장음표시 사용
301쪽
a8 ENAR. MEDICINALI V Mnon breuis nobis a natura data. Sed optimum uitae tempus inanibus Rnihil iuvantibus curis labitur aut potius effluit: inde fit, ut dum blandi tins uoluptatibus, & curando corpori studemus, bona nobis multaq; uistae pars pereat: ut quod reliquum ad animi cultum superest, merito bresue esse dicamus. Multum prosecto temporis ad bene beatecp uiuendum Dei munere nacti sumus: sed id omne nos ipsi uolentes scientem; prodi
gimus ac perdimus: ut non immerito uitam breuem esie non naturae culspa,sed nostra asterere plane possimus. Sed de his satis : quatenus enim uista omnis nostra aut breuis ab Hippocrate, aut ab Aristotele longa dici
mereatur,explicatum abundὰ arbitror. HI si=rδη NM Cur uerc, ars longa sit,nunc explicandum. Artem porro Galenus com se sitis. ω prehensionum opinionum adfinem quendam uitae spectantium colle inde .-- ctionem esse definit. Aristoteles habitum quendam, recta cum ratione .. notitiari quippiam efficientem, artem esse uoluit. Idem enim ualent ars & habituqeup . cum ratione uera in faciendo positus: cum nulla non ars sit habitus cum ratione rei cuiuspiam efficiens : neq; habitus ex eo genere ullus, qui nosmen artis non mereatur. Ars autem omnis in eScstione unius cuiuspiam
rei uersatur: id in unum agit & spectat, quemadmodum recte efficiatur quicque eorum quae sub artem cadunt : quorum p principium situm est in eo qui facit, non in eo quod efficitur. Ac proinde arseano tractat quae lastant,& eueniunt necessario: sed eorum est, quae esse,& non esie possiunt.
Nec in iis etiam quae a natura ortum habent uersatur: continent enim
haec principium in seipsis omnino. Arti uerd subiectam esse effectioilem, non actionem ipsam, eodem ipso loco Aristoteles confirmat. Erit igitur ars habitus ad faciendum idoneus,cuiusmodi certe medicina habenda est, quae sanitatem ipsa uia quadam eiscit & morbos pellit. Ea porro uia ac ratio qua id praestat quam methodum Graeci uocano ars est omnino censenda: quae certe ut Galeno lib. de Constit. artis, & de Optima secta placuit factivarum una est: sanitatem enim ipsa quadant enus csscit, &morbos curat. Nam etsi morborum naturae medicatrices sunt, ut sexto iis
Epidenatorii Hippocrates uoluit, natura. ipsa arti sex sit, & animalibus consulat, ut idem ait, non ob id tamen quod in eius partis commentario doctissime explicauit Galenus tolli artem oportet: quin de ars ipsa, Amedicus, S medicamenta, & ministri & quaecuno ad curationem perti nent, recte morbis mederi sanitaterni efficere dicenda sunt. Natura qui idem ut opifex, caetera uerda ut ut ministri, aut ut instrumenta. Est enim natura omnium opifex, ut in Arte mcdicinali scribit Galenus : admini sera naturae ars, medicus uero minister. Nos uero hic unacum Hippocra
te medicinam artem iacimus,ci m ille hoc loco,& libro de Lege, artis nos mine uniuersam hanc medendi disciplinam dignatus sit,dum eam artium praeclarissimam nominandam censuit. Et Galenus quoque sexto Epides miorum, comentario in eundem librum quinto , artem medicam dignis rate medicis praestare affirmauit. Averro us quoque id ipsum I.& V II. suarum Colle stionum libris. Quod & Ammonius in enarratione libri pra dicamentorum Aristotelis, caput de qualitate enarrans, atque in
302쪽
prooemio quinq; vocum Porphyrii,& Eustra thius primo Ethicorum
conceptis uerbis sensiste sunt uisi. Mcdicinam siquidem omnes hi artem haud sine magna ratione nominant. quod & habitus quidam sit, & uera
ratio sanitatis effectrix: & non sit eorum quae necessario eueniunt, cum saepenumero fine suo fruseretur ars, non enim semper senitas artis admisniculo & instrumentorum paratur, ut quotidiana experientiae fides consfirmat. Itaque erit prosector medicina ars, si quid Aristoteli tum sexto Moralium, tum in fine Posteriorum resolutivorum credi debet. Is enim hoc discerniculo scientiam ab arte disiungi uoluit: quod scientia eorumio sit, quae necessaria sunt, nec aliter euenire possunt: ars eorum quae essici,
Sc quae esie Sc non ine queunt. Vetus prosectd, & quae nimium diu muti mediora otorum animos torsit dubitatio haec una fuit, esie ne medicina scientia an mars, Quae nullo negotio transigi breui potest . proprie quidem & a fine indicatione sumpta, totam ipsam artem esse: ut cuius nempe finis sit essesctio, non uel meditatio ipsa, uel actio,quod artis proprium esse uult V I. Ethicorum Aristoteles: essicit nanq; sanitatem medicina. Quae Hippo, G tui crate teste nihil plane aliud est, quam adiectito & detractio: adieetio eorum quae desunt,detractio eoru quae superfluunt. Nec obstat quὁd eam, scientiam in arte medicinali Galenus,& Avicenna capite primo sui primi
in Canonis efficiant. Nam etsi posse eam aliquo modo dici ex horum men/te scientiam, non negamus, qua scientia est rerum earum quae sunt cum ueritate comprehensio, siue id experientia, seu ratione fiat, seu opinione, seu coniectura. Quo pacto scientiae nomen communiter accipi oporσtere in definitione medicinae Galenus assirmauit. Et Isaac libro definis in riseisiationum, uniuerse magis scientiam definiuit, dum scientiam compreνhensionem ueritatis ab anima rerum ad sciendum idonearum esse uos luit. Et Boetius in libro Praedicamentorum Aristotelis confirmauit. Nihilo secius tamen, medicinam propriE N uere scientiam non esse asstruendum est : cum solius scientiae finis sit, ueritatis per demonstratios 3o nem a causis petitam contemplatio, seu adeptio: ut illud rectissime Aris a. posteri. stoteles dixisse sit uises, Scire nos unumquod*, tum uere arbitrari, clim sty er
illud per causas suas, principia, & elementa cognoscimus. Etsi enim pie, ''U' Ve'raque ad hunc modum nobis in medicina sunt demonstrata, ueluti homi nem ob id dolere, quod unum non sit, sed ex multis atque contrarissa conssiet quod lib. de Elementis,ia de Hominis natura, docuit Hippocrates
Et, pueros plurimo egere alimento, quod calido nativo multo polleant. Et, curationem omnem contrario perfici, millessi eius generis alia: haec
tamen ipsa in id ordinata sunt, ut his cognitis praestitutum finem qui sis
nitas est nanciscamur. Non enim haec ipse tantum ut sciamus mente con 3 o templamur: sed in id, ut scientes ex contrari js constare hominem, modes trari contraria haec ad sanitatis tutelam arte ualeamus: atin hic artis est
finis. Quaecunq; enim de subiecti natura, de Elementis,de Tempera menstis, Humoribus, Facultatibus, Naturae actionibus, Partium usu, & caete, ris huiusmodi tractat medicus, in id tractat,& disquirit, ut per haec uersas nitatem conseruare, uel amisiam restituere artis ellectione possit: Si itainde re ta
303쪽
ag ENAR. MEDICINALIUM de re tota statuere et dignitate uoluerimus, medicinam artem, & eam qui dem omnium longe clarissimam, una cum Hippocrate esse dicemus. Si uero neotericorum sensa sequi, partem eius quae dicitur scientiam, partem illius operatricem, artem nuncupare poterimus. Sed mihi tamen priore in sententia standum uidetur. Sed ars cur longa ab Hippocratectatuatur,dicendum. Longam porro ob id artem esse Galenus testatur, quod operationum suarum omnium sere occasionem praecipitem habeat ac momentaneam, eat ratione dissiculter cognobilem. Nec uero ob id soluin longam esse medendi artem existimandum est: sed multo magis, quod & illius circa quam uersatur materia non satis usq; tota perspecta io sit longissi temporis spatio egens probe ut dignoscatur. Quis enim homu
num tam multa, tam uaria temperamenta,naturam omnem,&naturae in
quoque admirandas & abditas effecitiones, potestates, proprictate 3 quas uitam lemmetiuocant unquam cxa fid noui Scur hic bubulam,suit, iam ille: unus caseum, poma alter auersetur Cur hic dissicillima concoiquat,facilia alter conficere non possit Cur uni ad soluendam aluum lene medicamentum satis sit,alteri ne ualidum quidem sussiciat Haec prosecto ea sunt, quae artis tum magnitudinem, tum uero longitudinem praecipue declarant. Ad quod facit, quod cum bona multa la medicinae pars ex perbinentis rerum ad curatione utilium earumq3 obseruatione nitatur quod is in introdu- inuentionis artis uetustissimum principium, autore Galeno, experientia HV ψ sit ad experientiam autem habendam longo sit uis opus, ut ideminet Galenus tertio Meth. tradit: efficitur prosecto, ut longam omnino ob haec omnia fieri artem neces e sit. Quam longiorem item efficere solent, nascentium in dies morborum noua incognita. natura: tot item remodiorum excogitata in id ratio. Quis enim ante annos plus minus odio ginta, Gallici morbi naturam, causas, Sc quae assert symptomata : inis medendi morbi rationem per ligni Curiaci decoctum, S paratas ex hy drargyro unetiones nouerat Multa praesidioru genera in usus hominuutilissima recens a nostris inuenta hac aetate sunt, antiquis illis prorsus
ignota: ut de Ambra, Moscho, Santalis, Siliqua Aegyptia, Myrobala/nis, nostrate Rhabarbaro, Caphura, & id genus aliis multis, constans omnium astertio est. Testatur Calenus XIIII. Methodi,plurima aetate sua inuenta fuit se, prioribus seculis prorsus ignota: ut de Myrmeciarum
noua suo tempore excogitata a quodam ratione eodem loco confirmat.
Et V I. Methodi multa a se medicamenta inuenta, nondum a quoquam in usus hominum prodita, ipse de se gloriatur. Cum uera methodus ut eodem ipso loco idem affirmat) uel nunc etiam post tot tantosci' mediis
cos,non solum meliora medicamenta quam prius fuere,sed etiam uniuer Libi, Nat. sum curationis modum inuenire queat: ut haud immerito Plinius ob obili p i hanc rerum in medicina nouitatem, Sc auxiliorum curationisi immuta tum passim usum, arte medica nullam inconstiuatiorem esse ingenue est
proseisus. At* haec de artis longitudine di sta sint.
Oe se eur Occasio autem praeceps est, ob citam materiae transmutationem: mas m et ' ter autem, corpus intelligere hum.anu circa quod ars uersatur, opor
304쪽
tet. Eluit enim & transmutatur perpetuo corpus. Unde est illud Galeni in
Arte medicinali, alterari nos quidem a quibusdam neces larid: abiis in quam quae nulla est euitandi ratio, qualia sunt aer, cibus, potio, somnus, uigilia,motus, quies, plenitas,inanitio,&ea quae animi pathemata nomisnantur: dico autem iram,in Cerorem, metum, curam, sollicitudinem, tris
stitiam, immodica studia cistaec enim omnia a naturali statu corpus euerarunt. Occasionem uero in praesens agedorum opportunitatem intelliges re oportet, quam praecipitem ipsa corporis alterationi Sc mutationi eraposita natura facit. φ Experimentum autem R ipsum quoque periculosum materiae ratios Experimen-ne. Hominem nano materiae uice medicina tradiat: rem quide omnium -'nobilissimam, atque persectissimam, in qua periclitari minime Iicet, ob id ea in humano corpore experiri quae non satis sint nobis suis uiribus
per specitati cognita, longoq; usu explorata, periculosissimum omnes argbitrantur. Unde illud appositissime sexto de Sanit. tuen. dixisse Galenus
est uisus, Experientiam normae uice habendam perpetuo esse eorum quae excogitauerimus: nec scribendum pro utili quicquam esse, cuius non fuerimus uim experti. Nam si id auxit in uice adhibueris, quod minime exploratu habeas,id. p noxam adferat,in summum uitae discrimen homi αὐ nem adduces: ut haud sine magna ratione illud dixerit Galenus, In cors In comment. Pore humano illa experiri quae non sunt experientia comprobata, citra h vis Periculum non esse: cum mala experientia ad totius animalis interitum uiam faciat. Non enim perinde ut ligna,ferrum, coria, caetera Φ uilis mos
menti artifices reliqui, sic hominem medicus tractat. In illis enim impune experiri omnia licet, ut quae insensilia sint, Sc quae in illis continis git iactura sarciri nullo negotio possit. Hominem si laedas, in uitae discrismen agis, &saepe etiam interimis. Queiam rem pulchre Plinius animadg Lib. ιν Nat. uertens,in nullo alio periculosius mendacium esse,quam in eo,qui se falso It
medicum profiteatur,ingenue est prosesitis. Nulli inquit magis quam
νο se medicum profitenti statim creditur: cum sit tamen in nullo mendacio periculum maius. Negotiantur enim subdio animas nostras,& experis menta per mortes agunt. in id hoc ad cautionem professionis medicae ne, inquam, se temere medicos este profiteantur, qui non sunt: quicν si hi uiam ad hominum salutem multa multarum rerum cognitione & usu non praestruxerunt aut prudentius, aut accommodatius dici potest Quid ad deterrendos homines, ne se incautὰ quibusvis se medicos profi
tentibus credant,appositius Qui enim nulla methodo ac ratione munistus,nulla experientiae fide septus ad curandum ingreditur, is prosecto ne . , - gotiari iure animas nostras, ut Plinius censet, non morbis mederi dicens ia 6 dus est. Experimentum autem, autore Galeno lib. de Opti. secta. est eius, quod frequenter 8c eodem modo uisum est, comprehensio at* memoria.
Libro uero de subfiguratione Empirica, Experientiam appellavit,quam a se quispiam intuitu ipso deprehenderit. Fieri autem experientiam cxpropria intuitione, historia Sc congruo de re simili adsimilem transitu Theutas autor grauissimus referete Galeno prodidit. Erpropterea recitddefiniri
305쪽
desiniri experientiam si quis dicat, memoriam esie eorum quae saepe & eo, dem modo perspecta sunt. Quod si quis pro memoria obseruationem
posuerit,erit utiq; experientia obseruatio eorum quae saepe eodem modo fuerint uisa at explorata. Quemadmodum uero ex plurimis experimen: tis tota conflatur ars, ita experimenta singula ex experientiis multis,id est obseruationibus conficiuntur: quarum scientissimu esse medicum opor tet,ne falli, ne periclitari inexperiundo,& infamiae notam subire inscienstia rerum utilium possit.
Iudicium dissicile dixit Hippocrates: & merito quidem. Nam cum sit iudiciu ratio ipse, quod per eam quae recte ad hominis tutelam sunt facien inda diiudicentur & expendantur, dissicile profecto id in arte est. Pressa
enim N ucra rerumq; ex arte sunt ratio, non facile ut Armat Calenus inuenitur, aliis aliud de eadem re sentientibus: quod obscura Sc abdita sit rerum ueritas atq; notio, qua quicque quale est cognoscitur, & cur hoc uel illud agat. Indicant id fecitarum in arte medicinali tum disiensio, tum multiplicitas. Neq; enim si ueritas ut recte Galenus tradit esset in uentu facilis, tot ac tanti uiri qui illam miris laboribus perquisierunt in tam contrarias sectas inent dispertiti unquam. Empiricis porro aliud. iudicium quam ratio esse uidetur, nempe ea quae sit illorum quae per exsperientiam inuenta suere auxiliorum diiudicatio. Quae sane Sc ipsa dissi cilis admodum est. Plurimis enim adhibitis aegri causa remediis, dissicile dictu est, utrum illorum magis iuuerit. His igitur ex causis omnibus ius dici una rerum perdissicile habendum est.' Sequitur uero ea nunc explicanda pars, in qua Hippocrates consulto iris partes Sc adhortantis sibi sumpsiste uidetur: dum & medicu dc aegrum ministrosin, sui quenq; officii admonet, inquiens, Non solum medicum
praestare oportere necessaria facientem: sed ξc aegrum, & assidentes, d
externa. Hac in re unaatq; sententia, uniuersam medendi rationem coinsia. de Popilis plexus. Nam cum ars medica codem Hippocrate autore, his tribus in ri Nime constet, morbo,aegro,ac medico artis administro,tum profecto se
liciter est omnis artis ratio processura, cium medicus, aeger, ministri, Ni externa adhibita pro ratione & in tempore omnia suerint, ac sui quis i
muneris rationem recte obtuerit.
Itaque quid medici nomine intelligendum in praesens sit, quod illius.
praecipuum munus: quod item aegri N assidentium, narrare ad partis huius longe utilissimae expositionem ingrediemur. Medici uero nomen Sc latissime patet, & maius omnino quiddam est, at* diuinius, quam: Riρμι. pD uulgo lit existimatu . Est enim medicus naturae minister, autoribus Hipsis , Hae ς' pocrate at* Galeno. Tanti uero medicum feciste Hippocratem legimus,
ui . ti ut illum numinis cuiusdam instar habendum censuerit: libro enim de ortuitii Him probitate ait, Mi et γήρ emo ἴθ', .RO . Medic inquit Philosephus.' A Deo par. interibus profecto leniae illud suit, ut quae ipsi ornari uellent, lea splendidis 8c illustribus titulis condecorarent: unde Sc medicamento . rum compositiones quasda a uirium quibus pollebant excellentia, uocabant, ut Nicolaus My repsius in stio antidotorum libro autor est. Haec
306쪽
Haec autem medici ab Hippocrate profecta laus, & si maior multor atque illustrior, quam ut illi nec cuipiam alteri artifici congruere possit, haberi debet, id tamen Hippocrati suae arti indulgenti, & paterno prope a flectu cum esset ipse medicinae parens, tantae artis cultores diuinis plane hos noribus honestandos censuisset plus aequo nimium tribuenti condonandum. Qua enim Philosophum este debere medicum affirmauit, id plane: sensisse est uisus, omnium rerum gnarum ato scientem oportere esse mes dicum: quod Sc ipse libro de Articulis testatur. Multarum inquio res rum peritiam medicus habeat. Ac proinde Galenus medici nomen laiaxo patere,ia ad Gymnasticen,& tuendae ualetudinis artem, ad cura tricem proprie pertinere quod haec prima totius artis pars sit constituta, unde medici sunt uocati libro ad Trasybulum est testatus. Eum enim qui se g, tamedici nomine dignum existimarit: qui in excellens & suae artis probe ge Hippo Crcallens haberi uult, oportet non natura modo ,sed doctrina,institutione, e . . nindustria,& tempore,ceu ducibus quibusdam artis sibi notionem parare: de constitu. ad haec ut ueritatis insano quodam amore ceu afflatus teneatur: tum ut quae a clarissimis ueterum tradita sunt,ea improbo quodam labore disce re, ac explorare, adhibito iudicio aggrediatur. Ac proinde quo isthaec omnia medicus consequatur, perspicaci ipsum esse natura, recta a pueroxo institutione & exercitatione in optimis quibusci disciplinis esse omnino oportet. MethodumP eam habere Sc exercere, qua id quod suopte ingesilio ac diligentia adeptus est, experiri & in usiis hominum ducere possit. Quod libro de Genitura animaduertens Hippocrates,opponere se constuarium in 1 tantibus & morbis & naturis, Sc temporibus 5c aetatibus modicum oportere afirmat. Scribens autem ad Hippocratem Democritus, rum trahominis naturam,rum morbi ac temporum illius, at* anni constitutioi η ρ nem nosse, morbos 3 rite curare medicum debere,haeccp muneris sui esse ζιιτ, i astruxit. At uero quam uitae integritate 8c innocentia admirandum,mo sta medita .ribus insignem, instituto rigidum, omni animi cultu excellentem , iustioso tia, caeteris* uirtutibus, imprimis uero modestia ato prudentia ornastum esse medicum uelit Hippocrates, ex his quae idem lib. de Medico,de Praeceptionibus medicis, de Probitate , tum ex his quae in iureiurando scripsit, intueri licet. Ex eius enim atq; Galeni sensis perseestissimi medici speciem ac formam huc de industria adferre commodissimum uisum est: tit quanta sit medici dignitas Sc excellentia, quae natura, quod illius praescipuum munus, ut opportuna sese praestet faciente quod hie iubet Hip/pocrates scire in artis admirationem ualeamus. Medicum igitur c6summatum,seu mauis persectum eum Galenus nos minat, qui in rerum contemplatione & actione omnes numeros imples 46 uit. Optimum uero illum, qui omnia quae ad artis ratione morborum curationem pertinent, silmma & optima agit ratione, hoc est, methodo certa, ut in definitionum libro scripssse est uisus: si modo is liber Galeni est habendus. Omnes uero numeros implere is iure medicus dicetur, qui eorum quae ad animi cultum Zc mores, quae ad corporis decentem habis tum & ornatum, quae demum ad exactam medendi rationem pertinent,
307쪽
Expedit uero in primis medicum animo modestum Sc pium, incorrus piis sanctiso moribus este, numinisq; maxime & metuentem Sc obser
Dantem, illudq; actionum suaru omnium ducem, autorem, este storemq;
sibi proponere. Medicina enim quod libro de Probitate testatur Hip/pocrates erga deos reuerenter se habere comperitur. Medici Q numini ualde tribuunt,quod ars medica ut idem lib. de Ueteri medicina tradit Deo accepta sertur, dignaq; habita, quae illi adscriberetur: ac proinde ut scriptura ait,omnis medela a domino Deo est.Qtiod intuens Diuus Me sueus rediissime illud dixisse est uisus: In cunctis quae a nobis fiunt prae ponendum esse Deum, ut securi atq; fidentes experiri cuncta possimus. Quae bene ac feliciter in curationibus cedunt, id omne numini,non uirisbus nostris adscribamus. Nihil enim medicus habet quod non a Deo
optimo Maximo acceperit.Humanitate uero quanta maxima uti potest atq; beneficentia in omnes, prscipue autem peregrinos Sc egenos,utatur:
si quando se serendar opis occasio obtulerit. Sic enim libro de Praeceptios nibus medicis iubet Hippocrates. Nam si erga homines amor ato humanitas adfuerint, erga artem item amor comparebit. Studeat itaq; Hippos cratis at* Empedoclis exemplo de hominibus bene mereri,id in ossicios
rum tum magnitudine tum crebritate rite medendo : non quaestus, aut is
aurae popularis captandae gratia. Sic enim praecitato loco Hippocrates de Galenus V II. Meth. medendi iubent. Humanitate naia , pio Uerga homines benemerendi studio Hippocrates Empedoclesin medebantur, ut I X. de Placitis lib. testatur Galenus. Quae cura medico uel in primis x. iuribili. praecipua esse debet. Siquidem quod Plinius ait, Divinum est iuuare mortales, quo iuuandi studio nullum maius,nullum homine dignius est omnino habendum. Ab omni uero animi perturbatione, ira inquam, lis uore, odio, amore, caeteris in animi aegritudinibus alieni Limu esse omnis no frugi medicum oportet: ne in gratiam quicquam loquatur aut agat: uel odio furiis 3 agitatus a recto deflectat. Est enim summus cogitatio/ ια num N actionum nostrarum omnium inspector & ultor Deus qui iudi/rYHipplib. cat. Sunt Sc cocli qui arguunt,& elemcta quae saeuiunt ut Diuus Mesueusded Gi Postremo cruciatus Gehennae. Comitate porro, humanitate, gratia,ac suna ina fide aegros inuisat, officiosum in se illis 3c industrium, impii Hipp. 3 P grum praebeat. Haec enim fiduciam aegro de medico magna conciliant: m Sc siimmam uirtutis Sc excellentiae medici opinionem pariunt. in primis uero sui rationem habere medicum decet,ne aut sui contems commZ . in Ptum Pariat, aut se asperum, agrestem, superbumΦ aegro praestet. Ob id Pp Calenus medicum eum qui laude dignus futurus sit, uult omni ex parte
illiti, Aphori decorum scrvare, ut humanus, moderatus ato iucundus cum sit, grauitas Olumit ,=r tem sibi in primis retinendam putet. Nisi enim medicum aeger ut Deum '' tutelarem quendam admiretur, ait idem nunquam illius praeceptia ob temperauerit: decet eundem Sc aspectu, δc serinonibus, Sc incessu, at Qvbi suprata ad aegros ingressu quod Hippocrates at* Galenus monent omiuin cor' poris habitu maiestatem quasi quandam,sed fastu tatuen at superbia ca/
308쪽
rentem seruare. ut Dons, oculi, uultus, incessus, sessio, gestus, decorum semper reserant. Vestibus porro quod iubet Hippocrates) nitidis, culis D med ais,ato etiam in aegrorum gratiam odoratis uti decens est. Nitor enim & U mundicies medicum gratiosum & amabilem magis faciunt. Sed inter caesaera cunctia nihil aeque quicquam medici dignitatem fide & taciturnitate illustrare poste uidetur. In eo autem maximὰ medici fides elucet, si, quod indoegros sanandos attinet, ita morbis prosit, ut ne quid noceat, ut uictus popa congruam rationem morbis aegris* commodam praescribat, ut quod uniculo morbo curando idoneu fuerit, id fide semina dari iubeat: quod Hippo in ia- ao Praecipuum medici munus esse, primo de Elementis, uoluit Galenus, ut noxia & deleteria quae sunt noxamin aliquam homini allatura, ea omnis notae prodat nec dari unquam sinat. Quae in morborum curationibus
uiderit, quae* retecta notam sunt aegro aliquam allatura, ceu arcanum contineat, nec cuiquam pandat: sic enim Hippocrates iubet. Ignominiae in iureiurancnim plenum est aegri famam prodere, & fidei nostrae commissa contiι
nere non post ci, Quod ueror ad artis eius, cuius se artificem dici uult, rationem attinet, Naturae omnis gnarum esie medicum oportere Galenus rectissimὰ cen sui. Unde illud Democriti ad Hippocratem scribentis manasse uidetur, Μα ut medicus hominis naturam in primis consideret. Itaq; hominis tempesriem, habitudinem, structuram,nexum, artatem, sexum, humores, memobra, membrorum uarios positus ato usus, actiones deniq; omnes & fas cultates, quibus humanum regitur corpus scire medicum conuenit. Ad H π' ' haec eorum a quibus uarie assicimur notionem omnem tenere, Aeris disco, temporum ac tempestatum, coeli, regionis, uentorum, imbrium,anni re prim
constitutionis, somni item, uigiliarum, motionis, quietis, alimentorum DF quibus seueri substantiam nostram contingit, ac potuli uires ac potestastes omnes, quid is in nobis possint scire. id fontes, flumina , rivi, pa=Iudes, stagna, maria, lacus : quid montes,specus, planicies, campi, uineae, 'o horti, arua, prata coferant, es id nosse. In primis uero quod I. de Antii dotis monet Galenus stirpium ac metallorum, si fieri possit omnium, aut saltem complurium peritiam habeat. Morborum discrimina,causas, symptomata, sedes a flectas, signa, exactissime discernere & methodo certa affectus curare omni studio atque labore nitatur. uod cert est feliciter
esse mirus, si probὰ cognito morbo quod initium methodi medendi esse noluit Galenuc paratam in .id habebit praesidiorum copiam. Si etiam Vre
morborum tempora,decretoria, & naturae in morbis propulsandis mosius modosi animaduerterit omnes ,& ab his omnibus congruentes &ad morbum curadum idoneas sumpserit indicationes . ain propria mes NM. , dici recte curantis est ratio, si quae in aegri salutem molitur ac meditatur
omnia, id indicatione essiciat. 4 alem prosector nobis medicum propos sie hoc loco Hippocrates mihi est uisus, qui ex Apollinis aut Aescula pii familia originem ducens generosos hos ducat spiritus,& se opportuna
facientem praestet. Opportuna autem iecerit, si idonea curando morbo auxilia in tempore.adhibuerit: ut si mittere sanguinem, medicamentum
309쪽
dare, cucurbitulas admouere, cataplasma imponere, sotu deni , unctione, aut seicitione aegrum delinire oporteat, id suo quoin tempore effecerrit. Si cibum item ac potum caeteracp ad morbum propellendum bene iacietia opportune imperarit. Sic enim & recte morbos curauerit, quod . Mesb. edi Proprium medici munus elle uoluit Galenus & se opportuna facientem
quod hic iubet Hippocrates) praestiterit. Nec uero medicum solum suo munere rect sungi sed &.aegrum quo
que multo magis oportet, ut de cuius nimirum uita atq3 salute agatur. Est autem aegri olacium, imperata a medico facere, Sc in nullo propriae indulgere uoluptati, unacp cum medico,morbo reluctari. Sic enim Hipε in pocrates I.de Popul. morb. Ars,inquit,histribus constat, morbo,aegro,
8c medico artis administro. Aegri est, subdit una cum medico morbo relucitari. Quem locum enarrans Galenus, ita de omni aegri ossicio disse, ruit. Oppugnant,inquit,sese mutuo,& ut ita dicam,inter sese depugnantae dimicant medicus 8c morbus. Morbum enim studet medicus euerte re, illi contra, ut ne sit inferior propositum est. Tertius est praeter ipsos aeger: qui, siquidem medico sit audiens,&faciat imperata socius emcitur huic, morbo hostis. Osi ab eo si desciverit ac quae dictat morbus exequa tur, duobus nominibus medico facit iniuriam: uno quidem, quod destis tuerit solum: altero, quod alterum secerit qui erat antὸ unus. Enimuero raduo necesse est uno praestent. Porro aperte imperata facit morbi deserto medico aeger, ubi cum ei interdicat medicus frigidae potione, ille a febris ardore adducitur, ut istud committat. Itidem si lauet, aut uinum bibat, aut eiusmodi aliud , a quibus abstinere eum uolebat medicus , nae mor bum ille scilicet augebit faciundis iis, quae illi placent, atm medicum pro Lib. de Aridi det, faciendo quae non uult. Medici enim boni autore Hippocrate comvenientia tantum imperant. Aegri itaq; ossicium est, ut salutaria consu lenti pareat, nec in aliquo propris indulgeat uoluptati ut in huius aphorrisini commetario monet Galenus. Medicum insuper ut numen aliquod salutare colat, ac revereatur , illiq; secundum Deum salutem acceptam 3ψreferat. Honore enim suo non defraudandum medicum lacra edocent eclesiastici filoquia. Nec non uero laborum & operae medici nullam habeat curam ut quando aeger operosa medici manu salutem adeptus est, ne tanti seboneficii immemorem praestet,in primis illi cauendum est. Asitin tum Sed haec de aegri ossicio. De assidetium modo dicamus. Hos uerd prurgi dentes & rei geredae idoneos maximὸ esse oportet, ut 8c iussa ministrent, R in tempore omnia sectant: nihil temer , sordide, petulanter, nihil in caute: omnia prudenter,sedate, modeste: omnia placide quae sicereiussi sunt praeflent. Iracundi, molesti, delides ne sint. Ab huiusmodientinui, tins ossendi quam maxime aegri solent. Sedulitate ueror in primis,comitas Ole,& gratia sese obsequentissimos Obiciosissimosq; praebeant: nihil qui Exteriora quam aliud praeter citam aegri lanationem cogitantes. Exteriora porrδs omnia adsint apparata. Nam propter illa ut ait Galenus plerun* uel
prscognitionem, uel curationem interrumpi contingit. Exteriora autem
sunt,habitationes, sedes, aspectus, lumina, lecti, vasa, atq3 stragula: quae quidem
310쪽
LIBER QUARTUS . assquidem omnia culta nitidam & aegro quam gratissima esse uel Galeni te instimonio oportet: Tum & quae spectante aegro nuntiantur aut aguntur, qρου quae iram, tristitiam, moerorem, metum, aut aliquem alium astedium Q. pra morbum infligere aegrotanti queunt. Longi Linia enim abesse isthaee
omnia quae commouere aegrum ullatenus postulat, maxime conuenit.
Cui uero diuino beneficio adesile isthaec omnia contigerit, prospera sunt omnia euentura. Hoc nobis Hippocratem graui hac sententia significare uoluisse perspectium habere debemus. Itam ut uniuersam orationem Hipspocratis breui epilogo cocludamus, Cum breuis hominis uita sit, ars uesso ro medendi longissima,& pene immensa, id a nobis est omni studio con/tendendum, ut summa diligentia indefesso plabore aphoristica doc trina artem hanc nanciscamur, finemo illius adipisci conemur. Artem autem longam indicant, occasio operandi praeceps, iudici j rerum difficultas, &experientiae periculum. Omnia porro ex ratione fecerit, qui se suo inii, nere dignum praestiterit: tali omnia suo tempore, ordine, mensura, mos do, & congrua qualitate apparatum', in aegri alleuationem ex hisbuerit: Qui fidos ac prudentes, aegro quam maxime gratos ministros adhibuerit: Qui externa omnia commoda
aptaq; & salutaria habuerit: Qui deniq; scopum iis hunc sibi in animo proposuerit, aegri salustem. Id nobis ut indicaret Hippocra/