Enarrationum medicinalium libri sex. Item Responsionum liber vnus. Francisco Valleriola medico autore. Cum indice rerum notatu dignarum locupletissimo

발행: 1554년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ιατ E N A R. MEDICINALI PMdicissem, consulto destiti: nam mautum pharmaca q uocatis colueris

. tia sumi, astronomorum peritissimi prodidere. Ad haec nos cum causam non satis idoneam cur non sumpsisset arbitrati essemus, affatim risimus. Quos contuens aeger, Nescio, inquit, Domini quam uos istaec quae mox uerissima dicturus sum estis probaturi: Ego certe in Germania quum es sem, unum atque alterum, concubitu in Lunae silentio facto mox periisse uidi. Cuius sanetam repentini interitus no aliam profecto causam rerum coelestium peritissimi asserebant, quam Lunae cum Sole coitum: quo sas nὰ tempore magnam in nobis fieri mutationem praedicant. Et sane mas. cip.1. ximam ego. Nam si Plinio autori grauissimo creditur, congressus tum ita

facti lethales sunt. Quamobrem tibi haud grauatim Antoni assentior, qui istaec uideris experimentoΦ didiceris, ego certὸ Valentiae Allobros

gum id ipsum : nam iuuenem florentem ac ualidd, unico cum uxore concubitu per Lunae silentia facto extinctum uidi. Sed quanquam haec ita

sese habeant, iustam tamen tu occasionem, ur pharmacum non sumeres,

nactus esse mihi non uideris: nam si tuid aliud leuando morbo proci

L. Apho. q. rius p extirpando conuenit, id certe est, ut mox iuxta Hippocratis tui seritentiam si quid mouendum uidetur, id extemplo moueas. Sed age unius diei iacturam tu postero compensabis: equidem morbus nec uehemens

est, nec tam praeceps, quin nobis uniuS saltem dieculae inducias praebeat. i. Atq; hic Iacobus: Serio ne an per iocum, haud satis scio: quanquam eκ ipsa qua tum uisus est loquendi serma, uultu, fronte,ato oculis serio I ον cuium coni cere liceat. Recste tu quidem Francisce ait erratum hic suum noster Antonius in crastinum: sed alio, si mihi creditur, auxilio diluet: nempὸ sanguinis missione, qua in febribus, si uires constent, necdisiua i Meth. deat aetas, nullum est aliud efficacius auxilium, si modo Galeno habenda fides. Ad quae subridens aeger, ad mel conuersus , Quid, inquit, Franciscetu de mittendo sanguine censes faciam enim, aio si ita iubetis, quod ii inque facto opus erit: quanquam amittendo sanguine animus horret, me tu* refugit. Sed si ita tamen uos mihi operaepretium facturos arbitrabi mini, me uobis dicho audientem fore praestiterit magis. Tum ego , Mit,ri meth. tendunt esse in febribus ferme omnibus sanguinem, etsi ex Galeno tana quam utile es paratum plane auxilium didicerim: non temere tamen, passimq;, R in omnibus id fieri oportere consultius duco, cum multa lGaleno sanguinis intempestiue missi incommoda praedicentur: metus Feris primi. sit,iae aegrum. quod princeps Stricenna ait aut in biliosorum seruorem aut frigidorum cruditatem deducamus. Ad quae uerba sic ut contigit ac oscitanter a me prolata, animum cum

pressius t acobus intendis let: Quid tu mihi nunc bone uir ait) nebulonis

ac impostoris multo corruptissimi Avicenae uerba insulsissima, cadem. psalsissima profers Si non pudet te, qui in Galeni monum et is, bonorumlautorum lectione sis diutiuscule uersatus, in Barbaroru castra tanquam desertor transire et Tune haec uera putas quae in medium adsers 7 Tune Avicennae testimoniu tanti aestimas, ut pro oraculo haberi uelis, mox is

ceu ueritatis magistro,quod Pythagorae olim tributum scribunt, fidemi haberi

142쪽

LIBER SECUNDUS. ias

haberi debere stituas Si istuc Francisce sentis, meliorem tibi dent superimentem: quibus dictis finem ille. 'Ego uero tum, id inquam Iacobe, si haec,etsi a me no in id adductia,

ut sub censum tuum uenire putaret tamen posteaquam me in certamen

uocas,nedum uerissima, sed quod magis mirere, ἡ Galeni fontibus eruta tibi persuadeam,atq; manifesta fide commonstrem

Istuc tu mihi Francisce ait) si uel per somnium ut credam Meceris, omnia te posse confidam. Sed quando & tempus & otium suppetit, iaetegro nostro non ingratum sumus facturi, si de re seria disceptates altersvo nis rationibus quisque partes tueamur nostras. Age quaeso, uel tu quam citasti ex Avicenna sententiam uerissimam doce: aut ego falsam usque probabo. Nae tu certe Iacobe probam ueri inueniendi uiam calles, qui uni ex nos bis de re proposita quiduis dicendi, alteri contradicendi potestitem secesris. Haec enim,ut scis, uetus & Socratica est apud Platonem ratio,contra alterius opinionem disierendi: nam ita facillimὰ uerum inuenitur. Sed quo commodius disputatio tota nostra explicetur, age tu Eliam esse doce

Avicennae sententiam: sed ita,ut pro Philosophi more quod de te certo sperare licet id grauiter,acutὸ, medice, & quo ad eius fieri maxime potes,o rit,Latinὰ, ornateo facias. Siquidem hanc esse persectam Philosophiam

Cicero tuus iudicat, quae de maximis quaestionibus copiosὸ possit orna= 1.Tιέ. . te ridicere. Rem autem ita aggrediare,ut si quid dixeris quod mihi maxis me non probetur, id mihi autoritate, rationet aliqua reprehendere Iisceat, ne ob id mihi succenseas: quin uel uictus sententia desistas, uel uis stor assieras meliora. Siquidem Ciceronis illud est , in de Finibus arbio i/Finia

tror Disserentium inter se reprehensiones uituperandas non esse. Constumeliam autem, iracundiam, contentionem, pertinacem Φ in disputan

do concertationem, indigna semper optimorum quorum ingeniis ac disciplina uisa esse.,o Ergo ille sic exorsus principium dicendi fecit: Primum, ait, mirari subit tam fallacem impos uram Avicennam sibi commentum esse, quam nec autoritate aliqua, nec ratione satis firma tueri possit. Quippe si ex Galeno sumpsissie dixerit, selsissimus hac parte est: cum nusquam de hoc u Galeno, ni tu locum habes unde haec principem tuum collegisse putes. Adde quod si usquam a sanguinis missione, bilis seruorem quod Aui

cenna ueretur timere oporteat, id maxime in ardentibus febribus fiet. quas causones uocant cum in illis calidissimus subsit humor molestiam inserens, atqui in huius generis sebribus , ceu praesentaneum auxilium Galenus sanguinem mitti ad animi usin deliquium , quum primo Aphos V V M.

o rismorum, tum I N. R N I. Therap. iussit. Eore arbitrans, ut totum cor;

pus re igeretur,dc quicquid reliquu est noxi j humoris,uel soluta sponte aluo, uel sudoribus uomitu ue talia enim in sebribus a sanguine missio euenire idem Galenus prodidit) educatur. Qito modo ergo bilis essierue stet, quae uel ipsa una cum sanguine propellitur, uel certὰ manens in constrarium, hoc est frigidum statum mutatur c uniuersumi corpus graui

143쪽

I χ' E N A R. MEDICINALIUM qua antea premebatur sarcina exoneratum, ad suum ipsius habitum nasturalem l commoderationem conuertitur.

Sed scio quid hic tu mihi obiecturus sis, Avicennae patronus eximius, quod inquam solent inepti illius glossematari j, framum nescio quod ob trudens. Eramum inquies est sanguis reliquorum humorum, ac subinde uerendum ne eo sublato reliqui qui ab eo ceu auriga optimo reguntur humores, instar indomitorum equorum subsiliant, loris sesnoq; sublastis, imperium agant. Apage abi P cum tuo Auicenna quo dignus es. Qtiod mihi fraenum obtestas r quasi ab ipse sanguine reliqui succi, non

etiam a facultate nos trum corpus prouidd dispensante regantur, modo otio sis. rentur, ac in sua quisqy temperie seruentur. Os in sanguis ipse cum purus dis .crlib. syncerusq; in nobis uix reperiatur , sed confusus reliquisin succis permi

τμ' xtus qui fieri potest, ut aliis ipse sit fraenum: aut quid est hoc aliud dice re, quam ipsam bilim sibi ipsi, pituitam atram bilim sibimet framum esse quo quid absurdius Non ergo satis ipse intelligo quid sibi haec principis errorum tui, Avicennae dico, quem erratorum omnium iure principem appellari fas est , adducta abs te uerba uelint: ego enim me planEnescire confiteor: tu si quid aduersum habes quo uel tuam fulcire senstentiam,vel meam euertere possis, incunctanter adducito. Ato tum ego: Pergrata mihi mehercule, Iacobe, oratio tua, non tam 'quod do sta,elegans, ac bene medica mihi est uisa: quam quod a te perpes tua continenticis serie diserte dilucideq; est enarrata. Ad haec, quod quae dici Latine & Medice simul posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te non

minus ornate, quam dicuntur ab 's, qui se ex prosesio bonarum liter rum cultores iaciant. Sed locus iste tibi est, mi Iacobe, etiam ato etiam confirmandus: quem si tela ueris,non modo Avicennam meum sit enim hoc loco meus,quem uel honoris periculo tuendum, Buedum, ab falsi crimine uindicandum suscepi sed etiam me ipsum abducas licebit. Sed habeo quae ad haec non minus argute quam uere Sc ad Galeni mentem opponam: quae antequam explicem, hoc mihi fateare uelim, uniuersatame quae in hanc rem copios adduxisti: quanquam non parum mul/ta praeclara ex te, multό plurima tamen ex eo libro qui nouae academiae Florentinae titulo circunsertur mutuaste: ne tu me tam stupidum esse cresdas, non ut ista norim. Ita* si aduersus eos meam pro Avicenna sentemtiam comprobauero, idipsum quoq3 8c tibi comprobatum esse arbitras bor. Sed iam ad rem. Aiunt ita*, qui nouam hanc academiam instituerunt, ὰ quorum te,s 1 his sentibus h*c hausisse non inficiaberis eum Avicennae locum falsissimum esse, ac contra Galeni mentem: η idemq; quibus tu rationibus astruere id asserereo conantur. Ego uero si eundem locum e Caleni fontibus sum- εο ptum esse, quo ad utrano illius partem monstrauero, nonne dc uerissis Fen primi. mum esse eadem opera monstratum erit Sed accipe quomodo sit Gales V - ni. Verba Avicennae haec sunt: Et summopere tibi caue inquit nemgrum ad unam duarum perducas rerum, humorum colericor utra ebullis' moh tionem,aut frigidorum cruditatem. Haec ille . . Galenus quo loco intem pestiue

In autores o

144쪽

pestiuὸ missi sanguinis incommoda, noxasq; ex professo tractat, talia

Quod est: Quinetiam aliqui in morbos incideriit Iongos, postquam

., immodica inanitione resoluta naturalis uis fuit. Alths, cum immodicae uascuationis noxam sarcire non potuistent, in omne reliquum uitae tempus totius corporis temperamentum redditum est frigidius. Ex qua refriges ratione facilὸ ex quavis occasione laesi, ali j decolorati, ac malo corporis habitu uixerunt: alij ex eo ipso in morbos deciderunt exitiales, aquam intercutem,&orthophnoeam,&iocinoris ac uentriculi imbecillitatem,

Quid quaeso his Galeni uerbis ad humorum cruditatem ex intempessiiua sanguinis missione probandam efficacius dici excogitarici; potest: Quid rursus postremae textus Avicennae parti congruentius, aut apposisti situm magiscini enim non in tempore,aut non secundum rationem fans guinem miserunt, si modo frigidiustulis succis abundent, hi omnino in praefatos incidunt morbos, crudioribus nimirum Digiodioribusq3 redaditis succis: non tam certe ob id, quod concoctrix facultas paulo imbecillior factia fit, cuius unius tantum causa hoc prouenire EIorentini in sua Academia medici uolunt sed multo etiam magis,quod uacuato satis guine, qui sui caliditate succorum Uigiditatem temperabat, inanitisipexiguis quibus tauebantur spiritibus, crudiores manere succos necesse is mi Κsit. amobrem Galenus, etsi in omnibus ferme quae a putredine oriunatur febribus,sanguinem mitti optimum duxerit: ubi ea tamen a frigidios,b ribus succis sit contracta, sanguinem mitti prohibet, sola tum seictione

curare docens: maiorem nimirum humorum cruditatem, atque ab ea

iodest: Nulli talium sanguis mitti sine maximo dispendio solet,

cum tamen uacuationem desiderent. Verum nec sanguinis misitonem,

nec purgationem sustinet: utpote quos sine his syncope subito adoritur. Rursus autem quo loco seruandae ualetudinis praecepta tradit, eiusΦ4, tractationis libro si memini quarto,crudorum nonnunquam humoram cauendam noxam his pene uerbis testatum reliquit: Quibus bonus fana guis ait) exiguus est,crudi autem humores plurimi, his sanguis mitten/dus non est: nam incisa uena bonum sanguinem emittit, is nempe iactu fluit malum,qui in primis maxime uenis circa iecur ςolligitur, in totum attrahit corpus. Ex qua sane uerborum serie id habetur, Sc trahi agitari p

145쪽

I3I ENAR. MEDICINA IV MIn Florenti- per corpus, sanguinis nussione, humores quod Academici isti tui me nox ψμs. dici non admittunt & totius habitum corporis ex intempestiuo sangui/ne misio immutari: crudis utiq; succis uacuato sanguine bono attractis.

Et illud item, quod eodem loco scribitur: Cum parum secci a sanguis

nis natura recesserunt, tum mittendus sanguis est. Si uero bonus sanguis

exiguus sit, reliquus uer ossiccus plurimus, in his abstinendum a sanguis nis detractione est. Sed cur quaeso abstinendum 7 Non ob aliud certe, quam quod misso sanguine, iuccis a sanguinis natura alienioribus factis, metus sit, ne ut ipsi quantitate sita, sic cered uirtute qualitatibus p seis se perent: atq; sic in sitam ipsorum naturam uniuersem corporis habitum raducant. Quippe si exiguus bonus sanguis sit, bilis autem plurima, quod in bilioso temperamento praeditis use uenire solet uel contra pituita, ut in Digidioribus temperamentis) excitabitur certὰ in illis sanguine misso,

bilis: in his uero pituita. Quod metuens Galenus abstinendum a mittens do sanguine bona certe ratione statuit. An non 8c tu rursus hic cautio nem a Galeno habes Avicennae cautioni pland simillimam haberet rursiam te puto postremam textus Avicennae partem Galenicam factam:

quod uix fieri tu posse putabas. Priorem nunc loci illius partem, uide quo pacto Galeni esse deducam. Nam is Therapeu. nono, ubi iudicationes mittendi sanguinis omneis Db es, censem reuocat ad hunc modum de attendendis in sanguinis missi ne disserit.

Quod est: Ueluti autem in his ad ipsam naturalem uactrationem quae sensu uirpetur, non leuiter attentum esse oportet: ita alibi uel ad nat ram ipsam, uel aetatem, uel coeli statum. Sunt enim nonnulli ad exhalan dos digerendos p corporis seccos natura propensi. Pueri certe propter aetatem perpetuo. Coeli uero status ubi calidus nimium est & siccus: uoico coeli statum, ipsam ambientis nos aeris temperiem, seb qua es anni tempus®io comprehenditur: quando horum quo utrunq; ex anas bientis temperie indicationem mutuatur. Propensi autem ad digerendos corporis seccos sunt, quicunq; natura sunt humidi, magis* si accedat ca/liditas. Praeterea qui raro corporis sent textu. Ad haec quibus os uentris o aut amara bili abundat,aut imbecillia est, aut supra modum sensile. At hae quidem indicationes sent, quae sanguinein detrahedum dchortantur. Haec Galenus: quae pauid presistus si expendas, cum priore textus Aviscennae parte maxime conuenire uidebis. Nam quod ait Galenus, cauens

dam phlebotomiam in quibus os uentriculi amara bili redundat: quid aliud

146쪽

LIBER s E ci V N D V S. 1 3 aaliud est, quam cauere ne aeger ad bilis excandescentiam ducatur et quod

Avicenna ut caueamus,hoc textu pulchre nos admonuit.

Sed sorte dices, non eam ob causam ne inquam excandescat bilis Gais obiectis. senum hoc prohibuisse: sed tantum ob id, ne contenta in ore uentriculi bilis syncopas pariat, uentriculi p erosiones, quod agitata facere tape sosset. Hic iam te teneo: Commouetur per te igitur quae in uentriculo bilis Diluti, subsistit, si in huiusmodi naturis sanguis mittatur, atq; etiam syncopaS fascit. Quod si sic, non ne amplius ea concitabitur, quae sanguini mixta per uasa cum sanguine ipso fluctuat Minus nempe uerisimile uidetur,in uenio triculo consistentem bilim, hoc est extra uasa, a sanguine missio moueri ac agitari, quam quae intra uasa. At illa in uentriculo subsistens ut uult Galenus) mouetur,& noxam infert: multo igitur magis quae secundum Vbi παuasa redundat. Quamobrem si ab ea ipsa quae in uentre est bili noxa ti, metur, caueturq; tum sanguis mitti: non ne id cauisse, ubi secundum totius habitum corporis dominatur, multdprsstiterit Cum uero princeps solam a bili inflammationem quam ebulitionem suo more uocat mes tere . 'tuere est uisus, non ita ceria accipiendum existimo, ut non 8c alia multo deteriora per id a bili extimescenda exprimere uoluerit: nam dc syncos pas, Sc stomachi morsus ab ea prouenire cernimus, sed uno feruoris no/uo mine,implicite quidem uniuersa haec attigiste uidetur, cum quieta utique bilis horum nihil faciat agitata uero, cuti non raro per sanguinis missio

nem agitari posse Galenus insinuat) ia inflammari factu, & praedicta tim re symptomata potest. Expressit autem ebullitionem solam, tanquam peculiare quicypropriumΦ bili: quae cum sit suapia natura calidissima,

a leui occasione incendi inflammari* potest. Adde quod lassitudinum omnium curationem ex professio tractans Galenus in tensiva quidem acetiam phlegmonosa, sanguinem mitti coispiose iubet. In ea uero quae ulceris sensum infert qudd ea uitiosi aeris excrementi soboles sio temperandum omnino consuluit: sola tum bi, w liosi humoris uacuatione utendum si modo ea lassitudo ut ipse ait sim, plex solain sit, citraq; sanguinis copiam eueniat. Sed cur temperandum: non ob aliud ceria, quod uero mihi comicere liceat quam quod misso sanguine praedie a toties bilis incommoda metuat. An non igitur 5c prima tu textus Avicennae partem inuod me tibi ab initio facturum bona fide receperam cum Galeno conciliatam habes at* ob id credo uerissimam comprobatam quod Galeni doctrinae conν

sentiat: quae nihil non uerum, non naturae rei consentiens, non demum neces Iarium ac efficax tradat. Qua quidem Avicennae sententia tantum

abest, ut salsi crimine insimulandum cultu censeam, ut plurimum ob id,

o hominis tum prudentiam, tum doctrinam admirer, qui nos ea sententia in mittendo sanguine non meticulosos ac timidos, ut salso Academici:

isti tui, noui si diis placet philosophi, credidere: sed cautos potius,soler

tes,ac providos, ne passim,rie omnibus,ne confestim ut seminima aliqua mittendi sanguinis occasio obtulerit, mox inquam uenam secemus: at

diligenter prius cuncta nobisculpsi animo expendamus,prouideamus ,

147쪽

ne quid noxae ob id aeger sentiat: ac proinde cauendum ne aegrum ad abierum duorum quae narrauit incommodorum deducamus. An non uere prudentis est nihil timere contra stulti ac inconsiderati Quid nomne Galenus contendit homini in sanguinis etiam redundantia posito, ple nitudinis p signa habenti, non protinus mitti sanguinem oportere sed inedia, cibi parcitate,balneis,ambulationibus,caeteri 3 motionibus cors Pus commode exercentibus,citra uacuationem sanari polle Qua autem tu alia cautione Galenum id non perficere putas quod illi indicatum sit: nisi quod unam aliquam a sanguinis missione noxam me tuat: quam utiq; de mittendo sanguine indicationem incunctanter proxsecto obiret, ni maius ab erinterdum uereretur malum, uel non hoc sal νtem sibi persuasisset, commodius quandocpcurari quenquam citra saris guinis missionem posse, quam eo misso: quod sua ipsius uerba proximὰ adducta maxime declarant. Et te nunc Avicennam leuitatis arguere non pudebit ord si tibi neq3 humorum cruditas, nec rursus bilis feruor, metuenda usquam sunt, cur in frigidis assectibus,aqua intercutem, malo corporis habitu, uentriculi demum imbecillitate quae incommoda Ga/lenus a sanguine non in tempore misiso ualde ueretur sanguinem non mittis cur non rursus in erysipelate herpetess exquisitis in quibus omni no a sectione uens abstinedum,bilis seruorem Galenus metuens, prudens

ter doctem consuluit. Cur nG rursus in ulcerosa lassitudine qus ab acriinonia bilis prouenit Quid tu ad haec Quod si ut aiunt Academici isti tui perpetuo ad sanguinis missionem restigeratio sequitur, hocin bonum nobis semper secta uena praestat, cur non in mox dictis assectibus, erysis pelate atque herpete, in quibus magna subest partis assectae inflammatio

ac non raro totius corporis, sanguinem, uel saltem refrigerationis gra. tia mittit Galenusetin quo quaeso alio affectu praestabat id magis At Golenus quam uestri isti Academici multo cautior: sciebat enim, atq; adedexperimento nouerat,in huius generis morbis uenae sectionem nocentis simam esse : ut quae bilim iam suapte sponte furentem ad excadescentiam duceret. Quin cum tapenumero quae in ipso uentriculi ore bilis consistit, delyria,co uulsionesq3 citare soleat, uti Galenus quinto de Locis asserit e 3 misso sanguine non raro agitetur, ut supra ex Galeno probatum an non hanc ut dicetur anagyrim mouere non ualde verebimur Nam iasui caliditate facile accenditur &leuitate sua facillim sursum repit, acri monia certe tum erosiones tum dolores & syncopas creat. Summa itaque mihi cum ratione princeps hoc loco nobis etiam ato etiam cauendum praecepisse est uisus, ne ad bilis seruorem aegrum ducamus, aut seigidos

rum cruditatem.

Nonnullos ego certe uidi, nam exemplorum ea pro potioribus hasbenda, quae ipsi oculis usurpauimus quibus ob modiciLimum sangui

nem cogente necessitate eductum, mox nausea,vertigo, typothymia, cors dis morsus, agitatae plane bilis germina oborta sint. Num tu igitur haec, ne eueniant, non multo ante studio, nec minori solertia praecauenda pustabis Aegrum porro quempiam ad eum bilis seruorem, totiusci corpo

148쪽

his uirium in re tutionem poste duci, illud inprimis arguincto est, quod

fortiter euacuantia eadem uehementer tum exsiccant tum extenuant, uel

Galeni testimonio: qui inediam picrocholis nocentissima in ob id elle s. Meth. Doluit, quod multa fiat ab ea tum resolutio, tum exsiccatio. Atqui lanuguinis incongrua missio non paulo magis ipsa inedia conficit, totumῬcorporis habitum sicciorem reddit: fiet itaque ab ea corpus tum sicciustum extenuatius. Siccitas uero supra temperamentum aucta iusto quam

par sit, corpus calidius, in bilioso praesertim temperamento reddere postes hctim sit uti in siccitas ueluti lima caloris. Erit igitur a sanguine inlcmaxo pestiue nullo biliosum corpus calidius redditum: praesertim si ad haec ac cedant cali aerisin constitutio calida & sicca, uita in laboribus acta,caelesraq; huiusmodi. Huic tu homini si sanguinem mictere tentes, reseigerastioncm, ac non calorem potitis excitabis

Vides igitur non perpetuo uerum esse, quod uos pro consesso haberi uultis, Sanguinis missionem semper reseigerare. Nam ut in febribus sysnochis id uerum sit, in quibus cum multo sanguine calfacto feruet bilis:

in alijs tamen assessitionibus non sic perpetuo constans: alioqui ut antea dixi cur non in biliosis morbis sanguinem mittere conuenit,ctim nullibi maiore fit reseigeratione opus in his autem secari uenam uetuis GalenuS, 1 ia alia is uti in erysipelate & herpete monstratum. Non igitur semper a millo san, guine refrigeratio expectanda. n Nunc autem, mi Iacobe iuuat enim sic me appellare te saepius an non tibi etiam,quemadmodum mihi, hanc totam de mittendo sanguine,deo cautione ad id adhibenda orationem, rationum* id sit adentium narrastionem satis multis uerbis explicatam quam recensui serme uniuersam ex Galeno, in Avicennae patrocinium ato desensionem uideor transius

lisse Est ita a me tibi gestus Iacobe mos ut uides, explicati* filo atque ordine propositae quaestionis scrupi iam quidem omnes, dictumin pro Avicenna satis, nisi quid me meus memoriar sensus fallit: quod esset laisso men ipsum non mirandum, tui uel priuatis negoti js occupatus: uel certe

iam ab hisce seuerioribus studiis distractus,ex tra p librorum serme meos rum omnium supelle stilem,haec qualiacunque suffurtiuis horis ut in bue .cam uenerunt temere congessi: quae si a me pro argumenti dignitate, Neopiose & medicE, quam parum Latine, & Ornata, nihil moror: cum ornari res ipsa neget,contenta doceri dicta sunt, dixi ut uolui: sin minus, ut potui. Ad quae Iacobus : Nae tu Francisce bellus es patronus, qui tam bellὸ Avicennae tui nam meum dici pudet causam egeris,ato quodcuno uos lueris, mihi dicendo persuaseris: ut parum certe absucrit, quin sententia

6 cedens, in tua me uicitum castra detuleris. Sed hoc tamen a me etsi dicem do maximξ ualeas, impetrare haud poteris, Avicennam ut tuum obseris uena ac tanquam numini deseram, quin qua potero uia, euertere,insam asre, erratassi illi sua commonstrare conabor. At quando iam premit alata dies, nos i iocando ducimus horas, a prandio, isto eodem si uidebitur Ioco, quod reliquum est sermonis tum conserenita conueniamus , dictas

149쪽

ENAR. MEDICINALIUM ta in ista tua funditus me omnia euersurum bona fide recipio. Tum aeger, magnam certe uter uestrum apud me hodie gratiam inii stis: eo in me uobis plurimum debere confiteor, qui tam docta & amoena confabulatione moerorem mihi ab animo, a corpore multam certe bos nam aegritudinis partem levastis, ac propius ademistis: ut non leuiter isto uestro sermone recreatus, planet totus clius fidius mihi uidear. Sed

quod superest, serotina si ita sors tulerit, uisitatione absolvemus. Quo tane loquendi laeto , quieti se aeger, nos in nostras quisl aedeis recta pera

Super praefata dissertatione Enarratio, qua docetur, ex intempestiue misi guine crudiores regri humores : uresi essi quam duos illis mittendi sagumis Fos a Caleno enumeratos nempe uirium robur, σ morbιm

. gnitudinem. ENARRATIO VIII. D VESPERTINUM inuisendi aegros pensum quum ex ossicio red assemus,ego & Torinus ad uisendum Anto latum una pro solenni medicorum more profecti sumus. Ut primum autem cubiculum ingressi, mox ad nos aeger, PQuid inquam uos, an me ut aegrum uisuri: an potius de re coepta quod reliquum est absoluturi uenistis Ut me aegrum qu dem in uisatis, nihil opus habeo: ualeo enim Dei gratia, uestra autem ope sane quam optime. Bene aurem habentibus non esse opus medico, sed iis qui male habent,co inpertissimum uobis esse scio. Uerum quum uos matutisna uestra disputatione bonam multam* morbi partem allevastis,ita doete, acute at* etiam eleganter & copiose, quae in eam rem facerent explis castis, Quaeso uos, ut quod deest eodem orationis flo aggredi perfice reus uelitis, quo & mihi earum reru sitientissimo uoluptatem fructum pquem spero maximum asseratis: ia ea integra dis Iertatione quaesiti ueri tatem intueri at peripicere plane possitis. Ad quae ego ad Torinum conuersus , gexamus huic nostro Antonio morem, & quod reliquum est absoluamus, posteaquam illum nostra haec tam avide desiderare at complecti cernimus: mox in ita, sermo

nem matutinum repetens,iam exorsus. Duos ego nostrae dispu tationis,

eosq; uarios ex dieiis tuis scopos esie uideo. Prior ac praecipuus is est, an citatus abs me Avicennae Iocus uerus sit nec ne: alter, an sanguis fraenum humorum, quem etsi tu mihi falso adscribis,minus tamen mometaneum existimo: ut qui Avicennae non sit,sed suorum interpretum: is p ex con secutione quadam orationis inductus, dum Arabis locum probare ipsi contenderem. Nam ego Avicennae textum illum cum adduxissem, ue rum p esse sustinerem, falsum tu probare sategisti. Eum autem ego cum multis Galeni locis consentaneum secerim: nec tu quantum uideo eos ipsos aut melius interpreteris, aut illis inea non conuenire probes, nescio

quid noui adserre in meam sententiam possim, nisi hoc ipse iii, Galent ii quam

150쪽

quam' esse citatum a me Avicennae locum, ut ex Therap. I x. ora. de

Sanitate tuenda, & libro de Sanguinis missione, atq; secundo ad Glauc. priore enarratione sdem feci. Nam etsi primi praecipulo mittendi fari, τ' guinis scopi sint, uirium robur , morbi Φ magnitudo, hi quidem scopos ,

alios multos continent, a quibus etiam mittendi aut non mittendi satis piluinis Galenus indicationes sumit: coindicantq; una cu illis, coeli aeris p iconstitutio, corporis compago, aetas, praecedens uictus, humorum tum quantitas, tum qualitas.

Quae ne tibi finxisse uidear, Galenus pro me ipse loquetur, qui libroxo de Venae sectione sic ait: Secandae, inquit, uenae scopi sunt, plenitudinis

tum quantitas, tum qualitas, uirium robur atq; infirmitas, naturalis to/tius corporis habitus, tempus, regio, anteacita uita, censuetudo, exercistium. An non & hic quoque qualitatem humorum spectandam esse prosnuiuiat a uiri uini robore & morbi magnitudine alios multos de uena secanda scopos proponit Succorum uero qualitatem talem interdum esse, ut a mittendo sanguine dehortetur, idem paulo post Galenus testas tum iacit,dum crudis existentibus succis secari uenam prohibet. Quod autem tu ex Galeno, duobus illis praesentibus scopis, uirium

robore, ac morbi magnitudine, nullam esse quantumuis magnam crus

' dorum humorum plenitudinem quae id inhibere possit, adsers, atque id Caleno tribuis,quam reiste id assirmes cogita. Nam lise ex Galeno quo modo simul stare possunt, nullam ut tu uis a crudoru humorum quam talibet copia sumi de non mittendo sanguine indicationem: & rursus quod Galenus secit prohibere mitti,dum crudorum copia adest

Quod autem existimas apoplexiam & eius generis morbos,ex intems pestiue sanguine misso nonnunquam prouenientes, non ab humorum cruditate, sed una uirium imbecillitate oriri: uide quid dicas. Nam etsi intempestiue missus sanguis uires deiicit, ut I X. Methodi, nonne qui a deiecstis uiribus creabuntur succi,crudiores, frigidiores merunt atq; siceto frigidos morbos creabunt:Tumo ex consecutione quadam, si ex intems pestiue sanguine misso uirium debilitas accedat, ab hac aute humorum cruditas, imminuto scilicet natiuo caloro non ne ad intempestiue sensguinem missum ex consequenti cruditas sequetur Adductos autem a

Galeno morbos, nempe apoplexiam, aquam intercutem, iocinoris uenstriculi imbecillitatem, decolorationem, Sc id genus,nonne frigidorum succorum germina esse, idem Galenus in de Locis assicis testatus est. Lib. o. Vides igitur, mi Torine, non tam facile quam putas uicitoriam tenas 3 istum esse ζ Qui uero IIII. de Sanitate tuenda citatus est absine locus, non ne amplissime probat, ad sanguinis educitionem trahi in habitum D corporis succos etsi id subtiliatione non fiat, qua parte tecum consentio, nec unquam tu me subtiliationis uel per somnium meminisse uero asie rere potes, si totam modo de hac re enarrationem meam legisti. fit autem

tractus ille ut vacui, inanitis uti uasis, ut omnes censent. Quanquam tu

hoc totum quod hic de subtiliatione humorum adduxisti ex Academia illa noua Florentina sis mutuatus, quum a me nullumsit uerbii factum. m Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION