In sanctum Iesu Christi Euangelium secundum Matthaeum commentarius. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ...

발행: 1572년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

IN MATTHAEI

Martha,& Maria Magdalena monabantur I nia tilla nocte,atque tota hebdomada,Vsque ad Passionis suae institi die in templo Hierusalem docens: nocte vero,in Bethania hospitans , saltem usq; ad seriam quintam,quando in Hierusalem cum Apostolis suis coenavit,& pascha comedit. M ane autem

reuertent in eluitatem,esuriis vere. B t uidens fiet arborem

v Et secus utem, uenit ad eam. Sic se gerens quasi fructu in illa,ad fami succurrendum,quaerere cum tamε nondum esse tempus ficuum non ignoraret ut habet Marcus) n t arefacta est continuo ficulnea, radicitus

ex maledicto Christi. Ex quo patet quod non solum verba parabolica protuli sed etiam eius facta fuerunt parabolica,& aliquid significantia. Atque istud miraculum singulariter aci aliquid significadum sectu est,alioquin stultum esse extra tempus structuum,stuctus in arbore quaerere.Esuries igitur

Christi desiderium salutis generis humani signisi

ea sicut& cibus eius,mystice est salus hominum, nam alibi dicit, quod cibus eius sit, facere voluta tem patris sui,id est,saluare homines. Cum igitur hanc spiritalem famem sedare cuperet, vcnit ad populum Iudaicum,qui per arborem fici designatur, ct qui erat secus via,id est, legem Mo si. cupiuiti hunc populum perducere ad verum fructum poenitentiae,sed ille nihil fructus,sed tantummodo sella protuli iustitiae videlicet ostentationem, Verba sancta,externas caeremonias, & similia, omnis bonorum operum fructus expers, ideo p Christi maledicto exarui spiritalis gratiet succo destitutus. Nec ad tempus tantummodo desertus est,quead modum prioribus temporibus,quando post miseriam redi jt ad poenitentiam,sed aeterna damnatione est condemnatus. od tamen dicitur, Nuqua ex te fructus nascatur in sempiternu, no sic intelligendu est, quasi nullus postea Iudaeoru veru poe

322쪽

nitentiae prolaturus esset fructum , sed praedicitur, quod potissima & multo maxima pars Iudaici populi esset peritura. A deo enim pauci ex eis conue si sunt,ut comparatione pereuntium nulli repultatu praesertim si ad multitudinem conuersoru ex Gentibus consenantur. Obseruanda est autem in hoc iacto,magna saluatoris misericordia,qui dum ostendere volui quam esset erga homines misericors,nnitatum miracula in illis est operatus cael rum,seueritatis exhabiturus exemplum,no hominibus,sed arbori maledixit,males id in signo priusquam in re signata iacere. Nullam autem MDoris Domino & potastari iniuriam intuli ipsius enim est terra & plenitudo eius, 4pse Dominus Ois creaturae. Frequeter etiam ianitatis miracula est operatus & hominibus bene fici ad idem declarata: simel autem tantum creaturae suae maledixit. Ad quam rem ficum potius,quam aliam arborem deIepi ut illustrius seret miraculum siquidem ficus arbor humidissima est Quidam putant fici arbore, scientiae boni,& mali ficum fuisse tum quod Christus ad Nathanaelem dicat: Cum esses Dub ficu,vidi te, quod Diuus Augustinus de Adam in para- dyse interpretatur, Tractat. 7.in Ioannem . TUm quod ex soleis ficulneis peri mala sibi consuerint. Sed incertum id est, nam & iuxta lignum vitae ficus esse potuit. Et videntes disti usi nil isti sunt, sequenti die, Vt

ait Marcus, Vide Augustinum libro secundo de

ιν eonsent Euangelistarum capite M. D centes, quomodo continuo aruit stilicet ad verbum C

verbum Christi, nam eam statim ad verbum ipsius aruisse cognouerunt,non enim praesentes erant cum malediceret,

quia illine transierant, non retrospicientes. Mo nemur hae parabola, ut bonis operibus operam demus: alioqui enim si externis tantum

323쪽

Pfatas

. IN MATTHAEI

caeremonijs dc sola pietatis specie suerimus exo nati, periculum est ne&ipsi plan) tandem exare A

camus.

A men dico uobis I habueritis fidem, non haestaueritis aliqua dissidentia, re solum de ficulnea facietis quod ego secisa ers monti dixerit in to2 er iacta te in mare ei. De montis translatione supra in ca. tr. dictum est. Hinc discimus,fidem grano sinapis comparatam, intelligendam esse persectam. E t omnia quaecit be petieritis in oratione credentes acciρ iis . cosidentes quod fiet vobis: credere enim hoc loco pro sperare, reconfidere ponitur,ut ex Marco patet dicente.QUz-cunq; orantes Petitis credite,quia accipietis,no in tem fide proprie dicta,credere debemus nos impetraturos quaecunque a Deo petimus,cum nemo de vita aeterna sine singulari reuelatione certus sit' at

sicut credebat David dicens , Credo videre bona Domini,in terra viventium,& sicut Petrus, Credimus saluari, quemadmodum & ille. Vide D mascenum lib. .de ortho.fide ca. ii. Alij hoc mo do interpretantur, quod omnia quaecunq; petieri mus, credentes accipiemus, scilicet seruatis certis conditionibus quae expositio no est improbabilis. omodo autem intelligendum sit, quod omnis qui petit accipiat,supra ca. 7.explicatum suit.

At cum uenissent in templum.accesserunt ad eum docentem Pr π ipes sacerdotum, seniores ρπusi,id est silmmi sacerdotes,& Vrbis praesecti,&scribae Dicentes, In qua potestate haec facis minasula & praecipue quod Vendelites,ifc ementes ex templo eijcis,dc tam celebri triumpho ciuitatem hanc ingredi praesumisἶHaec contigerunt seria quarta hebdominadae sanctae. a tqvis dest tibi hanc potestatemὶ Non enim es s cerdos de genere Leui,nec aliquam a Romanis ha

324쪽

CAP. VIGESIMUM PRIM. is

er ego dicam vobis in qua potestate h. ecfacio. Christias malo nodo malum quaesiuit cuneum, α quaestionem opposuit quaestioni eorum dicens, Baptismus Ioannis unde erat,e coelo are ex hominibuιλ id est: Quomodo Ioannes baptizauit populum illo baptismo, qui ante non enat notus an iussu patris coelestis,an vero ex proprio ingenio, Vel aliorum hominum consilio Dapti simum illum confinxit t illi cogitabant inter se dicentes disputantes sersitan hoc verbis expressis, posteaquam' Christo secessissent, vel interna ta-

tum cogitatione voluentes. s i dixerimus e coelo, dicet nobici quare ergo non credi illis tr dum praedicauit me

esse iudicem mundi, filium Dei peccata mundi tollere, deniq; me baptizare in nomine spiritus sancti.s i otem dixerimur ex hominibus,timemus turbam, ne nos

lapidet. omnes enim habent Ioannem 'ut frophetam , id est,omnes exi stimant Ioannem a Deo mi flum,qui proprio ingenio nihil confinxerit. x t nescimus, me tientes. A it illis er ipse, N ee ero dico vobis in qua pote)tate

haec fa io. Sed obijcias,non litem soluit,qui litem lite resoluit,ergo malE sic respondit Christus, dicere enim debuit se patris potestate haec secere. Resp6deo, Quaestio Christi de baptismo Ioannis non rat curiose, sed plurimum utilis ad dissoluendam quaestionem quam ipsi rogabant si enim ex funceritate respondissent Ioannis doctrina ex Deo piisse, statim mani sestasset eis Christus quod diuina vi

tute haec faceret. D Pit illos resus: A men dico vobiς. quoa pubscani, er meretrices praecedunt vox in regno D e .Publicani id est manifesti peccatores,& scelerati homines,quales sinat auari dc raptores. Meretrices id est impudicae , α otioste mulieres. Praecedunt, quoniam poenitentia

agunt. venit enim ad uos Ioannes in uia iustitiis, oenon eredidistis e Ioannes verma itistitiae viam vos Veseri bo,oc exemplo docuit.ut quanquam prosessi estis

325쪽

IN MATTHAEI

vos Deo seruituros, nihilominus tamen Ioanni credere & poenitentiam agere renuistis . publicani autem & meretrices, qui ob malam vitam suam seruire Deo recusarum, Ioanni crediderunt,& poenitentia ducti,ad Deo seruiendum humiliter accurrerunt.Haec parabola optime in malos sacerdotes, dc religiosos quadrat,qui singularem licet Dei se uitutem prosessi sint,math vivunt,nec populi poenitentis exemplo mouentur,ut poenitentiam assi mant. Item in superbos quoscunque,qui longe in- sanabaliores in qua homines in sceleribus aperte volutates, curabilior enim est qui medico vulnera ostendit,quam qui ea tegit. A siam parabolam audite, Sacerdotes, Scribas, atque plebem uniuersiam, ut ex Luca patet, alloquitur: Quia in Iudaea multae vineae sunt,in scripturis ire quenter parabolae a vineis desumuntur, quemadmodum supna una habuimus,hoc vero loco duas. Atq; haec parabola sere eadem est cum illa,qua ha bet Esaias: Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae&c.& Hieremias,&Psalmista: Etenim haec propriE contra sacerdotes , dc Pharia

saeos ut ex fine huius capitis liquet prolata est,illa autem contra populum,id est,subditos ipsos. Homo

erat paterfamilias, qui plantavit vineam .er epem circuia dit ei, fodit in eis toreularier aed eduit turrim, er se aulaeam agricossis: er per re profectus est. Paterfamiliaet i

Deus pater est: vinea populus Iudaicus,seu domus Istaei,agricolae,& vinitores,sunt Scribae,& Phariatai,siue sacerdotes,qui infra aedificatores, siue caementarij nuncupantur, quemadmodum Ecclesia

nunc ager, nunc domus Vocatur. Hanc vineam

elocauit agricolis quando populum doctrina b na , dc exemplo,commisit eis erudiendum: ut ipsi inde proficerent apud Deum , & populus etiam bonae vitae Deo fruetum etaerret. P ex sepem, to

cular

326쪽

eular & turrim summa Dei significatur diligentia, qua in excoleda synagoga Vis est. Nec est neces diu ista langulati exponere, multa enim in parabo nisadijciuntur,ob rerum, unde parabola desumitur, continentiam,non autem quasi habeat quodlibet, specialem significationem in ipsa re princia pali. Sunt tamen nonnulli qui per sepem cust diam angelorum intelligant, & per torcular est

D.quia sicut Vuae omnes ad torcular, Vtibi expriamantur,deseruntur,ita etiam populi oblationes ad altare serebatur. Per turrim,templum ubi lex Dei docebatur,qua populus protegebatur: Vel sacram scripturam, quod per eam aduentum Christi contemplari poterant rectores,ac spiritualium bestiarum incursitam cauere. Peregre autem profectus Dominus dicitur, lita libero rectorum arbitrio dimisit populi regimen,Vel potius,quia iam pertalia miracula non adfuit Iudaeis, sicuti dum eam plantarent, pascens eam 4o.annis manna,ab aestum die nube protegens, & columna ignis nocte t nebras discutiens. M is eruos suos ad agricolas adest

prophetas, qui sui ossicij agricolas commonefacerent. E t atrico apprehensisseruis estis, alium cecid runt. Vt eremiam Michaeam alium Oeerderunt,ut Esaiam G A mos assum uero lapidaverunt, ut Zachariam sa- ... cerdotem,inter templum & altare,& Naboth. iterum mi it alios fervos plures priorib , , id est, duodecim prophetas. N ouisime autem mist adeo filium suum dices: verebuntur filium meum.Eos decet filium meum vereri . Significatur agricolarum libertas qua poterat, si voluissent, Vereri filium. non enim ex ignorantia putandus est hoc dixisse Deus pater. A pricola au

tem uidentes filium, dixerunt intra se, H ic est haeres. venit occidamus eum,er habebimus hcreditatem eiur. tum secti

re,& impunὶ populum premere ac spoliare pote- rimus , amplius ciuinae legis curam non habebit,

quam

327쪽

IN MATTHAEI

cum hic adeo praedicat, & inculcat, quasi nos cura eius nullam haberemus,& quasi,ipse Verus popula huius esset Dominus: Sacerdotes omnes quq luti sunt ex populo quaerentes , dc salutem populi nes ligentes, naereditatem Christi occupare volunt, ac sipiritualiter Christum extra propriam Vineam, elicere,ut populus fiat eorum haereditas, atq; hoc

est quod dicit. Et apprehensum eum etjecerunt extra ut-neam, id est, extra populum Itidaicum, dum extra portam, &castra, loco maleficorum supplici; s ci

stinato, Et occiderunt eum crucifixerunt. Cum ergo uenerit Dominus uineae ad vindicandu Ialii siti sanguine. quid faciet illis Mitis illi: Malos male perdet. Primum Scriyse, & Phaerisaei sese proprio ore co-demnauerunt, quemadmodum S. seipsim nestius David condemnauit , proposita parabola Nathan. Hanc condemnationem quam contra seipsos protulerunt explicat Matthaeus,dc sententiam illorum postea probauit saluator: ita tamen ut ex verbis saluatoris, vel eius gestibus se malos agricolas esse intelligerent,quod explicant Marcus,& Lucas: v de audito responso Saluatoris dixerunt, Absiit ut nos tales agricolae simus, qui seruos,& filium Dei occidamus: ideoq; Saluator aliam parabolam aci 'At ii ducit qua probet principes Iudaeorum Christum esse reiecturos. Hic quaeritur an Christi occisores , Vere cognouerint Iesum esse messiam,& Dei filiu Respodeo admodum probabile esse id eos in primcipio cognouisse, sed partim neglectu rerum cae-Iestium, partim ambitione dc auaritia, in primis autem odio dc inuidia exsaecatos Pisie. id quod parabola de conuiuio nuptiarum satis significatum Dicit illis resus: N unquam legistis inscripturi;: idem quem

reprobauerunt aed 'antes hic factus est in caput anguli 3

Quali dicat, Attendite num vos Christi occilores

non sitis, scriptum est em depopuli Iudaici recto-

328쪽

CAP. VIGESIMUM PRIM. iciribus , quod qui deberent spiritualiter populum Dei aedificare,ac pro fundamento, & primiario lapide iacere Messiam ipsummet reprobauerunt Veruntamen quantumuis reprobatus,s ustus est summus angularis lapis,id est,primarius dux,& rex totius domus Dei, tanquam angulus duos parietes antea disinctos,Iudaeos nimirum Getes in unuconnectens Frequens huius parabolae , seu lapidis inscriptiira fit metio,ut significetur Christus per passione factus caput Ecclesiς,ex Iudeis,& getibus

per eu cogregatae,atque iudex, maiestatis suae grauitate opprimens omnes aduersarios. A D omino factum est i fud,er est mirabile in oculis nostris.i. diuina potentia factum est,ut reiectus lapis sectus sit angulare caput,cum tamen omnes quantum possent populi Iudaici primates obsisterent. Nihil autem tam est mirabile in omnibus Dei operibus quam quod homo vilis,& contemptus renitentibus huius populi principibus omnibus, rex sit factus caput

omnium gentium. Ideo sco uobis quia vos estis illi Ordificantes,qui me reprobaris, & qui tandem crucis patibulo aifigetis. A uferetur a uobis regnum Dei, id est,cognitio mysteriorum sacrae scripturae, Ut ait Hieronymus, per qua Deus regnat in hominibus.

Vel regnum Dei,id est,uitae sternae regnum quod 1 Iudaeis auferri dicitur, inquit Augustinus contra aduersarium legis,& prophetarum, quia postquam E Christo Domino deserti sunt, ad illam sicut ante pertingere non potuerunt. a i dabitur genti facienti fructus eius populo gentili, qui ex cognitione mysteriorum Christi, bonorum operum fructu pr stret meliores vobis agricolas habebit, Apostolos scilicet, 'c Apostolicos viros,quos ad regnum coelorum est perducturus. Sicut autem Christus Iudaei s dixit, Auleretur ἁ vobis regnum Dei, ita αmultis regionibus Christianorum dici potest, Au Y sere-

Dan. 2.

329쪽

IN MATTHAEI seretur a vobis Christi cognitio, & aliis gentibus

dabitur Verii poenitentiae fructum sacientibus: sicuti completum videmus in Ecclesia orientali, aqua Christus ablatus est, ac nouis insulis donatus.

x t qui ceciderit super lapidem tum constingetur,Et ut noarbitremini Christum ob firmitatem tantum sundamenti , Vel capitis , lapidem Vocari, dic Vo-his,quod etiam lapis vocetur, Dropter inimicoruconfractionem: Qui enim ceciderit, id est peccauerit,in huius tamen lapidis fide remanendo,confringetur, id est, spiritualiter perdetur: ita tamen Vt adhuc per poenitentiam reparari & iustaurari

possit quia fidem seruauit. s uper quem uero ceciderit,

conteret eum, id est,qui Vero fide lapidis abheit,penitus conteretur,nihil sibi quo redire possit reseruas. Sumpta est parabola 1 testaceo vase costacto quando enim non omnino confractum est,adhuc aqua retinere potest , at quando penitus contritum est nulla testa remanet integra, tua aliquid aquae con-s e. seruari possit.Sic Hieronym. in comment. Aliterio. Augustinus ubi illum super lapidem cadere & co-fringi intelligit, qui in hac vita peccat: siquidem

quamdiu hic vivitur de nemine desperatur, nam superest adhuc poenitentiae locus. Super illum autem cadit lapis Christus, atque conterit, quem in die iudicij condemnat nullus enim tunc restat stuctuosae poenitentiae locus. Aliter Theophylactus, Iudaeorum animos dicit spiritualiter friustos, qua do in Christum pcccauerunt: quando vero Christus super illos cecidit ulciscedo, tunc penitias sunt contriti,quia per totum orbem disiperu , & sacrifi- cijs,templis, ac sacerdotibus destituti. Pro qua re consulatur Beda circa illud : Et fiunt nouissima

hominis illius peiora prioribus.

330쪽

cens: s imile actum est re num coelorum homJni regi,

qui fecit nuptias fisio suo. Hanc parabolam subiungit Dominus, ad declanandum quod a populo Iudaico regnum Dei auferretur: Priores vero parabolae dictae iunt cotra populi rectores praecipu). Praedicitur etiam hic gentium vocatio. Homo rex Mareb.rs Deus pater dicitur,qui Christo D no nuptias fecit, quando hianaana naturam ut sibi Ecclena uxorem sociaret assiimpsit. Et mistseruos, id est, Prophetas, aut secundu Hiero. seruum,idest,Moysen Voca erre Iudaeos,qui quonda inuitati erant,dum patriar- , chis Deus Messiam, salutem aetemam promi sit: - 'quod cantus Ecclesiet quam olim Abnahae promisisti,dc semini eius exprimit. vocare inuitalos adnumptias, ut participes Christi incarnationis essent, dc Ecclesiae electorii sociarentur: er nolebant uenire, dii prophetis credere recusarii & a via sua mala reuerti abnuerat. iterum mist alios seruos, apostolos, dicens: D ieite inultatis Iudaeis, a Geprandium meum paraui,tauri mei er altilia occisa sunt ex omnia parata, uenite ad nuptias.

Per omnia ista, metaphorich significantur in in sterio Christi magnificentissima quaedam,dc regia sercula,id est, dona conuiuis praeparata . Quidam per tauros,patres veteris testameti intelligunt, per altitia vero noui testamenti. Alij prophetas qui sacerdotes,& duces populi suerunt,quales fuere Ieremias, Ezechiel, dc David: Per altilia vero, pro phetas quidem,sed eos qui duces populi non fuerunt,quales fuerunt, Amos,oc Ionas.Atq; hoc modo intellexerunt, quia taurus animal immolatitium est, dc quia prophetae sapientia Dei, de spiritus sancti consolatione saginati suerunt. Te tio per tauros, alij martyres accipiunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION