Assertio septem sacramentorum aduersus Martin Lutherum, edita ab inuictissimo Angliae, & Franciae rege, & domino Hyberniae Henrico eius nominis octauo

발행: 1543년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

August. de

ribus in eandem sententia eunde locium tractat Auemn alibit Dictum est in parado, Relinquet homo patrem ec matre, ec adhaerebit uxori suae. Quod magnum sacramentum dicit apostolus in Chri ita α ecuclesia. Cur hic no explicat Augustinus illud Lutheri

mysterium, errore esse, stlatini uocant cra metum' quonia graece Paulus appellat mysterium, no sacrametum . Augustinus plus millies appellat sacramentum connubia α sacramentum nuptiarum i queadmoduillic, ubi dicit, quod omne nuptiaru bonum im spletum est in ipsis Christi parentibus, proles, fides sacramentum. Cur hic non admonuit nos no esse sis cramentum, sed mysterium Praetcrea si uerum dicit Lutti erus sacramentum non este , nisi in Christo ex esita, uerum non dicit Augustinus. Na n s illud Lacramentum bonum est nuptiarum . praesertim ut cepit Lumerus, qui dicit duntaxat esse mysteriunius in Mariae nuptiis impletum est. Et iterum suo per eadem apostoli uerba dicit Augustinus. Quod in Chrisso dc ecclesia est magnum,hoc in singulis quirabul uiris ec uxoribus est minimum, sed anten c5iunetionis inseparabile sacramentum. Quod si Lutherus dicat non uocari sacramentum, nisi in Christo ix ecclesiia, reuincetur etiam ipsis apostoli uerbis, si dilis genter expendantur uel a grammatico . Na quum apostolus dicat, Sacramentum hoc magnum est emautem dico in Christo et ecclesia , quod est illud sauri metum, quod magnum est in Christo α ecclesiae Christua

112쪽

Christus, 2 ecclesia noti potest esse sacramentum ii

Christo, α ecclesia. nemo enim sic loquitur. Necesse est igitur, ut id sacramentu, quod dieit esse magnum in Christo, α ecclesia, sit illa coniuctio uiri cum coniuge, de qua dixerat. Non aliud igitur dicit apostostus, quam hoc, id est illa coniuctio uili, eg mulieris. magnum est sacramentum in Christo, es ecclesia, tanq3 sacrum signum in re sacerrima. Deniq3 si pertinaciter neget Lutherus in illis apostoli uerbis coniussium uocari sacramentum, sed tantum Chrissi copulam cum ecclesia saltem non negabit istud, quin illaeoniunctio uiri, ec mulieris, signum saltem sit sacrae illius coniunctionis, qua Christus coniungitur cum ecclesiarid q3 ex institutione dei, cum primi pareres deo ipso copulante, coniuncti sunt, non autem lius mano ingenio inuetum postea. Istud statem, quod dixi, Lutherus si neget ex apostoli uerbis patere, nesgabit impudetisti mernam hoe in eo loco tam sepe, tam aperte dicitur, ut qui no id uideat, caecum la fasteatur oportet. Igitur si coniugio, quod rem tam saucram significat, constabit etiam conferri gratia, tune uelit, nolit, cogetur Lutherus aut coniugium pro saαcramento suscipere, aut omnia prorsus sacrameta reiicere, quum ipso fatente, signum rei sacrae cum prosmissione gratiae liciant sacramentu Videamus igitur an aliquo modo liquere possit infundi coniugio gratiam: nam id aperte negat Lutherus: Nus sin quit legitur aliquid grauae dei accepturu, quisquis uxorem duxerit.

lVerba Lus

113쪽

In faciameto coniugii

infundi gra

tiam.

Secunda

ratio.

duxerit. Honorabile eoniugium inquit apostolus

in omnibus, α thorus immaculatus. thorus macula carere non posset, si coniugium careret gratia. Nec aliunde habet coniugium, ut thorum seruet immasculatum, quam quod deus, cuius prouidit bonitas, ut nec rebus his, quae naturali set utur ordinet etiamsi non ratione tantum , sed etia sensu careant quicq3 deesset eorum, quae pro cuiusq3 captu sint necetiaria: simili benignitate curauit, ut coniugio gratiam tunsgeret, qua quisquis eam nollet abiicere, α fidem desbitam seruaret coniugi, ec ex commixtione carnali, cuius alioqui foeda concupiscentia macularetur, non solum non contraheret labe, sed etiam proueheretur ad gloriam. Coniugium enim non haberet thorum immaculatum, nisi quia gratia, quae infunditur consiugio, uerteret illud in bonum, quod alias esset petacatum . quod ipsum ec alibi quoq3, cum de mulieris agit officio, Paulus desgnat apertius: Saluabitur insquit per filiorum generationem. At si tollas coniux gium, quid aliud fuerit generatio, per quam ut apostolus ait saluabitur in coiugio, quam mors, es aetersna damnatio Nam tolle inquit beatus Bernardus de ecclesia honorabile connubium, ec morum immaculatum, non ne reples eam cocubinariis, incestuossis, seminifluis, mollibus, masculorum eoncubitorisbus .ec omni deniq3 genere immudorum e Si igitur extra coniugiu omnis generatio damnabilis est, magna uidetur gratia matrimonii, qui eundem actum

114쪽

si natura respicis ex quo maculareris in rcenam, n5selum ita purgat, ut eluat labem, sed etiam se sanctificat, ut apostolo teste reportet praemium. Nec istud habet priuilegium gratiae, nisi uirtute sacramenti ab ipso deo in id consecrati, ut homini ipsius cultori foreter in propagationis ossicium, quum creatus est, cetin remedium concupiscentiae, quum restitutus est

inanq; ille ipse coniugalis actus quid esset aliud, P

concupiscesia, nisi deus illum saceret remedium concupiscentiaee quem nune sancta sacramenti gratia se fecit concupiscentiae remedium, ut eos, qui gratiae paternae substantiam, quam deus infundit coniugio,

negligenter nolit ut filius prodigus fecit effundere, non solum defendat, ne quid aquae furtiuae suant eristemis alienis, sed etiam ne se inebrient suis, ec sos,ios haustus efficiant tam salubres, ut in uitam proficiant aeternam. Nam er apostolus in illo etiam loveo, ubi, quantum potuit, hortabatur ad continenssam, ec uirginitatem, contrariam coniugali generastioni uirtutem, tamen matrimonium etiam dei donum fatetur nimirum ex illis, de quibus dicitur romne datum optimum, omne donum persectum de sursum est, descendens a patre luminum. Et certe

donum dei, quod ideo datur, ut qui accipit, in eo uitae statu sit, in quo seruari debeat, ne in eum decis dat statum , in quem si cadit, pereat, an non habere se docet adiunctam praeseruatricem gratiam ι' Ad haec

quum ita dicat apostolus et Siquis frater uxorem hauhet

115쪽

ratio.

Gen. ii. bet in fidesem, et haec eonsensit habitare cum illo,n5 dimittat illam. Et siqua mulier fidas habet uirum infidelem, ec hie consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. Sanctificatus est enim uir infidelis per mulierem fidelem et er sanctificata est mulier infidelisper uirum fidelem . Alioqui enim filii uestii immudi essent, nunc autem sancti sunt f An non his uerbis ostendit apostolus, quod quum integra quaedam ressit coniugium, postv alterutra pars ad iidem conia uersa est,sanssitas sacrameti totum sanctificat conluvigium, quod prius totum fuit immundum rat cur istud coniugiu plus haberet sancti, quam prius, quas

tenus coniugium est, nisi propter alterius accedetem fidem, accederet coniugio 'sacramentalis gratia, quae ante baptismum, qui sacramelorum omnium ianua est, ad infidelium coniugium non potuit ingredit Sed praetereamus apostolum. Consideremus huius sacramenti consecratorem deum. An no ille, quum primos parentes coniugeret, coniugium benedictio αne sacrauit: ' ait enim scriptura: Benedixit illis deus: iac dixit: Crescite, α multiplicamini. Cuius benedictio, quum in reliquis animantibus ad corporis ro et bur pro cuiusque captu si operata, quis dubitet in homine rationis capace uim gratiae spiritalis insudisse

spiritui, nisi quis deu taedat, quum infimis quibusqs bestiolis fuisset tam benignus, ut pro sua cuique nas. tura largitus sit affluenter homini, que ad ipsius condidisset imaginem tam parce manum in benedictione Gen l.

116쪽

ne restringeret, ut corporis duntaxat habita ratione, ' tanimam, illud uitae spiraculuna, quod ipse inspirauerat, et qua maxime repraesentabatur, tanta benedia mone, praeteriret intutam.

1 Τ E R U M, quum Christus homo ec idem Quinta .

deus uersatus inter homin , nuptias non solum sua ratio. . -

honorauit praesentia, sed etiam nobiljtauit miraculo, an non docuit honorandum esse conubium sQuod Ioanis .ii. ego certe non uideo , quid honore dignum habere possit absq3 gratia . Nev illum puto ad nuptias suisse uenturum, nisi uel iam tum haberet aliquid vastiae eoiugium, quod ipsum Christo saceret gratum, uel ut coniugio gratiam ipse conferret' Quin ec mis Eodem .raculum, quod operabatur. nos admonere uideo, in ... Ispidam concupiscentiae carnalis aquam, per occulta

dei gratiam , in optimi saporis uinum esse conuerssam. Sed quid opus est in re tam clara , tot probas menta conquirere praesertim quum uel unus ille locus abunde sufficiat, quo Christus ait et Quos deus Ratio . . coniuxit, homo non separet. O uerbum admirabis Matthaeile . ec quod nemo potuisset esuri, praeter uerbum xix. quod eam factum est. Quis non putasset abunde satis esse, o primos homines, initium generis coniunxisset deus Atq3 id ipsum fuerat in tala deitatis maraiestate, nulli non admiranda benignitas. At nunc, veritate reserente didicimus, quicula P legitimo coniugio copulantur, eos non temere . neq3 mortalium

dunt at cautemoniis,sed ip* dco inuisibiliter assis P sente

117쪽

Repudii

ius ademsptum coniugibus ab

ipso Chila

stente, ec insensibiliter eboperante siniund . At 'ideo vetitum, ne quos deus iunxit, ullo separentur ab homine. O uerbum non admiratione magis, se gaudio pariter ec timore planum . Quis non lxtetur deo tantae cum esse situm coniugium, ut non sos tum interesse,sed etiam praeesse dunetur Quis non inhorrescat, dum dubitet quom debeat tractare coniugem, filiam non selum teneatur amare, sed etiam sic conuiuere, ut puram eg sine macula possit deo, quo tradente recepit, reposcenti redderes Igitur quum deus, ut dicit ipse, coniungat omnes, quis ab illo credet coniugio non infundi gratiam e An qui semper copulat, semel duntaxat benedixit ' Cur iungendi resumit officium, nisi credatur es benedicens di repeteres An sinetissimuni illum spiritum , quem in spiritu es ueritate oportet adorare, putandum est assidue tabire ministerium copulandorum coniuragum, copulae tantum cura carn is e Certe quod ad eam rem attinet. lassiceret deo, si genus humanum quemadmodum caetera animalia, naturae ab ipso insditae. α hominis uitio corruptae reliqueret. Sanctius igitur aliquid subesse oportet, ultra carnis propaga dae curam, quod augustum illud dei numem in coniugio peragat ud est haud dubie, quod antisses sacras mentorum omnium coniugibus infundit , in coniugio consecrando gratiam. Ergo, quum tot modis probauimus conserit in coniugio gratiam, conius eum uera surae rei signum esse patet α ex aposto

118쪽

lo, quod signum, quum gratiam, sicut ostendimus.

adiunctam habeat, ligura duntaxat esse non possit e consequens est, ut inuito Luthero, coniugium sacramentum sit, etiam si sacramenti nomine squod tomen facit non appellaret apostob Sed quis uni aut

ueterum, aut nouoru , nisi quoS explosat ecclesia, matrimoniu dubitauit appellare sacrametur In quo uno

quod Hugo de sancto uictore comemorat, duplex inuenere signurna ec coiugiu ipsum sacra metu est illiuus sociciatis, quae in spiritu est inter deu α anima, officiu uero coiugii sacramentu est illius societatis, quae in carne est, inter Christu oc ecclesia . 2 a si magnu est, inquit, quod in carne est, multo magiS utiq3 est, quod in spiritu est. Et si reete per scriptura sanctam deus sponsus dicitur,ec anima rationalis sponsa uocatur, aliquid prosecto inter deu*anima est, cuius id quod in coiugio inter masculu α scemina constat . Gamen tu et imago est . Sed sorte, ut expressius dica ipsa societas, ec quae exterius in coiugio, pacto foederis seruatur, sacramentu est, ec ipsus sacra meti res est dilectio mutua animoru, quae id inuice societatis ec foederis coiugalis uinculo custoditur. Et haec ruriasus ipsa dilectio , qua masculus ec scemina in sanctitate coniugii animis uni utur, sacramen tu est, ec si rgnu illius dilectionis, qua deus animae rationali intus per infusione gratiae suae, ec spiritus sui participatio inem, c5iungitur. Hactenus Hugo. Quaobre, quuno solu publica fides ecclesiae tot ante nos saeculis , acuetussi

Hugo de sancto Ula

ctore.

119쪽

Bernaidus Insignis Lutheri impudens

uetusti patres scripturaru scientia et uitae meritis iris; gnes ed ipse etia beatus apostolus ec do stor gentiu Paulus matrimoniu habuerint pro sacrameto, quod honorabile faciat conubiu , α thoru per gratia non tu seruet immaculatum ab adulterio, sed er abluat immunditia libidinis, α aquam conuertat in uin V, sanctamq3 procuret uoluntatem a licitis nonnuns quam abstinendi complexibus t non uideo , quid contra Lutherus possit afferre , nisi se haeretici ut beatus ait Bernardus)pro libitu qui 3 suo, sacramesta ecclesiae tanquam matris uiscera , dente uipereo certatim inter se dilacerare contendunt .

DE SACRAMENTO ORDINIS.

1 N sacramento ordinis ii ullo procedit ordine, sed hine, ans inde colligens omnes malitiae suae thaeusauros effundit, animum ostendit egregie uersum ad nocendum, si respondeant ustes, proponit multa , asserit atq3 afirmat pessima , sed omnia sat habens dicere, nihil prorsus ulla ratione confirmat. Qua ex re uidere licet, insignem hominis impudentiam, qui quum toti credere non dignetur ecclesiae, nisi ratiosnem reddenti suae fidei, sibi ut credatur uni sine raestione postulet, id que de rebus eiusmodi, de quibus quid credat cognostere, nisi ecclesia docente, no Ioutest. Et tamen sic postulat sibi credi , quomodo, si quis credat non aliud agat,P ut. totam confundat. . atq3

120쪽

a 3 pessundet ecclesiam. Nam quid alllud molitur.' π ,

qui conatur tollere sacrosanctum sacramentum ordis nis, quam ut postqs mysteriorum ministri uiluerint, Mathina incipiant utpote etia quae per uiles ministrentur, uile Lutheri descere sacrameta e quem unum scopum toto petit Opu prehensa. sculo. De ordine igitur, quia nullo Pocedit ordine, colligemus hine inde Lutheri dogmata, ut aceruum Obserua illum malorum lector semel habeat sub oculis, quo quo tendateonspecto non erit opinor multu insumedum ope Lutherus.

re, ut illum coarguamus,cuius impia doctrinam uis debunt omnes eo recta contedere, ut omne Christi

fide possit infidelitate peruertere. Quid enim destinat aliud, qui decernit inter laicos, ec sacerdotes nullum Lutheri noesse discrimen sacerdotii omnes ex aequo pre byteros uadogmas esse, omnes eandem habere potestatem in quocunq3 . sacra meto Sacerdotibus sacra metorum minisscitumno nisi laicorum eonsensu committis Sacramentum ordinis nihil aliud esse posse, quam ritum quencum eligedi contionatoris in ecclesias Quicunq3 no praedicat eum no esse sacerdotem, nisi equivoce, queadmo dum homo pictus est homo, qui sacerdos est, rursus fieri posse lalcum . characterem enim nihil esse. Ordinem deniqs ipsum qui uelut sacra metum homines in clericos ordiriat, qui praedicare nesciunt esse uere, mere, omnino q3 figmetum ex hominibus natu: nihil de re ecclesiastica, de sacerdotio, de ministerio uerbi . de sacramem intelligetibus. Postremo sanctus iste sacertato sacerdos ut quam castus ipse si, coniectura praebeat coelibatum

SEARCH

MENU NAVIGATION