Injustitia belli Austriaci contra catholicum Hispaniarum regem Philippum 5. gliscentis. Syntagma theologicojuridicum a fr. Benedicto de Noriega ..

발행: 1705년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

68 Injustitia Belli

fuerunt,siquidem primos Germanorum impulsus rece dierunt armati. Bello tempus non deesset: videret, an 1ine bello ad optata posset pervenire: sin minus, lacertos moveat, si de jure non dubitat , Juxta sanum illud Euripidis documentum. VErbis id impetrabor,sin nequeo , manu. o. Iure gentium bellum denuntiandum, ante- uuam inseratur, persuadet inveteratus mos omnium nationum, quem Romani jus seciale dixerunt, apud ipsos tam religiose observatum, ut nullum bellum aggressivum justum reputarent,quod repetitio rerum,& dentinctatio non praecederet, uti monuit Cicer. lib.

a. off. At belli quidem aequitassanctissime sciati Populi Romani jure prascriptas. Ex quo inteIligi datur , nullum bellum esse justum, nisi quod, aut rebur

repetitis geratur, aut denumiatum ante sit,strni-ictum. Cui consonat quod in Iure Canonico cap. Iustum. 23.q. a. o D. Isidoro Hispalensi lib. I. Et tumo-log.transcribitur. J m bellum est, quod ex o geritur, rebus repetitis , aut propulsandorum bosium causa. Quod sane desumptum ut ex authographo videtur ex illa celebri, nunquamque satis commendata Coriolani sententia apud Dionys. Halicarnas. Si quιs non aliena cupiat inedsua postulet, atque tis non ιmpetratis, bellum mο- ,3d omnium conqeδione

92쪽

Contra Catb. Hi p. Regem Pbilippum V. 69

munera, de denunciandi formulae videri possunt apud Liv.lib. I . Decad.q. Aul. Gel l .nOct. Attic. cap. q.Cinci. lib. 3 .de re militar.Hugon. Grot.de j ur.belli,& pac. lib. 3.cap. 3. num. 7. illustratque Petrus Ara uiar .ad tit. de sagittar.num. Ioo. Brisen. lib. q. de formul.Osuald. ad Donetl. lib.q.cap. 2I . laudatos ab cruditi Simo Salmanticens nostro Vesperar. D. Emmanuel.GonZal.TelleZ. in cap.Sicut de jur. jur. nec antequam feciales , vel res populi repeterent, vel injuriae compensationem postularent, sed postquam non impetraverant, bellum denunciabant;quia cum bellum sit cruentissima rerum hominumque strages; illud Senecae, quod nos cordibus Christianorum Principum igneis charitatis notis impressum amamus 3 non est bomine prodige utendum; piissiimo humanitatis studio eorum animos pervasille videbatur.3 2. Nec satis est justitia cauis ut haec dispensetur indictio ; quia cum possibile sit, quod ille, in quem

bellum infertur, armis contendere recuset, paratus injurias siquas vel ipse, vel sui irrogarunt, sarcire, nec aliud aggressor contendere possit ; nisi sub injuriae larva velit offenserem abligurire, ut non semel contingit rerum alienarum helluonibus ; planὸ si arma non deponat, in humanitatem delinquit, ic homine pro dige uti desiderat. Cyrus, Xenophonte reserent cum armatus Armeniam pervenisset, repetiturus vectigal,

de militem sibi ex *dere debitum,sed a sqdifrago Rege denegatum, in limite substitit, nec cum posset ob

93쪽

o Iniustitia 'Belli Austriari

dus violatum, arina movere, aut cuiquam noceria permisit, priusquam denuo mitteret, qui tributum,

copias jure debitas exigerent. Humanius id exi mans, quam si ultra duceret, noli praedisens. 33. Nullum justius bellum, quam quod Israelitae

gesserunt adversus Palestinae Regulos ad vindicandas Civitates sibi a Deo donatas. Sed tamen Dominus Populum suum militaribus institutis erudiens Deuteronom. 1 o. versic. I o. hoc in aliis instillavit monitum.

Ρndo auesseris ad expugnandam civitatem, of res ei primum pacem, si receperit, e r aperuerit tibi ρομιas, cunctus populus, qui in ea est,fHabitur. 4asi

bellu ti etiam pro repetendis Civitatibus a Deo donatis non inferretur juste, nisi prius verbis transigi controversia tentaretur: nec jure posset fieri in resistentes militaris executio, quoadusque conscii propugnatores facti de jure expugnatorum, fronte perfitcta resistentes , rei fierent bellici furoris.1 q. Qui ad propulsandam injuriam bellum inseraret, quam paratus est omnimodis reparare, qui bello appetitur, procul dubio satisfactionem injuriae obtendit, sed eam non quaerit. Quid ergo aliud contendere videtur , quam insidias parare naturae, hominibus prodige uti Quis in universa Europa non detestatus est imprudentem juxta ac infelicem expeditionem Caroli audacis Burgundi in Helvetios' Paratos hi se exhibuerunt ad reparandam,si quq Romontio illata suerat, injuriam; omnem, quam cupere sciisset, satisfactionem

94쪽

praestandam Carolo. Hic e perverso nec eos audientia dignatus est ; sed nec Ludovico XII. Regi Christi inis simo, aliisque Principibus , qui ejus seroces conatus relinire tentarunt, aures porrigere: ut enim erat promptus ad iram, ad clementiam tardus, praetulit dubiam , sed cruentam internecionem satisfactioni certae , de pacificae Quo exitu fusus bis exercitus: ipseque caesim trucidatus injustitiae, & furoris pinas dedit ; ut in sua histor.describit Francus Sallustius Philippus Comines, vir priscis Historiographis componendus, cuivis aequandus'ex distertissimo Lipsit judicio. 1 1. Sed si Princeps jura, cogit tum, intentionem

bellum passuro non propalat , non exponit; quomodo vel rerum restitutionem, vel satisfactionem injuriae obtinere per media pacifica poterit Bellum est ultimum Principum injurias passorum perfugium: tentari prius caetera debent , etsi profutura non credantur, ad causae justitiam, & humanitatis auctarium. Si exitus non respondet, ει causae justitia explorata sit ue intentetur , in- , feratur bellum. Caeterum a bello incipere controversiam, prout contigit in bello Austriaco, perinde est ac a sententia litem, ab epilogo orationem exordiri. Vulgatum, sed rem continens, est illud commune pronuntiatum. Extrema primo nemo tentavit loco. Et tamen in praesentiarum fallere, experientia mqnemra .

95쪽

1 Injustitia Belli Austriaui

g. VII. Denunciatio belli iterum necessaria, quia ibellum eineutio judieii est. T Ec ex eo solum, quia bellum per antiphrasim bellum est, scilicet ingentium malorum s caturigo, indictio necessaria ab Authoribus aestimatur ; sed ex illo etiam capite , quod bellum executio judicii sit, de quidem plusquam capitalis, vastationibus, innocentium oppressionibus, virginum humiliationibus, incendiis, truculentia, sanguine, & horrore plena, denuntiationem subsequi debet. Porro denunciatio plus significat, quam belli solemnem publicationem : videlicet ea omnia, quae naturali jure ad con

Jistenti m legitimi judicii desiderantur. Cum eni

Princeps, qui auth citatem babet bellum inferendi,

earn obtineat, quia judex est , injuste procedet, quo . ties ea non praemiserit, quae jure naturae. legitim unata judicium constituunt. Idcirco nullo potest jure dispe-sari , quin, si injuriam se pastum credit, id injurianti

significet ; satisfactionem, aut rerum repetitionem urigeat, bellum comminans, si ipsi non satisfiat; adverse partis, si excipere gestiat, exceptiones audiat, ponderet , de privata seposita affectione, consideret: si relevantes sint; a sententia, & multo magis sententiae executione, quae bellum est, abstineat: si irrelevantes

96쪽

Contra Catb.Hi p. Regem milippum V.

fuerint ; reprobet, refutet, rejiciat. Sin pars adversata. respondere, aut excipere negligat ; eam in culpabili mora constituat, contumacem reddat, ut per contumaciam, injustitiae labe sententia contra reum inauriditum pronunciata, & acerbissimae executioni commissa, purgetur. Si praeposterὸ negotium tractetur,

quamquam alioquin, & ut loquuntur Philosophi materialiter causa justissima subsit ; judicium sermaliter injustissimum erit, quod pulchri innuebat Senec.in

mstatuit aliquid, parte inaudita altera ἰAEquum licet statuerit, baud aequus fuit rΗorum omnium excutiens motivorum vim, ac pondus P. Ludovicus Molina loc. superiori 6.laudato ean- idem profert nobiscum sententiam . Audiendae etianti sunt adversariorum rationes, modo cere,'sine

fraude agere melint. Etenim Princeps,qui bellum movet rationem judici abit circa adversarios in re gravissima, in qua nonforum agitur de re, propter quambesium movetur 3 sed etiam de caede multorum, gravi missique aliis malis alieri Reipublicae inferendis , quae proeul dubio multos etiam innoeentes eontingent. Iudex autem non ni prius explorata ,stperspectata causa, lieitepotessententiam ferre , in multominus eam executioni mandire: eoqueplus illi est trepidandum , num ea a perspectastis exploratasuesit, quo de re graviore agitur. Sanὸ remota hac denuntiatione, nullus reo convento superest defensioni locus in judi-

97쪽

cio ; ut de se patet. Quid, quaeso, potest tam clare juri

naturali resistere, quam reo desentionem denegaret Id habemus ex leg. ut vim justaeg. I .f.eum aristem. Τ si quadrupes paup. cvaeum interiae exception. probantque Simanc.de Catholi tit. 26.num. I. Farinac. quaestionib.criminalib.qu. 39.num. 8.Peguera in prax. lib. I I. cap.7. Antonin. Dian. in additioni b. ad 3. p. Et cum ea, quae juris naturalis sunt, a nullo Principe, quantumvis absoluto, & independenti immutari, mi nusq; abrogari possint.cap.Sunt quidem a s .q. l. cap.

Susceptis. de causea postes. in propriet. ibi. Nee nos aliquid possumus . Elicitur apertissime , hanc substantialem iudicii partem, quaeque illius justificationis basis, & fundamentum est; non potuisse Augustissimum Leopol dum omittere , eaque omisia, bellum Catholico Regi intentare: haec enim denunciatio citationis locum subit ; citatio vero lapis est fundamentalis judicii. S. Mai. instit. de piacuis temere litig. Cleinent. Pastoral. de re judicat. cujus defectus , nullum, illicitum; injustum reddit judicium, propterea quovis

tempore potest opponi; ut tradit Larrea tona. a. allegat. 2OT. num. 8. & deincepta Carra sic. in tract. an habeat locum resilutis num. 53. Parsa de instrument. edit.tit. T. resbitit. 2. num. 2. ValenZuel. consit. 5. &est

communis sententia. ' ' .

3 7. Id, quod naturae principiis, huma ae synteresi tam consonum est;ipsa instigante,vel inspirante, in jus gentium transivit, vel ab ipsis incultis hominibus

98쪽

bus observatum ue adeo, ut contrarium ab eisdem silvescentis seritatis, aut impatentis tyrannidis insimularetur: ut innuit Madaureus. lib. Io. Miles. ibi. Ne ad

instar barbaricae seritatis , vel urannicae impotentia damnaretur aliquis inauditus 3 in placida pace

durum eculo proderetur exemplum idcirco Alexand. Magn. reserente Plutarc. in eius vita, cum in causis capitalibus judicaturus sederet; actore declamante, altera manu alteram appendebat aurem , ut eam praejudiciis actoris non violatam,integramve reservaret reo. Similia exempla ab aliis petita observant, & proferunt Revard. lib. I .variar.cap.7. Grot.in florib.ad leg. I.ssia requirend.reis. Forner lib. q. rerum quotidian. cap.

7. od apud Atticos cautum fuisse lege lata a Solone, author est Sextus Philosophus lib. s.hypotypos Se

Demosthen. orat. de corona. Lycusuminem de eo legem rogasse, refert Valer, Maxim.uL7.cap. a. 18. Sed quamvis in lumine illo vultus Domini, quod, Psalmista accinente, signatum est super nos , hanc veritatem dilucidὸ videamus , habemus tamenta firmiorem propheticum sermonem, cui benὸ istimus attendentes. Nimirum hoc inconcussum lemma ex veteri ,& novo testamento elicitur satis clarE. Ex veteri quidem deducit Lucifer Calaritanus adducto 3 .Genecquem textum elegantissime urget pro D. Athanasio lib. I. contra Imperaeorem Constantium hoc modo.

momodo arbitraris, divinitus permissum puniri ixta auditor , quando videar Adam, in Evam Prιncipes

99쪽

7s Imustitia Selii Austriari

nostrigeneris auditos ,sententia perculsos Deil Nee minori energia in idem institutum illud versat capit.q. ubi sacer Historiographus agit de noxa Cain ob fratricidiium. Dedisti praecepta, damnandum esse inauditum absentem: negandamque esse audientiam , purgare se posse de erimine oblecto proclamanti. Abel interficitur justus, e r interrogatus Cainsumissententiam. Et tu

Domini inauditum iis puniri Sacerdotem. Ex novo clarius , quam interprete indigeat , vel commentario,

constat ex illis verbis . Numquid lex nostra judicat bominem, uisiprius audierit ab ipse notetur hoc demonstrativum Ur cognoverit, quid faciat lues. Si instituta civilia Romanorum consulamus, nefas fuit , sicinusque temeritate , & impudentia

plenum inauditos, & non vocatos dijudicare ; hocque tanquam propudiosum crimen Verri objecit Cicer. Orat. pro domo sua. Honestissmi, atque integerrimi absentes rei facti, indicta causa , damnati, ejecti. Quod sanὰ elegantissimo stilo Theodosio exprobrabat

Symmac. misso igitur, ne in contumeliam judicii etesiri, in jurἶ, Ur innocenti rauι paretur. ndo

enim absentibus, ignorantibus inter alios gesta nocuerunt is unquam sententiam numinis isti inauditus excepit Cautumque id fuisse legibus xii. tabularum colligit Aul. Geli noci. Atticar. lib. I 7. ex tabula. I. illis praesertim verbis. Cum perorant ambo praesentes. 6o. Si Canonicae recurrantur sanctiones, id pasi

100쪽

sim inculcari deprehendimus, adeo ut apud Canoni- stas evaserit in proverbium , quod etiam Diabolussit, priusquam damnetur. Sed tamen ejus ita- dispensabilem necessitatem evincit , omnemque effugij spem praecludit textus in principio citatus ex cap.

Susceptis de causa possession. . propriet. , in quo D.

Gregor. Magn. praedicti textus author , qui fines suae potestatis optime noverat ; sed quis melius conceptis verbis asserit. Nec nos contra inauditam partem aliquid possumui di ire . Videndi ad hunc textum, designanter ad verba transcripta Doctores , quos longa serie congessit August. Barbos in collectan .ad dictum cap. num. 7. Sed praecunctis, noster D. Emmanuel Gonzalez TelleZ, quisblita eruditionis copia maieriam istam expendit. GI. Ex his , quae tam in praesenti , quam in antecedenti f. produximus, obvium est depromere, Augustissimum Caesarem intempestivὰ, & acerbὸ bellum movisse, quod si vo quia bellum erat, sive, quia sententiae, in causa successionis ab eo prolatae, violenta , N plena sanguine executio erat, multiplici Solis circuitu debuisset maturari. Audiendus antea suerat Rex Catholicus: audiendus Serenissimus Delphinus ejus Genitor ; audiendi insuper Hispani, vel tanquam interesse habentes, vel tanquamde legibus Regni, quibus controversia dirimi debet, melius instructi& informati , ut, his auditis , judicium serri posset justum,&ex jure, non injustitiae obnoxium, exque priva

SEARCH

MENU NAVIGATION