Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i 8 o Quaestiones de accessu

. Oceanum refluere, sed negamus id esse difficile creditu, iis potesimum , qui probe n runt, nullum esse portum, aut littus, aut insulam in immenso mari, ubi bis eadem die, illa incrementa quae fluxus nomine nuncupamus, non fiant, & totidem vicibus diminationes. Et licet difficilis sit huiusmodi quo

haec contingunt, eXplicatio, eum tamen postea exponere conabimur.

linea a

DVbium est, an quod superiori capite

diximus de aequinoctiali linea stricte intelligi debeat , an late, ad designandum

quemlibet locum Zonae torridae ab aequatore non valde remotum. Ratio autem dubitandi ex eo maram edesumitu quod hoc aestu, aquae marinae versus Vtrumque polum pro pellantur, & praeterea ad omnes portus, insulas, &littora Oceani. Sed non satis intelligitur qui fieri id possit, si stricte loquendo aestus semper ab aequinoctiali incipiat. Nanis supponamus ita incipere , inferemuS nullum aestum sub aequatore admittendum esse,

192쪽

quod euidenti experientiae repugnat , qua certam est, eum facillime animaduerti in inscita sancti Thoms & aliis aequatori directe suppositis.Nihilominus; Dicendum est primo, quando sol circa ae . quino ctiorum gradus versatur, aestum maris incipere praecise ab illa linea. Probatur. Cum enim sol suis radiis, & aliis influentiis , si quae sint admittendae, sit principalis huius aestus causa, & tunc temporis Oceano perfecth dominetur; quare hunc suum effectum ab aliis partibus magis remotis inciperet pDeinde ibi effectus potissimum produci de-het, ubi subiectum perfecte dispositum est,& causa efficiens melius applicata. Sed aequinoctiorum tempore, Oceanus, seu potius Oceani pat tes,arquatori subiectae uilicienter dispositae sunt ad motum de quo est controuersia recipiendum ,& cum illis solaris virtuS , quam probauimus esse principalem aestus marini causam, melius coniuncta est , quam cu caeteris eiusdem elementi partibus Igitur cum Oceano ut sic sumpto, & sibi supposito vim suam potissimum exercere debet. Dicendum secundo,etsi sol versus solstiti progrediatur,aut ab iis iam contactis redeat, nihilominus maris aestum ab iisdem circiter locis aequinoctiorum initia sua sumere, Pro

193쪽

1 81 motiones is accessis: batur. Nam si hic O ceani motus non semperinciperet ab iis locis quae aequinoctiali lineae adiacent, fatendum esset, eum ab iis semperpartibus initium sumere, quae solari astro directe subiacent , atque adeo sole existente in Capricorno, ab ea maris parte, quae praecise Capricorno subest, aestum primo &per se oriri. Quod tamen defendi non potest, quia in hac hypothesi, aestus non posset bis in die

percurrere region s Septentrionis, usque ad ItimaNoruegiae freta,&alia adhue remotiora, contra euidentem experientiam. Ratio est, quod hyberno tempore, quando sol cir- ea Capricornum versatur, aestus Oceani celerius non fiat, quam alio quolibet tempore, unde fit ut spatio sex horarum & paulo am-- plius , percurrete nequeat regiones omnes , quae interiacent inter Septentrionem, & illa maris loca ,quae Capricorno direct e su bsunt. Similis est ratio locoru, quae signo Cacri correspondent, si forte cum ultimis regionibus poli Antarctici conferantur. Itaque in quo cumque zodiaci loco sol existat, aquas Oceani radiorum suorum virtute alteratas simili ratione excutit, & quia illas versus eosdem semper terminos compellit, consequens est Vt ab eodem quoqse termino, seu ab iisdem locis motionem inchoet,non tamen pari sem- Der virtute, seta vehementia, defectu eluse

194쪽

θη recessu maris. t 83dem applicationis seu coniunctionis cum O

ceano.

Ad rationem dubitandi initio expositam , respondemus in nostra sententia, lacile e Plicari terminum,a quo istus incipit,non tan tum habita ratione illius ingentis comotio nis , qua versus parteS polares, per arenas latissime oceanus effunditur, sed etiam res- Pectu alterius, qua idem oceanus ad altiorem quidem locum assurgit, sed absque ulla aquarum proiectione, quae fiat ad portus &Iittora insularum sitarum sub squalore. Quia

enim haec Oceani commotio, quam aestum dicimus, concomitatur rarefactionis motum , ab alio termino incipere non potest , quam a loco aquis marinis naturali; Itaque sicuti quaerenti quis sit terminus a quo illius motionis localis, que a qui in vase ebullie traduenit, respondendum est, alium non esse quam locum illius aquae propriam, & ab ea

occupatum, priusquam ebullitio formetur. Ita etiam quaerenti ex quo termino oceanus ad maiorem altitudinem assurgat no tantum versus nostros portus, sed etiam in zona torrida, respondere debes eum terminum alium non esse ab eo loco,quem idem Oceanus naturaliter occuparet, & in quo quiesceretinisi illius aqui virtute solaria radioru incalescererent,& ad aliqua ebullitione disponerentur.

195쪽

De termino ad quem eiusdem motus.

, Via solis ardore aquae marinae in eam altitudinem quotidie rarefiunt, ut necelsarium sit ea versus Vtrumque polum commoueri, & effundi per omnes portus &Iittora, a locis & gradibus torridae zonae

remotissima; quispiam existimare posset,

duos dumtaxat dari terminos huius commoti onis seu aestus,cuius virtute, Oceanus effunditur modo superioribus capitibus exposito, eos vero terminos alio. non esse quam

littora & portus versus utrumque polum longissime extensos. Et hoc argumento id commentum suadebitur. Termini , ad quos attingendos mare quotidie bis fluit , illi tantum sunt e quibus refluit , sed ex iis dumtaxat partibus , quas potares vocant, refluit, alioquin si sontendas idem mare ab oriente etiam aut Occidente refluere, assignare debes orta puncta seu partes, ex quibus refluxum fieri contingat. Igitur termini incrementorum seu fluxus oceani, alij non sunt ab illis duobus assignatis. Dicendum est primo, falsum esse id commentum. Probatur. aestus maris non fit

196쪽

ω recessu maris. I 8s

per meram aquarum librationem , & proiectionemi, qua a locis Zonae torridae recedendo proiiciantur versus polos, alioquin in in sulis sub aequatore sitis, nullus fieret aquarum motus, Cui ratio aestus attribueretur, quod tamen eη perientiae repugnat. aeterea sol& alia astra , non possunt esse causae necessariae eiusdem effectus, si nihil sit aliud, quam aquarum agitatio & proiectio a locis zonae torridae ad polares partes. Nam causa necessaria nullam prorsus ad locum determinationem habere potest, sed in omni Ioco & omni materia, in qua reperit dispositiones aut res alias ad effectum necessarias,

operatur. Quia igitur aquae Oceani non minus dispositae sunt, ut versus Orientem aut Occidentem proiici possint, quam versus polos, necessarium est ut solari virtute, ad eas quoque partes aestus fiat. Dicendum est secundo, terminum ad

quem motus, de quo est .controuersia, alium non esse, quam maiorem locum occupatum a toto Oceano, eo tempore quo per fluxum ad nostros portus asstagit. Probatur. Certum est, fluxus tempore locum totius Oceani esse ampliorem,quam alio quO- liber tempore, quo vel refluere potest vel in Ioco debito consistere. Igitur is amplior Iocus habet rationem veri termini , ad quem

197쪽

18 6 quiestiones de Me luattingendum, admittenda est aliqua oce ni commotio , quam aestus nomine appellamus, quia nimirum alia motio eiusdem ceani assignari non potest, quae ad eum I cum occupandum tendat. Praeterea temminus ad quem eam proportionem habere debet cum termino a quo, Vt uno cognito , alter statim agnoscatur, quia nimirum eiusdem entitatis sunt extremitates. At vero

terminus, ad quem tendit fluxus oceani, eiusmodi proportionem habere nequit, si sit quidpiam aliud, quam occupatio maioris

loci, cuius hic mentionem facimus, ut ex eo

facile intelligitur quod superiori eapite

constitutum fuit, nimirum, terminum,a quo mare fluere incipit, esse locum aquis marinis naturaliter debitum, priusquam conciapiamus eas solis ardore calefieri, & ad maio-Tem corpoream molem assurgere. Igitur terminus ad quem eiusdem fluxus, is est, quem in assertione exponimus. His accedit, quod Oceanus, vi rarefactionis inflatus, necessario effundatur ad omnia loca demissa , siue versus orientem & occidentem sita sint & exposita, siue versus polos, atquο adeo idem Oceanus nonnumquam ad occiduas partes effundatur, aut ad alias oppositas. Cuius rei fidem facit, quod dicitur defluuio sancti Laurentij in noua Francia,

198쪽

ω recessu maris. I 87 quem Oceanus versus Occasum fluens ,tanta vi , & aquarum copia ingreditur, ut suorum fluctuum extensione, ad ducentas leucas gallicas ascendat. Quidpiam simile refertur defluuio Ama Zonum, qui uniuersam Brasi- Iiam ab Occidente ad Orientem longissimo terrae tractu decurrens irrigat. Et ut caetera praetermittam, nemo, ut opinor, dixerit progressum aestuantis Oceani, quo Vni uersum mare Mediterraneum a freto Gaditano ad Syriam v sque permeat, eX alia causa fieri, quam ex maiori illa elatione, qua intumescens Oceanus ad omnia decliuia necessario effunditur. Quaeres unde igitur

proueniat ut maris aestus a linea aequinoctiali ita videatur progredi versus polos,ut

multi existiment ad omnes harum partium portus & littora, eum effundi, non autem ad ortum & occasum. Respondemus id prouenire eA situ fretorum, quae regiones uniuersi

orbis habitabiles, ita ingrediuntur, & permeant, ut per angustiora littora, aut longissimos terrarum tractus ad polos usque, seu potius ad terrae partes polis subiectas, protrahantur. Quia enim regiones habitabiles sub Zona torrida ab ortu in oecasum dispersae non ita continuantur, nec eo modo diuisae sunt, ut per illarum sinus intumescentis

Oceani aquae ad portus & littora prosiliant,

199쪽

partium , pyψιςctionem earundine

200쪽

ω recessu maris. I 89 niti principio, quo dicunt, virtute coelesti,

aut alia Occulta , ex immenso Oceano, aquarum copiam proiici in extremas terrarum partes, & portus, & rursus ab his extremis locis easdem aquas reiici versus medium

Oceani ; & priorem quidem proiectionem .

fluxum appellari , posteriorem autem reflu- Num. Notamus pr.eterea nomine agitatio- . nis, quae aliis authoribus ad explicandum maris aestum magis arridet, eam aquarum Oceani commotionem intelligi, cuius vir tute, absque Vlla proiectione integer oceanus propellatur modo ad hanc partem,m

do ad oppositam: volunt enim aquas primo& per se circa lineam aequinoctialem vi occulta commoueri , & ab iis ita commotis, alias immediate coniunctas simili agitatione excitari ; & ab has rursus alias via cinas, & ita semper , usque ad extrema potarium regionum littora & portus: equibus postea oppositae agitationes initium sumant . quibus etiam O ceanus absque ulla aquarum proiectione tandiu propellatur, donec ad aequinoctialem lineam commotio peruenerit. His ita constitutis; Dicendum est primo, fluxum maris non fieri aquarum libratione seu moiectione ab una parte ad alteram, & ab hac rursus incam, eX qua priores proiectiones fieri in-

SEARCH

MENU NAVIGATION