In sanctum Iesu Christi Euangelium secundum Matthaeum commentarius. Authore D. Ioanne Hesselio Louaniensi, ...

발행: 1572년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

IN MATTHAEI -

nondum admissum extenuet, ac intellectum obscuret, ne sceleris turpitudinem videat,scelere autem perpetrato,turpitudine eius ob oculos ponit, atque obtenebrat,& obscurat intellectum,ne aliud praeter peccati malitiam,& turpitudinem consideret,atque hoc pacto ad desperationem adigit. Retu- Et Io. argenteos principibus sacerdotu. Restituit iniquum

pretium per quod eum spiritu sancto dirigente iu-8. 1tum confitetur, iuxta illud Ioannis: Quis arguet

me de peccato &c. Quidad nor.tu uideris. Hoc dixerunt a diabolo instigati: & sic Iudam ad desperationem adigebant.Hoc enim primu esse solet quod impij retribuunt socijs suis,qui cum ipsis peccauerunt:derident eos dum sim dilapidauem ac in magna sunt anxietate constituti.Tu Videris ergo, nostra non refert tui: si peccasti, cura Ut peccatum tuum corrigas : Docemur hic dum tristes sumus& anxij, non ad socios quibuscum peccauimus, sed ad pios & prudentes viros, De ue timentes esse cosugiendu. Si enim inscelix hic Iudas sic se coram Apostolis, vel alijs Christi discipulis, imo matre eius Maria, sicut coram impijs humilias.set, aliud consilium accepisset, imo si ad vinctum ipsum Iesiim confugisset spe veniae, fuisset ere .sem. itide eius. o putat Iuda mortuit ante Christum quare ras. Domi. Videtur sacerdotibus, & senioribus occupatis ad occidendum Dominum retulisse triginta arge teOS. At proiectis argenteis in templa, tanquam in pio loco,Volebat enim iniquam pecuniam restititere. χ A biens laqueo se suspendit, ubi longἡ grauius quam cuDeum tradidit,peccauit: Et pensus crepuit mediuso effusa sunt omnia viscera eius.Tunc com-

ε' pletu est illud Psal In hoc cognoui,id est,alioscognoscere feci quod voluisti, ici est,dilexisti me,quia inimicus meus Iudas ,no gaudebit super me, neq; populus Iudaicus Iudas enim post traditu Christulanta

512쪽

tanta tristitia directus sui ut seipsum occiderit,&Iudaei ex signis iactis in morte Christi; α post mortem utqueadeo perterriti, & consternati per Apostolos, varijsque perturbationibus exagitati suerunt, ut dixerint, Quid faciemus viri Patrest Ad π.t.

Non licet eos mittere in C orbonam. Corbona significat

donum & hic ponitur pro gazoph vlacio, miram sanE sanctitate hie simularunt quod non ausi erant mittere pretium quo Christum emerant cum alijs

donis in arcam, cum tame non exhorrueriit eum crucifigere. c onsessio autem inito emerunt ex illis agrumβ-gusi,quasi hanc pecuniam expedentes, in pios usus in eleemosyna scilicet ut pauperes & peregrini locum haberent in quo sepelirentur. Sed Deo sic dirigente cessit hoc ad aeternum impietatis eorum monumentum, dum enim Iudae suspensio omnibus in Hierusalem hinitantibus nota facta est,eu que argenteos proiecisse in templo scirent, omnes nouerunt & Christum pro triginta argenteis ab ipi traditu esse . P ropter hoc uocatus est ager ibis A cetidem, e est ager sanguinis, quia triginta argeteis quibus emptus fuit sanguis Christi,emptus est & ager ille. v ich ad hodiernum diem, quo scilicet ego M atthgus hunc librum scribo. Tune impletum est quod dictum est comme.

per Ieremiam Prophetam,dicentem: Et a ceperunt lo .arge

genteos pretium appretiati. id est, empti a filiis istaei. 1d. est,a Iuda Mut constituit, id est dixit, mihi Ieremiae, nominus. Et quia istud in Ieremia non legitur ideo laborant hic Commetatores. Hieronymus dupliciter se expedit Primu intelligit istud esse sumptu ex apocrypho Ieremiae, quod tamen in parte nae Matthaeus sciuit non esse apocryphum. Scripsisse autem Ieremiam, plura quam nos habeamus patet ex libro Machab. Secudo putat istud sumptum esse ex Zacharia Propheta. & Euangelistam citasse sensum,non verba Prophetae :Et hoc putat probabilius.

513쪽

IN MATTHAEI

bilius. Iuxta hanc explicationem, mendosus esset textus Matthaei , dc nomen Ieremiae omitti deberet , dc legi per Zacliariam Prophetam) vel

simpliciter per Prophetam, Zachariae Undecimo, istud habetur , quantum ad senim ἴ quod enim Christus dicitur ibi proiecisse 3o. argenteos in domo Domini, id est, in templo hactenus Verum est , quia curauit , ut eos Iudas proijceret in templo, instinctu , & directione sua. od vero textus noster habet ad statuarium, Hieronymus dicit a se quondam ita verseni, sed postea se cognouisse vocem esie ambiguam; & putat sic transferendum esse, Proijce ad figulum a & quanquam interpretetur figulum illum esse Deum,non fuerit tamen improbabile per figulum hominem intelligere cuius agrum emerunt 3 o. argenteis ut sit sensiis Zachariae: Proieci 3o. argenteos in domo Domini ad figulum, id est, ut peruenirent ad manus figuli. Augustinus vero omnino putat legendum esse nomen Hieremiae, & dupliciter se expedit. Primo,ut iste locus iumptus sit ex Zacharia Propheta,tribuatur tamen Ieremiae propter v nitatem spiritus in omnibus sanctis Prophetis,qui ita eos direxit,ut magis inter se consentiant,quam si omnia dicta eorum,uno,uniusque ore d cerentur. Et ideo quaecunque per eos dixit Spiritus sanctus, ct singula sunt omnium, & omnia singulorum. Secundo dicit Ieremiae caput tricesimum secundum citari,ubi Ieremias legitur emi se agrum semedecim stateribus argenteis, & misisse librum emptionis in vas fictile,rion quidem secundu sensum literatem,sed secundum senim mysticu,quia scilicet ageremptus a Ieremia idem significat quod ager hic figuli,4 Iudeis emptus, ut hic dicatur impletum quod a Ieremia factum dicitur,qsa ibi factum est signum illius rei quae etiam hic signifi

catur.

514쪽

CAP. VIGESIMUM SEPT. .

catur oc serie i7. stateres apud Ieremi ,3o. argenteos valent,quorum hic fit mentio. Significat autem ager figuli emptus in sepulturam peregrinorum pretio sanguinis Christi anguine Christi emi

requiem eorum aeternam, Qui in hoc taculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum. Peremptionem vero agri apud Ieremiam significatur, quod liberati de captiuitate habitarent in terra sua possidentes agros, siue terram, de qua ait Cris. Mat. Christus: Mites possidebui terram, id est,regnum coeleste. Iesus autem stetit ante P raesidem. Cum adductus fuit Dominus ad aulam Pilati, non introierunt Iudaei domum Pilati, sed Pilatus exivit ad eos, & videns Iesum astare vinctum tanquam ab eis condemnatum interrogauit eos : Quam accusati nem assertis aduersus hominem hunc. Responderunt, si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, S dixit Pilatus accipite eum Vos, Responderunt, nobis non licet interficere quemquam . Haec narrat solus Ioannes . Deinde cum viderent Pilatum nolle Christum condemnare causa non cognita, coeperunt accusare de tribus. Primo de stibversione gentis . Secundis de prohibitione tributorum, dc tertio quod se regem diceret. Subuersis rem gentis non admodum cu- .rauit Pilatus parusiaciens Iudaicam legem, ser Marib. ix. cundum Vero crimen sciebat ab eis confictum, quia quando tentatus est Christus de quaestione tributi , aderant Herodiani , qui eius reseponsum ad Pilatum retulerunt . Fuisse autem

illos ministros Pilati vel familiares satis patet ex Luca , qui dicit insidiatores ad Christum zo. missos, ut caperent eum in sermone , & traderent eum principatui Sc potestati praesidis, id est. Pilato.Tertium crimen, quia dixerat se regem aliquo

515쪽

ΙN MATTHAEI

siquousque Pilatu movit. Poterat enim hoc verigere in detrimetum imperij Caesaris Tyberij m gistri & domini sui. Vocauit igitur Iesum in praetorium,ut ait Ioannes, interrogauit eum. Tu es Rex I udaeorum, Horum verboru meminerunt & caeteri

tres Euangelista. Duit iἰa resu a temetipso hoc di- eis an alii tibi dixerunt demes Respondit Pilatus quasi indignans. Nunquid ego Iudaeus sum , gens tua,& pontifices tui tradiderunt te mihi,quid seci-stdRespondit Iesus regnum meum non est de hoe mundo,dixit itaque ei Pilatus,ergo Rex es tesRespondit Iesus.Tu dicis quia rex sum ego,quae Verba posuerunt . Euangelistae. Et subdit Christus: exponens regnum suum esse regnu iustitiae& veritatis, & mysticum: Ego in hoc natus sum, & ad L μμ αδ- hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam φήην 13 veritati,& omnis qui est ex veritate audit vocem meam. Dicit ei Pilatus quid est Veritas'quae quae stio potest etiam intelligi a deridente esse prolata, dc cum hoc dixisset,iterum exivit ad Iudaeos,& dixit eis Ego nulla inuenio in eo causam: Hoc apud Ioannem,& Lucam:At illi inualescebant,dicentes: Commouit populum,&c. quod usque ad reditum Christi ab Herode, seu usque ad particulam illam inclusiui & illusum veste alba remisit ad Pilatum, ponit solus Lucas. Apud Pilatum in multis adhuc accusatus fiuit,& nihil respondit. Tune dicit illi pila.

tus. Non audis quanta aduersum te dicunt testimonia, id est. Non respondes quicquam' vides in quatis te accusant' Et non respondit ei ad ullam uerbum, ita ut miraretur praesies vehementer.Et haec interrogatio Pilati secta est ris coram Iudaeis sicut ex Luca clarum evadit. Deinde Pilatus conuocauit Principes sacerdotum&Magistratus,& plebem,& dixit ad illN. Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, & ecce coram vobis interrogans nullam

516쪽

CAP. VIGESIMUM SEPT. 1

eausam,id est crime inuenio in homine isto,ex his in quibus eii accusatis .Sed neq; Herodes,nam remin vos ad illum & ecce nihil dignsim morte actu est illi. Emendatu ergo illu dimitta. Hoc apud solii Luca legitur. Incidebat enim Pilato cosilium satisfaciedi surori Iudaeoru per flagellatione Christi, sed antequa Christia flagellaret incidit ei longὁ couenientior ut ipsi videbatur,modus dimittendi Christu, nepe per consuetudine in Paschate reum mortis quecunq; petijssent plebari dimittεdi. Qua consuetudine introduxerat Romani ad capiadam gratiam populi, quali ipsi eoriura sacra & solennitates magni iecisset. Igitur dixit Pilatus eis. Rue vutitis dimittam uobis,quasi dicat: hanc ego consuetudinem instingam nisi unum ex duobus eligatis, vesnarrabam,vel resum, qui dicitur christus. sciebat enim quod

per inuidiam tradidi fient eum. Pontifices autem & seniores persuaserunt populo. Vt peterent Barrabam Cum igitur turba consultaste ac persuasa esse ut peteret sibi donari Barrabam, venit ad Pilatum,ut antiquam semet consuetudinem postulans. Hoe Narciis Respondit igitur Pilatus. Quem vultis de eq.is. duobus dimittg Hoc Matthaeus: Regem Iudaeo rum'hoc Marcus. Exclamauit uniuersa turba non hunc,sed Barraba quod omnes Euangelistae con-

se iter habent) Respondit Pilatus, Quid igitur

faciam de Iesu, qui dicitur Christus. Dicunt omnes crucifigatur.ait illis Praeses.Quid enim malefecit. At illi magis clamaba dicentes crucifigatur. Hoc duo priores Euangelistae, Matthaeus,& Ma cus,dc ex parte Lucas. Respondit Pilatus. Nullam causam mortis inuenio in eo. Corripia ergo illum& dimittam hoc Lucasi redijtenim Pilatus tune ad priorem conceptum de flagellatione Christi,duvideret non successisse consilium de dimittendo Christo per consuetudine paschale. Tunc ergo apprehem

517쪽

IN MATTHAEI

prehedit Pilatus Iesum & flagellauit,sicut late prosequitur Ioannes, qui multa dicta hinc inde ponit usq; ad parte illa. No habemus rege nisi Caesare. Sedete aut illo pro tribunali misit uxor ad eu, dc Iauit manus cora populo, clamatula est a Iudaeis S guis ei' super nos & super,&c quet ponit sol' Ma

thaeus tunc dixit eis: Ecce rex vester, sicut late prosequitur Ioanes. Tunc dimi fit eu crucifigendii. Hic est ordo Euangelistarii. Iesus aute interea stetit tanquam reus,& iudicandus intus in praetorio. Dicit illi iesus, non statim, sed multis interpositis.

te Leat testimonia. id est,sic te geris quasi non accusareris,aduerte quanta scelera tibi imponant, quot ptestibus te conuincant ; quocirca purga te , α

causam tuam seue. E t non re,ondit ei ad ullum uerbum, ita ut miraretur Pr eses vehementer . Mirabatur Praeses Pilatus eius constantiam,quod tam imperturbatae mentis esset , ut non conaretur repellere mortem,

praesertim cum sciret ipsum esse doctorem legis, aded eloquentem, ut responsione sua facillimό posset accusationes omnium infringere. Istud autem factum est, Vt omnes agnoscerent Christum volutarie,nsi inuite subiisse morte qui enim inuiti occiduntur,etiast maxime meriti sint morte,muItas solent adserre 'excusationes , ct suppliciter pro mitigatione sentetiae iudices rogare. Per diem autem solennem scilicet circa tempus paschale. Consueuerat praesera dim:ttere. scilicet plebeis popularibus ij enim gaudet huiusmodi priuilegijs instenem vineium, scelere,& rnalitia infime,& notum: mii dicebatur narrabas hic erat seditiosus,& in seditione homicidiu, seu latrocinium perpetrarat , totam cpperturbaue- .rat ciuitatem . Barrabas interpretari solet in io itHieron vinus filius matris eorti, & hoc bene quaadrat huic historiae. Est enim mater Iudaeo ii diabolus

518쪽

CAP. VIGESIMVN SEPT. sis bolus, vel Antichristus: Sicut igitur pro filio Dei,

filiu diaboli elegerunt, ita nuc no Deus,sed.diabolus est mater eo ,non Christus,sed Antichristus. Coirentis ergo illis. Couocauerat enim populia Pilatus ad istud proponendu studio Christu liberadi. Deus aut ad noc direxit Pilati desideriu,ut manifestior fieret impietas Iudaeo ii,qui latrone & homi cida uiuere maluerul,qua authore virq,qui auserebat languores corporis & animae. Pilatus aut ipsos putabat certo electuros Christu,eumq; etsi nocente probassent) nullo pacto coparandii esse Barrabae in malo. Qui diicitur c Mutiust. ab accusatorib . Alij

loco Christi ponut Rex Iudio ii quod teste Curiironice legedii est quasi Pilat' voluerit risu Iudaeoru rabie mitigare. Notat hic Chrysb. ordine inuersum suisse. Napetitio pro codenatis ilet esse plebis dc concessio principis, nunc vero princeps petijt a plebe,& plebs semeiter res odit. s ciebat enim quod per inuidia tradidi siet eu Euagellita causam reddit cur Pilatus ta suerit sollicitus ad Christu liberandii quia Vcet. sciebat quod no propter aliquod cri me,sed λ-la adducti 4nuidia tradidissent eu . Inuidebat Christo oes sere etia plebei, praecipith tamen summisa cerdotes. Vnde Marc. De eis tantu loquitur,dices: Sciebataut quod per inuidia tradidissent es,summi sacerdotes plebei inuidebat Christo , quod cu homo pauper esset, ct fili us, ut apparebat, fabri,sic aboibus glorificaretur. Inuidebant sacerdotes quod

totus populus sequeretur eius doctrina,& celebraret eius miracula Dicunt enim. Ecce totus naudus post eum abit. sedente autem illo pro tribunali m sit uxor eius ad eum. Ad declarandum quanta mouerint Pil

tum ad liberadum Christum,& quot modis Iudqi reuocati Jnt ab hoc scelere . rurina, quot modis Christi innocetia probata sit adiligitur haec de uxore Pilati histor. Deo dirigete aut venit hic nucius ab v-

519쪽

IN MATTHAEI

ab uxore quando sedebat pro tribunali Pilatus, ut omnibus innotesceret istud nuntium,& valde verisimile est quod Pilatus potulo aperuerit si per

Iiteras expositum ei siti si vero viva voce,tunc omnes astantes audiuertit. v ibit tibi er iusto illi. Non agas quicquam contra iustum illum, M ulta enim passa sum. Multa terriculamenta multas minas. Per vi sum in somnis propter eum, ut eius impediatur Occisio pertuli. In somnijs,& visionibus gentilis uxor intellexi quod Iudaei vigilantes nec credere, nec intelligere voluerimi. Ideo autem potius datum est somnium istud uxori,quam Pilato,quia Vt ait Chrysostomus) sorti Pilatus non retulisset som- nium. Ideo ergo mulier vidit, ut omnibus mam - sestaret.Ηieronymus,& Chrvsostomus a Deo di- ' eunt istud somnium seisse reuelatu mulieri genti li sicut Pharaoni,Nabuchodonoetor,& alijs gentilibus quandoque reuelata simi somnia I Deo . Quidam putant istud somnium uxori Pilati ve nisse I diabolo,quasi videlicet diabolus nunc de mum intelligens per Christum se spolia sita amissurum,sicut primum per mulierem mortem Intu terat,ita per mulierem voluerit Christum de moribus Iudaeorum liberare,ne per eius morte amit -

' ἔψ teret imperium. Sed quodam in loco dicit Christus venisse diabolum ad occidendum se,quanquantillum haberet in se mortis meritum. Et Augustinus Christit a diabolo occisum dicit ,& Leo si- militer de his loques asserit diabolu no intellexin se consilium misericordiae Dei, sed perstitisse iniurore suo,& instigasse eos ut eum ta crudeliter o ciderent. Principes autem sacerdotum persuaserunt popula.

ut peterent Barrabam, resum uero perderent. Notandum

hic quod omne genus hominum cooperatum est ad mortem Christi: Iudaei &. gentiles,Viri & mu - lieres nobiles & ignobiles sacerdotes & Laici, rectores

520쪽

CAP. VIGESIMUM SEPT. 1s ctores & subditi,docti & indocti, imo & pueri,ad

designandum nemine esse pro cuius peccatis Christus non sit mortuus, ct ad omne genus hominii peruenire fructum passionis eius. Quanto autem in excellentiori gradu fuerunt tanto magis egeriit

ad morte Christi,magis sacerdotes qua Laici, magis Iudaei qua Getiles, magis senatores qua plebei, ad designandit,quod quato quis grauius peccet,l to magis causa sit mortis Christi. A t illi dixerunt Ear. rabam. Vsque in hodiernum diem habent Iudaei, quod petiuerunt,nempe Barrabam,id est, latroni diabolum, & post Christi mortem adeo seditionibus,&latrocinijs studuerunt, ut a Romanis penitus euerterentur, & hactenus apud omnes gentes pateant caedibus,& direptionibus. naid igitur faciam de re' dicunt omnest plebaei, dc magistri cruci atur non simplicem mortem patiatur,sed crudelissima. At illi magis clamabant, crucifigatur . nullam reddentes

rationem, sed sicut seri leones sine ratione postu Hislantes crucifigi Iesum . Tunc illud impletum est: beat a secta est mihi haereditas mea quasi Leo in sylva,Et illud,fili j hominum dentes eorum arma, & sagit tae,& illud lingua eorum gladius acutus. v idem a tem P itatus quia nihil proficeret, Videlicet in studio liaberandi Christum,& tumultum quem latius explicat Ioannes crescere. Accepta aqua lavit manus cora

populo. ut ostenderet se immunem esse a scelere, &iniquissima caede Christi, eo quod quantum in se ibit ut putabat voluit Christum liberare. Innocens o sum a sanguine iusti huiu . Si o Pilate hic est iustus, dc potestatem ut dixisti in habes dimittendi eum,

quomodo non es nocens eum condemnando tu scis eum ex sola inuidia traditum,negligis reuel tionem diuinam uxori tuae prius sectam. Etsi in comparatione Iudaeorum videaris innocens, grauissimum est peccatum tuum , nec in hoc saeculo L L . euades

SEARCH

MENU NAVIGATION