Enarrationum medicinalium libri sex. Item Responsionum liber vnus. Francisco Valleriola medico autore. Cum indice rerum notatu dignarum locupletissimo

발행: 1554년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i 6 ENAR. MEDICINALIUM eo rjsdem pene uerbis. V Il . de Hippocratis N Platonis decretis expressit Vt itaq; uoluptatis aut doloris essentia constet, astatim, hoc est simul Nabunde sensum fieri oporael. Si enim, ut idem ait, magna cum facilitate, hoc est sensim Sc languide, motio fiat: sentitur quidem illa, uerum dolo ris uoluptatis ue minime particeps erit: quod scilicet abunde simuli non fiat, sed sensim potius & remi sed . Discessionem igitur ab eo qui secundum naturam statu confertim saetam, dolorem: regressum uero in eum ipsum itidem affatim Listum uoluptatem esse iure dicemus. Quod & Galenum ipsum, magistrum suum Platonem sequutum uoluisse, ex capite sexto lis

bri de Symplomatum causis supra locupletissime ostendimus. Abunde autem simul* fieri oportere, id quod uel dolorem uel uoluptatem est illa

laturum, uel ipso sensuum iudicio ac experientia duce cognoscimus: in iis utiq; pathematis, quae nobis a Platone in exemplum proposita sunt, sanae, siti, aestu, ac refrigeratione, & id genus reliquis: quo enim maior fuerit membrorum inanitio, qud grauior & diuturnior, eo urgentior consequetur fames: quo siccitas S sumoris inopia, uel caloris copia anas

implf plior, ab his enim ambobus sitim fieri pulchre Galenus asseuerauit eo

' P 'φ' sitim nasEt ampliorem videmus. Sic in aestu, refrigeratione, labore,caei risin molestis sensionibus fieri cernimus , ut tanto grauiora molestiora la nobis percipiantur, quanto maiore ui fuerint illata. Sic rursus, quum ab his pathematis in naturalem statum opportunis praesidiis regredimur, uoluptatem tum maxime sentimus, cum praesidiorum in id idoneorum ope consertim immutamur. Famescentes enim auidὸ cibum sumentes,

magna expleri uoluptate, iucundoq; sensu cernimus: sic & immodice si/tientes, cum se largo potu assatim impleuerint: aestu asse stos, quum res frigerarint: perfrigeratos, quum concaluerint: labore delassatos, quum se quieti dederint: nimirum uigilantes, quum altum dormierint, iucuns da perseui uoluptate experimur. Quorum quidem praesidiorum nullum uoluptatem asteri, nisi cosertim abunde suggeratur. Quam enim, quae se, fame enectis uoluptatem affert exiguus cibus languidd ac tarde oblatus et quam exiguus potus guttatim p instillatus ualde sitientibus et quam graui ter aestuanti, lenis ac modica perfrigeratio et ut a qua nullatenus Iesuatos se sentiant Et ut in summa dicam,& multum & confertim oblatum cste omnino oportet, quod uoluptatem est pariturum: uti qui in no his,dum hisce pathematis urgemur,experimento discimus. Sit itaq; consseans illud ex Platonis at* Galeiii sensis enatum, Voluptatis ato doloris in eo maxime positam naturam esse ut & abunde & simul hoc est affatim sant,simq; ex eorum genere quae in motu Sc generatione: non in habitu

essentiam suam habeant. Unde illud rectissime in Philebo dictum est,

Voluptatis quidem generationem: ellei uiam, nunquam existere.

Haec de uoluptatis dolorisi natura dicta in praestas sussiciant. De causis uero & generationis eorum modo, quod dictitros nos secundo loco' recepimus,facillimum est ex ante adductis ex Platone locis istaec collige re. Doloris enim causam praecipuam Plato in Philebo naturae nostrae corruptionem, & immutationem uehementem ab ris quae harmoniam,

ut ille

182쪽

ut ille uocat, seu symmetriam nostra euertere potenter possunt, esse uult. Harmonia inquit soluta in animantibus una naturae solutionem genes rationem*dolorum fieri dico. Et rursus, dictum est saepenumero, quod quorumlibet natura concretionibus uel distretionibus,repletionibus uel euacuationibus, incremetis uel decrementis corrupta dolores, molestiae, cruciatus, caeteraq; id genus exoriuntur. Et item mutationes inquit magnae, voluptates dolorescpasserunt: mediocres autem Rexiguae misnime. Quaecun* igitur calore uel frigiditate immodicis temperaturam euertere nostram. quscula item secare,diuidere,cogere,inanire,replere, io & alioqui extra naturalem statum confertim deducere corpora nostra poliunt, ea omnia dolorum illativas emctricta peste causas censendum. Vnde est illud Hippocratis, Ab his quae naturam nostram corrumpunt ac mutant dolores excitantur. Hac quidem uocuIa corrumpunt ut Ga/lanus IIII. de Symplomatum causis interpretatur cap. v I. & celerita tem&uehementiam transmutationis indicans. id stilicet nobis ut testastissimum faciat, quod & nos supra diximus) abunde & simul fieri oporatere quod dolorem sit illaturum. Nisi enim celeritate ac uehementia rei corrumpentis sese efferat impetus,dolore sane minime excitabit. Quam,

obrem illud a Platone in Timaeo rectissime dictum arbitrandum est, o Passionem magna cum facilitate illatam sentiri quidem maxim/: uerit in

dolorem non inferre. Voluptatis uero eae causae omnino censendae erunt,

quae dolorum illativis causis ex diametro Opponentur. Quaecun enim corpora nostra e nativo suo statu lapsa,in sui naturam protinus restitues re possunt, uoluptatem ea pariunt, hoc est, blandum ac iucundum quemdam sensum, qui magna nos delectatione assiciat, ac suauitate deliniat. Harmonia, inquit in Philebo Plato, contemperata & in sui natura prostinus restituta, uoluptatem fieri dicendum. Unde&quae calefacita coris

pora nostra refrigerare, refrigerata calefacere,humore madentia exsiccas re, siccata madelaccre, quae dissoluta cogere, inanita replere, & omnino,o in suam ipsorum naturam protinus restituere corpora possunt, ea uolus Platem parere existimandum.

Horum uero pathematum amborum causis, uoluptat si inquam &ldoloris,si quis in usu uersum percensere uelit Calenum libro de Sympto, matum causis I LI I. tum&X D.&X III. Methodi,& libro de inaequa sli intemperatura,&libro de Elementis secundum Hippocratem,& I I. Ide Ratione uictius in morbis acutis, commentario primo ,& V II. dei Hippocratis Sc Platonis decretis, & comento primo in primum de Uum- ga. morb. adeat: in ηs enim lociS omnibus symptomatum horum exas 'diissime a Galeno cauta ex Platonis N Hippocratis mente traduntur: l

o ad quae quidem loca lectorem ablegare ne transsumptione & citatione lIocorum in proniam nimium seriem se proserat oratio) commodius luisum est. IGenerationis autem horum ratio quum a Platone citatis locis, tum a

Caleno libro V I I de Hippocratis N Platonis decretis, & libro primo de Elementis,& α II. Methodi, & commento primo secundi de Ratione uidius

183쪽

Iσ9 ENAR. MEDICINALIUM uictus in morbis acutis,& libro de Sympto .cau. IIII. cap. eodem, & lis bro de Tremore bellissime explicatur, idin in hanc serὰ sententiam: Est autem locus II .de Ratione uictus in morbis acutis commento primo:

De doloris generatione cinquit diximus N in libris de Elementis set i,

cundum Hippocrate, Sc in eo qui de Symplomatum causis, quod dolor in sentilibus fiat corporibus, cum ea ipia in id quod praeter naturam est, subito simul in. transmutantur: praeterea Sc quonam paelo transmutatio ea bifariam fiat: corporibus huiusmodi alias tum subito simul la, tum uiolenter secundum qualitatem alterascentibus: alias unitatis dissolutio. ne. Alterantur autem subito simul in ab efficientibus qualitatibus, cum Scalefiunt & refrigerantur, Sc liccantur, Sc humectim tur. Unitas uero dis soluitur, corrumpiturq3, ubi corpora illa uel distenduntur, uel compri,

muratur.

Atque eadem X II. Methodi, 8c citatis iam paulo antea ex Galeno Io, iocis recensentur. unde generationis dolorum ratio,at ex opposito uoluιptatis siquidem, ut uult Aristoteles, contrariorum eadem est disciplina desumi ma na facilitate potest. Gignitur enim dolor, ubi uel qualitates effectrices subitό ac uiolenter sensu praedita corpora alteratione quam pariunt immutauerint, uel diuisione, compressione, Sc omnino unitatis solutione quae isthaec efficere possunt, eadem ipsa affatim Sc uiolenter affecerint. uoluptatem uerό tum maxime fieri, quum quae in naturalem statum reuocare ac restituere corpora possunt, id affatim consertim es ecerint. quod quidem idonei contrari j ope fieri libro de Sympto mai

Omnis, inquit, praeter naturam affectus ad naturalem habitum per contraria reducitur. l tacp si labore fatigatum fuerit corpus, quies volu 3 ptatem pariet: si calcfactum , refrigeratio e si refrigeratum , calefactio : si

t in nixum , impletio: si plenitate aitectum, uacuatio: ad quem sane mos

dum 8c reliqua omnia in naturalem habitum corpora deducentia, sunt

reuocanda.

Expleuimus bona fide quae explicanda praemittenda ia ad Galenum l ab erroris pugnantiado labe uindicanducensuimus. Enarratis uti uolusi ptatis ac doloris natura, causis acgenerationis modo ex Hippocratis, Pla Ol tonis at cp ipsiusmet Galeni decretis: is nunc nobis erit quantum quidem,ngeni j nostri uiribus eniti contenderein poterimus) a calumniae iniuria uindicandus: qui, ut initio diximus,eadem de re pugnantia dixiste sit uissus, X I I .scilicet Methodi, statueris reditum in naturalem statum, si conaseritin fiat, dolorem, non uoluptatem creare: contra, quam in I I I I. de

184쪽

Symptomatum cati. Sc libro de Tremore, ac pleris* alijs Iocis astruxit. At* horum quidem pugnantium reuera locorum conciliandi ratio non

aliunde mihi, quana ex ipso Platone,summo Sc dicendi & philosophandi

magistro a quo omnia mutuasse de doloris ac uoluptatis natura ac caussis Galenus est uisus petenda uidetur:qui unus omnium exaestissime caussam in Philebo reddidit, cur saepenumero in ipso ad naturalem habitum reditu quanquam is perpetuo uoluptatem pariat, si astatim abunde Ofiat) dolor sit intermistus, atq; ita confusus, ut plane discernere nequeas maiorem te reuocatio huiusmodi molestiam , an uoluptatem adserat.

xo Quod quidem ipsum in ualde perfrigeratis, qui se praepropere igni ad mouent. tum in prurigine assieistis, dum scalptu Sc frictione quod molessium est discutere tentant, perspicere sane possumus. In his enim ita se dosior uoluptatis,ato haec illi immiscet, ut utriusq; sensum simul, doloris, insquam, Sc uoluptatis, ita affectit percipiant. Sed iam Platonem ea de re piso in phi doctissime disterentem audiamus.Graeca ob longitudinem apponere uissum non est. S O C. Aggrediamur iterum athletarum more hanc dispustationem. P R O. Aggrediamur. S O C. Insuperioribus diximus, siquis dem meminimus, cupiditates quae sic vocatur) quantisper seorsim nobis inesset, tunc corpus passionibus, abso animae passione occupari. PRO.., Recordamur, dictah; haec proculdubio sunt. S O C. Nonne cupiebat anima contrarium corporis habitume Receptaculum autem doloris es uoluptatis, quae passione fit, erat corpus P R O. Erat . so C. Collige quod ex his sequitur. P R O. Dici S O C. Quoties ista concurrunt, consgrediuntur quoq; uoluptates atque dolores, eorum sensus, quae constraria sunt: quod proseisio nunc patuit. P R O. Apparet. Et rursus eodem in dialogo de hisce pathematis loquens, quae uoluaptatem dolori intermisiam habent, ita ad uerbum disierit. S O C. An non aliquas s de uoluptatibus scilicet sermonem instituens ὸ

multis elicere decet 8c uestigare, qua ratione maximὰ uocari debeant 1, PRO . Necesse est. S O C. Aduert itaq; talium morborum uoluptates qua ratione se habeant. P R O. Qualium: S O C. Detarmium uolupta. tes,quas illi quos indignantes uocauimus, penitus horrent. P R O. Qua

Ies inquam s O C. Velut in scabiei medela quae Dicando fit, caeteris huiusmodi haud alio pharmaco indigentibus. hoc enim malum pro dissimmortales uoluptaterniae, an dolorem potius nuncupabimus PRO.

Malum quiddam o Socrates mixtum hoc esse uidetur. S O C. Haud equisdem uel Philebi gratia, hoc exemplum produxissem: sed nisi hae volu ptates, Aquae hasce sequuntur, inspiciantur, nunquam serme quod quaessitum nunc est, dijudicare ualemus. Ergo ad istaru cognatas pergendum

o est P R O. Num eas inquis, quae immixtione communicant S O C. Has ipsas. Sunt igitur mixtiones corporis quidem ipsius in corporibus, anismae in anima. Et dolores animae Sc corporis uoluptatibus mixtos reporiemus, eamq; utrorunq; commixtionem interdum uoluptatem, intersdum uero dolorem cognominatam. P R O. Quonam pactio et S O C. Vt ecce, Cum quis in restitutione uel corruptione simul contraria patitur, algens

185쪽

i i ENAR. MEDICINA LIV Malgens saepe calescit,& calens aliquando reseigescit, quaerens, ut arbitror, id assequi illud ob icere,ac quod dicitur, amaro dulce permixtu, Sc cum difficultate reiectionis adsistens molestiam, mox serum congressum fascit. PRO. Est maxime uerum quod dicis. S O C. Nonne harum misxtionum quaedam ex aequali utrinq; 8c uoluptate Sc dolore, quaedam ex alterutro excedente constantur c P R O. Nihil prohibet. S O C. Dici: tur ex earum numero quae doloris plus quam dele stationis continent,

eas esse quae sequuntur, scabiem & titillationes, quando quod intus est, seruet atw glitat, ne in huc perfricando aut exagitando quis attingit, sed quod circa cutem est solum diffundit: tum sane illa in ignem serentes,&nunc huc,nunc illuc, consilη inopia reuoluti inaestimabiles saepenumero uoluptates pariunt: aliquando contra interioribus ad exteriorum mos testias uoluptatibus mixtis, in utram partem declinatio fiat exhibent, ex eo quod commixta per uiolentiam diffundant , uel dispersa confundant, simul ψ uoluptatibus dolores admoueant. PRO. Vera narras. Hac qui/Loci Plato- dem tota serie Plato id bellissime docet, immixtam saepenumero volu

' ptatem dolori esse, dolorerisq; uoluptati: causamq; cur id fiat reddittin causa scilicet id esse statuens, quod cum corpus molesto quopiam ac tristipathemate assectum urgeatur, passione tunc ipsum ac dolore occupari est necesse: cui sane Pathemati anima mederi cupiens, contrarium cor

poris habitum concupiscit, ut si inanitione affectum sit corpus, proinde pdoleat, impleri cupit: si plenitate,inaniri: si calefactum, refrigerari: si ress geratum, calefieri maxime cupiat. Atm hoc quidem necessiario sequi,

tur, ut quoties ista concurrunt, affectus nimirum corporis 3c animae, uel contrarii corporis habitus, congrediantur simul uoluptas 8c dolor , eos demin momento contrarii in corpore sensus percipiantur. Etenim cum contrariorum ea sit natura, ut sese mutuo abigant, nec eodem in subiecto

ut Philosophi loquuntur esse possint: fit, ut contrarium unum alteri oppositum atque obiectum, illud tollat atq; funditus corrumpat : quod cum sine pugna fieri nullo planὸ pristo possit sobfirmatur enim contras

rium a contrario exagitatum,& quasi suis uiribus nixum contra nititur,

sese quoad fieri maximὰ potest seruare cupiens) necessum est utriusque

contrarii eodem in tempore percipi sensum. unius uidelicet molestiam inserentis, alterius item molestiam depellentis, ut in exemplo a Galeno proposito XII. Methodi, perfrigerati corporis propere ad ignem accesdentis: in eo enina accessu, 'lim Sc frigoris dolorem inserentis, & caloris Digus conceptum depellentis sensus percipiantur: fit, ut inter haec ingens exoriatur pugna, dum calor ignis intrd admissum frigus ui sua pellere sotagit: frigiditate contra nitente,& quasi a contrario obiecto quod Graesci a marin πιπιν uocant sortiore etaeta, Sc ualidius insurgente. Vt enim, quae caliditas in calce latet, non nisi astusa frigida aqua sese exerit, atque ostentat: sic in perseigeratis, uis se tum maior seigoris exhibet, cum pro' pere ad ignem accesierint. Quae causa est, ut tum dolor sentiatur ingcias, ex contrariorum stilicet pugna enatus: qui quidem tum sedabitur,quum a calore uis stigoris suerit deiecita,prorsiusq; superata. Itaque ut tandem

ia pugnara

186쪽

LIBER TERTI Vi Tapugnantes Galeni locos explicemus,explicandola conciliemus dicimus con iliatio uerum perpetuo eme, ex reditu in naturalem statum, si affatim id fiat, uoi Iuptatem creari, uti IIII. de Sympto.caus. & libro de Tremore, ab eo Conciliatio diuersorum locorum Caleni de Er 'late, quum I.σH. de modiborum dig. γ cau. tum x I II. Methodi m x iiii. item Ebro de Tumo. praeter naturam, a bili feri dicat: ii. uero ad Clauci a sanguine tenui

Ah admixto : σ quodnatiua Alusiu sanguis tenuis ex Caleni flementia.'

ENARRATIO III.

dem Galeno demonstratum. Cum uero) XII. Methodi reditum eum ad te oedain naturalem statum consertim factum dolorem creare asseuerauit,ita interspretandum arbitror, ut existimarit, non per se quidem reditum illum dolorem creare qui quidem semper, ut antea ex Platone & ipso mei Gales no docuimus, uoluptatem parit) uerum per accidens, quod uidelicet in eo reditu acerba contrariorum sese inuicem exagitantium & pellere se ro lagentium pugna contingat, a qua dolore consequi sit necesse: ac utriusq; contrari, percipi sensum, ut algescens calescat, calescens frigoris uim sen

tiat, ut praecedenti ex Philebo serie Plato nos docuit: uti etiam in lepra . pruriginei assiectis accidit, qui dum scalptu Dictioneq; mederi sibi siti dent,& doloris & uoluptatis sensu simul assiciuntur : uoluptatis, dum eo assiri et u quod molestum ess sundunt at* discutiunt: doloris, dum moles num id acre 13 attrectantes magis exasperant,& ad inserendum dolorem promouent. Atq; hac quidem ratione & belle Galeni mens explicari, Scipse ab erroris contradictionis nota uindicari plenissitrae potest.

V o D de Erysipelatis natura uarijs in locis a Galeno scriptum est qui modo a flava bile, modo a tenui sanguine huic ipsi bili admixto prouenire affirmauit quanquam controuersum esse uideatur, haud magno tamen 'negotio explicari eius rei dimicultas, uel a mediocriter in Galeni tes stione uersato poterit. Quod ut commodius a nobis perfici positi, Iocaea ex Galeno asseremus, in quibus flauae bilis sobolem Erysipelas esse diu istum est. Primo ita* de Morborum disiar. libro, cap. penul. de ijs tumos ribus sermonem instituens, qui ab influxu humoru in unam quampiam partem incumbentium fit, ita disserit:

Compositi inquit sitiit huiusmodi morbi uel nullo comitante ulces εο re: Principio quod omnes ex abundante nastuntur humore, uel calido, uel seigido: ὰ flaua enim bile Erysipelas. Quem quidem locum uertens e Graeco Copiis Basiliensis ut interim copiis, is id ne uidear uel dissimulasie, uel conniventibus oculis praeteriis le) duo illa uerba ,τι θερμά ς ψυκα, a Galeno scripta omisit: desunt enim in uerosione sua,quam ad libros σανοπι-- Mu-appinxit. Sed id quico

187쪽

quid est lapsus, modicus enim is est, codicis potius quam interpretis cui spa accidisse arbitrandum est. A bile itaq; flaua Erysipelas nasci hoc loco uerissime assirmauit Galenus. id ipsum sanὶ confirmans δέ x III. ScN I O I. Methodi, & millies in mille locis, quoties illi de Erysipelate est instituendus serino. Verum II. Therap. ad Glauconem, Erysipelatos ex

Quod est: Si uero ex sanguine & flaua bile calidioribus quam opor steat mixta fluxio fuerit: uci ex sanguine quidem, sed esseruescente & te ianuissimo secundum substantiam, Erysipelas passio uocatur. Duplici ratione Erysipelas fieri Galenus hoc loco statuit: uel cum exsanguine & flaua bile calidioribus quam naturae ex usu sit, mixta fluxio in unam quampiam partem incubuerit: uel cum sanguis quidem secui dum substantiam tenuissimus, qualitate uero seruentissimus, tumorem Praeter naturam excitarit. Erysipelas enim alterutra fluxione in locum quempiam incumbente orietur. Sive enim sanguis bili confusus, at e. Pultricis facultatis actione in partem aliquam protrusus, fluxionem ex citarit: siue sanguis ipse selus, uerum consistentia tenuissimus, qualitate uero seruentissimus qualis arterialis esse solet) tumorem fecerit,Erysipe/ i. las erit, quodcunq; huiusmodi fluxione in partem procubuerit: ita ut exsquisitum Erysipelas non solum a bile fieri,uerum mixtam esse fluxionem Rineuerare ex Galeni hoc loco sententia iure possimus. Quid igitur sibi uoluisse Galenum dicetnus, qui asseetum huiusmodi a bile, uti Phlegmos nem a sanguine, redema a pituita, cancrum ab atra bile nasci assirmauit Equidem si mixta fluxio est, quomodo a bile erit est enim bilis simplex quidam ac impermistus humor: esse autem mixtam quandam fluxio nem Erysipelas, uerba illa apertissime indicant,

Hoc est: Si uero ex sanguine & bile calidioribus quam oportet mi/xta fluxio fuerit, Erysipelas huiusmodi passio uocatur. Mistam igitur ex bile sanguine* calidioribus quam par est fluxios nem uult esie Erysipelas. Quod si ita fuerit, quonam paeto a bile, simplici scilicet humore, nascatur uti citatis antea locis affirmauio est inquiren dum. Cuius sane inquisitionis caput id esse mihi praecipuum uidetur , ut intelligamus, quid bilis nomine aqua Erysipelas prouenire dixit Gales nus accipiendum sit: id enim si exacte intellexerimus, omnis confestim difficultas tolletur. Bilem itaq; medici Sc Graeci Sc Latini, Pani in parister omnes , humorem esse quendam confitentur, substantia quidem te onvcm, qualitate uero atq3 potentia calidum siccumo, ex eo quod in alis mentis asium ac ueluti usium cst genitum, Rad uarios naturae usus ac commodatum, ubi naturam sitam modumcp exacte seruauerit. Hanc ue

ro cum simpliciter sine adiecto pronuntiamus, pallidam illam & flauam uocatam significare uel de Hippocratis sententia solemus. Unde Galenus

comm

188쪽

-- LIBER TERTIUS. ιτη

commentario II Lin Iibrum sextum de Popularibus morbis Hippocrat in dem lib. tis, Multoties supra dictum est, inquit, cum simpliciter Hippocrates bi, eri δεββ lem dicit, pallidam &flauam uocatam bilem significare : quoniam plus de melle. O quam alia bilis genera colore suo inficiat. Haec autem uel Galeni &os ta DT- . mnium testimonio, duplex esse depraehenditur. Naturalis enim alia, alia praeter naturam. Naturalis inquit O. de Facul. natur. Galenus quod in nisi ad lib. nutrimeto assum ac ueluti ustum calidissimum ac dulci Limu est, id fla, qua bilis est, nempe tenue quid humidia & fluidum, non quale cum ad uis paesi . de timum est exustum flauum, igneum, & crassum uitellis ovorum simile:

io hoc nanin prarier naturam iam est, alterum uero secundum naturam.

Ab immodico autem calore gigitu humorem hunc,idem ipse Galenus eodem ipso de Naturalibus facult. lib. secundo testis locupletissimus est: sicuti & ipsam quoque bilem una cum sanguine in iocinore &uenis glogni': quod quidem tum proxime citato libro, tum eo qui de Atra bile scriptus est a Galeno, bellissime dictum est. Bilis uerό di flerentias osmnes persequi, eius praesertim quae praeter naturam esse censetur, supero uacaneum in praesens este arbitror: de quibus abunde Galenus tum in principio libri de Atra bile, tum in comment . primo ad primum Porrhestici disseruit. Quin & illud quo* memorandum, bilem ipsam spumamao sanguinis esse. Succos enim corporis Galenus IIII. de Usu partium, uino nuper ex uuis expresso comparans, bilim fori in uinis tenuibus suspernatanti similem secit: uti melancholicum succum, faeci in uino subsis denti, conceptis Q verbis sanguinis ueluti spumam bilem esse explicauit. Eius enim eo Ioco uerba haec sunt.

ματτε

Quod est: Melius autem uti* esset ad similitudinem actionis Sc con uenientem euidentiam, non siccis cibarns sed liumido liquori praecocto 4, quidem iam & prius elaborato: indigenti autem adhuc perseeliori con coctione, assimilare chylum qui ex uentre, ad hepar per uenas transfers tur. Sit itaq; aliquod uinum nuper ex uuis expresum, infusum autem indolia, & quod ab innata caliditate adhuc elaboretur, & secernatur, & ses gregetur,& concoquatur, & serueat: δέ eius excrementorum quod quis dem est graue& terrestre quod ut puto uocant faecem in fundo uasos P a rum

189쪽

rum subsideat. Alterum uero quod est leue N aereum,supernatet hoc a tem flos uocatur) N pluri naum supereminet subtilibus uinis,sicut crassios ribus: alterum subsidet plurimum. Porro secundum exempli similitudi nem, intellige mihi distributum a uentre ad hepar hoc est succum,

a uisceris caliditate, uelut uinum ipse in musteum, seruere,concoqui,altes

rari ad sanguinis utilis N benigni generationem: ebullitione autem ista, hanc quidem eius superfluitate subsidere, quantacun* est lutosa & crassa: hanc autem quae est subtilis & lenis, ueluti spumam quandam supernatas re sanguini. Constat igitur naturalem uocatam bilina flori in uinis tenuibus pro portione quadam Sc similitudine respondere, essess aeream quandam &leuem ueluti spumam sanguini supernatantem: quod quidem ipsum in

sanguine qui secta uena si biliosioribus corporibus manat, cernere est: tonuenientiai quandam aqueamΦ in eo substantia colore quidem flavam, substantia uero subtilem& leuem supernatare videmus, quam quidem bilem esse atin dici uult Galenus. huius multa portio una cum sanguine in uasa permeat, ad membra biliosa enutrienda sanguinem* attenuan dum. Reliquum uerd ad uelicam ceu superfluum N noxium futurum si a sanguine non secerneretur transfertur. Unde Galenus citato proximὸ

loco, his inquit id est, tenui crassasq; in sanguine superfluitati rationa

bilia organa praeparari, caua quidem ut suscipiant facit.: oblonga autem colla, uelut stomachos quosdam, ex utracp parte concauitatis habentia: alterum quidem eorum ad attrahedum superfluitatem, reliquum autem eorum ad emittendum idoneum: sed & positionem familiarem oportuit esse reptioni & lationi superfluitatis: N ipsas stomachorum ad hepar in plantationes positionibus proportionaliter. propterea igitur & appa rent haec sic ordinata & ornata. Nam seri hoc est uesicam,quae leuem &flauam superfluitatem recipit, natura apposuit hepati. Hunc uero locumren ,. primi uniuersum ita fere ad uerbum transtulit Avicennas Galeni interpres, hac quidem in parte explicanda minimὸ re iciendus: utar autem ipsissimis interpretis Avicennae uerbis, ne sententiam inuertisse mutatione purioris

sermonis uidear Cholera, inquit, rubea alia est naturalis, alia superflui tas non naturalis. Naturalis est spuma sanguinis, cuius color est rubeus clarus,& est leuis acuta, & quanto magis suerit calida, erit eius rubedo maior: quae cum in corpore generatur,in duas diuiditur partes, quarum una cum singuine vadit,& altera ad cystim transmittitur fellis. Illud uerdquod de ea uadit cum sanguine cum ea penetrat causa necessitatis Se iuuas menti. Necessitas ulrd est,ut sanguini admisceatur ad nutrienda membra in quorum coplexionibus magnam cholerae rubeae partem esie oportet secudum modum quem meretur de diuisione, sicu t pulmo. Sed iuvamen tum est ut sanguinem subtiliet, & in itineribus ipsum penetrare faciat. Quod uero de ea colatum ad cystim transmittitur sellis, causa necessitastis transmittitur & utilitatis. Necessitas autem aut est secundum totum corpus, quod est ipsum a supcrfluitate mundare: aut secundum unum

ipsius membrum, quod est is nutrire. Utili tatis uero duo sunt iuvamen/

190쪽

ta: unum est intestina a stercore & phlegmate uisicoso abluere, Sc aliud intestina 8c animusculos pungere, ut quod sit ei necessariu sentiat 8c egestiones emittat. Haec Avicenna latine loquens: quem quidem ego sua lingua loquentem minime puto sic de bilis colore sensiste, ut rubeam illam

pronuntiarit. castiganduini hunc locum censeo, quandoquidem rei nas cisi urturae repugnat: non enim bilis ipsa colore rubeo uisa est unquam, sed flava magis. ita P pro rubeus clarus, uertendum opinor fuit, flavus ac pellu cidus: is enim est bilis, quae secundum naturam est,color: quanquam quae sanguini mixta est, & cum eo in reliquum corpus ad biliosa nutriendaxo membra mittitur, ea quidem colore rubea est ob sanguinis cuinea commistionem: de qua si recte a Gerardo Cremonensi ex Punico sermone citati nunc loci series uersia est intellexisse Avicennam arbitrandum est. In quam item sententiam pedibus ire uidetur Guido Cauliacensis, qui caspite de Erysipelate, bilem naturalem, subtilem esse sanguinem uult. Ex his

Iti,inquit, quatuor apostematum genera nastuntur: primo ex cholera laudabili cui ipsissima au toris uerba referam) quam subtilem sanguinem uocant. unum fit apostema quod certum &exquisitum Erysipelas dicitur. Citat eum Galeni locum, qui II. Artis curatiuae ad Glaucone de Eryssipelate scriptus est: quo Erysipelas a sanguine bile. p simul mixtis calis,o dioribusΦ quam par est fieri assirmauit . Quem quidem nos locum initio huius Enarrationis adduximus. Itaque quum Drysipelas a bili fieri diAit e. Di bpluribus in locis Galenus, ei non repugnat quod II. ad Glauconem dc mgrantium libro de Tumoribus praeter naturam cap. X. de Erysipelate dictum est: a sanguine stilicet & flaua bile calidioribus quam Oporteat & una commisi spetite. xtis, uela sanguine quidem es eruescente, sed secundum substantiam tonuissimo ipsum gigni: idem enim utrobi in affirmauit. nempe a bili Eryo

spelas fieri. Bilim nanque, quae secundum naturam, Galenus nihil aliud esse eo loco censet, quam sanguinem illum tenuis Simum calidissimum is,& ester uescen tem, qui ubi in unam quampiam partem ui naturae procus3o buerit Erysipelas faciat. Non enim a bili tota di a sanguine iam secreta tu Erysipelas, sed magis Herpes, ut eodem ipso libro belle docet Galenus. Fit enim Herpes abili ea quae a sanguine separata, nec iam amplius illi

commixta in membra delabitur: quae pro sui tenuitate uel crassitie uas ria creat Herpetum genera: exedentem scilicet, cum ea abunde cratia se, cundum substantiam tuerit, ualdew erodens: mitiorem, cum minuS acris minuscp calida fuerit. Erysipelas uero tum creat,quum una cum sanguis

ne confusa, calidiorq; quam par est reddita, in partem quampiam transse fertur. Is enim sanguis qui & substantia tenuissimus est, Sc caliditate fers uentissimus, bilis a Galeno esse censetur, ac propterea dixit ex quilitum , Erysipelas a sanguine & bile calidioribus quam oporteat, uel a languine quidem tenuissimo & feruentissimo fieri hunc ipsum sanguinem naturas lem esse bilina existimans, uti& Arabs Avicennas,& Caul iacensis Guido ex hoc ut arbitror loco existimauerunt. At* haec propositae explicandae

difficultati sat fuerint.

SEARCH

MENU NAVIGATION