Commentaria in Prouerbia Salomonis, in quibus Vulgata nostra lectio sic tractatur vt & diligens fiat collatio cum originalibus, & literalis simul cum mystico sensu tradatur. Authore Cornelio Iansenio Hultensi, ..

발행: 1568년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

dum me,lcsicut cum ad eos extenderem manum meam ipsi aspicere ad me nolueruiu,nec inueniri voluerunt,ita tunc non inueniet me, hoc est, non assequentur,me quod desiderant. Et rursum repetit causam perditionis: neglectus eorta,quo magis ostendet e ,0.ec iuste perire iuste negligi. Propter quod ursium etiam quatuQ me' bris eorum peccatum exaggerat. Eo quod,inquit,exosam habuerunt disciplinam, hoc est, eruditionem ac sapientiam: Atimore domini non lusceperunt,&c. Ac tan-ciem concludit:Comedent ergo fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur. Quo metaphorice significatur eos recepturos mercedem quam meruerunt vita actionibus suis. Est enim metaphora accepta ab agricolis,qui comedunt fructus,quos suis laboribus pepererunt. Cui simile Galat c. est illud Pauli: Quiseminauerit homo hec 5 metet. Comedere ergo fruetus vi suae,est percore id quod vita promeruit. Saturari iis consiliis, hoe est conliiij quae spretis consiliis sapientiς ipsi elegeriata secuti sunt, est abunde de usque ad nauseam & fastidium,dare poenas dignas illis consiliis. Videri autem potest allusio esse in hac sententia ad prςcecentem

stultorum vitam,ut sit sensius hic Quandoquidem elegerunt comedere fructus viae suae hoc est. delectati sunt insua vivendi ratione,nec voluerunt comedere fruetus sepientis,sed usque ad saturitatem se ati sunt sua consili atque in eis voltiptatem perceperunt, comedent sane deinceps fructus viae suae,quanquam iam longe aliter, Vt quasi ironice hoc inseratur ex eo quod stulti facere elegerunt. In hac ergo tota orationis parte, quae prosequitur dignam impioru ultionem eleganter illam depingit Mexaggerat.Significat enim illam in se maxima fore,ut quae si sutura eorum interitus. Deinde subito dccum ineuitabili vi obueturam, praeterea neminem fore qui eorum vices doleat aut succurrere velit in faelicibus. Ad haec,quod omnino est tollerabile,ipsos etiam in sua calamitate re ridiculos aliis &Iubsannationi expostos. Nec caret sua vi quod in principio sapientia ipsos et stultos alloquitur, sed mox mutato sermonis tenore de ipsis in tertia loquitur persona,dicens: Tunc inuocabunt me,etc. quasi non dignata eos diutius alloqui, cum iam poenitendi tempus transierit, sed ad alios conuersa iudici sui aequitatem illis exponat. Caeterum quod Sapientia hic impaenitentibus sic comminatur,fiequenter quidem etiam in hae vita illis euenit. Nam dc hic post longam expectatione Dei ad poenitentiam eos inuitantis,cum impleta est mensura peccatorum ipsorum,magna saepe eos praeter edi pectationem inuoluit calamitas, in qua ad Deum elamantes non tamen exaudiuntur, quoniam non datur eis ut clament ex vero corde aut quia fixa Dei sententia, calamitas ista est im-psit i missa, ut auferri non possit. Unde de quibusdam Psalmista dicit Clamauerut nec erat qui caluos faceret,ad domi nisi,nec exaudiuit eos. Et apud Hiere. t . Hieremiam dicit dominus de Iudaeis: Cum ieiunaverint non exaudiam preces eoru . si obtulerint holocaustomata Sc victimarinon suscipiam

32쪽

scribitur: Orabat autem hic scelestus dominu a quo non esset misericor i. aieh. diam conssecuturus. Siclode Etati dicit Paulus,quod Iabia inuenerit pae Hebr. ianitentiae locum,quanquam cum lachrymis inquisisset eam . In Iudaica autem gente singulariteret excellenter videmus impleturii esse quod hic Sapientia praedicit S comminatur. Quonia enim ea gens sapientiam Dei in carne ad se venientem, audire: recipere noluit, quae blande ad paenitentiam inuitabat flens etiam super illorum caecitate dc dicens: O sit cognouisses tu,Et quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos Tbalas,& noluisti: ideb quemadmodum eis Christus Dei sipientia praedixit grauissima eos coepit calamitas in oculis omnium hominum,quibus ubique inuisi sunt Scridiculi. In qua etsi Deum invocent quotidie,non tamen exaudiuntur,et Christum quaerentes ac veram sapientiam, non inueniunt, iuxta illud quod eis dixit Dominus: Quaeretis naevi non inuenietis, ubi ego siam, Vis non potestis Venire Ioan . Et iterum: Quaeretis me,&in peccato vestro moriemini. Vniuersaliter Ioan. 3. autem persecte haec sapientiae pr dicatio impletur in impaenitentibus in sutura vita in qua ineuitabilis eos corripiet miseria,qui nec Deum nec angelos ad misericordiam commouebit, in qua quicquid petiuerint impetrare non poterunt,quemadmodum patet in diuite epulone, qui nec Luc. is. sibi remserium, nec fratribus suis sapientiam Meruditionem impetrare

orando potuit.

c uersio paruulorum interficiet eos,essalicitas stultorumperdereos. Cui autem me audieri , υνι terrore requiestet,et abundantia perfruetur,timore malorum sublato. Concludit Sapientia sitam orationem duabus his sententijs,quam m. altera ad impios pertinens,docet impios sibi suoru rii fisorum esse

causas, declarans proinde sententiam praecedentem' Comedentsiuistus viae sitae etc.altera piorum scelicitatem destribit. Quod autem ad priorem attinet sententiam,sciendum quod pro aversio, etiam verti potest quies,quod magis conueniret ei quod in secundo membro dicitur prosperitas stultorum, ut utrobique significetur quietem,otium Sc terre- iram scelicitatem causiam esse perditionis eorum, iuxta illud Ezechielis:

Haec sitit iniquitas fiodomae,superbia, saturitas panis, tabundantia, & cap. is. otium ipsius Potest etiam teste Pagnino, in ecudo membro pro prosperitas verti et foro quema)modum venit Thargum, quod bene conuenit ei quod in primo membro dicitur Auersio paruulorum,ut utrobiq; significetur errorem& sapientiae contemptum causam esse perditionis eorum,quod maxime proposito conuenit .Et est simile illi Baruch Quo Baruch Iniam non habuerunt sapientiam, perierunt propter sitam insipientiam.

ii' 'ix Propterea abductus est populus meus, quia non habuit Esas..

33쪽

scientiam . Noster autem mi rer'. elimiotuisset correspondentes sibi

duarum dictionum significati oneri ercisse , Vertit non corresponden res, secutus nimirum communiores diction rinsignificatione .Et habet laxe Versio conuenientem etiam intelli entiam . Significat enim duo esse db quae hymines pereunt,videlicet axiersionem eorum a sepientia,Scscescitatem terrenam quam ediantur,i qua donati abutuntur . tiae duo iii omni peccato quodammodo inueniuntur,quia in omni peccato ill auersio ab incommutabili b no,& conuersio inordinata ad bonum comutabile,quo peccator abutitur. Quibus duobus superius etiam attribuit Sapientia corresponderite poenas. Quonia enim a sapientia aversi sunt peccatores dixit,quoa quaerent eam postea, Sc non inuenient. Quoniam ver, elicitatem terrenam auid sectantur, eaq: a Deo donati hic abutuntur,dixit,quod veniet eis interitus quasi tepestas, tribulatio & angustia. Quod autem dicit interficiet& perdet eos,de morte perditione aeterna maxime est intelluendum, quanquam etiam de morte perditione temporali natelligi de eat,maxime qui a haec primo dictastini Iudaeis sub lege existentibu ,quae temporalia mala Sc bona cominatur transgretaribus,3 promittit Aleruatoribus. Sicuti quod sequitiir de celicitate, quiete 5 securitate obediet itim sapienti imaxisti & persectis,ime completur in regno caelorum ubi persecta est securitast quies rua stom-nili mali metus,adest vero omnium rerum abundantia. Et tamen etiam Etit.: i. in Deuter.promittitur: Habitabit Israel confidenter. Et in Leuitico pro Leuu.16. mittitur seruantibus legem quod abla pavore habituent in terra promissionis,&comederent panem suum in saturitate , perfruentes rerum omnium abundantia.Cyod spiritualiter fallem,in hac etiam vita iustitas. sequuntur, quandoquidem de Dei gratia&protectione bene confidentes,non multum concutiuntur timore vel praesentium malorum vel su turprum in ltera vita,8 abundantia perfruuntur,quia omnia se in Deo: h bere sibi persuadent,& cum sint ranquam nihil habetes, omnia tanten Cor 6 se possidere putarit cur Paulo dicentes: Tanquam nihil habentes,ic om-inia possidentes. tia enim pi omis sones boliorum,& comminationes malorum,mirabili Dei capientia Sc hoc libro in Psalmis&in Prophetarum libris dispositae sunt, ut 5c de temporalibus bonis ac malis intelleisitsor uiant his qui sia lege fuerunt Iudaeis, quibus haec primo int scripta, dc de spiritualibus bonis vel malis,aut xternis supplicitis e praemijs

intellectae;seri iant si qui is uarii

siue bonis sitie malis generalius impleantii tum in h)c, tum in sutura vita. Quae an re tuta semper praeoculis habenda est iis qui recte huiusit discripturas intelligere & expli-

34쪽

ni mi, susceperis sermones meos, mandata mea ly onderis

penes tervi audat sapientiam auru tua , inctio cor tuum ad Poscendamprudentium. OST seriam illam sapientiae orationem a Sapiente congrue in principio introdilotam, reeit

Sapiens prosequendo Luna sermonem, ad eru diendum suum filium, hoc est queuis sapientiae studiosum & maxime imperatos iuuenes Q tra uis enim quidam velint etiam totum hoc caput adhuc esse verba sapientie,magis tamen apparet

ex sequentibus capitibus, ipsum sapientem hic loqui,qui auditores graui sapietiae oratione per. terrefactos iam docet, quomodo sapientia possit acquiri, quis acquisit; sapientis sit fructus futurus. Hsc enim duo hoc cap.conuenienti Ordine traduntur. Et primum quidem docet ad comparandam sapientiari requiri,ut qui serio eam percipere desideret, cor suum ad hoc inclinans, ex corde attres suas accommodans ad audiendum sapientiam. Est autem sententia prima hoc modo ordinandam intelligenda. Fili mi si sinceperis,hoc est,si statuisti,aut si volueris suscipere eaquet dicturus sima δίmandata mea recondere apud te,ac veluti pro thesauro quodam habere, inprimis et ante omnia requiritur,ut inclines cor tuum adcognoscedam prudentiam,ad hoc ut attente et cum fructu auris tua audiat sapientiam.

Verba enim illa, susceperis et absconderis,futuri sinat temporis non praeteriti, ut patet ex Hebr iste quibus etiam patet,quod pars illa, ut audiat sapientiam auris tua ad sequentem partem magis sit reserenda quam ad praecedentia.Significatur ergo necesse esse sapietiae studioso,ut cor suum abstractum ab amore rerum terrenarum ad quas ex natura ira corrupta semper incisi natur et propendet inclinet atque totum addicat prudentis cognoscend ,serio hoc ipsium et ex animo desiderans, sic ut non dedidi netur auribus iis sapientiam ex aliis percipere sed aures suas aechmmo det attente sapientum dicti et percipiendis. Nisi enim cordis ad sapientiam propensitas et desiderium praecesserit, frustra aure corporali sapientia ex ore auditur sapientiam. Inclinabis ergo cor tuum prudentiae,scit audiat auris tua sapientiam, vel inclinabis cor tuum prudentiae ad hoc, ut cum mactu et attente auris tua audiat sapietiam Seritim enim desideritimi

35쪽

M COMMENTARIA I

Sienisspientium inuocaueris,ct inclinaueris cor tuum pruden-eiae, quaesieris eam quasi pecuniam,etsicut thesauros coderis illam, T ne inreEles timorem domini Ursicientiam Dei inuenies. SIgnificat prioribus duobus membris,sapientiam non tantum corridesiderandam,sed et precibus Deo implorandam. Hoc est enim inuocare sapientiam,precibus eam petere, et pro ea ad Deum in oratione clamare,hoc est,ardenter rogare. Quod et in secundo membro dicitur iuxta Hebr a et rica ouiliabent, et dederis intelligenti vocem Iaco.t tuam.Cui conuenit illud iacobi:Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus assuenter. Aliis duobus membris significat,etiam opere et studio magno ambiendam sapientiam. Non enim sic precibus est fidendum,ut nostra cesset industria et studium,unde dicit: Si qu sieris eam quasi pecuniam,hoc est, tanto studio et labore quanto solent homines diuitias qu rere,et sicut thesauros effoderis eam, hoc est, diligenter scrutatus eam fueris, sicut auidissime scrutari solent et effodere qui pecunias vel thesauros alicubi absconditos norunt.Pro effoderis enim o. verteriit ut et alij,scrutatus fueris, quod et dictio Hebraea nas et 'ri magis significat,unde effodere apud nos pro diligenter scrutari accipiendum est.

Significatur tamen hac comparatione non solum pretium et dignitas sapientiae,sed etiam quod eadem velut thesaurus quidam absconditus , sit diligenti studio et inuestiganda et eruenda, vehiti e tenebris in quibus latet'iload nos,propter tenebras ignorantie quibus offusi sitamus.Cui con--latth. ii uenit illud evangelicum Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Precibus et studio atque labore sapientiam parandam , etiam Eucli p. in Ecclesiastico docetur multis,ubi sic legimus:Sapientiam omnium an liquorum exquiret sapiens et in Prophetis vacabit. Narrationem virorum nominatorum conseruabit et in versutias parabolaria introibit. Occulta prouerbiorum exquiret . in absconditis parabolarum conseruabitur. In medio magnatorum ministrabit, &in conspectu praesidis apparebit. In terram alienigenarum gentium pertransiet, bona enim: mala

in hominibus sic enim legendum est, non autem in omnibus tentabit. C0 situm tradet ad vigilandum diluculo ad dominum qui secit illum Scin conspectu altissimi deprecabitur Aperiet ossuum in oratione, iro delictis suis deprecabitur. Haec ibi:quanquam eo loco magis tradatur,atio parandae sapientiae exactet pro his qui alios sunt docturi,hic vero ratio comparandae sapientiae quae ad bene vivendum omnibus est necessaria, quae serio cordis desiderio precibus,d studio etiam est obtinenda, unde subditur,tunc intelliges timorem domini,& scietiam Dei inuentes,scientiam Dei dotimorem coniungens,quia ut supra dictum est, Timor Dei principium est scientis,imδ ipsa sapientia.Non est autem istud sic intelli-πndu quasi prius non habeatur Dei timo aut aliquid sapientiae diuinae.

Nam ex

36쪽

Nam ex Dei timore S sapientia procedit, ut quis prosapientia precetur, eam lue ardenti desiderio quaerat. Sed dicit tunc timorem Dei intelligendum,S scientiam Dei invenludam, quia tunc in homine firmabitur, perficietur eique placere dc dulcescere incipiet, dabiturque quo adhue indigebat,iuxta illud evangelicum: Omni habeti dabitur, Vnde sequitur Mutili.,imia dominus dat sapientiam, sex ore eiu pruarata es scietia. R Eddit rationem,quiire non nostro tantum ludio,sed precibus obtinenda sit sapientia,quia dominus inquit est, qui dat veram illam, de qua scilicet loquitur,sapientia, amans eam dc insipiras mentibus hominum, ad quam hominum studia praeparare quidemi disponere possunt,sed eam nequaquam per se largiri possunt. Vnde in Ecclesiastico post verba iperius citata dicitur: Si enim dominus magnus voluerit, i. Ecclis . ritu intelligentiae replebit eum. Et Sapientiae dicitur Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis capientiam, miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis.Vnde Sapies introducitur eodem loco sic orans: Mitte illam de coelis sanctis tuis:& a sede magnitudinis tuae, ut mecum sit mecum laboret,ut sciam quid acceptum sit apud te . Quod sequitur: Et ex ore eius prudentia scientia, significat sapientiam prouenire ex diuina reuelatione quae in scripturisvi Prophetarum praedicatione hominibus innotiisit,ac interna insipiratione Massiatu spiritus in mente fit uniuscuiusque.Nisi enim sic Deus nobis loquatur per scripturas, sanctorum pridicationes,& simul internum assiatum quo nos trahatti persita-deat, nequaquam vere sapientes emci possumus,iuxta illud arunt om ti his nes docibiles Dei,omnis qui audiuitvi didicit a patre, venit ad me. Proinde docet haec sententia,non in Ethnicorum libris sapientiam quaerendam,sed in scripturis quq Deus ore proprio locutus est,Sed nec in illis in-tieniri, nisi per illa Deus nobis interius loquatur, iroinde precibus a Deo ambiendam dc impetrandam.

Hodiet rectorum salutem,cse proteget gradiet simpliciter seruanssemita iuuitiabor vias sanctorum cudodiens. PRO custodiet rectorum salutem Hebr is est, Abscondet rectis salutem vel sapientiam Vnde o. habent ρησαυρίσει ρις κα ορθουσι σωζκριαμ,hoc est, thesaurizabit rectis salutem . Quod enim dicitur abscondet rectis,non significat ipsum occultaturum, sed quod velut thesaurum in illorum bonum reponet&recondet,quemadmodum in Psal. dicitur: Quani magna multitudo dulcedinis tuae domine, quam abscon Psal .io.

disti timetibus te,hoc est,pro eis tuto reposuisti, ut si eis parata cu opus erit.Idem&nostralitera significat,cum dicituri Custodiet rectorum salutem. Quod enim in alicuius bonum apud nos repositum habemus,dili-ligentissime custodimus. Itaque siensius est Custodiet apud si ac diligenter asseruabit salutem rediorum,deprompturus eam illis sio tempore M

37쪽

z4. COMMENTARIA I et

quandocunqire opus erit.Est autem hoc loco Hebriis pro dictione salutem dictio Iei P Thuschia,quam 7 o. verterunt salutem.Caterum Hebraei magis vertunt sapientiam. Quod proposito magis couenit Pro . sequitur enim quod dixit dominus,dat Capientiam. Recondet, inquit vel cuilodiet eam illis,reuelaturus scilicet eam illis in quovis obuio casiae, terrare non possint. Ad sensium non ita multum refert. Nam salus rectorum quam Deus recondit i custodit pro Lectis, est etiam ipse sapientia, perquam hic pr seruantur ab omnibus viti;sic malis. Pagninus dicti c-nem Hebraicam quoniam derivatura verbo quod esse ignificat, vertite isentiam,ic exponit reseruabit rectis essentiam,supple luam in cuius visione nostra conlistit fulicita Iuxta quam versionem os time conuenit nomen salutis, quod noster vertit secutus o proposito optime quadris hic senis,Dominu quaerentibus4 petentibus ex animo dat, velit habent Hebraea,dabit sapientiam,de cullodiet apud se , in tuto scilicet loco, rectorum salutem,quam eis per sepientiam dandam,semper cum necesse erit,proseret, per sapientiam proteget eos qui comiersantur simpliciter,hoc est,integrevi non ficte,nec malevolae, seruans in eis semitas iustitiae,& vias sanctorum custodiens,ab errore scilicet,sedullionei pecca-ysal.il. to,iuxta illud Psalmi: Redimet dominus animas sanctorum suorum , non delinquent omnes qui sperant in eo. Itaque non tantum significat dominum daturum sapientiam,sed etiam quem fructum peream sites.secturus in his in quibus eam dederit, quem fructum postea latius prosequitur.

Tunc inrezges ABirram , iudicium , aequitatem, se omnem

semitam bona . Si intrauerit sapientia cor tuum, 'scientia ammae

Iaaepticueris.Constium custodiet te or prudentia seruabit te. AD uerbium tunc referri potest ad praecedentia, ut sit sensus, Cum

perfeceris ea qirae dicta sunt de inuocatione Minuestigatione G-pientiae. Vel cum dederit Deus sapientiam, tunc intelliges iustitiam ,etc. Aut potest reserri ad sequentia,ut sit sensius: Tunc intelliges iu-.. stitiam & iudicium,si intrauerit sapientia cor tuum,hoc est, cum illa tibi cordi fuerit,id illa tibi placere coeperit , ut iam sit repetitio sub aliis verbis eorum qu prius dicta sunt,Si quaesieris eam,tunc intelliges timorem. domini R scientiam Dei inuenies. Et ostenditur hac repetitione qua in ire cipientia, te qualia quitur, fit sta,nempe in intelligendo iustitiam , iudicives aequitatem,noc est, omnem semitam bonam. Nam hoc per tria.'illa vult si nificare ut ii et ius est dictum , quae prolude non est necesse accurate distinguere Pergit autem fructum sapientiae fusius explicare, subiungens:Consilium quod scilicet sapientia tibi ubiq: suggeret, custodiet re, prudentia seruabit te. Qiiod in seqlientibus declarat,vbi ad liceveibareserti debet ter coniuncti VASeruabit te ut eruaris a via mala sc

38쪽

pROVERBIA I SALOMONIS PCap. a. ars

ab homine qui peruersa loquitur. Rursum ut eruaris a muliere extranea. Et postremum,ut ambules in via bona.Siquidem non satis est declinare malossed oportet deinde etiam bonum facere,ut est Psal 33. 36.

Vi eruaris a via muti,or ab homine quiperuersa loquitur,mi relinquunt iter rectam,tor ambutin per vias tenebrosas, qui titan urcum maia fecerint,ct exultant in rebuου pesumu,moriviae peruersae

sint,c infames gressu eorum. ΜEminit duarum viarum,uiae maliquet est mala vit ac impia vivendi ratio,& viae bonae,quae est recta vitavi couersatio. Et primum quidem dicit sapientiam custodire hominem ut eruatur avia mala In quam quoniam adolescentes quibus potissimum loquitur)facillime pertrahuntur per impiorum quorundam suasiones cimpios sermones,primum sibi ungit,ei ab homine qui peruersa loquitur, impia scilicet docedo,aut madedo. Cotra tales enim pret munit sapieti diuina euin quo est. Et ut a talibus magis auocet sapientiet studiosum,insigniter eos traducit insequentibus dicens iam mutato numero, pro more Hebraeis similiari .Qui relinquunt iter rectum, ubi subaudiendum: Ab iis inquam hominibus,Qui relinquunt iter rectum, eo itinere relieto,ambulat per vias tenebrosas, hoc est, vivunt vitam plenam ignorantia irroribus, quos necesse est propterea aliquando grauiter offendere clabi. Nec satis

habent mala quaeq; committere. insuper clatantur cum male secerint, exultant in rebus pessimis, siue a se,siue ab alio perpetratis,quinatura ipsa& ratio abominaturvi abhorret.Cumq; in tenebris agentes in may.nis sint periculis,tamen per errorem Sc caecitatem non agnoscetes suum periculum,laetantur etiam in malis suis. Itaque versius ille non tantum exaggerat eorum malitiam,sed etiam eorum caecitatem. Sequitur:Qu

rum viet: actiones non blum in se peruersae sunt,sed plane infames,ita. ut ob eas pessime audiant apud eos qui sapiunt quasi dicat, quis horum velit s. sectator quomodo non omni studio annitendum est, ut per sapientia ab horum seductione & eorum via homo sit praemunitus Quoniam ver,praeter seductionem quae in genere fieri potest ab impiis,periculum est peculiare, maxime iuuentuti, mulieribus, contra quod item munit sapientia,recte secundo loco subijcit. Vteruarisu muliere aliena o ab extranea quae mollit sermones

suos. a. relinquit ducem pubertatis suae,ces pacti Dei fui oblita eis.

ALienam vocat&extraneam,quq ipsius non est,sed alterius mariti, uxor Nam de adultera potissimum loquitur,ut patet ex sequenti sententia. Mollire sermones est bladis mollibiisque sermonibus, uti ad decipiendum. Nam huiusmodi sermones efficaces admodum sunt

in mente iuuenum alioqui per se satis ad libidinem prona. Huiusmodi E mulierem

39쪽

COMMENTARIAE I re

mulierem similiter praeclare traducit¬at, ut ab ea magis abstrahat. Qtiae,inquit, relinquit ducem pubertatis suae, hoc est primum maritum quem in iuuentute sibi accepit in ducem , quem Lia pubertate sempersequeretur. Et pacti Dei sui oblita est, hoc est,foederis nuptialis, quo non tantum suo marito,sed etiam Deo suo astricta est, quod foedus nuptiale Deo est institutum. Aut potius per pactum Dei intelligit Dei legem vetantem adulteria.quasi dicat: Quam fidem ab ea expectabis quantumuis tibi blande loquatur,quae domarito suo,& ipsi Deo suo infida eii,neutri seruans quod promisit Generalius tamen homini alienati extranea est omnis quae eius uxor non est,etiam si nullius sit. Quidum blandis sermonibus ad peccatum pellicit, relinquit ducem pubertatis suae, Deum scilicet quem in iuuenta sequendum susceperat, qui de seipsis dicit apud ni 'I Hiere. Ergo taltem amodo voca me,Pater meus,dux virginitaris meae tues,vel pubertatis meae. Nam est eadem dictio quae hoc loco significans

propriesu uentutem. Ab huiusmodi mulieribus quantum immineat periculi,exemplo Sampsonis et Salomonis licet intelligere,quarum blandi-tijs ille corporis oculis,hic mentis captus suit. Quantum ver,contra talium valeat blanditias sapientia,exemplum docet Ioseph Patriarchae de rapiemio quo dicitur in libro Sapientiet: Hic venditum iustum non dereliquit, sed peccatoribus liberauit eum.

Inclinata eLI enim ad mortem domus rim et ad inferos semitae ipsius.Omnes qui ingrediuntur ad eam,Non reuertentur,nec apprehen- en semit.t vitae. Oniunctio enim reddit causam quare sapientia custodit hominem,

ut eruatur muliere huiusimodi aliena. Meritb,inquit,hoc dicola pientiam effecturam,et merito id summopere optandum est. Quia domus illius tendit ad mortem ita ut si quis victus illius illecebris, declinet ad domum illius,ad moriem sit deducendus. Unde postea cap. . dicitur,viet inseri domus illius. Et semitii psius,hoc est viiquiducunt ad domum eius vel ad ipsam Aut potius semitqipsius, hoc est, actiones ipsius et genus vitet ipsius deducit homines ad inferos,velit habent Hebrsa ad

mortuos . Quod dicit tum quia per adulterium et ornicationes homo semperessicitur obnoxius moiti ternet inquam adem pertrahitur,tum quia per adulterium iuxta legem Mosaicam reus fit etiam mortis corporalis,quam per zelum mariti euadere non poterit, ut dicitur cap.6. Item quia sornicationesvi adulteria multarum saepe caedium siunt causa,vidicitur cap.7. Multos enim vulneratos deiecit, fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Quia autem domum ei vi semitas eius dixit esse mortiferas persistens in eo,sibijcit Omnes qui ingrediuntur ad eam, hoc est, qui illam mulierem accedunt eique congrediutur phrasi enim Hebraica ingredi ad mulierem est cum ea rem habere non reuertentur.Vbi allu

dit ad

40쪽

pROVERSIA SALOMONIS . Cap. ar

dit ad hoc quod mortui non reuertuntur ad vitam . Significat ergo eos qui ad eam ingrediuntur statim mori, quia morti fiunt obnoxii& iuxta

animam moriuntur,iuxta illud: Quacunque die comederis eXeo, morte Gel est. morieris. Ideoque sicut mortui sunt,sic non reuertuntur,quia non reuertuntur vitii non reuertuntur liberi a mortis vinculo,sicut prius erant ita

ut non positiat ambulare vias vitae, viam virtutis, nisi singulari Dei gratia veluti a mortuis resuscitentur, a mortis debitae vinculo relaxentur, quod raro fiebat sub lege, sub qua marito semper manebat ius exigendi ab adultero mortem corporalem . Venerabilis Beda, quo difficultatem

euadat,relatiuum eam, cu dicitur qui ingrediutur ad eam,resert ad mortem,ut significetur eos qui in mortem aeternam semel sunt traditi, abeano redituros in vitam. Aut si relatiuum eam, reseratur ad mulierem,intelligit non reuertentur per se,5 quantum attinet ad natura iniqua Voluntate deprauatam. Potest uic intelligi quod dicitur non reuertentur,

quod impliciti meretriciis vel adulterinis amoribus, difficulter ab eis resiliant, quod ut in plurimum non facile resipiscant,sive quod dulcedine voluptatis inescati nolint,sive quod non possint sese , etiam cum volunt,extricare ab earum consbrtio. Quadrat istud conuenientissime in

mysticum sensum. Nam cum inscripturis propheticis frequeter sub nomine sornicationis de adulterijsignificetur idololatria, subquainhaere isis comprehenditur,per quam nouum sibi homo Deum fingit quem co- Iat, recte etiam in hoc libro quoties de muliere aliena cauenda Sapiens monet,mystice peream intelligitur, siue idololatria,sive haeresis, quae deserto Deo suo patrio, quem in baptismo tanquam ducem suae integrit listi possim suscepit, per dulces sermones henedictiones seducit corda innocetum, hoc est, simplicium,ut ait Paulus. Huius domum,hoc est, Roma.rs. se stam Sc congregationem qui accedit, mortem statim inciditia quid insiculter est reditus ad vias vitae, quia paucos haereticorum poenitentiam agere videmus, unde eos deuitandos Paulus monet quod subuersi sint, Tuum4 proprio iudicio condemnati. Iuxta hanc mysticam intelligentiam,notandum quod a duplici maloriam consortio hic cauendum monemur, nempe & eorum qui ad impiam trahunt vitam,& eorum qui ad impiam

do strinam.

Vt ambules in via bona,or algestu rorum cuHodin. Postquam dixit sapientiam seruaturum hominem ut eruatura via

mala in quam siue improborum hominum suggestiones, siue impudicarum mulierum illecebrae inducere possent, subiungit: tambu-Ies in via bona,hoc est,prudentia custodiet te, ut eruaris i via mala, muliere aliena,ad hoc ut ambules in via bona. ia non potest quis ambulare in via bona,nisi prius eruatur avia mala nec satis est erui mala

via, nisi sequatur Via bona,&eadem quis via incedere pergat, qua iusti qui vel praecesserunt,uri adhuc sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION