Commentaria in Prouerbia Salomonis, in quibus Vulgata nostra lectio sic tractatur vt & diligens fiat collatio cum originalibus, & literalis simul cum mystico sensu tradatur. Authore Cornelio Iansenio Hultensi, ..

발행: 1568년

분량: 570페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

I COMMENTARIA

Oui enim recti sunt habitabunt in terra, ct implicespermane-buut in ea. Impy vero de terra perdentur, qui inique agunt, aufe

rentur ex ea.

OVabus his sententiis concludit hoc caput,in quo Sc quomodo paranda sit sapientia et quem stultum illa sit operatura, ostendit: nempe quod liberabit hominem a via mala in inducet in viam iustitiae. Docet ergo iam his senteti; duabus,merito propter illos cipientiae fructus ambiendam Sc quaerendam sapientiam . Et cohaerent hae sententiae in hunc modum superioribus Prudentia seruabit te , tertiaris 1 via mala de ambules in via bona, quod merito tibi est optandum' faciendum,vel quod ideo sapientia faciet Q ii qui recti sunt, habitabunt in terra. In quibus sententijs, loquitur Sapiens ad litteram iuxta morem legis Mosaicae sub qua vixit. Ea enim lex promittit togam habitationem in terra iustis,impi; vero interminatur exterminationem de terra. Sic Deuter ii enim dicitur praeter alia loca in Deuterono: Custodiatis uniuersa mandata quae ego praecipio vobis hodies, ut possitis introire possidere terram,multoque in ea Vivatis tempore.Itaque sicut e terrasia exterminati sunt Cananaei, itati Iudaei ob peccata migrasse e terra sua captiuo sacra testatur historia.ria terra per mortem impios se ante tepus ubiq; minatur dominus stibiaturum,iustis vero longam in terra vitam promittit. Quae ut ad litteram intelligendisiunt,maxime pro Iudaeis adhuc carnalibus de terra ista corporalim vita corporali, quia iustis plerunq; lon- ga&quieta vita hic contingit,impiis ver,immatura mors Ita pro his qui aeterna magis bona spectant,intelligenda sunt magis de terra viventium,in qua iusti in aeternum permanebunt,reiectis ab ea impiis. Est tamen etiam in quodam sensu mystico verum, iustos omnes hic habitare in terra,impios vero omnes perdit auferri de terra. Nam illi hic vivunt

quieta constientia,maloriam metu non admodum conturbati,quod vere est habitare in terra. Impii verbit multa inquietudine hic agitantur, itavi hinc auferuntur,cum contra Voluntatem suam mundum relinquere cogantur: R de terra perdutur, quando ex ea auseruntur, quia nihil eorum remanet eis saluum Iusti autem cum hinc auseruntur,non perduntur,sed in sceliciorem transseruntur statum,nec amittunt terram, cuius cum omnium domino manentvi ipsi possestares.

42쪽

EIli mi e obliviscaris legis meae, pracepra mea cor tuum cus7ρ-

Hat Longitudinem enim Herum annos vitae or acem apponent tibi. Ostquam sileriori cap. ostendit modum acquia rendae sapientiae, quodq; per eam 4 malo homo praeseritetur, ad bonum indi catur, incipit nunc praecepta tradere in quorum cognitiones obseruatione sapieti consistit, frequenter ad preceptorum diligentem obseruationem adhortansirequenter item inculcans 'repetens praemia Sc commoda prouentura obseritatoribus,& omnino praeceptorum ac bonorum parentum officium imitans, qui saepius suis filiis & discipulis eadem alii;

alijs verbis repetunt,ut aliquando eorum mentibus quod volunt persuadeant & imprimant.Priusquam ergo singularia praecepta tradat,premittit: Fili mi ne obliviscaris meae legis, et praecepta mea cor tuu custodiat. Verba sunt Salomonis,ut ex sequentibus patebit. Legem iam praecepta vocat doctrinam quam traditurus est. Eam vult cor custodires, ut scilicet de eis seruandis et opere adimplendis semper cor cogitet . Idem est enim ne obliviscaris, et cormum custodiat. Vt autem maiore studio praecepta eius suscipiantur apponit praemia promittens ea quae maximhhomines desiderant,longam scilicet vitam, eamque tranquillam et tali:-cem. Longitudinem,inquit, dierum,et annos Vitae, et pacem apponent tibi. Per logitudinem dieru et annos vitae significas ad litteram, longam Vitam,per pacem,non solum tranquillitatem,potissimum mentis, intelia ligens,sed et prosperitatem ac scelicitatem, quae Hebraeis nomine pacis significatur. Non ergo tantum longitudinem vitae, sed et pacem promittit,sine qua longa vita misera est . Iuxta γsticum sensum promittitur vita aeterna quae finem dierum nescit 3 paxilla Dei quae exuperat omnem senstim,quae per obseruationem madatorum Dei hic incipit in eoi scientia,S consummatur in vita futura: De hae vita ac pace rect dicitur quod apponitur homini,qui superadditur vitae praesenti. fisericordia o meritas non deserant te, circunta era gutturi

tuo,s describe in tabulis cordis tui, inueni gratiam cse discipli

nam bonam cora reo se hominibus.

3 Praecepta

43쪽

D COMMENTARIA UR

Raecepta legis diuinae paucis complexus est,cum dicit, Misericordia veritas non deserant te,quia in duobus illis,misericordia ieritate,omnis virtus comprehenditur. Quiduo saepe in scripturis coniunguntur,&Deo atque nominibus tribuuntur, ut infra annotauimus cap. i .lcro.Per misericordiam enim impenduntur ex benignitate proximo officia gratuita,per veritatem hoc est, iustitiam Maequitatem impendii tur Deod hominibus ossicia debita. Has ergo virtutes quas Psal-psal. st mista semper Deo adesse significat,dicens: Misericordii veritas praecedent faciem tuam,vult etiam iuna filium Sapies nunquam deserere,hoc est, vult ut curet eas semper sibi adesse,unde subdit Circuda eas gutturi tuo,hoc est,firmiterti undique tibi adsint, semperque tibi sint prae oculis,velut quod circundatur collovi a collo dependet,undique hominem cingit,semperque ob oculos versatur.Describe non in tabulis caereis vel

lapideis i qualibus lex Moysi fuit scripta, sed in tabulis cordis tui, hoe est,imprime eas sic in corde tuo, ut eas ibi semper legas, semperq; de eis opere praestandis cogites. Quod si seceris inuenies, hoc est, assequeris per

has duas virtutes,gratiam' disciplinam bonam coram Deo hominibus,hoc est,gratiosus eris: bonae intelligentiae, tum apud Deum , tum apud homines.Notandum autem Hebraea verti etiam posse miserico dia: veritas non deserent te,ut ad Deum reserantur hae virtutes,&synificetur, Dei misericordiam Sc veritatem non deserturas eum qui praecepta legis custodierit, ut verba haec adhuc pei tineant ad promissionem quae fit custodientibus legem. Iam in sequentibus vertendum esset Ct cunda ea scilicet praecepta,de quibus prius dictum est,& erit sensiis:Itaq; circunda ea gutturi tuo,&c. De tabulis cordis tacit mentionem etiam x.Cor.I. Paulus alludens ad locum Hierem. sed ibi Deus dicitur scribere,hic verbHiere ιr homini hoc praecipitur,significaturque idem quod in Deutero ubi dici- Deuter.ri tur: Ponite haec verba mea in cordibus 8c in animis vestris, Sosiispendite ea pro signo in manibus,ta inter oculos vestros collocate.

Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo , si innitarisprudentiae tuae.

JNcipit nunc particularia legis diuinae praecepta explicare , in quibus

misericordia &veritas consistunt. Et primum quidem tradit praecepta Deum concernentia, quibus docetur quomodo se homo habeat ad Deum, postea traditurus praecepta ad proximum pertinentia. Et ad Deum quidem pertinentia praecepta quinque proponit, in quibus rhcomprehenditur flamma omnis pietatis Deo debitae,idq; ordine cog o. Quorum primum est, Habe fiduciam in domino ex toto corde tuo,etc. Quo monet ut in rebus agendis ecconquirendis his quae sunt nobis necessaria non sic nitamur nostrae prudentis,quasi peream possimus quod

valuinusivel quod necessarium est pristare dc parar sed ut agnoscetes

44쪽

rc nostram infirmitatem: incertitudinem prouidentis nostrq, qu va riis sepe modis impediturti spe errat, fiduciam nostram collocemus in

Deum,illum scilicet pro auxilio & salutari negotiorum nostrorum directione orantes, post orationem de illo confidentes , non frigideri cum hesitatione,sed ex toto corde,hoc est,plena dc firma fiducia,qua scilicet nostra,tota mentis deuotione illi committamus,de eius prouidentia 8c directione bene securi.Non vetat ergo uti in rebus agendis prudentia propria.Nam sic fidere Deo,ut prudentia a Deo data quis uti nollet fatuum esset S tentare Deum. Sed vetat niti sus prudenti g, quod est sic illi sidere,quasi illa si issiciat ad directionem actuum nostrorum inprouisi nem rerum necessariariam. Quod manifeste contrarium est fiduciet quam habere debemus de prouidentia diuina, quam fiduciam hic peculiariter exigit,quemadmodum et Petrus dices: Omnem solicitudinem Vestram . peti.r proiicientes in eum,quoniam ipsi cura est de vobis. Porrb Hiere. . dicitur: Maledictus homo qui confidit in homine,et ponit carnem brachium Hiere. suum et a domino recedit cor eius. Contra Benedictus vir qui confidi in domino et erit dominus fiducia eius Fiducia aute hic qua munimus contra prςimptionem humans prudentiq, non tantum valet pro di rectione nostrorum actuum sed et pro firmitate fidei diuinarum promissionum. Per hanc enim fiduciam factum est ut Abraham in repromis ione Dei non licsitauerit dissidentia,nec cosiderauerit corpus suum emor Roma tuum,ut est apud Paulum.

In omnibus vise tuis cogrta Eum, si diri et gressus tuas. PRO cogita Hebretis est scito vel agnosce. Secundum illud est prςceditum ad fidem pertinens,per quam Deum agnoscimus et cogitamus.

Quo pretcepto et ostenditur quomodo fieri possit quod primo di est pr cepto nempe ut fiduciam habeamus in domino,et ex eodem consequitur,quod sequitur preceptum de timendo Deum, ita ut recte sit in medio positum Agnoscimus enim vel cogitamus Deum in viis nostris cum cogitamus nos sine illo nihil posse, et proinde ab illo nos pendere debere,illum rogandum illique fidendum: Cogitamus item illum omnium esse dominu,et proinde in omnibus nostris actionibus illi esse seruiendum eum timendum, omnesque nostras actiones ad eum esse reserendas. Sic ergo agnoscere et cogitare Deum in vij nostris,quod fides in nobis operatur,facit nos et fidere Deo et timere eum.Vnde et Tobias in- rabia ter primam pretceptaquet filio suo tradidi similiter docuit omnibus inquit,diebus vitae tuae in mente habeto Deum, Sciaue ne aliquado peccato sisentias,8 praetermittas praecepta Domini Dei tui. Et in fine horum praeceptorum Pete,inquit,ab eo ut vias tuas dirigat,& omnia consti tua in eo permaneant. Itaque dc hic subijcitur, ipse diriget, hoc est, bene disponet, prosperos faciet gressus tuos,hoc est,actus tuos: instituta si scilicet isum cogitans tua illi commiseris. Sic Propheta: Reuela, Psalus. inquisi

45쪽

PLl.I4 iniquit,domino viam tuam, spera in eo,& ipse faciet. Et alibi: Iacta cogitatum tuum in dominos ipse te enutriet,d non dabit in sternum fluctuationem iusto.

sis piens apud temetipsis,time Deum 6 recede a malo.

Ertium istud praeceptum ii ex superiori consequens, ut dictumeli Sc ad timorem Dei pertinens,per quem receditur a malo. Cui similiter sicut fiduciae,repugnat di obitat si quis sit sipiens apud semetipsum, aut vi eli Hebraeis in oculis suis,hoc est,proprio suo iudicio,ita ut sibi in sua placeat sapientia. Per hoc enim fit ut quis nimis sat securus

in actionibus suis,exillimans se bene agere cum tamen peccet. Item ut excusationes quaerat in peccatis,ac defendat quae mala sunt. Iribus ergo his praeceptis,tres virtutes exigit,fiduciam, fidem S timorem Dei, per quas, secundum mentem dc interiorem homine, perfecte quis Deo sibi retr D licitur,d humiliatur siub potenti manu Dei Cui subiectionii humiliationi nihil magis contrariatur,quam si quis sibi placeat S Tapientem fatis te esse persuadeat, et mirum non sit quod propriae prudeliae fiduciam,or ponat hic Sapiensi fiduciae in Deum timori Dei,de quo timore benEsibiicit praeceptum poli praeceptum spei in Deum habendae, ne quis per spem in Deum nimis sit securus. Dilectionis aute Dei hic non fieri mentionem,cum illa sit tertia virtus quae cum fide: spe hominem sub Deo interius perficit mirum elle non debet cum praeceptum dileetionis Dei proprium sit euangelio, pro quo vetus testamentum fer tradit praeceptum timoris Dei ad quem etiam pertinet Dei dilemo. Siquidem nomineri moris Dei, ut supradiistum est, reuerentia Dei designatur.Cum ergo in his vii turibus hominis perfectio erga Deum consistat, recte subiungitur.

Sunitas quippe erit umbitico tuo,se irrigatio ossum tuorum.

Eserri potest haec promissio,vel ad timorem, vel ad omnia tria simul praedicta, ut sit sensius:Si sic timueris Deum , vel sic haec dicta

feceras,tunc erit sanitas umbilico tuo,etc. Sanitatem tribuit umbilico,&irrigationem os ibus,significare per haec volens, bonam hominis costitutionem,quia illa tunc eli,cum umbillicus,lumbiti media pars h minis suam liabet sanitatem,& ossa medullarum pinguedine plena sunt irrigata. Fortitudo enim lio minis pedet sanitate umbilicivi firmita- IQ, elumborim ,iutita illud quod dicitur de Behemoth apud cita Fortitudo eius in lumbis eiu Sc virtus in umbilico ventris eius. Et irrigatione Mi os, tu per medullaneti pinguedine significatur in Iob bona hominis valetudo: Viscera,inquit eius plena sunt adipe,& medullis ossa illius irrigantur.Contra per ariditatem ossium mala valetudo designatur apud eun- tibis dem: Cutis,inquit,mea,denigrata est super me, id ossa mea aruerunt praelial.ioi. caumate. Etitit mista: Ossa mea sicut cremium aruerunt. Est enim me iuga ossium lamentum: firmamentia. 1letaphorice ergo iaciententia.

46쪽

significatur eum ii praedicta seceri onasore ostitutione potissimum

secundum animam Sc mentem omnesque eius animae vires firmas re

sanas,ut quae Dei gratia dc sanabunturti firmabuntur,ac adipe dc pit eguedine coelestis charisimatu irrigatet recreabulatur,iuxta illud: Sicut adi psu.ε, pe tinguedine repleatur anima mea. 7o.sensum exprimentes habet: Tunc lanitas erit corpori tuo Mematio ossibus tuis Quod si distilinEquis explicare volet quid per umbilicia,quid per si, significetur,quamuis id non sit necesse poterit per umbilicum intelligere partem appetitiua animae,quq viget in lumbis,4 umbilico peroilla intellectinae partis vimites,quibus illentatur tota hominis actio.Quidam non male sic explicant: Per timorem Dei est umbilico sanitas,quia per illam refrenantur pravae cupiditates libido quae in umbilicovi circa illum viget,&est it rigatio ositum quia perilluin omnia corporis membra,omnesque anim vires, redduntur aptae Magiles ad virtutum opera . Similis tropus quod attinet ad irrigationem ossium est Ecclesiastici 6. Gratia mulieris sedulae idelectabit virum iu Sc ossa illius impinguabit . Et Prouerbiorumcisia Fama bona impinguat ossa.

Honora dominum de tua subliuntia, s de primis, omnia ,

dum tuarum da pauperibus. Et impletasu rutuabaturitate, vino Iorcularia tua redundabunt OVartum hic traditur praeceptu superioribus congrue iubiunctum

Nam cum sirperioribus tradatur,quomodo Deus interno sit cultu. colendus,hic iam docetur,quomodo deinde etiam externo cultu

sit honorandus, per oblationes scilicet, iuxta legem Deo pro sacerdotiabus iaciendas. Nam de illis ipsiim loqui,cum dicit: Honora dominum doerua substantia patet ex eo quod sequitur,& de primitijs omnium si umis tuarum. Nam quod apud nos additur,da pauperibus, nec Hebrsa habe nec Grsca Non enim primitiet omnium frugum pauperibus vel debebantur vel dari poterant, sed iuxta legem debebantur Sacerdotibus 5a .euiris. Qui tamen pauperii nomine intelligi recte possunt,quod inter Israelitas non haberent partem sicut reliquitribuq, sed ex donis ibi . tionibus populi siilla starenturivi est Dei itero .is. Dicit ergo,honora do. minum de tua substantia hoc est, opibus tibi concessis, ofierendo scilicedie decimas,primitias 3 reliquas iuxta lege debitas oblationes. His enim oblationibus honoratur dominus,tum quod hqc dentur Deo in signum seprimi dominii Mingratiarum actionem' pro acceptis beneficiis, tum quod dentur in Iubsidium ministrorum cultus diuini , quos qui alit tanquam miniit os Dei, Deum honorat, cuius cultum hao rario ne promouet unde dc Ecclesiastici r prςcepto timoris Dei coniungitur similiter reeli .Hqceptum honorandi hoc modo Deum an tora, quit .anima tua time

47쪽

pROVERBIA I SALUM ONIS. Cap. s. 3.

bit, & multiplicabit semen vestru, augebit incremeta frugum iustitiae

vestret. C terv iuxta sublimiore huius loci traetatione Scallegoriam, monemur hoc praecepto non solum ex caducisci exterioribus opibus , sed ex talentis animae cilitus collatis & quibui libet Dei donis, dominum honorandum,disipensando scilicet illa non ad noliram, sed ad illius gloriambeiq; ea dona accepta serendo, non nobis. Qilod si fecerimus,sentiemus diuina in nobis dona multiplicari, iuxta Parabolam qua ei qui Una tue.,ώmna decem nas acquisiuit,data est mna eius qui eam absconderat,quo niam,inquit dominus,omni habenti dabitur: abundabit. Aduertenda autem hic immensa Dei benignitas,quod cum nihil ei offerre possimus, nisi quod de manu eius accepimus, honorati tamen se reputetis ex suis bonis etiam quod ei debemus osterimus,idemque adhuc remuneret,idq; abside quasi omnino nostrum esset quod offerimus,ipse verb hinc commodum aliquod reserret,qui omnino bonorum nostrorum non eget.

Disislinum domini ne biseias, nec deficius cum ab eo ameris.

Dem enim diluit Dominin corripit: - quasi pater in filio com

placet sibi. Vin tum praeceptum,quo post siti periores Virtutes comode necessarid monet,etiam patienter ferenda quae a Deo mala immit-- tuntur, significans no sussicere, ut quis pie Deodi mente Sc exteriore cultu seruiat, utq; pro perceptis a Deo bonis gratias agat per oblationes Meleemosynas,sed oportere vivi mala quae ab eo plerunque immittuntur etiam iustis,patienti pioq; animo tolerentur,sic ut ob ea neq; contra Deum murmuret,neque spei seruitio illius deficiat Plerique enim qui post virtutes & seruitutem Dei mala incidunt, scandalum p tiuntur, ut existiment inique secum agi, Sofrustra se Deo seruiisse, ita vehinc virtutem Dei que seruitutem deserere incipiant. Itaque contra haec silium suum praemunire volens, recte post praedicta subiicit Disciplinam domini ne abiicias. Disciplinam domini dicit eius correptionem,quae potest intelligi,Sc ea quae verbo hi asperiore, quo vitia hominum arguuntur,&ea quae fit flagellis ac malis a Deo immissis me correptione per verba loquitur dominus in Apocal. cum alludens adhqc verba,ut est,e Apoe l. risimile,dicit: Ego quos amo, arguo dccastigo, Nam praecedit duraverborum increpatio . De correptione per flagella ac mala a Deo immissa, intelligit post vo . D. Paulus,qui ad Hebraeos totii hunc locum citat iuxta H hy transsationem O .ad verbum. Vbi sic legimus: Fili mi,noli negligere disciplinam domini neque fatigeris, dum ab eo argueri. Quem enim diligit Deus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit. Pro qua ultima parte,iuxta Hebraicam veritatem habemus, & quasi pater in filio complacet sibi. De tali correptione etiam est sermo in simili loco qui est apud Iob:Beatus homo qui corripitur. domino,increpationem ergo Iobr. 4 domini

48쪽

COMMENTARIA IM

domini ne reprobes.Quia ipse vulnerat medetur , percutit& manus eius finabunt.Vbi Hebraea pro eo quod ibi se mus, increpationem domini ne reprobes eodem modo habent quo hoc loco, ubi legi intis: Diseciplina domini ne abijcias, Nisi quod pro nomine domini ibi sit Saddai,

hic vero nomen tetragammaton ita ut veri limite sit ad illum locum Salomonem hic respexisse, sicut 6 Dauid ex Iob quaedam deiumpsit. Caeterum distisinam domini abiicere, est contemnere eamin impatienti eam serre animo. Deiacere ad correptionem eiu ,eitillo castigante pusillanimem fieri,Manimo remissium siue ad serendum mala, siue ad perseuerandum in bono, iasperandum in illo. Vnde Graecis est 1iari κλυον,

hoc est,neque dissioluaris,aut enerueris. Subi jcit autem rationem valde ad terendum aduersitates platiisb:lem .Quem enim diligit dominus,corripit, Sc quasi pater in filio complacet sibi scilicet in illo. Quasi dicat:

Correptio eius castigatio in his qui timent eum non procedit ex ira, quemadmodum correptio eius in impiis,quam deprecatur David dices: Domine ne insurore tuo argia as me,sed procedit ex dilectione praedestinationis sicilicet,hoc est,ea qua ad aeternam vitam electo sitos prouehit, quam beneplacitum diuinum Paulus stpe nominat quod beneplacitum significatur in a. membro,cum dicitur:Complacet sibi in illo. Est enim in

eo qui corripit tri a domino, aliquid quod displicet, id scilicet propter quod eum castigat,5 quod emedatum cupit. Et tamen dicitur dominus complacere sibi di illo, quia illum suo beneplacito elegit ad vitam aeternam,ad quam sita eum castigatione promouet. Quod autem pris eo quod nos iuxta Hebraicam veritatem habemus , quasi pater in filio, ro. quos Paulus est secutus. habent: Flagellat autem omnem filium, hinc factu est

quod dictionem is Cest,quae nunc legitur in Hebraeo quasi composita ex Caphsimilitudinis WAb quod est pater, ipsi legerint tanquam unam dictionem radice dima Caa quod significat dolere, cin Piel vel Hiphil significat sacere dolorem quod est vulnerare vel flagellare, Vnde in Hiphil illud verbum ponitiir illo loco Iob, huic simili qui supra

est citatus,pro eo quod nos habemus, Hilnerat. Porrheum hie dicatur

castigari a domino omnis qui diligitur ab eo, at is insinuatur omne etiam iustum cum castigatur,agnoscere debere se peccatis esse obnoxium, atq; ab eo se in siti iun bonum castigari,ut iam recte etiam alia hic insinuetur ratio cur disciplinam domini abiicere non debeamus, ed patienter sit scipere,nimirum quia eam commeruimus, quam perserentes& admonemur delictorum nostrorsi ut ea corrigamus, Sc purgemur ut postea gra-r Corri uius puniri no debeamus. Dum iudicamur enim,inquit Paulus, a domit M/ch.6 no corripimur, ut non cum hoc miido damnemur. Et ut dicitur a. Machab. multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed sta-

August ultiones adhibere. magni beneficij est indiciu Unde Aug.in Psal.98. Illi Deus irascitur,quem peccantem non flagellat. Nam cui vere propi- . tius est,

49쪽

sus est,non solum donat peccata, ne noceant ad suturum seculum, sed etiam cast igat ne semper peccare delectet. Dubium autem hic non pa uum est an semper naala quae iustis a Deo immittuntur, in ultionem peccatorum eis immittantur. Id enim ita esse videri potest ex hoc loco cum immissa mala castigatio dicuntur correptio, madiime cum D. Paulus Hebr. 11. hunc locum citet ad confirmandos eos qui etiam ob Christi nomenase fictiones patiebitur,ut hinc videri possit etiam tales afflictiones ob me cata immitti .Et tamen multae aliae scripturae de tribulationibus iustorum loquuntur,non quatenus castigatoriae,aut punitiuipeccatorum, sed quatenus pereas probantur, praeparantur ad promerendam magna vitiorigin coelis coronam. Certe quanquam verisimilius sit iustos quandoque pati quaedam non inpunitionem peccatorum suorum , sed in probationem dc augmentum coronae, potissimum cum grauia quaedam eis inseruntur,ut sunt martyrum supplicia' ob&dbbita filictiones , conuenit tamen iustos peccatis suis ex humilitate potissimum in communibus asia fictionibus,deputare quod patiuntur, δέ pro castigatione paterna isti- per quae non tantum adhibetur quia peccatum est, sed etiam ne pecce .ltu . Siquidem bonus pater non tantum coercet filium: cohibet quem nouit natura ad malum esse propensium, quia quid mali commisit, sed etiam ne in peccatum prolabatur. Ita dc Paulus ad Hebr os significati stigationem a Deo prouenientem non immitti propter commissa peccata, sed ne committantur.Nondum,inquit, Vsque ad sanguinem restitistis aduersus peccatum repugnantes. Itaque ex nomine castigationis usi rum non omnino necessario concluditur eos ob peccata sua punirivi pati.Nam etiam ideo dicit sibi Paulus datum angelum Satanae qui eum eo MCor.rtalaphizare ne magnitudo reuelationum extolleret ipsum .Et castigo,iii 'ς ψ s' qui corpus meum,ne sorte cum aliis predicauero,ipse reprobus efficiar. 1uod enimno omnia mala iustis immissa eorum peccatis sint deputan-d patet aperte satis ex D.Chrysbstomo explicante illud mon remitte Shrysost

tur neqire in hoc seculo,neque in futuro: lit,inquit,poenitentiam egeri in Mai., iatis,nec in praesenti vita,nec in futura punitione effugietis. Vniuersorum

enim hominum alii Jievi ibi siupplicia dabunt, alij in praesenti ilummodo vim,alis in sutura tantum,alij nec in praesenti,nec in futura. Et hic ibi,ut hi de quibus nunc agitur. Nam Sc hic ipsos ultus est, quoniam

intollerabilia passi sunt a Romanis, ibi aute acerbissima eos manet tor- naenia,Vt Gomorrhae ortim ac Sodomorum ciues, alij que complures. Ibi Verbsolummodo,ut diues illae qui nec guttae unius aquae dominus est. Hic autem tantum, et qui apud Corinthios sornicabatur. Neque hic ve-

,neque ibi sicut Apostoli, Prophetae.Sic beatus ille Iob, caeterique huiusmodi. Non enim ad punitionem aliquas passiones hic susceperunt, sed ut clarius in passione vicisse cognoscerentur. Et Augustinus libro a.de usust peccatorum meritis: remissione capite tr.Quantus quidem inquit Iob

50쪽

hon solum argento, do auro praeserendant,asserit dicens: Et auro purissimo,hoc est,optimo,eius fruinis subaudi melsior est,hoc ell, maiorem fietietum adsert homini quam aurum etiam optimum, purissi nauti preciosissimum. Vbi circa lectionem notandum, plerosque legere, negotiatione argenti Mauri primi: purisii mi fructus eius d punctum faciunt post auri, ut adiectiva primi iurisiimi construantur cum fructus, iliat pluralis numeri. Verum rectior est lectio quae in correistioribus inuenitur libris consentiens cum Hebraeis, qua habet, Et auro primo stuci, eius .Quare si altera lectio placet, tame adiectiva primi & purissimi, non cum substantivo fructus essent ordinanda,sed cum substantivo auri, vi sit haec distinctio,& hic sensus Melior est acquisitio eius negotiatione argenti 5 negotiatione auri primi iurissimi melior est fructus eius.

Nec tantum argento tauro praeserendam docet, sed generaliter omni . bus quantumuis preciosis,quantumuis desideratis. Preciosior est, inquit, cunctis opibus,velut habent Hebraea, unionibus gemmis, quae sicilicet etiam argento Scauro sint preciosiores,in omnia quae desiderantur ab hominibus humana scilicet aerrena,huic non valent cOparari, tantum abest vis quari possint Veri perare. Haec vera esse ostedit in sequentibus sapientiam docens ea homini praestare quae non possint omnia illa praebere,&in una sapientia, Vel per nam sapientiam acquiri quaecunq; desideranda sunt homini.Sequitur enim:

Logitudo Heruis dextera eius,et in sini ira eius diuitiae et oris. Viae rim viae pulchrae,ci omnes semitae tuae pacificae. Lignum vitae euhis qui apprehenderint eam,or qui tenuerint eam beati. Ostendit his versibus sapientiam omnia adferre bona, deinde verbostendit eandem auferre omnia mala . Quod ad primum attinet:

Longitudo, inquit, dierum in dextera eius,etc. Quod dupliciter accipi potest,uel de dextera sinistra manu eius,ut sit sensus,ipsum dextera manu teneredi praebere longitudinem dierum, sinistra vero diuitias gloriam Vel de dexterovi sinistro eius latere, ut significetur longitudinem dierum assistere ipsi sapientiae a dextris, diuitias Sc gloriam asinistris, ipsamq; his comitatam asseclis,mediam incedere. Vtrouis modo intelligatur sensus eodem recidit,& est prosbpopicea,qua inducitur sapientia vel haec dona quasi suis manibus tenere,ostentarevi praebere suis, vestiis comitatam praebere: adserre ea illis qui illam inuenerint. Longitudinem dierum dexterae tribuit diuitias gloriam sinistrae, eo quod anthomniassic praecipuὲ expetitur ab hominibus longitudo vitae, postea verbsecundo loco diuitiae Schonor H c autem bona sapientiam conferre intelligendum est temporaliter iuxta promissiones veteris legis quae missectatoribus 8c longam vitam Sc scelicem promittit, ut prius dictum est.

Et rursum iuxta Euangelicae legis promissiones intelligendum est conferre pis

SEARCH

MENU NAVIGATION