장음표시 사용
481쪽
puli eius,dum corporaliter ab eo fugiunt, & fidei . Vnitatem deserunt. Allegat autem Euangelista sei Erib.it. iam prophet e non veroa nam apud Zachariam Deus gladium suum alloquitur, mandans et Vipsestorem percutiat: quod nihil aliud significat quim Deum gladio afflictionis percussurum esse filum suum. Haec autem Dei praedictio nullam Apost lis peccandi necessitatem iniecit, nam is tali hoc modo praedixit futurum quali per liberam eorum
Voluntatem reuera futurum erat. Postquam autem resurrexero maecedam uos in si alilaeam. Post multa quae
raedixerat tristia subiungit laeta quaedam, quibus epressos eorum animos erigat. Significat autem prius se post suam resurrectionem in Galilaea suturum quam ipsi essent.
R pondens autem P etrus. Et lai . ais omnes scanda. strati fuerint in te.ego nunquam scandalirabor. Petrus ,
inquit Hularius , in tantum dc affectu, & ch ritate CFristi efferebatur, ut& imbecillitatem carnis suae , & fidem verborum Domini non comeretur quasi dicta eius efficienda non essent.Non ergoputandus est Petrus voluisse Christo dicere, quoci falsum diceret,sed nimio Christi amore verba eius non attendit, nec putauit Christum prophetich istud dixisse. Sed nec mentitus est, nam sincerὶ proponebat nunquam Christum derelinquere, putabat enim se posse,quod se velle senti bat, ut ait Augustinus de gratia & libero arbitrio
capite 37. Porrhin coena Petrus multum timebat ne so tὸ ipse proditor esset: cum enim Christiis de uno tantum ex duodecim diceret, nec ita propriE Petrum tangeret, non ita turbauit eum amoris pansio , quin facilὸ consideraret, & vera esse Christi
Verba,& se admodum imbecillem. At nunc ubi
pertὸ omnes dicuntur scandalizandi, & diserta
482쪽
Petrus tangitur,mox amoris magnitudine perturbatus non aduertit ad Christi verba quemadmodum debebat. Deinde postquam vidit a proditio nis metu se esse liberatum, factus est multo considentior, nimio scilicet affectu, quo erga magistrusitu ferebatur. Peccauit tamen Petrus ita respoden do per elationem,& praesiumptionem , sibi videlice sui sque verbis tribuendo quod solius erat gratiae Dei,dcalijsse praeserendo. Vide Augustinum in Ioannem.& lib.2o.de correptione & gratia. Dicere autem Petrus debuisset. Precamur Domine Ut nos ab huiusmodi scandalo custodias: & si sor-tὶ vel malitia,vel imbecillitate nostra labi contigerit,reducas nos statim ad rectam viam, neque nos in peccatis nostris derelinquas. Causana cur primarium Apostolum sitium idia Christus labi permiserit, reddit Augustinus, Mostolum,inquit, intuedo admoneri nos oportet, ne homo quisquade humanis viribus fidat: na quid aliud pertinuit ad doctorem saluatorem nostrum, nisi ut nobis nequaquam de se quenquam praesumere debere,in ipso primo Apostolorum demonstraret exemploφAmen duo tibi quia in hae nocte Tibi, inquam, qui ta iconfidenter loqueris,dico,quod no solii in hac nocte sis scandalirandus,sed etia antequa ealta calet, ter me negabis,dices quod me no noueris: neque id diu disseres,utpote ante galli catu id faciens. A itim pse
trus: E ii si oportuerit me mori tesu, no te ne o.quasi dicat. Absit Domine Uttantu in te scelus admittam, non te negauero etiamsi hinc occidendus mox essem. Sentiebat enim velle Christum dicere hane illi negationem metu poenarum, & mortis extorquendam. s militer m omnes discistuci ixerunt, Vt Petrus dixerat,nec se scandalizandos,nec Christia nega:uros, etiamsi moriendum cum eo esset' non ta
men dixissse videntur.Etsi oes scandalizati fuerint. Porro
483쪽
IN MATTHAEI Poreb dictum illud Christi: Antequam gallus
cantet ter me negabis conciliandum est cum eo quod apud Marcum dicitur, ante secundam P negationem gallum cantasse.Nam eandem omnino esse praedictionem apud Marcu &. Matthani, ex praecedentibus & sequentibus liquet. Quidam putant Petrum quinquies negasse ter ante primum galli eantum, bis ante secundum. Sed vanum hoc est Christus enim Petro insolenter de se praesum ti deterrimum quod erat ei euentuerum praedixit:& fatis clarum est Marcum per easdem negationes quas refert Matthaeus,declararevera fuisse Christi verba antequam gallus bis cantet Sc.Ter ergo ta- tum Petrus negauit quomodo post resurrectione ter tantum exegit ab eo Christus amoris confessionem , in trinae Videlicet negationis satisfactionem. Primus igitur commentarius est Beati Augustini, ut apud Ioannem, Lucam & Matthaeum non simpliciter significetur negatio Petri, sed timor & perturbatio illa, ex qua Petrus ter Christunegauit,hoc nimirum sensu: Antequam gallus ca-
' te in tantum incides timorem,Vt me ter sis negaturus.Sed quia praedicti tres Euangelistae declarare volentes vera fuisse Domini verba, post trinam Petri negationem subijciunt gallum cantasse,quasi Dominus de hoc galli canti praedixisse non de primo illo cuius meminit Marcus. Euthymius de Dionysius Carthusianus sic intelligiat verbii cantabit, ut idem sit quod perficiet seu absoluet cantum suum. Verum nec iste commentarius satisfacere videtur quomodo enim gallus cantum suum
compleuit, quando post tertiam negationem adhuc cantauit, nam hic cantus in illa noctis parte prius suisse videtur,eo quod inter secundam dc tertiam negationem interuallum ut ait Lucas hora: sere unius intercesserit .Primus quoque galli can-
484쪽
tus circa primam negationem factus non videtur, idem cum illo qui circa tertiam sactus est negationem laquam Vnus perfectus cantus. Sicut qui sie intelligant: Non audies gallum cantantem , quum meter negaueris. Quartus est commentarius, qui
prae caeteris magis placet, ut Christus apud Matthaeu no de quouis galli cantu loquatur, uti Marci sed de eo qui tepore fit matutino, appropinquante iam die, quod tempus gallicantum appellare solemus. Quasi dicat priusquam gallus propter luce
propinquam cana ter me negabis. Imo in hac nocte non bis gallus cantabit quum me ter ante neges. Secundam hunc sensum dici potest Petrum virumque galli cantum audiuisse, sc de primo quidem insinuare videtur Marcus dices Petrum exis. se setas ante atrium,& gallum cantasie : qui eo audito quia nondum respexerat eu Dominus. no est verborum eius recordatus. Ideo autem in secundo gallicatu eorum est recordatus, quia ut ait Lucas,runc eum Dominus respexit.Et hunc quidem sensum secuti videtur Iuuecua,Ambrosi. in hymno matutino, cuius initiu: AEternae rerum conditor ,& Prudentius in hymno, qui incipit: Ales
diei nuncius. Potuisse autem tantum temporis labi,ut tertia Potri negatio circa matutinum demugallicantum fiere facile intelligat qui expendat mnia quae acta sunt, post exitum Iudae,quado nox erat usque ad ea quae in Cayphae domo sunt facta Christum item passum circa aequinoctium Vernudenique in Iudaea citius diescere quam hic apud
nos. Tune uenit resus cum illis in via m. que diritur Beth.
semani. Locus est ad radices montis oliveti, trans torrentem Cedron,in quo hortus erat, cuius me minit Ioannes,quo loco tempore D . Hieronymi Ecclesia erat aedificata interpretatur aut vallis piri
485쪽
tebis, locum eis designans. Ideo autem sedere ibi iussit quod ob ardentem erga Christum affectum
praesertina protrer ea quae in coena audierant, non secile possent ab eo diuelli. nome vadam illuc,morem. Solebat Christus seorsim sine discipulis orare, Ut doceret oraturo quietem, de solitudinem esse captandam. Addit Lucas mandasse Christum ut &ipsi orarent ne intrarent in tentationem. Quomo. Co autem Christo conueniat oratio habes apud uvae'Ir Thomam parte 3. Atasivmpto petro, cir duobus filiis E ebeitii. Hi tres transfigurationi interfuerant, quare conueniens erat, ut quemadmodum prinalijs participes fuerant gaudii, ita tristitiae etiam consortes essent: & quia gloriam Domini viderant,minus erant scandalizandi quam cineri. Et coepit contristari,hoc est , tristitiae, dc pavoris magna prae se ferre indicia, tremere, & labascenti gressit incedere,viijs mos est quibus animus me-m,ac moestitia plenus est. Assumpsisse autem Christum passiones nostras, tristitiam scilicet, timorem, iram, ac similes pulchre explicat Beatus Thomas parte tertia quaestione decinaaquinta ab articulo quarto usque ad nonum. Quo etiam loco Augustinum secutus libro i . de ciuitate Dei Capite nono. Et Hieronumum in hunc locum,discrimen ostendit inter Christi passiones ac nostras. In Christo enim non suerunt passiones quae ad illicita mouerent,nec quae iudicium rationis perturbarent,aut impedirent , nec nisi volutarie pret- eunte rationis iudicio susceptae. Vnde apud Ioannem cotristatus dicitur Christus quia turbauit seipsum. Vide pr terea August.lib. '.quaest. So. Et in
Ioan Trin. 9. 2. 66. Cur autem nas assectiones,
seu desectus Christus asilimpsit, tres causas ario 3 rt γα. tat B.Thomas. In primis ut pro peccatis nostris sa- q tisfacere deinde ut veritatem humanae naturae ii se osten-
486쪽
se ostenderet.Tertio, ut patientiae nobis praeberet exemplum quibus adde quarta,ut mala nostra aboleret,prauasi cupiditates & cogitationes nostras corrigeret. Christus enim,ut inquit Paulus,missus est in similitudinem carnis peccati , ut iustitia I ρ π gis impleretur in nobis: sic& mortuus est, ut mo
tem nostram moriendo destruereto colpus ac anima ab aeterna morte liberaret. Id quod pulchris explicat Augustinus lib. 4.de trinitate cap.2. & sequentibus. Item Cyrillus lib. s. thesauri cap. 3. Ee Leo serm. 3. de passione Domini.
Porrcs tristitiae huius causae fuerunt,primu grauissimi cruciatus,quos iam imminentes coram oculis, & in imaginatione tanquam praesentes sibi proponebat: unde in Psalmo illo exclamans ait, Deus Deus meus,respice in me: quare me dereli- psa itiquisti ' Ad haec considerabat omnia omnium hominum peccata esse sibi a Deo patre imposita, pro quibus satissicere deberet, aquam omnia ipse perpetrasset . Vnde aiebat: Longἡ salute mea verba delictorum meorum. Ego dixi miserere mei sana animam meam quia peccaui tibi. Praevidebat praeterea ingratitudinem & infidelitatem Iudae rum,Apostoloriar candalum lapsum, tot denique futuros Christianos,qui laborem sanguineque ipsius tam parui facturi, imo & conculcaturi essent. Haec ergo praeuisa mire grauabant Christi cor,ut tristitia toto corporis habitu ac incessii s ris se proderet, quam ct verbis aperiens, Tristis est anim meu Gque ad mortem, Plenus tan, inquit, tristitia quae usqueadeo magna est , Ut si paulo maior foret, planὶ me opprimeret . Sic Augustinus in Psalm.86.Et Dion, sitis Carthusianus. Aliter Hieronymus. Nuc inquam,tristatur anima mea ,& haec tristitia durabit usque ad mortem. Assumpsit autem hanc tristitiam ut verus homo
487쪽
sbisse intelligeretur, bene intelligens quanta mala
passurus esset non stupore mentis dc parvipendens: exemplum nobis pretbens non esse desperandum quoties in graues animi anxietates inciderimus deniq;, & noxiam omne tristiti incrupulosam cordis anxietatem atque tristitiam i nobis ausurret, salubrem vero tristitiam veramque laetitiam largiaretur, ac ignoscere nobis posset quoties solum tristitia eum offenderemus. Annotarui hunc locum Veteres cotra Arrianos, & Apollinanistas humana animam in Christo negantes.sustinete hie, id est manete simul hoc Ioeo, ubi congregati sunt octo reliqui Apostoli: Nam postea inuenit Apostolos omnes simul: dc quod sequitur, Vigilate mecum, ita hoc tribus dicit ut ad omnestamen referatur : quemadmodum magistratui interdum aliquid dicitur quod ad omnes tamen pertinet ciues. Vnde Lucas dicit omnibus dictu esse:
Orate ne intretis in tetationem. Sensius autem est,
Ego ia vigilaturus sum, & in orando labor aturus, magno mihi erit solatio si & vos habeam mecum simul vigilates, laborantes ac ora lates solet enim labor videri leuior quoties alius simul nobiscum laborat . Dignatus est autem Desia inus consolationem aliquam ab Apostolis quaerere, quam tamen sciebat se non habiturum , propter nos Videlicet qui commerueramus in aerunis ac tristitia nostra nulla inuenire cosolatione. Malum aute nostram
repulsam passus assiimpsit ut bonum nobis sitium comunicaret: atque ita impletu est quod ait psalmista : Sustinui qui simul contristaretur & non sirit qui consblaretur&no inueni. Quamuis enim tristes essent Apostoli carnalis tamen erat eorum tristitia,que adeo Christum non consolabatur, Ut magis etiam cotristaret. Simili de causa hospitium aliquando a Samaritanis petiit cum sciret se non recipien-
488쪽
recipiendum. Nemo igitur eum consolatus est,ut sciremus eum solum redemptorem esse nostrum,
solum Christum esse qui nos a peccatis nostris liberaret, qui poenam peccatis nostris debitam sustinuerit. x t pr resius humum.spatium explicat Lucas Quantus est,inquit,iactus Unius lapidis. Procidit in facicni suam, in signum magnae linmilitatis α reuerentiae. Exteriora haec signa, casus in terram, tunsio pectoris,genufectiones, ac similia hactenus in orationibus sunt adhibenda , quatenus seruiunt ad inflammandum oesiderium nostrum, mentemq; in maiorem erga Deum reueretiam , ocatentionem excitandam , quemadmodum adhiberi debent & verba: qua de re vide Augustinum epistol. ad Probam,quae est de orando Deo. orans. dicendin Cur Christus orarit duas causas assignat D.Thomas parte 3.quaest. 23. Nimirum ut orienderet se esse 1 patre prosectum,& orandi nobis exemplum daret: Tertiam assignat Damascenus, Ut nos faceret orantes,seu Vt nobis orandi mereretur
Pater mistro'bile est, Hac oratione, expressit Christus desiderium sensualitatis,& naturalis Voluntatis, quae mortem mundum se consideriatam, non potest non refugere ,& exhorrescere . Rationes cur Christus sic orauerit assignat B. Thomas loco stipra citato M. r. Praeter illas est & alia, ut qui nimirum pro sua reuerentia inomni oratione qua ex parte deliberatae rationis orauit, exauditus est, in aliqua oratione non exaudiretur,iuxta quod dicit Psalmista Clamabo per diem& non exaudies: ut dii no exauditur exaudiri dignissimus, nos qui Verh indigni eramus exaudiri,propter eu exaudiremur. Sensiis igitur est: oro pater, ut amarii istud poculum passionis ac mortis imminentis a me auferatur, ut ne gustem illud : nam hunc esse sensiim
489쪽
satis intelligitur ex secunda oratione, quae eadem est cum prima. Quia verb sciebat Christus patrem
Velle,ut mortem pro humano genere pateretur,no
simpliciter orauit,sed adiecit conditionem,si ponsibile est:non quasi patri aliquid foret impossibile, cum apud Marcii dicat Omnia tibi possibilia sunt, sed hac conditione patris voluntatem significans, id enim patri possibile est quod fieri voluerit. Vnde clarius Lucas pro eo quod est apud Matthaeum si possibile est,posuit, si vis agit enim de possibilitate non simpliciter, sed quae conueniat,considerata etiam Dei voluntate. Epiphanius lib. Ancho ratus quintam huius orationis causam assignat: ut videlicet diabolus videns Christum deprecantem mortem, non aliud qu ira hominem esse putaret, atque ita non vereretur Iudaeos in mortem etiam
impellere. Vbi obseruabis diabolum sibijpsi causam fuisse cur dominationem super homines proderet . Magna est autem Empnasis in eo quod dicit: Pater mi r Vnde apud Marcum geminatur patris vocabulum, Abba, pater. Vocula,mi, significat solum ipsum naturalem esse Dei patris
filium. Verunt amen non se ut No. Ex vehementi affectu imperfecta est secunda haec orationis pars,sic co-plenda. Veruntamen non fiat sicut ego Volo, quasi dicat, quia scio te nolle ut transeat a me e lix iste, peto ut non fiat quod ego humana natu tali μ sensitiva voluntate volo, sed 'cut tuuis voluntate diuina.
Hinc intelligitur non dixisse Christum , si ponsibile est, vel si vis , ignorantia diuinae Voluntatis , sed ad complendam orationem ex parte naturalis Voluntatis prolatam: secunda haec Domini orationis pars profecta est ex parte deliberatae r
tionis, qua Christus passionem suam considera-
490쪽
bat quatenus sutura erat humani generis r demptio. Hoc loco conuincitur duas suisse in Christo
Voluntates, Vnam diuinam, quam habet cum patre dc spiritu sancto communem , alteram humanam & creatam, qua idem semper cum Deo patre volebat, quatenus deliberativa erat di rationis, non idem quatenus naturaliter agebat, dc Versabatur circa res, non secundum omnes suas
circumstantias , sed secundum se & simpliciter
apprehensas: nunquam tamen Voluntates istae inter se suerunt contrariae, id quod in sexta uniuersali Synodo Constantinopolitana determinatum suit, lege determinationem Concilij actione 17. Doctissimam item Epistolam Romani Concilii insieriam sextae Synocii actioni η. Idem dc antea determinatum suit in synodo quingentoru quinque Episcoporum Roniae a Martino primo celebrata , qui eius dogmatis gratia martyrio etiam fuit coronatus. Vide dc Damascenum lib. tertio capite decimosexto dc multis sequentibus. Eiundem quoque huius argumenti opusculum. Reiiciendum ergo est quod habet Pseudocvrillus de miraculis beati Hieronymi, ubi ait haereticum esse assirmare duas fuisse in Christo voluntates, ae Hieronymum sensisse unicam in eo fuisse voluntatem , Cyrillum quoque Episcopum Hiero- solumitanum , cum librum illi inscriptum citet Agatho pontifex planὸ contrarium asseren
at uenit ad discipuBs suos, re inuenit eos dormient x , ad Undecim videlicet . Verba praesentissimi temporis . E t dicit P etro tanquam qui praecaeteris plura pollicitus ibisset. sis non potuisti , sie enim legendum sectindum Hieronumia dc Chrysostomum. Loquitur autem Petro tanqua primo, IIa ac su-