Injustitia belli Austriaci contra catholicum Hispaniarum regem Philippum 5. gliscentis. Syntagma theologicojuridicum a fr. Benedicto de Noriega ..

발행: 1705년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

probare , ratificare , dc Observare; quia bene sciebant, legibus Infantes subjacere , maxime legibus cxpressta pro ipsis editis, εc rogatis. Rursus audierunt, exclusionem eamdem vim habiturana, sive approbasient,sive non, sive jurassent, sive jurare detrectasient ; ergo non sciebant , quod illa approbatio, ratificatio , dc jura-rmentum ipsis libera erant, in earum potestate physis di lega liter posita,& ab ea dependentia. Quis major inisubstantia , vel sub ntiatior error contingere potest quam putare necessariuin actum, qui liber est: credere, quod promittat id, quod sine promtilione exequi debet, cum non ita sit s Dicant quaeso adversarii ,di mulier fuisset adacta ad fidei ubendum pra marito ex eo , quod Iudex ipse assereret, teneri fidejubere jurare , imo seu fidei uisionem emitteret, sive non; bona dota

lia manere obnoxia creditori , de constante ex instru mento hoc errore , fidejuberet, promitteret, juraret,

juribus luis renuntiaret; subsisteret fideiussio i teneret juramentum liaud quaquam: quia fuisset substantiali

ter erronea, errore antecedente dante causam contra

ctui, S iuramentor M ubi is ervor , im S concinnitans dumtaxat , intervenit, contractus est nullus, juramentum irritum, .ut docet Suar.de jur . lib. l . cap. I a. Sancti. in Summ. lib. 3-can i I. num. qa. Filii uta tractis 2 s. cap. s. q. 'num. ἔ S. Sc I sq. Bonac. disp.prae-

282쪽

a6o Injustitia Belli Austriata

apud Ovidium excipiebat Cydippe contra promissia Acontio , incautὸque jurata , Sponsalia. Consilium prudenssue animisententia jurat: Et nisijudicii vincula nulla tenent.

223. Ex omnibus, quae contra hanc approbationem , ratificationem, di consensum hoc f. protulimus , deducitur , eam non posse renuntiationi aequi- pollere. Nam in renuntiatione renuntians active sia

habet quoad juris abdicationem λ approbans vero, ratificans, etiam in casu, quo foret utilis ratiliabitio &Observantiam jurans exclusionis ab alio factae, passi ves& ad summum, si utilis foret, approbatio aequi polleret renuntiationi purὸ personalis juris, non familiae, n6

descendentium. Sed ex hac ultima ratione, manifestis sime deducitur, praedictam approbationem, εc ratifica tionem, etiam accedente juramento, nec umbram re

nuntiationis gerere potuisse, ut consideranti patebit. S. IU.

Etiamsi approbatio jurata praedicta exelu nis

foret per aequipollentiam renuntiatio juris succedendi , non obesset Regi Caibolico. 226'. π Τ Idimus I. hujus partis, renuntiationem, emissam a Serenissima InfanteAnna,quam postea imitata est Serenissima Maria Theresia, solum . serri

283쪽

serri ad haereditatem paternam, maternamque, sub qua non cadit in Regnis successio, & quando caderet , debuisse Regem nostium Philippum succedereCarolo II. intestato, & fortiori titulo ex testamento ipsum ad se

cessionem vocanti. Propterea ab illa renuntiatione , , tanquam extra praesentem controversiam, supersedendo: quaesivimus cum adversariis in pactis nuptialibus . per eosdem allegatis aliam renuntiationem juris succedendi, de nihil invenimus praeter exclusionem illam , de qua in Superioribus actum est, quam nec formali-rer,nec per aequipollentiam censeri debere renuntiationem ex ibidem dictis, ni nos nostra decipiat opinio

satis superque constat.Sed quia justitia Regis Catholici non his implicatur quisquiliis, morem ipsis gerere duxi, & hanc approbationena, Sc ratificationem juramento firmatam gratis aequi pollentem renutiationem juris succedendi deinceps dicam. De hac ergo admissa renuntiatione, jam nobis sermo est, eamque Regis nostri successioncm minime incommodare posse statuimus.

a 27. Enim vero, parentum renuntiatio utcum

que concepta in his successionibus, quae competunt j re sanguinis, & ex populi dono, qualis ex Superioribus constat, quod sit successio Regnorum Hispanam Monarchiam constituentium, nequit liberis, ic ulte- . , rioribus descendentibus impedimento esse ; quin stotempore veniant jure suo, non jure genitoris, cui supponimus renuntiatum in ad successionem 3 poterit ergo sς

284쪽

261 Iniustitia Telli Auflpia ei genitor renuntians sibi obesse , quia quisque potest juri

suo cedere ; posset & filiis nascituris, si ante corum or- . tum a sequenti in gradu laccessio fuisset occupata; non enim debet de una in aliam lineam migrare, sed postquam unam ingressa est, nisi ea prorsus extincta, aliam non ingredipur ; minime veru obesse poterit filiis natis. antequam sicquens in gradu succςwionem Occurasset . , Hoc ,.quod in supςrioribuus innuimus , hic fusius pro-ihandum. Primo quidem les ali ratione, postea Doctorum suffragiis. , , , ' .i a 28. Ratio legalis est, quia. parentes juri suo pro se ,-posteris renuntiantes, illud posteror uni. jus renunti re possunt, quod ab eis in ipsos derivaret , non, quod aliunde illis veniret : illud enim , quod aliunde venit, curn non sit in patre , nes in re, nec in spe, sub. abdicationς sta caderς nequit: poterit ne renuntiatior . ne sua genitor impedire ne transeat ad filios jus legitimae maternae ' si hoc non a patre in filios , sed a derivat, quomodo impedire poterit Qui rumpit aquε- ductum in proprio sundo constructum, potest quidem impedire , pe aquati, quae per illum gquae uiruum..de curreret, sontem influat ; scd si ex alia scaturigiης aqua in eumdem lantem colafluebat, u que notat impediret . sua intercisione ; quin ex alia vena aqua in fonx in denrivaret. Cum ergo ius successi'nis non transegi. per ρο- tres ad filios, *4, sine intermedio canali, so immuniete ur a lege i yel a pacto icto cum primo Rege i pMM

285쪽

Contra Catb.m p. Regem Philippum V. a 6 3seratur ; non tamen impedit, ne transeat , qui no ab ipso , sed a lege habuerunt jus succedendi tam immediate, qtiam ipse. - 2as. Hanc rationem confirmat singularissima illa deciso leg. 3 .de interdict. religat.γ deportat. quam satis opportune, ut moris habet, induxit excultissimus D. Regens Biscard. Eum,qui Civitatem amitteret in'.quit Iurisconsultus nibi ali jiaris adimere liberis, nisi quos ab ias venturum QEt ad eos,flinteflatus imciυitate moreretur, Me est baereditatem vero non a patre ineda genere, a Civitate , a rerum natura tribuerentur , ea manere eis incolumia. Itaqquetr fatres fatribus fore legitimos baredes

renatorum tutelas, in baereditates habitu/os; non enim beetatrem,sed majores eis dedisse. Praeclare sanὸ. Tam peripicuam, laerisiis invὰ decisionem, qui cavillis deflectere vellet, nodum quaereret in scirpo . aio. Authoritas a praecipuis Iurisconsultis peti posset; sed ne molesti simus in re nimium obvia, unum transcribam plures refitentem DLudovicum Molina. lib. I.de Primogen.cap.6.num. I. Imo. inquit mee poterit primogenitus Majoratum cedere secun genito seu subsequenti in ρνadu in praejudicium siliorum , ac defendentium suorum, qui natisunt, vel etiam na sciturorum, quod probatur ex text. in cap. I. 6.boc qui que.desuecessud.ubigisse. in communiter Scribentes boc notant. I in leg. is potes,1 de acquirend. ba- radit. Decius.ς--.- 3 .num,as.in co=V 46s , s

286쪽

etimsqruentib. Tiraquec de Primogen. q. 26. num. s. Burg. de Pace in ditio Prosm. num. 96. Uni alterum adjungo Ludovicum Molina , Theologum illum cel berrimum, qui disp. 62q. num. 7. de just.& jure subscribit, his verbis. .ndo primogenitus renutiaretDecessioni in favorem secundogeniti, tunc ea renuntiatio , seu cessis successonis Majoratus ipsipraejudiearet ,

uccederetsecun genitus Sed paulo post iubdit. Caeterum siprimogenitus liberos baberet tempore talis renuntiationis, velpostea illos procrearet , illa no/ea,

posset illis praejudicare: Et hoc verum est etiam si proso, oc liberis renuntiaret, ut tradunt Praepost. Loilred. de alii apud Othoman.p es eumdem Biscard. T. -- 23 I. Nec adversias hanc certissimam doctrinam

argumentum fieri potest ex eo , quod filia renuntians paternae haereditati sub juramento pro se , N posteris sitis, non habeat ad paterna bona regressum. ex cap. A Umvis patium.dep-s, nec etiam filii ejus, quando renuntians diem obierit extremum post patrem, in cujus favorem renuntiavit,quod tanquam certissimum tradit Covarr.reteist. laudata in cap. praediist. p. s. 3. n. 7. Ex hoc namque vel principio, vel exemplo colligi nequit , quod si filia renuntians successioni Regni vel Majoratus, patri, cui renuntiavit, supervixerit,nec ipsa, nec ejus posteri possint ad iuccessionem sive Avi, si ve Avunculi admitti, ut contingit in specie nostra .. Nam est longum patensque in utroque casu discrimen. In casu renuntiationis haereditatis paternae filia abdicat. ' a se

287쪽

contra Catb.Ηisp.Regem Pbilippum V. 26 sse jus, quod ex ipsa ad filios , & potieros derivaret ;unde cum filii ejus recipi ad successionem non possint, nisi jure matris, & haec , si patri supervivat , propter abdicationem si tam recipi nequeat ; consequens est , quod nec filii recipiantur, matre exclusa. Nec mirum es ait praefatus insignis surisconsultius quodjuramentum boc in easi non tantum me t-, est pν udicet juranti sed etiam ejus baredibus: eum tamen. textus bis, in cap. cum contingat.detur, jurand. boc praecipue considerat Perim , nempe juramentum istud minime in

-alterius praejudicium, aut detrimentum tendere. Nam bαressibus ex propria natura vis contractus , . ea . Llionis per juramentum validae nocet omninosius autem, etiamsi heredes non sint, nocet ipsa itidem pactio

dum iure ipsius matris admitti volunt , nec ex alio possunt ad Avi baereditatem jussabere r mater autem. juramento est pacto exclusa quidem s. Oppositum e regione accidit in successionibus convenientibus jure

sanguinis. Quia cum filii proprium jus habeant , sibi

no0 a matre derivans , sed legis beneficio conveniens; quantumque mater renuntiet sub iuramento pro se,

posteris suis, ipsis, quoad illud jus, nocere nequit;quia id saeto sito eis praeripere posset , quod ab ea ipsis veniret, non quod aliunde, cum hoc sub ejus potestate non sit: ia juramentum si hoc jus respectaret , ut iniquum, dein tertii praejudiciu a emissum, nulliusJoboris esset. In cujusti discriminis luculentiorem confirmationem reducenda in memoliam sint egregia illa Grqtii verba Ll pari.

288쪽

parr. praecedenti S. VIlI. In limati fuere ne patris factum noeere non poteβ hberis natis , quia μαι atque existere caeperuns ui proprium eis quaesitum est eae lege,sed neque ninituris, qma impedire non potests, quin ad illas quoquesuo tempore juι pertineat ex populi Mos. 23 a. Sed opportunὸ poterunt Austriaci replicare. Esto mater renuntians successioni etiam sub juramento , non positi siliis nocere venientibus, & vocatis jure proprio ', quia nequit impedire, quin suo tempore legis, vel Reipublicae dono jus ipsis competat, aut communicetur: poterit tamen consentire Reipublicae disponenti, quod filiis ex ea nascituris rus suo tempore non derivet: cum enim Respublica sit quae jus dat pri- 'mi Regis posteris, statim ac nascuntur: ipsa poterit ex causa publica illud jus praeripere, si mater, cujus interest, ne posteritas sua illo jure destituatur, consentiat: Id quod idem praelaudatus Grotius statim sit unxit,& nos adrnissimus pari.praecedenti S. X. ubi ejus verba transcripsimus . Sed in cassi nostro sic se res habet: siquidem, Reges Catholici ex causa publica elicuerunt a praedictis Serenissimis Infantibus approbationem, Beconsensum exclusionis sitae posteritatis, quam ipsi no- mine Reipublicae statuere potuerunt, tanquam capita illius ministerialia: & ad omnem firmitatem praedicta . exclusio lege a Republica lata in Comitiis Matritensibus celebratis anno ISI 8. statuta,& rogata fuit: Igitur in casu praesenti, ex specialibus his motivis, substineri

289쪽

debet renuntiatio Seremssiimarum insentium pro se, M suis posteris , descendentibus , saltem ut consensus v iide praestitus Reipublicae ad derogandum juriposterorum, lege rogata. a 33. Nec vim hujus dissicultatis evacuabit,si quis dicat, ex ea ad summum haberi, solum substinendam renuntiationem Serenissimae Annae, non vero Serenis simae Maria: Theresiae, a qua proximius Rex Catholicus descendit,-cujus ratione proximius cum Carolo II.conjungitur linea, & gradu: ex eo discrimine, quo dexclusio, aut renuntiatio Serenissimae Annae sulti . Comitiis illis lege lata admissa, & ejus posteritas exclusa; at vero renuntiatio Sereni stimae Theresiae nunquam fuit per Rempublicam approbata , nec super ea substimenda,vel non,celebrata comitia. Non inquam haec discriminis ratio, esto verissima sit, sussiciens est, vim iblius replicae infirmare. Qina cum utraque renuntiatio

ex eisdem causis omnino fusta fit trit, N eisdem serὰ verbis, casus nedum est similis, sed idem, cum sela indi viduali differentia renuntiantium; atque adeo nov. Reipublicae lege opus non erat, sed in priori hic casus etiam continebatur, comprehensivὸ: in his enim, quae sub legis, vel dispositionis ratione comprehenduntur, non fit interpretatio extensiva, sed coprehensiva, juxta doctrinam Bald. in M. xuammis.in prine. C.defideici quam amplectuntur Oldrad.cons. I 83. Calderin. cons . ut lite pend. & consit. I .de regular. Tiraqueil. leg. si

unquam .verbo.liberi. Ciae revocat. donat. num. 37.

290쪽

Roland. Uall.confa7.num.6.dc 7. Ideo hic posterior casus in illa lege censeri debet expressus; quia expressum est,quod sub ratione comprehenditur, licet verbis non exprimatur.per leg. Scio quaesitum J. de test. let si

individua differentia personarum, ut casus idem dicatur, quia illa non tollit summam utriusque casus sinuliat inem formalem, quam lmes ut identitatem consudertint: unde eleganter Bald.consit. Αο8. Aruidam C num-3.--μ- denis ate, venae. laudat, & sequitur Cardin. Husci ci . G num . lit. S. animadve- , quod licet simile non sit idem, tamen valdὸ simile idem reputatur. Quod mirum in modum congruit iis, quae Logici tradunt de identitatαὼ specifica, quae cum relativa sit, necessario distinctionem numericam, Se materialem extremorum desiderat, ut patet in Petro, & Paulo, qui sunt idem in natura humana, de specifica, non obstante distinctione materiali , di numerica . Cum ergo doctrinae citatae de identitate relata loquantur , alioquin nulla opus esset interpretatione ; quia absolutὸ idem , nequit esse expressiim, 'dcomissum , comprehensum , & non comprehensu- , quandoquidem contradictoria de eodem secundu

idem verificari nequeunt 3 deducitur , quod distinctio illa

SEARCH

MENU NAVIGATION