장음표시 사용
201쪽
Coeperunt. Probatur. omnis aquarum li. bratio & proiectio sensibilis est, sed durante aestu, nullibi in Oceani immensitate apparent aquarum proiectiones. Igitur maris aestus in aquarum proiectione aut libratione constitui non debet. Deinde etsi idem fluxus in iis littoribus, quae aequinoctiali lineae viciniora sunt,appareat, priusquam in rem tioribus detegi possit, certum est tamen O .ceanum per totam sui immensitatem simul commoueri & fluere , sed aquarum proiectiones admitti non possunt in eadem Oceani immensitate, quia nimirum in immensam altitudinem sensibiliter quotidie excresce-
Tent contra experientiam, igitur idem stu-xus consistere non potest in expositis aquarum proiectionibus. Praeterea, iuxta eundem proiectionis modum, explicari non potest, cur aestus incrementa non aliter eueniant, quam interruptis fluctuum vicibus. Nam si Oceanus ad haec aut illa littora, alia ratione non fluat, quam proiectione aquarum , quarc non perseuerat una & eadem continuata proiectio, sed potius sex horarum spatio, quo aestus durat, interrumpitur innumeris morulis p Cum enim aliarum terum proiectiones, siue naturales sint, siue violentae, non fiant interceptis morulis, necessarium est, ut in re nostra, aquae marinae s
202쪽
oe recessu maris. I9I per ordinarium fluxum ad nostra littora non ascendant, proiectione tam multis morulis interrupta , vel certe ut peculiaris causa eiusmodi interruptae proiectionis assigne tur.Demum refluxus non fit per ullam aqua-hum proiectionem, atque adeo neque s Tos. Nam primo omnis proiectio, aliquam in re proiecta violentiam factam esse significat, Cum tamen refluxus , eatenus violentiam excludat,quatenus conformis esse debeat naturae rei ad suum locu aut statum recurrentis.
secundo hoc potissimum discrimen inter maris fluxum & refluxum intercedit, quod fluxus dilatatione, atque effusionem significet, refluxus autem repressionem & maio-ies totius rei, quae refluere dicitur , Vnionem. Igitur fieri non potest ut refluxus Oceani consistat in aquarum proiectione simili ei, in qua aduersarii primam fluendi rationem adhibendam esse existimant. Dicendum secundo, fluxum Oceani non esse constituendum in ea agitatione quae in
sola motuum communicatione absque aquarum proiectione Compleatur, eo vide licet modo, quem in secundo notando exposuimus. Probatur. In mera agitatione
partium fluidi corporis , nullum admitti d het incrementum , nullaque diminutio extensionas extrinsecae, qua corpus asitatum,
204쪽
recessis maris. 193 aequinoctiali lineae, non modo contingit aestum dari qualemcunque, sed etiam eum
cuius incrementa , & diminutiones euidentissimae sunt. Cum igitur eiusmo- di incrementa, atque diminutiones non fiant per meram aquarum compulsionem , aut agitationem , inferimus expositum merge agitationis modum non esse sufficientem ut ad littora ab aequatore remotissima aquae siuentes attollantur. His accedit, quod in mari Mediterraneo aestus quidpiam aliud a mera motione distinctum contineat, quia mera commotio impedire non posset decursum illum , quo Mediterraneum mare ii Oceanum delabitur. Deinde, si per meram compulsionem idem aestus propagetur, qui fieri potest, ut bis singulis diebus uniuersus Oceanus, di omnes illius partes, eiusmoda motu agitari possint ' Praeterea quo discrimine inter sese fluxus atque refluxus dis crepabunt Cur etiam quibusdam in fluuiis hic aestus ita seipsum insinuat, ut per longissimos tractus ad illorum originem asicendat, Cum tamen ab aliis fluuiis, statim atque eos ingressus est , resiliat Quispiam sorte existimauerit in his duo bus modis, seu motuum speciebus, simul iunctis, totam rationem fluentis constitui
posse, non tamen in iis divisim acceptis, ut
205쪽
satis euidens est ex argumenti sin asserti omis
bus deductis. Verum clita omnes motuum
modi aut species, aliquam inter se oppositionem habeant, fieri non potest ut in pluribus simul iunctis, illius motus, qui maxime
regularis est, serma & ratio consistat ; At vero fluxus maris maximh regularis est, modo saltem sumatur, observeturve in iisdem astrorum coniunctionibus. Igitur in eo aquarum motu, qui proiectionem includit, di simul in altero, qui nullam proiectionem Continet, Constitui non potest. Deinde plura argumenta ex iis quae in assertionibus retulimus ea potissimum quae ex maris refluis Xu desumpta sinat, probant hunc vltimum modum qui duos expositos simul connectit, falsum esse, idcirco ad illius confutatiorem,
non censemu s alia esse referenda.
quo pacto idem aestus fat, continueturque. . Ensemus maris aestum aliter explicari . non posse qua per rarefactione virtute solsi, & aliorum astrorum, in aquis marinis productam, Cui tamen rarefactioni localis motus, & aquarum propulsio ita coniumstasit, ut illo toto tempore, quo aestus durat, se- per roboretur, ec vehementior cuadat, do-
206쪽
nec eaedem aquae eam altitudinem littigerint, ad quam suarum causarum essicientia peruenire possunt. Probamus autem hunc modum verum esse: quia cum hic aestus versiis omnes Oceani partes fiat& celerri propagetur , necelsarium est, ut ex rarefactione humidi & fluidi corporis consequatur, alioquin explicari non poterunt, quae hoe loco subiicimus. primum est, cur vul- uersus Oceanus hoc motu intumescat, & tumoris indicta , seu incrementa, euidentisimma sint in omnibus illius littoribus. Secundum est, o icularis propagatio eiusdem aestus per uniuersum mare. Nam propagationem hanc in circulum fieri, aut Circularem
motum proxime imitari, ex duobus potissimum indiciis manifestum est. Alterum , quod eodem tempore quo versus potares regiones progreditur, ad alias quoque in Oriente , & Occidente sitas extendatur. Ait rum, quod insularum littora hoc aestu aquarum incrementa eodem tempore ex Omni
hus uniuersi partibus recipiant, quod non
contingeret, nisi orbicularem motum protiina e imitaretur. Tertiu est, celerrima huius-Ce motus communicatio: Nam statim atque mare refluxit, alicuius noui in erementi indicia conspiciuntur, quia nimirum cessante causa refluxus, solaris vitius per immensitaR
207쪽
tem Oceani diffusa nouam in eo rarefactionem necessario producet, quam cum localis motus concomitetur, celerrima est pro
pagatio.Quartum est , quod aquarum incrementa hoc aestu producta, longe maiora sint in locis ab aequatore remotistimis,quam in aliis aequinoctiali lineae circumiacentibus. Id autem ex eo prouenit, quod productae rarefactionis effectus longe maior sit in extremis partibus fluidi atque rarefacti corporis, quam in medio, ubi rarefactio innovatur. Et in re quidem nostra, dilatatio, & incrementa eam concomitantia, unge maiora esse debent duabus de causis. Altera est, quod in medio Oceano, aequatorem versus, aquae magis rarae sint, & minus permixta terrenis corpusculis. Altera est validior Commotio ob immensitatem oceani iam antea agitati, & melius seipsum dilatantis, Ob minorem resistentiam versus littora. Alia
similia, quibus idem modus fluentis Oceani confirmaretur, subiici possent, sed satius est ad eum planius declarandum aliquot assertiones attexere. Itaque
Dicendum est primo, durante aestu uniuersum mare exciescere ,&eo quidem modo, ut accretio successiva sit. Prima huius assertionis pars euidens redditur experientia, qua idcirco dicere solemus fluxum sex
208쪽
o reeesse mark. 797 horis durare & continuari, quod illo toto tempore, illius incrementa Rugeantur. Secundo , nisi aestus tempore uniuersum mar augeatur, eleueturque in aliquam altidudi-ncm, necessarium est, ut in quibusdam locis augeatur, & deprimatur in aliis, quod tamen fieri non posse perspicuum est ex conditione fluidi corporis aequabilitatem partium ubique appetentis. Tertio, eodem aestu
perseuerante, causa incrementorum maris
suffcienter applicata est toti illius immensitati , ergo quandiu durat, uniuersum mar excrescit. Secunda eiusdem assertionis pars clara etiam est. Nam si incrementa, de quibus loquimur,successub non fiant, cur semper maiora evadunt, donec aestus remitti i cipiat i Quare etiam diueris oceani partes,
iisdem incrementis, quatenus ad maiorem extensionem localem tendunt, quam aqua natura postularet, tam valide resistunt, ut frequentissim e aquarum accretio interrumpatur Eadem pars lassicienter quoque intelligitur, ex ratione cuilibet motui competenti. Cum enim accretio sit motus ad quantitatem, cui Aristoteles diminutionem opposuit, negari non potest, quin accrctiomnes maris, de quibus est disceptatio, successiue fiant, nisi pariter negetur alicui motui propriE sumpto, successionem Compete C.
209쪽
Dicendum secundo, incrementa maioris eKtensionis, vi aestuantis Oceani acquisita,uon continuari toto illo tempore quo aestus durat. Probatur, Quia durare dicitur sex horarum spatio sed absque interruptione non continuatur sex horis integris. Nam illius incrementis opponitur aquarum resiste tia, quae tam ingens est, ut dilatantes se fluctus impediat, & ita interrumpat, ut illorum incrementa in plurimas agitationes dividan-xur, quas i chus maris vocant. Et licet in mo- tulis interceptis inter singulas agitationes,
non eadem proportione aquae decrescant,
qua singulis ictibus seu agitationibus augentur, tamen aliquali diminutio, quae ex aquarum resistentia oritur,satis probat quod
hac assertione intendimus. Dicendum tertio, incrementa vi aestus acquisita non semper fieri absque omni prorsus aquarum proiectione. Probatur. Etsi enim in alto Oceano nunquam aestus adeo
sensibilis sit, ut illius virtute aquas maris de Ioco in locum proiectas esse aiserueris , tamen si sermo sit de aestu alitioribus non longe remoto, aquarum proiectio vi illius facta evidentissima est, di aliquando adeo valida, ut cadauera, & ligna, di res aliae, in maris ripas, & arenas reiiciantur. Deinde etsi hic aestuantis maris impetus, quo corpo
210쪽
i recessu maris. I99ra etiam grauia ex fundo Oceani reiiciuntur, non sit mera aquarum proiectio in ulteriorem locum, sed praeterea motum ad maiorem quantitatem includat, nihilominus Connaturale est Corpori, magis eaetenso,
quam eius conditio ferat, ut facilius proiici possit, modo ex parte agentis nihil desit. Cum igitur causa aestus & incrementorum, vi illius acquisitorum, non modicam vim
proiiciendi habeat, ex illius virtute, & debita applicatione, hunc proiectionis effectum ei concedendum esse inferimus. Quod iterum confirmari potest similitudine luquoris igni superpositi, & illius ardore ebul
lientis. Nam non tantum ebullit, suscepta in suis partibus maiori extensione locali, sed
praeterea earum proiectione, quae nonnun- . quam tam ingens est, ut extra lebetem es fusio consequatur. Dicendum quar id, incrementis, quae virtute aestus fiunt, non tantum proinctionem aduenire , sed etiam agitationem, a partibus prius Commotis aut rarefactis communicatam. Probatur. Nunquam contingit ut fluidi corporis partes aliquae rare fiant aut aliter moueantur,quin alii immediate coniunctae, ex eiusmodi motione aliam similem participent. Igitur cum Oceanus sit elementum fluidum, in nulla sui parte maiora.
