Curiosae quaestiones de ventorum origine, et de accessu maris ad littora & portus nostros, & ab ijsdem recessu Ioannes Dorisi è Societate Iesu

발행: 1646년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1oo maestiones de acressu incrementa recipere potest, vel adueniente rarefactione, vel alio quolibet motu, sine aliqua similis motionis communicati

Vipum aequa partes Oceani prius aestum patia

tur, quis caeterg.

ΗOc dubium de iis partibus, quae sunt in

zona torrida versus lineam aequino ctialem, cum reliquis oceani partibus comparatis intelligi debet. In sententia eorum qui existimant aestum maris fieri per meram agitationem, aut proiectionem, praeciso omni rarefactione, necessarium est ut maris aestus notabili tempore prius iis partibus accidat, quae in medio sunt sub aequatore,&in aliis locis Eonae torridae , sicuti ex iis, qua capite i s. supposita sunt, facile deducitur. In nostra autem sententia, quae defendit m ris aestum in motu locali rarefactionem con- Comitante, primo & per se esse collocanda, aliter decidenda est difficultas, quia vix fieri potest, ut eiusdem fluidi corporis partes aliquae rarefiant, & aliis partibus nulla prorsus Iarefactio communieetur, praesertim facta

212쪽

σ recessu maris. 2othypothesi, qua virtus hunc motum essiciens sussicientem habeat cum integro corpore coniunctionem. Itaque Dicendum est primo maris aestium, absolut e loquedo, prius inci pere Versus aequato

rem, quam percipi possit in portubus ά zona

torrida remotissimis. Probatur. Primo enim communi consensu, initium huius motus ab ea linea quae zonam torridam bifariam partitur, desumendum est. Igitur cum

nihil impedire possit, quominus partes illi

lineae vicinae prius, quam reliquae remoti

mae, moueantur, Consentaneumpst iis omnibus ita hunc aestum distribuere, ut quae viciniores sunt aequatori paulo citius mouean tur, quam reliquae. Secundo, ubi essicientis causae ratio & virtus melius applicata est, ibi effectus prius producitur, quam in aliis locis & subiectis, quae minorem habent cum essicientis virtute coniuncti nem. Sed nullum est dubium quin virtus solis, cui principaliter aestus adscribitur , aquis marinis Eons torridae melius applicata sit,quam caeteris ab ea de zona remotissimis. Igitur aquae illius zonae, absolute loquendo,

prius mouentur. Tertio, partes corporis, quae caeteris suam motionem communicat,

prius moueri debent,in ea saltem hypothesi, qua localis motio communicata, in iis par-

213쪽

io2 auessones de axessutibus , quae illam per communicationem re cipiunt, validior est. At vero partes Oceani versus medium sitae, caeteris, quae extremae sunt , suum aestum commhuicant & idcirco illas propellunt ad loca arenis plena, in extremis autem motio est validior.Igitur quet circa medium sitet sunt,paulo citius moueri.debet. Dicendum secundo, maris aestum tanta celeritate progredi, & extremis partibus communicari, Ut paucorum minutorum spatio haec communicatio compleatur. Ratio est, quod virtus radiorum solis ad rarefactionem in Oceano faciendam, atque adeo ad imerementa, in quibus aestus ratio prim o & per se consistit, tribuenda, diffusa sit per totam maris immensitatem. Igitur etsi in iis locis prius operetur, ubi est magis intensia & potens , nihilominus nihil assignari potest, quod

illius actionesti diuturno tempore retardare valeat, cum praesertim motus ex rarefactione proueniens, citissime communicetur, sicuti

inductione manifestum est, & similitudine lia quorum . qui rarefactionis causa amplius solito extenduntur: lichi enim in iis partibus, quibus agens vicinius est, & melius applicatum, magis extendantur, ViX tamCn aduertere id potes , quin in aliis quoque partibus similis mutatio facta esse deprehendatar.

214쪽

er recessu maris. et os

Unde proueniat Ῥt Uus eirca initiam vix sensebilis,

postea mani is M sit. NEmo est qui in dubium id reuocet ,

quod hoc articulo proponimus, sed quaeritur causa tam ingentis, atque sensibilis differentiae, qua fiat, ut idem aestus,qui in altissimo mari vix sensibilis est, tanto impetu ad nostra Borealium regionum littora sera

tur.

Dicendu vero est prim o,hunc maris aestum, circa sua initia vix sensibilem esse, duabus de causis. Prior est, quod Oceanus incipiat hunc motum subire solius rarefactionis eff- cientia , & localis motus rarefactioni fluidi

corporis annexus vel potius eam concomi tans, humano sensu non facile percipiatur', ut constat ex rationis paritate ab aere desumpta. Nam a Cr licet numquam intensius calefiat , quin magis extendatur, adeoque movueatur secundum locum,tamen ex hypothesi qua aliunde non excitetur, motus eius rares ictionem concomitans in sensum non cadit. Igitur neque maris aestus ex sola rarefactione ortus,in sensum cadere debet. Posterior eiusdem rei causa est, quod aliae quaedam oceani motiones cum hoc aestu permixtae sint. Di-

215쪽

s e Quaestiones de accessucunt enim id mare circa zonam torridam abortu in occasum paulatim delabi, qua de repostea agendum erit. Deinde certum est aquas omnes innata sibi grauitate, semper tendere in decliuia, modo ab occasu in ortum,

modo ex aliis mundi partibus in oppositas, prout diuersi sunt terrestrium regionum situs , aut loca oceani magis ait aut depressa Necessarium igitur est, ut qui asserit se maris aestum in alto oceano , solo sensu deprehendere posse, atamare quoque audeat eundem aestum ab aliis omnibus motionibus solo sensu solere discerni,contra euidentem eXρο-rientiam. 'Dicendum secundo, eumdem aestum vix

magis sensibilem esse, in quibuslibet aliis lociS , quae non parum ab omni freto & littorexe in sunt. Probatur. Quia licet in his aliis locis a duobus principiis pendeat, videlicetnx virtute radiorum solis, ex motione ab

aliis partibus, quae iam prius motae sunt, impressa 1 tamen neutrum illorum principio-xum suffciens est ad sensum facit e excitandum. Et de primo quidem id iam antea probatam fuit. De secundo autem sic idem osteodimu . Motio quae fit aequabiliter ominnium partium medii, non facile sensu percipitur 1 sed in alto Oceano aquae maris vi

aestus propulsae alias sibi vicinas aequabili

216쪽

recessu maris. Eo motu pellunt, & hae rursus alias, & se de caeteris in alto mari existentibus. Igitur illarum motio vix humano sensu agnosci potest. Si obiicias,necessari u videri, ut motio per partes prius agitatas producta, validior paulatim reddatur, adeoque solo sensu dignosci possit; fatebimur paulatim augeri , sed negabsemus tandiu in sensum cadere posse, quandia

aequabilis remanet. Huic vero aequabilitati accedit,quod inter priores&posteriores motus,quos in alto mari fieri contingit adeo exi

gua sit differentia , ut a nobis discerni ne

queat.

Quaeres,undenam igitur deprehendere valeamus Oceanum secunditis omnes sui partes, aestui obnoxiam essep Respondemusidagnosci ex maiori, aut minori resistentia Mquarum. Quia enim fluente Oceano naui gatio versus meridiem suscepta, paulo dissicilior est, quam refluxus tempore, & hic ma

ior dissicultas bis singulis diebus superanda est, non potest ab aliis principiis oriri, quam . ab iis, quae in omnibus Oceani littoribus manifestum istum esticiunt. Eiusdem rei aliud euidens indicium praebet maior Oceani altitudo in littoribus insularum, quae ab omni bus aliis insulis, & peninsulis, & terris, lon gissimo distant interuallo. Cum enim cius. modi insularum incolae testentur Oceanum

217쪽

ro 6 Quaestiones de accessu bis quotidie in suis littoribus accrescere bis diminui , de talia incrementa diminutionesque nihil aliud contineant, quam fluxum& refluxum Oceani, dubium esse non potest,

quin eiusmodi accidentia & motus, aliis maris partibus, quantumcumque immensae sint,& remotae ab insulis,conueniant,corsormiter ad principia nostrae sententiar. Dicendum tertio, praecipuam causam propter quam fluxus & refluxus Oceani in omniti elo & littore maxim e apparens sit, peledam esse ex minori aquarum profunditate, quae tandem altis rupibus aut littoribus terminantur. Probatur. Cum enim aliquot milliaribus

ab omni portu & praecipuis Oceani ripis longe min9r sit aquarum profunditas, quam in remotioribus locis esse possit necessarium est

ut compulsς aquae cedant,aut certe Una cum

arenis & tandem cum littoribus resistant, &Propterea, ut crescente paulatim morionis impetu, eleuentur in acrem. Hoc autem fa-o cto tertium grauioris agitationis principium superuenit, videlicet pugna quaedam fluctuum inter se se, & cum aere condensato. Quia enim aer cuiuslibet agitationis maxim hsusceptiuus est, & ex fluctuum elatione non Parum commouetur, fieri non potest ut duo Principia,quorum in superioribus assertionibus mentio facta est, perseuerent, quin haesi

218쪽

recessu maris. ao 7 aeris agitatio magnopere augeatur , sicque fluctus iam aliunde excitatos, magis eleuet,& eorumdem violentiam augeat. Confir- .matur ex eo , quod in insalis quae vel exiguae sunt & ab omni terra continente remotissimae, alia indicia fluxus refluxusue n. appareant, quam incremementum&diminutio aquarum Oceani. Quia nimirum illarum littora, cum vel profundissima sint, vel parum extensa, maris aestui iam excitato, & paulatim crescenti , nullam afferunt resistentiamCApvT XIX.

Vtrum Oceanus perpetuo fluat'refluat.

SI haec quaestio de totius Oceani immensi

tate intelligatur, nullum videtur esse dubium , quin aliquem horum motuum semper habeat. Nam cum singulis diebus luna ribus , bis uniuersum mare fluere contingat, di totidem horae in eius refluxu impendan

tur, quot in solito fluxu impensae sunt, fieri non potest ut iusta sit diuisio, de quadripartita quidem horarum diei, quibus praeterlabentibus mare fluit & refluit, nisi verum sit affirmare, quod in perpetuo sit motu. Sed si quaestio de aquis eiusdem loci aut littoris in-

219쪽

ao8 Quaestiones haccessistelligatur, paulo dissicilior est. Nam primo , ii eiusdem littoris aquae fluant semper, aut

. resumi, cur in iisdem arenis, ad quas mare fluxus tempore effunditur, non semper aliquid e suxu & refluxu residuum remanetpSecund' ,cur nonnunquam accidit, tantam in plurimis oceani locis tranquillitatem da- ri, ut naues illi expositae, non ad unam magis,

quam ad alias partes impelli possint ξ Deinde stante eadem nypothesi, qui fieri potest, ut

circa nostra littora, io quibus aestus manifestissime se prodit, aquae marinae non semper ad alterutram partem ex oppositis ferri videantur,sed potius diuturno tempore quiescere nihilominus tDicendum est primo , hunc aestum non quidem semper sensibilem esse, tamen moraliter loquendo eadem alti maris loca, & eo

dem alueos fluxu aut refluxu perpetuo agitari. Primam partem , praeter ea quae superius relata sunt,certam reddit experientia, qua constat post aquarum recessum versus ea

principia , e quibus fluere coeperant , magnam in omnibus littoribus, per quae effundi solent , tranquilitatem apparere. Secundam Vero partem probamus primo sim, Iitudine ex angustis locis, & utraque parte cinctis montibus, in quibus proinde venti euiametro oppositi alternis vicibus spirant. Sicuti

220쪽

σrecessu maris. 2O9 Sicuti enim aer per eorum locorum longitudinem extensus aliqua semper agitatione Commouetur, & modo ad hanc, modo ad alteram partem recurrit. Ita a pari aquae littorum Oceani aliquo semper fluxu, aut refluxu mouentur. Secundo, si eadem Ο-ceani loca, moraliter loquendo, non semperfluant, aut refluant, necessarium est, ut recta & determinata pars totius maris hunc motum habeat, puta sexta aut septima pars.

Sed hoc dici non potest. Quia si contingeret, sextam dumtaxat partem simul fluere, inferendum esset, alias quinque portiones interim ab hoc motu quiescere, atque adeo quintuplo diutius quiescere, quam moueri,

contra euidentem experientiam. Adde motum , de quo est controuersia, regularem esse debere, & perpetuum, quandoquidem

aliqua est coelestium motuum imitatio. Dicendum secundo easdem maris partes,

postquam fluxum passae sunt, aliquo breui

tempore quiescere, tum vero refluxum pati& e contrario, post refluxum transactum, paulisper quiescere , priusquam rursus fluat. Probatur. Primo enim, id consentaneum est, motuum de quibus loquimur, oppositioni, quia natura magis postulat, inter rarefactionem & condensationem quietem intercipi, quam inter alios motus meretO

SEARCH

MENU NAVIGATION