장음표시 사용
221쪽
2IO Quaestiones de accessu cales. Sed Aristoteles censuit, inter loca Iesmotus oppositios , quietem intercedere. Igitur in maris aestu, quem absque rarefactione,& condensatione nusquam fieri contingit , aliquam quietem admittere consentaneum est. Secundo, Oceanus ita fluere incipit ex alto mari, ut eae partes, quae solis efficientia Commouentur, aliis sibi adiunctis motionem
Communicent, Sed haec motionis Communicatio instantanea non est; &quamuis celerrima sit, tamen aliquot minutor u lapsum postulat, quibus interlabentibus, interim ultimae Oceani partes quiescunt. Hinc por ro intelligis, cur superiori an ertione dixerimus , easdem aquas maris, moraliter loquendo, fluere semper aut refluere : quia nimirum , etsi inter diuersas aestus motiones, ali quot minutorum quies intercipiatur: ea tamen quietis mora tanta non est, ut dicero
debeas; aquas illas ab omni prorsus aestu quiescere. Hinc quoque intelligis quo fundamento peritissimi naucleri dicere soleant, aquas maris, vel ad nostra littora semper ascendere, vel ab iisdem descendere. Ad ea vero, quae huic parti opposita sunt, breuiter respondemus: & primo quidem CX aquarum recessibus, nihil residuum in arenosis locis relinqui potest, propteroa quod eiusmodi loca ad maris alueum non
222쪽
recessu maris. 2I 1 pertineant, sed a natura praeparata sint, ad aquarum copiam, quae per aestum effunditur, recipiendam. Deinde tranquillitas maris, quae nobis opponitur, nostrae sententiae non nocet. Cum enim alto mari, aestus;
qui bis singulis diebus iteratur, solo sensu agnosci non possit, iis praesertim tempori bus, quibus ob certas lunae cum sole coniunctiones exigua valde sunt incrementa, nihil illi attribuere possumus, quod ad maris tranquillitatem perturbandam suffciat. Demum licet in portubus, & singulis Oceani littoribus manifestissima sint incrementa,&aquarum diminutioncs, non idcirco deprehendi possunt horum omnium mutationes , statim atque fieri incipiunt.
Vtrum maris aestus eodem tempore ubique fiat.
CErtum est non iisdem horis, in omni
littore& freto, & portu, maris aestum fieri. Cum enim radij solares super terrae Globum proiecti omnes horas diei, in diuersis regionibus, simul designent, ut facile intelligitur , ex eo quod quibusdam regioni bus semper oriatur, & aliis occidat, & alia-
223쪽
, 31 Quaestores de accessurum respectu, Meridianum circulum ingrediatur,necessarium est, Vt maris agitationes, quae mediante virtute radiorum Causantur, diuersis horis eueniant. Certum quoque est,
non eodem prorsus momento commoueri
posse uniuersum Oceanum , & simul ascendere ad littora &portus,qui magis aut minus ab alto Oceano remoti sunt. Na impossibile est, localem motum instantaneum esse;Clim igitur maris aestus versus aequatorem inciapiat, & partim continuatione virtutis solaris, partim impulsione facta singulis Oceani partibus, quae a se inuicem longissimo distant interuallo, communicetur, eiusmodi communicatio successionem importat.Qupsio igitur est, an totum mare simul refluat , ita ut quando fluxus fieri incipit circa insulam sancti Thomae, verbi gratia, sub aequatore sita, in ei piat etiam circa omnes alias in sulas sub eodem arquatore sitas. Nam si aD firmativa pars eligenda sit, ex ea, quilibet statim intulerit, uniuersum Oceanum simul .
fluere, adeoque ea recipere incrementa,quae ad aestum pertinent. Nam cum solaris virtus Circa aequinoctialem lineam diffusa non. habeat plus virium ad aquas orientem Ea Occidentem versus Commouendas, quam ad alias excitandas, quae ad Boream &Septentionem vergunt, si quispiam semel co m
224쪽
recessu maris. a II eesserit, totum Oceanum, qui sub aequatoro dequaque iacet, aestum eodem tempor recipere, pari modo Concedere tenetur, eundem Oceanum versus polos extensum si mul fluere, & cessante fluxu resu ere. At si negativa pars probabilior appareat, ita ut eodem tempore , quo maris aquae circa
eandem insulam S.Tbomar,diffusae fluunt, in parte inferioris mundi illi insulae diametraliter opposita refluant. Pari modo diis Cendum videtur, quod Oceanus in illa tota- latitudine , quam ab aequinoctiali linea ver Sus polos occupat, eodem tempore praedictum aestum non patiatur, sed potius quibusdam in locis fluat, & in aliis refluat. Ad hanc
vero dissicultatem exponendam, duas assertiones adhibemus. Dicendum est primo, oceanum, ad ea Ioca , qua ab omni littore, di angustis fretis remota sunt, simul fluere, & ab illis etiam, iisdem ferme momentis refluere. Probatur. Primo enim si Oceanus in una parte sitie immensitatis flueret,&in aliis vicinis reflueret, duae illius partes, immediate sibi inuicem coniunctar, hunc haberent situm, ut altera
in altum esset elata, & altera depressa, quod tamen in partibus fluidi corporis numquam contingit, & repugnat illarum grauitati. Idipsum satis intelligitur ex ratione, in qua
225쪽
modum seu speciem huiusce motus consti tui mus , videlicet in rarefactione', quam localis motus necessario concomitatur. Nam quia liquidum corpus in sui rarefactione, ad omnes partes extenditur, fieri non potest, ut aliquae partes Oceani intumescant per esu Num, & aliae vicinae per refluxum de priumantur. Secundo sic idem probamus. Quando Oceanus circa insulam sancti Thomae sub aequatore sitam, fluere incipit, circa omnes insulas sub eodem parasse , seu aequatore si tas, eodem fluXu commouetur. Igitur reliquae partes Oceani, quae a fluuiorum ostiis, littoribus, & fretis remotae sunt, eundem aestum, tunc quoque patiuntur, probamus antecedens. Quando mare circa praedictam
insulam fluere incipit, illud pariter quod
diametraliter opponitur, incipit iisdem motionibus agitari et item illae, quae ab ea de insula distant quarta parte huiusce aequino. Etialis linear. Igitur & reliquae omnes, sub eodem parallelo sitae, eundem motum rcci piunt. Ultimum antecedens demonstratur ex eo quod assignari praecise possint momenta, quibus iterum fluere, & refluere incipient. Nam si supponamus, lunam hoc momento ingredi meridianum circulum illius insulae sancti Thomae, quando mare fluere incipit, certo inferimus, post duode
226쪽
oe recessu maris '. 2IScim horas , & aliquot minuta, simili prorsus fluxu agitandum esse , tunc videlicet , quando eundem Peridianum in horizonte inferiori ingredietur , adeoque necessarium esse, vi partes Oceani, quae in Globo ex terra &aquis conflato diametraliter opponuntur, simul fluere & refluere incipiant. Confirmatur: si modo a nobis expolito, omnes Oceani partes, non fluant simul, continget, aliquas earum propelli versus Orientem, & ad eandem partem intumescere, & alias h isce vicinas ab oriente repelli versus occasum,& ad eam quoque partem intumescere, quod eXperientiae repugnat. Dicendum secundo aquas maris, ad littora Septentrionalia, & diuersa freta, Sc portu S, non exigua a se inuicem latitudine remorOS, horis dumtaxat diuersis ascendere. Probatur euidenti experientia, quam hac de re nata cleri omnes facile acquirunt, & qua instria' isti horas certo designant, quibus ad quosli, bet portus sibi notos commerciorum causa appellere debeant. Deinde quando portus talittora, ad quae aestuans mare ascendit, longissimo terrae tractu a fluuiorum ostiis remota sunt, nemo in nautica scientia eYpertus ignorat, horarum differentias, de quibus loquimur verbi gratia, quia Rothom agensis portus b ostio Sequanae distat circiter trigii
227쪽
xi 6 Quaesim es de axess. taleucis, maris aestus aliquot horis appareteain urbe, quae Portus gratiae vulgo dicitur, antequam Rothomagi conspsci possit. Sed aliqua est proportio inter littora magis aut minus Septentrionalia, & inter portus maiori aut minori distatia a fluuiorum ostiis remota. Igitur aestuans mare, ad littora ab aequatore minus remota citius peruenerit, quam ad alia, quae ob maiorem terrarum latitudinem ad polum magis accedunt. Hic vero , huiusce rei causa inquiritur.
Cum enim, Ut anteadiximus,aquae maris per.
petuo fluant aut refluant, qui fieri potest, ut incoepto iam aestu fluctus citius ad aliqua littora ascendant, quam ad alia8Dicendum est huius disterentiae temporum , seu horarum duas esse causias, quarum altera continetur discursu deducto in probatione affertionis, altera vero ex aquarum priniectione desumenda est. Nam si aestus maris, sola virtute solis & astrorum, mediante tumore, seu maiori extensione locali produceretur, statim atque incoepisset versus aequatorem , diffunderetur per totam immensitatem
Oceani, saltem paucis interpositis minutis, inter incoeptionem, & hanc diffusionem. Sed quia aliqua etiam proiectione opus est, ut ad nostra littora, & praesertim ad portus ab alto Oceano remotiores ascendat, aliquando im
228쪽
ω reeessu nutris. 2ITterlabuntur aliquot horae, priusquam aestus inportubus conspiciatur. Proiectio enim. temporis successionem requirit, & ea inter caeteras , quae subiecto innata sibi virtute resistenti, violentiam infert, qualis est ea, de qua loquimur, ut facile intelligitur ex interceptis
morulis, quibus aestus incrementa passim interrumpuntur. Sed ut haec omnia clariora
sint, notamus propositam hoc loco dissicultatem ita esse dissoluendam : ut si sermo sit de littoribus, & aliis locis ab aequatore quidem remotis, non tamen diuisis vel longiori freto, vel alio maris recessu, illorum aquae semper saere aut refluere dicantur, exceptis aliquot temporis minutis, quae inter fluxum& resuxum intercipiuntur. Si vero quaestio
incidat de aliis remotioribus littoribus quae ab Oceani immensitate diuisa sunt, aliquo
freto,aut angustiori loco, quem aquae marinae ingrediantur : ut mora, aci eiusmodi littora,& portus ascendentis maris, eo sit diuturnior, quo ab aequatore remotiora simi,& ad polum magis accedunt. Demum si de caeteris locis loquamur,qua ab alto mari discreta sunt, illius tamen aquas ex alueis proiectas recipiunt : ut temporis mora inter fluxum &refluxum, seu potius inter aquas proiectas,& relapsas in alueum, sit valde notabilis, & aliquando aliquot horarum. Ne vero haec
229쪽
conficta esse videantur, aut gratis dicta piae ter argumenta superius allata, has probationes afferimus: primam desumptam ex tem pore, quo fluxus aquarum ad portus valde digitos premouetur, id enim tempus non est sex horarum, sed trium , vel quatuor, aut quinque, prout maior aut minor est illo rum portuum distantia ab alto Oceano rSecundam, quod priusquam mare, ad portus valde remotos, perfecte ascenderit, iam in littoribus alti maris refluat. Id enim notum est experientia , & ex eo quod is motus, quo aquq ad remotissima loca ascendunt, proiiciunturque non sit diuturnior, quam effusio, cuius antea meminimus.
Cur aestisans mare peν fluviorum alveos in aequalia hacia conjiciat.
INter haec spatia, ad quae fluctus maris
per fluviorum alueos i ngressi attolluntur, tam ingens est differentia, ut occasionem huiusce rei examinandae praebeat. Nam OG-cidentalis Oceanus, per fluuium sancti Laurentij in noua Francia ad ducentas ferme leucas ascendit. Deinde euidens est, quod ingrediatur mare Mediterraneum minori
230쪽
6 recessu nutris. a I9quidem impetu, sed longiori adhuc itinere, quandoquidem totam illius longitudinem Syriam usque metitur. At Vero innumeri sunt alii fluuij, per quos licet durante aestu effundatur, vix ad plures quam viginti aut triginta leucas ascendit. Hic igitur quaerirnus, quaenam sit vera ratio tam ingentis disecriminis. Quispiam sorte existimauerit,aliam illius causam inuestigandam non esse,
quam maiorem aut minorem violentiam,
qua fluctus iam prius excitati ad fluviorum
alueos propelluntur.Nihilominus haec causa legitima non est . quia aquae marinae maiori semper impetu prorumpunt ad eos alueos, qui angustiori ostio, minusque profundo O- Ceanum contingunt ,& propterea in earum ingressu in alueum sancti Laurenti j in noua Francia, in fretum Gaditanum ,& in aliosa lucos, qui lati stimis ut& valde profundi ix aliter agitantur, aestuantve, quam in locis ab omni freto, & littore remotis. Itaque Dicendum est huiusce discriminis, multiplices esse causas. Nam primo maior ostiorum extensio , seu capacitas ad maiora incrementa fluuiorum plurimum confert, quia quanto maiora sunt ostia, quibus fluuii Oceanum ingrediuntur , tanto maior est aquae marinae Copia in alueos irrumpens, .adeoque maior aestus, etsi non semper in ip- '
