Enarrationum medicinalium libri sex. Item Responsionum liber vnus. Francisco Valleriola medico autore. Cum indice rerum notatu dignarum locupletissimo

발행: 1554년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cisti Hippo

Cotillatio et explicatiopugnantium locorum Hl-pocratis.

ε ENAR. MEDICIN ALIV M. sectus quidem ipse ob sui magnitudinem celerrime se summouedum in/dicat: pars uero assecta uacuationis modum. Si enim quod saepe a nobis antea dictuna est superiores septo transuerso partes afficiantur, secta uesna occurrendum morbo iudicatur: si uero inferiores, purgatione utens dum. Verissinium enim est quod a Galeno dicitur,eam quae a positu si mitur iudicationem, praetermittendam non esse: quod per quae euacuare Oporteat, atque quomodo,ipsa demonstret. Sic iocinoris uarie assectae partes, alium atque alium uacuationis modum indicant. Si enim gibbae ipsius partes assectae sint, tum per aluum atque urinas noxia uacuare e pedit: si sirriae tantum partes, per aluum, quae docta Galcni sententia est. io At uero cum id Hippocratem praecepisse dico, dandum medicamens tum dolore deorsum tendente, in id ut a loco phlegmone obsesso celerris me vacuet,non ita accipi uelim, quasi existimarit Hippocrates, humore qui inflammatum locum occupat, quicp iam extra uasa in uacua spati delapsus, succingentem costas membranam distendit, dato medicamenito euacuari. non enim is dato deiectorio medicamento, per aluum educi ullo pacto potest: quod iam uenas es ressus,reingredi in ipsas,& abdis in intestina atque aluum dilabi minime queat. Sed soluin per sputum, uel suppurationem discuti, si salubris sit futurus morbus. Verum is tantum humor ut medicamenti educitur, qui in proximis inflammato loco ues ianis,atque locum implentibus,phlegmonem* irritantibus,tum & qui in maiusculis,& remotioribus continetur: subtractus enim alui deiectioneis humor, phlegmone ipsa augeri prohibetur:exoneranturin que inflammatae parti uitiosum suggerebat humorem. Vnde & pars ipsa phlegmo/ne assecta non minimum alleuatur. Qiiamobrem illud magna senis ratione Galenus dixisse est uisus ut partem eam quae phlegmone obsidetur, tum celeriter tum quam caeteras partes magis uacuare contendamus,quod uel misso ex interna cubiti uel nasanguine, uel dato medicamento, pulchrd perficimus. Verum si medi/camenti ea uis est, dandumw re die hic Hippocrates iussit, cur altero illo loco eos damnat, qui inflammationes inter morbi initia medicamento soluere conantur Dicendum merito repraehensos eos ab Hippocrate esse, quod cum cocta iantum medicari at* mouere,non cruda oporteat: ut idem alio loco Hippocrates dixit: A quae non turgent mouenda non sunt. Ii autem, qui purgationem in inflammationum initi js adhibent,camouere conantur quae & cruda sunt,& quae non iam turget,sed in inenas bro inflammato quietem agunt: putantes id quicquid est humoris quod iam membro haesit, dato medicamento solui, merito sane conuellendos Hippocrates existimauit: ut qui cuni se prodeste putet, magnam noxam corpori inferunt: cruda enim a flectio non cedit,& sanae partes contabes oscunt, & ab inflammata dissentacp parte nihil adimitur, uirest corporis

convelluntur.

Non ita prohibet hoc loco Hippocrates medicamentum in insani, mationum initi js dari,cum idipsum secerit ipsemet Hippocrates in pleu,ritidis initio, hellebor um & peplium exhibens: sed falsam redarguit eos

72쪽

LIBER PRIMUS. 13rum sententiam, qui dato medicamento humorem, qui instam malios nem parit, uacuari existimabant. quod illis Hippocratis uerbis apertissi me iudicatur,o , - ΦMDU rit; hoc est, quicunq; inflamata seu inflam malas partes ab initio medicamelo soluere conantur, ut indicet mala eos inimasse qui inflammata dato medicamento solui putarent: non enim soluuntur, ut postea addit, imo ab eis nequicquam adimitur, crudo adshuc existente morbo. Merito igitur damnandos eos existimauit, qui id posse medicamentum maestare putabant: quod minime est cere potest,tit a distenta inflammat parte humorem auferret : non enim id sanexo praestare potest: sed tantum eos qui in uenis consistunt humorcs detur

bare, serasq; pellere. Non itaque pugnant praecitati ex Hippocrate loci, neq; prohiset unus, quod alter praescribit: sed uno loco nempe illo qui

I i.de Ratione uictus acuta scriptus est quid faciendum sit edocemur, dollore ad septum transuersum descendente: altero illo, quarto eiusdem tras stationis libro posito,' calumniantur, qui in id dari medicamelum exissiimabant, ut a parte Phlegmonem patiente noxium humorem auferarent. Non sic satia Hippocrates, qui & si medicamentum dat, non in id dat,ut ab distenta inflammatacla parte quod laedit auferat: sed ut qui Ioscum inflammatum circumiacet humor , in uenis quidem adhuc consis

o stens, & phlegmonem irritans summoueatur, sicin quod in membro harusit discuti facilius possit: eo sublato quo tanquam iamite tum augebastur, tum grauabatur magis. L euata enim ut Galenus ait) quae nostrum ΠΜ tis corpus dispensat natura, & exonerata eo quo ueluti sarcina premitur, facilius quod reliquum cst uincit. Verum huic nostrs sententiar,non omnia planὰ subscribere uidentur: cum obiicere ciuispiam possit, non in id selum medicamentum conssilere

v a . . , obiectio,

Hippocratem dari, ut circumiacens tantum humor evacuetur : uerum

ut qui etiam membrum obsessit. Nam si dolore ad iugulum ascendente, eousque mitti sanguinem iubet,quoad rubidior multo, uel pro puro russo bido si liuidus fluxerit, quo ex mutatione coloris sanguinis, indicetura loco phlegmonem patiente ς uacuatum esse, coloris enim mutatio sanagonis, ut Galenus ait, ex particula inflammata transmutationem suffisi ut ii lib. cienter commonstrat itidem dolore descendente dari inid medicamens tum ualidum Sc cssicax redia consuluit, ut non talum qui circumstat lius mor,ucrum & qui membro haeret soluatur : par enim utrobiq; est ratio.

At scrupus hic nullo negotio dilui potest. Siquidem & si eo usq; miti

tendum sanguinem dolore ascendente iusserit , ut mutatione coloriS Uaλ-ο.cuationis sufficietia iudiceturmo tame ab ipsomet loco asse isto sanguis is educitur,sed a proximis asse sto loco uenis, quae tali calore assectum sens o guinem obuicinitate,&caloris redudantiam habent: qualis est qui ins flammatum occupat membrum: hic enim ut affirmat Galenus ob ca, Ioris abundantiam colore permutatur. Si nanque reliquus in corpore sanguis pituitosior fuerit, rubicudior sane erit qui in eo quod phlegi io ne obsidetur latere continetur: sic si ruber suerit reliquus corporis sanagitas,is procul dubio qui ad phlegmonem est seruidus assatus p , in nisc 3 grum

73쪽

16. ENAR. MEDICINA LIVM grum permutabitur: liuidus aute,in ea quae fit a rubro ad nigru permustatione medium obtinet. Itaq; quu& proximae assecto lateri uenae, quarrum interuentu is ipse qui inflammatione facit humor in membrum des scendit,calorem aflecto loco pene parem conceperint,sanguinis colorem

in is permutari si Galeno creditur consequens quidem est: qui cum secta uena effluit, indicio est copiosum tum detractum sanguinem esse,

. nec amplius mittendum. Vacuandi enim sanguinis terminum inpleuri rudeRatione lidis curatione esie coloris mutationem re este Galenus dixit. Atque iis Ma ego & conciliatos abundὰ Iocos, qui secum ipsi pugnare uidebantur, & nodata quae aduersum nostram sententiam adduci poterant, existimo. De amari saporis generatione cras natura ζ non omnem a calido feri, nec item amara omnia calida esse.

ENARRATIO Q. VARTA.

BCTIssIME illud Plato philosophorum omni u sum

mus dixisse uidetur, αδεσπ μύο ---ἀκουσματων τι- ἀλδειαν:hoc est, suauissimam enarrationem ueritatem esse: ut quae

id praestet atque ei liciat, ut se ipsam sua ui sustetet, accotrahominum ingenia facile se per seipsam defendat. Quam/ io

obrem cum de uniuersa saporis amari natura,generatione,ac causis, cersiis ac firmis sit mihi in praesens demonstrationibus tractandum:& in ea tractatione aduersum Galeni placita ea ipsa de re multa sint a nobis consstituenda, quae non satis cum eo conueniant, aut potius illius mentem sententiam ν euertant petendu id in primis mihi omnii studio a ueri amastoribus flagitandu existimaui,ut si pro ueritate aduersus Galeni dogma stans tanti uiri sensa conuellere audeam, non id mihi impudentiae aut te, meritati,sed ueritatis studio prouehendae adscribant: cuius cum ea sit diognitas atque maiestas, ut secundum Deum rebus se omnibus anteserri uelit: nec ullius cuiusquam uel autoritate uel gratia labefactari: quis mihi iure succenseat, si huius amore adductus sententiam ipse meam nullius ad dictus iurare in uerba magistri aduersus Galenum proferam Equidem si ueritatis dogmatum couistitutio, non ex autorum testimoniis, sed desi ι o . . . raxiQnibu PQxi .est aestimanda, ut ipse nos Galenus docuit, qui .ista ne Hippocrati quidem medicii sparenti ac principi ut testi, sed ut firmas

remoraston demonstrationes asserenti astentiri dignatur neque nos sane Galeno Bdem adhibere conueniet, sicubi firmam assertionis suae demonstratiosnem afferre non possit: praesertim ubi sensus & ratio ei assertioni repus gnabunt. Nemini autem cuiquam sine firma eius quod asserit ostensione esse credendum,ipse nos Galenus in haec uerba commonesecit: Urii supra. -οκρατωρ M. R Hrtisigae s. ἔλω M-ύδότων ἀρδν--γγράμμα

74쪽

Quod est: Hippocrates quidem cum in opere uniuerso de Aquarum& temporum anni temperatione, facultates animae, non eas solum qu sinparte irascibili,aut concupiscibili, sed in rationali quoq; consistu ut,temsperaturae corporis comites consequentes Φ esse ostendat, idoneus maxi me testis est,cui fidem .idhibeas, si ex testimonio, ut mos est nonnullis, uesritatem aestimes dogmatum. Ego uero ut testi huic uiro non credo, id

quod ali j faciunt:sed quod certas firmast eius demonstrationes uideam, ob id Hippocratem ipsum commendo. Itaque si Galenus Hippocrati minime assentitur, niti quatenus diri sui firmas affert demonstrationes: ne nos quidem ipsi Galeno ut testi cre, demus, si statas assertionis suae demostrationes asserre n5 possit. Quam obrem haec ipsa de Amaro sapore commentatio magnis errorum tenes bris septa, in ueritatis lucem proserenda est: nec plus cuiquam tribuendu, quam res & ueritas ipsa concedit. Galenus igitur. III i. de Simplicium CV seculi. Amari saporis generationem ex dulcibus prouenire, acalore exstenuatis: ipsacpamara dulcibus 8c calidiora temperie esse,& tenuiora assfirmauit. Illud item, Amarum omne caloris excessu fieri, amaracp omnia o purcalida esse. Rursum, Amara tenuandi secultate esse praedita, ut quae nimi

rum extenuent, incidant, abstergant. Demum, Amarum nunquam odos radflam.

ratu es. Haec Galeni de amaro sapore assertio, quam quide suis omnisbus partibus a ueritate longὸ abesse ostensuri sumus,si prius ipsamet Gassent uerba ad Graeci codicis fidem huc de industria attulerimus, ne tanto uiro imposuisse uideri possimus:

Quod est: Amari saporis generationem ex dulcibus a calore extenuastis prouenire, iam clare docuimus: apparuitq3 calidiora atque tenuiora temperie esse amara quam dulcia. Amarum uero tale a caloris excessu fieri,idem Galenus ijs uerbis explicauit: το wmκρὸν ἄ-ν, ε ωῖν αν, o se I π- ολήν θερμασψρ ωρ ωγέ - cap ν qua

Id est : Amarum omne edi nequit, tale fit a caloris excessu,uti post, -- '

ea monstrabimus. Amara uero omnia calida esse,in haec uerba:

Id est:Porro amara omnia calida sunt,ueluti bilis,nitrum, uina ualde uetusta,& numerosa seminum copia. Attenuandi autem & extergendi facultatem amaris inesse, his uerbis:

. Idem Postea uero quam de saporibus amaris definiuimus,diximus Fquod incidendi uim habeat & extenuandi, tum extergedi ac nimiru etiac Φ calefac

75쪽

edi sensis

cap.

tu Timaeo. s. collectionum. φ. T.

: TNAR. MEDICIN A V Mcalefaciendi, ita tamen ut non urantri rursus ad acres sermone uertamus.

Nullum uero amarum odoratum esse quod postremo nobis mon strandum est ris uerbis expressit:

Id est: tametsi amarum nunquam odoratum est. Sex itaque sunt a Galeno de sapore amaro hic adducta paulo accurastius a nobis expendenda,& in ueritatis lucem proserenda. Primum, Amari saporis generationem non ex dulcibus prouenire a 'alore extenuatis uti Galenus existimauit. Secundum, Amara non perpetuo dulcibus 8c calidiora , 8c tenuios ioa esse. Tertium, Non amarum omne caloris excessu fieri.

Quartum, Non omnia amara calida esse,sed c5tra multa frigidissima QMintuin , Nec amara quidem omnia tenuandi 8c abstergendi uiesse praedita. Sextum, Amara ut plurimum odorata esse, amaritudine mi ut uo luit Theophrastus odorum esse principium. Primum ut ostendamus, a saporis definitione nobis est inchoandum, ut postea quid amarus sapor sit compendio sciri possit. Est itaq; sapor, uti Aristoteles ceset, assectio quaedam a sicco in humore genita, gusium qui in potentia sit in actum demutans. Nam sentiendi uim quae prius pos

Cum enim natura quod idem eodem loco Aristoteles docet in hii more partem siccam terrcnam is dilui t, aut per eandem humorem perco lat,& calore coquit, ueluti qui colores succos ae in aqua eluunt, similemata succo reddere aquam solent qualitatem quampiam inserit, quae Sapor uocatur . quorum quemadmodum 5c colorum uariae sunt species, aliae atque aliae disserentiae: quaru sanὸ extremae illae sunt,Dulce Sc Ama ibrum,intermediae multae. Dulce quidem alendo est, Amarum edi nequit, ut supra ex Galeno diximus, το γου πικρὸν ἄπαν, δεόν. Id est: Amarum omne edi nequit. Est autem sapor amarus qui linguae substantiam .adhaesu suo nimium abluit, naturae in ipsius nonihil liquefacit uel Platonis testimonio. Vnde

facile est Amari saporis generationem uenari: fit enim omnis sapor ama rus exsiccis 8c terrenis partibus huinidas magino interuallo uincetibus. Amarum enim omne siccum. Cum enim nativus calor plantae, aut fruseius, alteriusve rei quae saporis sit capax, terreas partes satis domare, Sc oeuincere, atque percoquere minime potest ut mitescant, amarus gigni' tur sapor quanquam non unica,nec simplex est saporis huius generatio, ut rediὰ Averro es Arabs existimauit, non solum enim a calido uel asci titio, uel interno plus aequo nimium excoquente, Sc quod in plantis dul/ce S tenue est dissoluciite, amarus proucilii sapori sed etiam a frigido co

76쪽

LIBER PRIMUS.

gente & adstringente. Vt enim calor immodicus tenues magis Sc aereas, quaein alendo erant partes, ut sua dissipat, unde amarum reddi quod hanc actionem excipiat necesse est, atque ob id mel si diutius excoquatur amaru messici, ut bellenos Galenus docet sic Sc seigidii ipsum coactio, ne qua facit,& adstrictione, si uehemens fuerit,id ipsum operatur. Disti,ci t enim dulces 8c aereas in plata partes,densando, cogedo ea* coactiosne dc densitate,suaves partes exprimendo, ueluti exprimi R exugi omnis humor in spongia solet, si quis eam uehementer manibus compressserit. Unde fit ut aereis Zc tenuibus amissis partibus, quod reliquum est xo terrearum partium exuperantia amarum efficiatur. Nec hac solum ratione frigus immodicum amaritudine in rebus inferre potest: sed quum quae frigida immodice sunt, eadem Zc crassa, 8c densa, & bene concretatae oporteat, uel Galeni Sc Aristotelis testimonio, quorum sententiis receptum est frigidi esse densare,cogere,adstringere,incrassare: ueluti calidi rarefacere, fundere,aperire, attenuare fit inquam, ut subsantiae denssitate Sc crassitie uetante, tenue 3 partes conculcanae, quo minus se ipsae per uniuersam plantae substantiam diffundere possint, ut illae ipsae extitis quantur Sc pereant. Ad quod maxime iuuat imbecillus eius plantae casIor, qui cum a frigido ualde superetur, dulces illas partes emittere Sc ues Iuti inserere minime potest necetia terreas ipsas domare:aut satis ut dulacescant excoquere.Quae causa est,cur Opium,cum sit seigidissimu, nem,pe quarto excessu idem 5c amarissimum sentiatur. Non enim potest qui exiguus in eo est calor, tenues quae insunt diffundere partes quae Ripta a frigoris excessu ueluti oppressic atque enecitae , emoriuntur: uel etiam

quod sese cogente a frigido ipsa opit substantia, quicquid tenue Sc elabo

ratum a calore fuerat ueluti expressum disiicitur, terreis manentibus pars tibus. Quae sane mihi amaritudinis in Opio uerissimae esse causae uidetur: non quas attulit Apponensis Conciliator,qui hac in re pueriliter ineptiis re,aut potius desipere mihi uidetur: has reserens uel in calorem, qualitas 3 tem omnium efficacissimam, omnia sibi coaptantem A assimilantem: uel in adustionem quadam quae opio accidit, quod assetur super laminam serream igneam,& rubrum essiciatur. Quorum utrumque inanisesto falsum esse constat. Non enim ut paulo ante moKI uimus calor in opto, suo satis munere fungi potest: quod si possiet,non se tot partibus a frigo re uinci, non terreas partes dominari, non tam densa substantia optum esse sineret.Non itaque calori omnia coaptanti,& sibi assimilanti adicrisbi ullo pacto amaritudo opto potest: non enim haec sibi coaptat & assis milat, quod a frigoris excessu impediatur. Nec item uerum est, optum ustione illa amarore sibi uendicare, nam nativus quidam est plantae sucis cus, nempe meconii uocati,non factitia res,nec arte essedia, nec ipsum rus brum,sed subnigrum apparet. Nigredo enim non solum a calore assante Sc urente, uerum etiam ab seigore congelante non raro prouenire solet: quod in arborum surculis,& uitium oculis sepe a frigore congelatis uis dere licet. Longum igitur ualere Apponensem cum sua omni infantia sisnamus, quod uero instituimus, methodo atque ordine prosequamur: id inquam

. de simum cap. 7. vide GaI. r.

77쪽

18 ENAR. MEDICINALIUM inquam quod primo loco assumpsimus, Non in uniuersum amari saporris generationem ex dulcibus prouenire a calore extenuatis, uti statu in a. de simpi Calenus. Nam etsi interdum id fit, ueluti in melle ex coctione immodicam - seri ident autor monstrauit, non perpetuo tamen in omnibus id uerum erit. Non enim in opto ut de hoc absoluam quae. inest amaritudo, eκ dulci a calore extenuato genita est, qutim dulcis sapor eo in succo reper tussit nunquam nec calor dulcedinem extenuare potuit, ut quae nulla sit nec siesiet ulla, prae imbecillitate extenuare illam possiet. Est enim in opio perquam exiguus calor. In amygdalis item amaris unde quaeso amarituπlo genita et an ex dulci a calore extenuato minime sane nunquam enim ici quae amarae suapte natura sunt antea dulces fuere, ut dulcedine a calore extenuata in amarorem ipsae conuersae sint. Quin si uerum id perpetuo est . ut amari saporis generatio ex dulcibus a calore extenuatis proueniat,

in seuctibus N plantis utrum id esse consequens quidem erit: quum ex iis quaedam amara suapte natura sint. Verum si in seu stibus qui amari sunt, amaritudo ex dulci genita est a calore extenuante, dulces ipsos sui ortus initio fuisie necessariu est, ut sapore eo tandem ui caloris dissipato, amas rus gigni sapor possit. atqui nulli unquam seuctus ortu sui initio uela. de simpli. ipsiusmet Galeni sententia dulces este possunt: quod dulcedo a temper A s δ' to calore proueniat probe humidum concoquente, qui infructibus inas maturis esse non potest, ob idi ipsos in uniuersum acerbos esse & aussteros quod frigidiusculi sint, iace adhuc temperatum calorem nacti, ipse V Myp nos Galenus docuit. Fit itaque ut in eiuscemodi seu stibus, amaritudo noex dulci a calore extenuato,sed aqua uis alia potius causa proueniat: in id fateri uelimus, seudius ipsos sui ortus initio dulces quandoque esse, quod VMyp experientiae inconculi Gp ueritati, atque adeo ipsiusmet Galeni sententiae repugnat, qui ea de re ad hunc modum scripsit,

uod est: Arbori seu stus quotquot nobis ubi maturuerint dubces apparent, recens nati acerbi sicci is consistentia sunt, pro sui nimirum paretis quisl natura ut quodam in loco ait Theophrastus olivae, uvae,

ala Punica, mora, Palmulis, pira, progressu uero temporis hunudiores redduntur acquir uiuo ad acerbitatem, aciditatem, quam breui exuenstes, dum i naturescunt ac perficiuntur,dulces evadunt. Non itaq; perpetuo amaritudinem ex dulci fieri, a calore extenuato

abunde nobis demonstrasta videmur. Illud nunc ostendamus quod seM Ocundo proposuit is loco, Amara dulcibus ncc calidiora perpetuo , nec tenuiora esle. Quod non magno negotio cuincemus, si id ostenderimus, ex amaris maxime nugida quaedam esse. Constat autem uel ipso sensus iudicio pleracp talia inueniri. Quis enim iacscit cicutam, & me conii lii co

cum si igidissima esie quae concors est & philosophorum A medicorum

78쪽

LIBER PRIMUS.

omnium sententia. At ea gustus certissimus iudex uehementer amara esse ostendit. Quis autem tam desipiens sit, ut haec ipsa, quae eximiὸ amara sunt, melle uel Zaccaro rebus dulcissimis, calidiora & tenuiora esse assir, mare ausit Cicutam enim at meconi j succum Uigiditate immodione careomnibus autorum omnium calculis atP sententris est receptum:

quod uel celebri Socratis morte cicutae succo exitiali ab undecim Athe thniensium uiris capite damnati, nobis factum est inanisestum. Meconii uero succus, ut qui lethali somno hominem perdat, frigidissimum esse constat. Quis ita ni plane hebes sit 8c dementatus, horum alterum Zacaro caro,melle, dulcibus malis,caerasiis, uel calidiora uel tenuiora esse credat.

ae quoniam & ipsa sensuum fide constant: & ipsiusmet Galeni at Dioscoridis sentcntia est receptum stigidiora haec inquam & substantia

crassiora quibusq; uel dulcissimis esse diutius in hac re constituenda atq; asserenda non immorabimur: Zc ad tertium propositorum sermonem

uertemus,

Non omne amarum caloris excessu seri. Cuius rei fidem uel amplisi sinam unius P i Averrois testimonium locuples secit: si ex testimo, , nio, ut mos est nonnullis, ueritatem dogmatum aestimare liceat: tum quae ab ipso autore in id adducta ratio est,quae mihi quidem demonstra, fio tionis robur habere uidetur. Non omne igitur amarum caloris excessu seri is ad hunc modum probat, libro collectionum V. cap. N X V I I. Susper naturam amari inquit dominatur complexio sicca terrestris, Schoe potest nasci a calido & frigido. Notae autem quibus alterum ab abiero discrimines, hae sint: nam quod a frigore fit, dulce essicitur pom quam fuit amarum, uti glandes, xylocaracia,& nonnullae ex cucurbitis. Quod uero a calore & terreitate, sic enim illius interpres loquitur asinarum evicitur,postquam fuit dulce. Id autem fit propterea, quod amas ritudo duas species temperamenti sequitur, aut calidam & siccam aut seis gidam & siccam: uti & calor niger qui interdum a calido,interdum a seis';o gido fit. Atque haec quidem , quae de amaro affirmamus, non senserunt maiores nostri. Quin Sc Galenus calido tantum congruere quod amas rum est existimauit. Sed mirum id non eos praecogitasse, optum extres me amarum cum sit, idem & seigidissimum este , in. quod Uigiditate sita resolutionem inserat: quia si forte dixerint amaritudinem in opio non a

parte seigida prouenire, erroris faciter conuincentur. Nam cum amaritus do in eo uehemens sit,sipor autem sortis supra rei naturam iudicet: conasequens est,optuna ipsum calidius quam stigidius censendum este: quod Rueritati,&ipsusniet Galeni assertioni repugnat. Haec Averrois adsuersus Galenum plena roboris demonstratio .Equidem si amarum omne se simpl. 46 ut uult Galenus) calidum est, & a caloris excellu gignitur : ubi plus m Cramaritudinss, ibi plus caloris inesse necesiarium quidem erit: cum sepor ''effectricem suam caulam sequatur,uti omnia essecta solent. Itaque quod

summὰ amarum, idem summe 8c calidum erit: sapor entiri uehemens poν tenter de rei natura iudicat, uel ipsius Galeni testimonio. Atqui opium .. de simplextremὸ amarum est, itaque extremE N calidum erit: quod falsissinium Aseesie

79쪽

co ENAR. MEDICINALI UMesse tum experimento,tum aut Oru testimonio constat. Non igitur ama rum omne caloris abundantia, sedinterdum frigore nimio fit, ad eum quem supra explicauimus modum: tenuibus inquam & aereis a seigidi tate nimia concretiS partibuS,co cretio neq; ea emortuis, uel ipsis tandem

a comprimente seigido expressis instar aquae in spongia contentae, ubi

arctius manibus premitur. Atque ex hoc rite constanteri demonstrato, quartum Sc quintum propositorum deduci magna facilitate possunt. Non omnia, inquam, amara calida esse,nec tenuandi aut extergendi ut este praedita. Non enim apium,non acuta,quae eXimie amara sunt, calida temperamento,sed sese gidissima statuuntur. Neque item ea attenuare,detergere, in farctu libet

rare: sed in cras lare, implere, obstruere potius reiste quis dixerit, si Galeni S Aristotelis de seigidi natura sensa sequamur. Non item salix, cichosfium,in tybus, quae insigniter amara cum sint, non calida sed seigida pottius ab ipso mei Gal. Dioscoride,& Paulo statuuntur.

Iam uero ad ultimum firmandum properemus, Amara ut plurimum de m. pia odorata esse, contra quam GalenuS existimarit: amaritud nem in ipsam

'Σ ut uoluit Theophrastus odorum esse principium. Existimauit Cale

fc.cap. 11. nus, id est quod amarum sit odoratum nunquam este: κια πι τόγ' inquit M.-τὴν Γιώμ. Id est: Amarum nunquam odoratum est.

Cui quidem sententiae Peripatetici Aristoteles Sc Theophrastus, magister cum discipulo, apertissime resi agantur, Theophrastus namque, quaecunque prope odorata sunt,amara esse statuit. Eius porro sexti deplantaru causis. cap. X III. uerba haec sunt: Omnia prope odorata Amara sunt: sed causam huius postea dicemus.Cum uero illa duo cotraria in ter se sint, dulce atque amarum: alterum uelut initium grati saporis: altes rum grati odoris este uidetur: & quodammodo magis primordium di/Nerim, amarum grati odoris: quippe odoratum quin amarum sit comperire difficile est. Aristoteles uero in problematis sectione X II. odorata omnia calida esse iure optimo affirmauit.

Qiuod est: Cur flores & sumtus suauius e longinquo olent,e propin

quo autem herbam alia potius redolent, alia fumum An quia calor qui dam natura odoris est,odorataq; omnia calida sunt Quae rursum eadem se stione problemate N I. retractauit. Itaque si odorata omnia calida sunt, in ordine 13 calidorum proxime ab acribus .. de Simpl. amara apud Galenum statuuntur: consequens quidem est, ut quae odos m rata sunt,eadem uel acria sunt, uel amara: utrumque enim calidum. Re citissime uero Theophrastus sensis Je uidetur, amarum grati odoris este principiti statuens mam cum odor exhalatio quaeda aerea sit,atque in sicsco potissimum sita, consequens est ut quae siccitatis Sc caloris non minismum obtinent, odorata ut sint. Cui rei experimentum maximum ac fisdem praestant odoratorum pleraque, quae insigniter amara cum sint, easdem

80쪽

LIBER PRIMV s. si

dem sunt & maxime odorata. Moscho Aegyptio quid odorarius at idem amarum gustanti apparet: Rosia cum suauissimὰ oleat, non contesmnendam amaritudinem postidet: Citri j mali cortice nihil odorati iis, eodem nihil pene amarius : Myrrha item quae lectissima sit , eadem Scodorata ualde & amara con icitur. Dies me deficiet si omnia persequi uelim : id nos demonstrasse abundὸ sit, Amara plerunq; odorata esse, quod Galenus nunquam fieri posse putauit.Quae ego omnia, non ut me aduersus Galenum opponerem, quis enim tam desipiens sit, quis tantum unquam animi & uirium habuit, quis tanto ingenio, eruditione, rerum usu atm cognitione fuit, sibi id ut arrogare audeat, ut quae Galenus ignos rauit scire sic posse arbitretur' sed ut quae ueritati maxime consentanea esse uiderentur, ea paulo plenius explicarem. Quae mihi tantae rei explis 'eatio & si difffcilis admodum luit, quod qui nobis coarguendus hac in parte erat, tactuti princeps quidam uenerandum p numen in medicina merito semper habitus sit. Tamen aequum est ueritatis retinendae causa philosophos praesertim) sua decreta tollere, etsi enim utram chara sunt: ν

tamen ,ut uult Aristoteles, Praeclarum est pluris aestimare ueritatem: cus i. coia. ius unius causa nos haec uel ipsiusmet Galani exemplo) protulimus. Gaslenus enim Hippocratem,quem ut magistrum,& melioris medicinae pas ' rentem perpetuo ueneratur, ueritatis tamen causia saepe conuellere non ueretur: interdum quod aliquid prstcrmiserit,ut II. Aphorismoru commentario XLIII. interdum se illius ignorare mentem confitetur, ut Aphorismo ψo. V II. interdum insufficientiae, ut Aphorisinoa 8. II i. R item a s. eiusdem sectionis.& ci. I III. nonnunqua erroris,ut Apho'rismo τ'. III I. nonnunquam obliuionis, ut Aphorisino cr. V. interda non seruatae proprietatis,ut Aphorismo 26. V I. Aristoteles item in Platonem praeceptorem non raro insurgit: id ut compertu hominibus fiat,

neminem esse in hac uita cui absoluta ueritatis exacta ν cognitio data fit. Quamobrem puto me haud difficulter a veritatis studiosis ueniam impe o tratura, si ueritatis unius tuendae causa qui unicus mihi semper scopus in omni uita propositus erit) nonnulla aduersius Galenum statuerim. Examinatur locus illi Valent x iri. Mettigi, D. inflammatum tum

futientibus , tum re gentibus medicamentis euacuari. ENARRATIO V. HLEGMON ARVM curationem ex professotracstans

Galenus Methodi medendi libro XIII. docens quando adstringentibus & frigidis, quando item discutientibus medicamentis in iis curandis utendum sit, impletam par/tem non modo medicamentis iis quae digeriit, sed fis etiam quae adstringunt & refrigerant vacuari affirmat.

Vacuatur inquit' quod impletum est, non modo digerentibus medicamentis, sed Sc adstringentibus ac refrigerantibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION