Observationes in poëmata Homeri et Virgilii. E Gallico Latine redditae

발행: 1684년

분량: 132페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

U Observationes in Poemata

roum , unde de caeteris quoque judicium fieri possit. Agamemnoni in primo Iliados libro causam nullam adfert , quapropter Chryseida nolit reddere, nisi quod ipsam amet, .& multo pluris faciat, quam Clytemnestram. Egregium vero maritum . qui puellam ignotam & pere grinam praeferat Reginae, uxori suae

foeminae non contemnendae. Nestor, libro nono, Agamemno'ni , consultanti super rebus per Achillis absentiam male gestis respondet habere se consilium admirabile, &quo neque melius neque sapientius inventum sit unquam ab , ullo homine post orbem conditum: inepte venditat prudentiam suam bonus senex ; quem profecto oportebat modestiorem esse id aetatis atque sipientiae. Consilium ipsum non est adeo magni momenti, nihil enim aliud suadet, nisi placandumine exulceratum Achillis anim9mblanae

62쪽

blanditiis verborum & largis muneribus, inducendumque ut ad arma redire velit. Non est hoc tam inusitatae sapientiae: quivis, cui vel mediocriter pectus saperet , sufficere potuisset dando istiusmodi remedio.

Antilochus Nestoris filius, libro

vigesimo tertio , prolixum collo. quium habet cum equis suis , quos exhortatur, ut omnibus nervis cursui incumbant, quo praevertant equOSMenelai & Diomedis . in ludis. quos dabat Achilles in funere Patrocli. Incitat eorum virtutem verbis, quae timido quoque possent addere mentem , sed argumentis admodum puerilibus: Nestorem enim patrem dicit, nisi sortiter faciant, nullam de iis curam post hoc habiturum, imo vero statim occidendos daturum: denique oratorem valde pathcticum agit, ut moveat bruta. Verum est Homerum excusaria

63쪽

6o Observationes in Poemata Plutarcho quod hoc loco Antilochum, alteroque item Hectora induxerit cum equis suis loquenteS , idque respectu Metempsychoseos, quam didicerat ex Pythagora: ego vero quemvis judicem capio, utrum ex praescripto istius Philosophiae bestiae evaserint minus bestiae, &magis capaces rationi S. Iupiter, libro quinto IliadosMartia Diomede vulnerato objectat invisissimum esse eum sibi omnium Deorum , dignum videri hac calamitate, utpote qui matris Iunonis consiliis nimium obsequeretur , cujus ingenium esset intolerabile atque intractabile . Mirificum vero Deorum Regem, qui ita de conjuge sua sentiat, quique tam belle consoletur filium graviter saucium t Infiniti esset laboris omnia, quae hujus simi notae,animadvertere. Praeterquam quod Virgilius ignorat istiusmodi naevos , semper serius est, semper magnifi

cus,

64쪽

Homeri Virgilii. 61

cus, semper sublimis, & servantissimus characteris Heroici: nunquam

ad ineptias descendit, neque splendorem ordinis sui negligit: quod non raro contra fastum est ab Homero, qui, Majestatis suae immemor, nimia quadam familiaritate & popularitate in ludionem degenerat; veluti cum in octavo Odyuere libro mimos facit de Diis, ubi Martem & Venerem in

reti a Vulcano captos exhibet tan- quam in comoedia. Certamen U-lysiis cum Iro multum quoque habet ex ludicro & ridiculo, ut & character ille T hersitis & vulnus Veneris in Iliade. Sed, ut demus Homero , quod meretur, statuamus omnia ista non tam ejus esse vitia, quam saeculi, quo vivebat, quod non erat capax majoris elegantiae. Sententiae expressiones sunt Morum; Elocutio. sive Dictio, Sen- ctione fitentiarum. Quinta haec pars est veElο- Dispositionis, ex mente Aristotelis. ςVuψης in

65쪽

6, ob servationes in Poemata in qua triumphat perfectissimusque

habetur Homerus. Non potest negari, quin hic emineat supra cunctOS, . quotquot fuerunt, poetaS , neque verbis concipi quanto reliqui omnes sint inferiores. Admirabilis illa eloquentiae virtus Sophoclem, Tragicorum primum, Homeri admiratorem perpetuum reddidit, & imitatorem exactissimum; unde a Criticis

appellatus est Ipse porro

Homerus a Platone Princeps Poetarum Heroicorum. Extollitur &laudatur plurimum a Pindaro propter sublimitatem styli. A Longino proponitur, ut exemplar persectissimum Majestatis in scribendo. Verisimile est, hac arte imposui se Homerum toti Antiquitati, elegantiaque & pulcritudine dictionis suae incantasse quasi atque effascinasse admirationem omnium,qui aliquid saperent in his literis , atque adeo in se traxisse encomia omnium

66쪽

Homeri ae Virgilii: 63

eruditorum. Ut enim poesis pubcra non est & florida, nisi quae en pressione sua & elocutione se commendat , quam sere velut primam pulcritudinis partem consideramuS: Homerus; qui supra omnes poetas opulentia , elegantia , & sublimitate dicendi excelluit ; inde , apud bona ingenia, omnium saeculorum admirationem promeruisse videri potest. Hinc Pindarus , quem Horatius sibi imitandum proposuit, noGemque Lorici Homericis verssibus canere timuerunt. Hinc illud Paterculi de Homero ; Fulgore carminum filus Poeta appellari meruit: illudque alterum, molyis- ma dulcedine carminum memorabiliS. Ab hac admirabili praerogativa tam pleno ore laudavit Homerii

Poemata Lycurgus in oratione contra Leocratem ; hinc AEschylus, apud Plutarchum & Athenaeum ,

67쪽

Ob sationes in Foemata

vagoedias suas vocat micas epularum Homericarum; hinc Plato constanter asserit eum esse perfectissimum & divinissimum omnium Poetarum : hinc Aristides , tertio

orationum tomo, neminem un

quam melius locutum fuisse : hinc Aristoteles , in Poetica , longe illum omnes alios post se reliqui dicendi sublimitate : Socrates in quadam epistola Xenophontis ;Xenophon ipse in Convivio ; Democritus apud Dionem Chrysostomum ; Aristophanes in Ranis . Hierocles in Fragmentis apud Sto-barum; Hermogenes in Ideis; Philostratus in Imaginibus Heroicis; Theocritus in Idyllio decimo sexto; Moschus in tertio ; Plutarchus in libro de Homero ; Dionysius Halicarnaseus in Constructione Nominum; Iamblichus in Vita Pythagorae ; Origines libro elintra Celsum septimo ; Thucydides in oratione funebri

68쪽

Homeri S Virgilii. ες

lanebri super Pericle , Maximus Turius in Dissertatione sexta decima ; Lucianus in Elogio Demosthenis; Themistius in Oratione sextadecima ; Theodoretus in libro secundo de Curandis Graecorum Asse-6tionibus , plurimique alii uno ore

idem assirmant. Omnes autem isti magni viri, quos enumerabam modo, haec elogia is Homerum non congesserunt,

nisi propter splendorem & pulcritudinem eloquentiae, quae profecto in eo satis laudari nequit. Ob hanc dotem, fatendum est) quam opulentissimam possidet, dignus est, qui praeferatur Virgilio : quamvis Virgilius fuerit sapientissimus, honestissimus, &judiciosissimuSomnium , quotquot scripserunt unquam. x Videamus nihilominus, quid Ob- Obsera 'servari possit circa expressiones Ηω Vationes meri, quarum gloria & pompa tanto

cum apparatu meruit applausum Homeri omnis antiquitatis. Τran- &Virgilii.

69쪽

66 Observationes in Poemata

Τransitiones, quarum forma muneris, quod sustinent, ratione valde debet variari, ne taedium obrepat lectori, omnes inter se sunt similes per omne parae opus. In triginta sereversuum millibus vix ultra viginti aut triginta diversas earum species numerabis : idem illu&vinculum ut sic dicam in idem ille connectendae orationis modus, cum se osterat ubique, non potest non displicere tam ifrequenti repetitione. Hinc occasionem arripuit Martialis ridendi notum illud querendi de rigidis Musarum Romanarum legibus, quae severiores essent multo quam Graja . Comparationes frigent, neque sunt faciles, & parum naturales in quibusdam locis , nunquam valde excellunt; quamvis in tanto numero dissicile foret non invenire quaSdam,

quae sint satis bonae. Nihil dicam de illa, quam ru sticitas sua atque indecentia i

70쪽

Homeri liue Virgilii. 6

centia notissimam secit; ubi asinus devorans in agro frumentum, quem

multis jam fractis fustibus pueri ejicere non valent, consertur cum Ajace , hostilium armorum ictibus paene obruto in acie. Expendendum relinquo quam commode haec talia locum habeant in Iliade, opere tam gravi tamque serio ; & quantumi momentum addant venustati PoematiS , quocunque tandem colore considerentur. Sunt enim intecGrammaticorum filios, qui sibi crucem hic figunt . ut eruant nescio quam urbanitatem. Non dissiteor reperiri apud hunc Poetam comparationes admirabiles, sed raras, in quibus expoliendis insumit quicquid habet gratiarum & venustatis in dicendo , quasque in operis sui ornamentum felicissimo successu transtulit Virgilius . novoque artificio atque elegantia suas fecit.

Descriptiones, quibus nihil magis

SEARCH

MENU NAVIGATION