quem substantiae suos substantiales effectus

sortiuntur.

Deinde, licet in sententia satis communi, aliquando saltem contingat ut eadem sit efficientia instrumenti cum principalis cauis

actione,tamen necessariam est,ut instrumen-

175쪽

166 cuaestiones de accessu tum ad agendum in suo genere Meuetur, sicuti constabit percurrenti ea omnia, quibusvis agendi instrumentaliter tribuitur. Sed propri. loquendo, luna non eleuatura sole ad maris aestum essiciendum, ut per se manifestum est, & ex eo quod ea omnia , quae eleuatione indigent, eodem modo semper agant quatenus eleuantur;Deinde praecipua virtus, qua luna ad hunc effectum concurrere dic tur , etsi exigua sit illius respectu, qua 1oI praeditus est ad eundam effectum produce dam , tamen eiusdem est speciei, ut pote a sole pro at laminoso communicata, unde fit ut non recte solis instrumentum appelletur. Tertia quaestio. Quanam igitur ratione , quave virtute, luna & astra ad hunc effectum concin

rant.

Dicendum est primo , in eodem genere

cum principali, & eadem essicientia concuserere , sed secundario dumtaxat, & minui principaliter. Probatur. Concurrunt Virtute luminis, & influentiarum illis a sole communicatarum , igitur agunt eadem essicientia. Sicuti enim si scintilla ignis cum alio ingenti igne eundem effectum producat , dicitur concurrere in eodem genere, & eadem prosesus causalitate, licet scintilla ad ignem, cum quo agit, comparaca , nullius sit momenti.

176쪽

ρο recessu maris. 167Ita a pari, licet luna soli comparata debilem ad agendum vim habcat, nihilominus haec eius virtus in eodem est ordine cum virtute solari. Si obiicias, eam proprie appellari Causam principalem, quae non adiuuatur alterius Consortio, ad agendum in eodem g nere. Sed ex allatis superiori capite, sol est praecipua causa aestus. Igitur agere debet 11ne consortio, & essicientia aliorum syderum. Negabitur haec instantia, quia causam totalem cum praecipua confundit. Itaque quaerenti, qua ratione inter se differant diuersae fluxus maris causae. Dicemus eas omnes sub totali causa contineri, sed praecipuam esse solem, secundarias autem &adiuuantes in gradu longe inferiori, esse relis

qua sydera. Dicendum secundo, lunam recte appellari regulam fluxus de refluxus taceani. Ratio est, quod virtute sibi a sole communicata, ita cum eo ad effectum concurrat, Vt illius coniunctiones, & oppositioneS Lum sole , diminutiones omnes , item incre menta maiora & minora eiusdem aestus denotent. Idcirco ex hypothesi, qua hodie illa duo astra diametraliter opponantur, certo asserimus, paulo maiorem esse aestum, quam hesterna die fuerit. Rursus ex eadem oppositione, certo quoque assiimamu4 cs a '

177쪽

158 suaestiones de accessustina die maius adhuc fore eiusdem aestus in-

Crementum, quia nimirum licet oppositio non sit futura tam perfecta, adeoque luna, ea sui parte qua respicit Oceanum, aliquantulum minus illuminetur , nihilominus ex hodierna motione , quatenus immediate praecedit crastinam, & quatenus maior est caeteris antea factis, plus admouendum adiumenti confertur, quam auferri possit ex illuminatione tantispcr minori. Ex aliis eorundem astrorum coniunctionibus similia signa praebentur, omnium in Crementorum, atque diminutionum huiusce motus Oceani. Nam tribus diebus ante plenilunium, & circiter aliis tribus idem plenilunium subsequentibus , incrementa atque diminutiones ita procedunt, ut ab expertis naucleris certo designentur. similis quoque ratio est novilunii, cum enim tribus Circiter diebus ante novilunium,& totidem subsequentibus, ita aestus augeatur, diminuaturue, ut aliqua proportio inter incrementa, & diminutiones seruetur, perspicuum est id astrum, ex cuius oppositionibus & coniunctionibus certo designari possunt eorum omnium regulam dici possie. Q orta quaestio. An etiam entitas aquarum ad easdem Oceani motiones quidquam

conferat.

178쪽

ω recessu maris. I 69 Dicendum est, nullum esse dubium quin

ad earum motionum vehementiam aliquid afferant. Probatur a paritate rationis ex aeri sentitate &aetiuitate desumpta. Sicuti enim haec aeris activitas ad ventorum excitationem se habet, itae prorsus existimare debes aquas maris se habere ad diuersias oceani agitationes. Sed acris entitas ad eYcitandos & sedandos ventos non parum Confers, igitur entitas aquarum ad Oceani motiones aliquid etiam conferre debet. Deinde maris aestus causiatur nimia quarundam aquae partium dilatatione, & aliarum condensatione, sed cuilibet clemento id naturale est , ut si nimium dilatetur condenseturue, seipsum ad statum suae naturarconformem reducat. Igitur aquae maris, ram eae, quae in recipiendis motionibus supra modum rarefiunt, quam aliae, quae nimium Condensantur, ad statum sibi magis Conformem reducere conantur. Quia autem in maris aestu, duae sunt potissimum vicissitudines, illae nimirum,quas fluxum VO-Cant, &aliae, quas refluxus nomine designamus. Notandum est, aquarum entitati id maxime consentaneum esse, ut ad refluxum faciendum enitatur. Nam licet totalis stu-Nus, Vna & eadem continuatione non fiat,

sed potius interruptis vicibus, ad quas etiam

179쪽

essiciendas, aquarum natura aliquid adiumenti affert, tamen ad causandum refluxum

potentior est , ut ex iis, quae postea dicturi sumus, planius erit. CApvT XI. obiectiones nostris principiis oppositae. P Riusquam de modo, quo maris aestus fieri solet differamus, aliquot obiectiones discutiendae sunt. Prima est, qua dicunt, in nostra sentenistia non posse dari rationem propter quam, incrementa maris in novilunio ingetia sint, imo etiam accedant ad incrementa pleni- Iuni j. Ratio dissicultatis es' quod tunc temporis luna ad eas partes quibus Oceanum respicit, non illuminetur. Respondemus verum quidem esse. quod in noviluniis luna non tam luminosa nobis appareat, quam quando a sole remotior est. Sed negamus reipsa minus esse luminosam, vel potius minus virium habere ad agendum in Oce .

num.

Primo enim,cum illius figura sit sphaerica, de corpore solari multo minor, necessarium est, ut eo magis illustretur, quo soli propinquior est,non in ea quidqm parte qua O Ceanum respicit , sed in eius lateribus. Secun-

180쪽

ρο recessu maris. 17rdo, in novilunio idem astrum, ea in parte, qua Oceano opponitur , maiorem intensionem reflexi luminis recipit, tum quia soli vicinior est, tum quia illius latera directis radiis illustrata plus virium habent eandem partem per reflexionem illuminandi. His accedit, quod ipsa astrorum coniun-ictione agendi vis augeatur, cum enim unita vires ad agendum potentiores sint, non est dubium , quin debilioris activitas ex tali Coniunctione fortior euadat,&potissimum in re nostra, in qua debilius agens validiori ad agendum sub ordinatur , atque deseruit. Secunda obiectio ita habet. Sol in uno hemisphaerio existens, aquas quae in altero hemisphaerio sunt, agitare non potest, igitur non est praecipua causa agitationis quam fluxum & refluxum vocant. Haec obiectio maiorem vim habet novilunij tempore, quia in aliis astrorum coniunctionibus luna aliqua ratione supplere potest solis absen- . tiam , idcirco respondemus solem in una mundi parte existentem puta in Oriente, aquas Occidentalis Oceani commouer posse, &ita excitare, ut modo solito totius Oceani aestus consequatur,duas potissimum ob causas. Altera est, quod ad efficiendum Fefluxum non adeo necessaria sit cauta

SEARCH

MENU NAVIGATION