Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore latino sermone conscriptae, partim ex gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, et explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occurrunt. Pars

발행: 1682년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

4o RENATI DC SCARTES quibus profuit, de aliis altum est silentium. Utcunque sit vis purgandi, quae harum scaturiginum uni incli, Sc color albus una cum dulcedine &rcfrigerandi vi, quae in altera reperitur, indicat illas permeare antimonii& mercurii inineras, quae duo pessi ma sunt pharmaca, praesertim vero mercurius; quamobrem nollem cuiquam autor csse ut cx illis potaret. Vcrum multo minus est periculi ex vitriolo S ferro aquarum Spadan rum, quorum illud utrumque maxime commendat quod lienem imminuant; & melancholiam evacuent. Dabit enim veniam Celtitudo tua ut huic epiliolae finem faciam, unde initium, & ut tibi optem potissimum animi tranquillitatem & alacritatem: utpote quae sint non solum fructus a bonis caeteris expectatus, scd saepe etiam ratio augendae facultatis , qua alia bona comparantur; & quamvis nequeam aliter quam votis tibi prodesse, ausim tamen asserere cile me perfectius, quam quemvis alium, &c. EPIs TOLA XVI.

Ad Ludovicam Principem Palatinam, 'c.

icii ergo. L Iterae mihi a Beclino redditae me docent esse me Celsinidini tuae deis vinctissimum, & dum rcputo eas quas scribo & quas accipio, per tam dignas manus commeare, milii videtur soror tua Princeps imitari summum numen, quod Angelorum ministerio utitur ad excipiendos hominum, Angelis ipsis longe inseriorum, cultus, suaque nobis jussa significanda. Quia vero eam Religionem prosicor, quae non vetat quominus Angelos invoccmus, quaelo liccat mihi gratias tibi agere, di testari lucesse me multo cum studio, &c.

Ad Elietabetham Principem Palatinam, &c.

Continens nonnulla ad Medicinam G Chymiam speἱtantia, tac. NUnquam jucundiores a Cessitudine tua literas ac copi, quam sunt hae novissimae 29 Novembris datae. Ex illis enim intelligo esse tibi pluu

52쪽

valetudinis & laetitiae, quam in te antehac deprchenderim; at vero praeter virtutem quae tibi nunquam defuit, exiit imo illa este poti ima duo

bona quorum vita haec capax iit. Non refero inter mala levem istuin morbum cusus causa Medici suam tibi operam nccesariam fore arbitrati sunt: nam licet nonnunquam sit aliquantii per molestus, tamen in ea, ex qua o tus sum regione, tam frequens cst in adolcsccntibus & iis qui fit millimae sunt alioqui valetudinis, ut videatur esse sanitatis signum& adversus alios morbos tutamen, potius quam morbus. Et praxis quidcm Medieos nostros docuit remedia quibus certo depcllatur, scd non consulam ut iis quispiam utatur alia tempestate, quam verna, quia tunc temporis meatibus magis apertis, melius tolli potcst causa: Itaque non sine causa Ccl-studo tua medicamcntis uti recusat, praecipue ingruente hucine tempestate periculos illima, si aurem ad verusque cxpcctaveris, tum poteris levibus quibusdam purgantibus, aut jusculis xcirigerantibus, quibus nihil praeter herbas in culina notas admisceatur, & abii inendo cibis sale nimio S aromatibus conditis, facili negotio morbum depcllcre. Posset etiam phlebotomia ad hoc multum conducere; sed quia remedium hoc habet periculi aliquid, & eius usus incquentior vitam breviorem cfficit, non suaserim ut iIlam adhibeas, tuli ci assueta fueris: Postquam enim quis

piam tribus aut quatitor annis continuis eadem lcmpellate sanguinem mittere consuevcrit, idem fere quotannis repetere necesse habet. Caute

etiam secit Celtitudo tua quod noluerit Chymicis remediis uti ; nam

quantumvis longa experientia illorum vires comprobatae fuerint, tam citvel minima in eorum praeparatione,etiam cum optimc seri creditur variatio potest: illorum qualitatcs ita immutare,ut non remedia sint,sed venena. Eodem fere modo se habet scientia in corum manibus,qui illam non bene docti volunt explicare : Drim enim student aut corrigere quae didicerunt, aut aliquid iis addere, illam in errorem corrumpunt. Hulus rei argumentum mihi vidcre videor in Rcgii libro, qui tandem in lucem prodiit; cujus capita quaedam hic notarem, si quidem putarem fuisse transmissum ad Celsitudinem tuam; sed tam longe dissitus est hic Iocus a B. ut judicem

autorcin expectaturum donec redeas, ut illum tibi offerat; atque ego etiam usque co disseram, ut meam de illo sententiam tibi aperiam. Mi ni me miror quod Celsitudo tua nullos in ea, in qua est, regione doctos reperi. it, qui non simi erroribus Scliolae penitus praejudicati; video enim etiam Pariliis N in rc liqua Europa, tam paucos alios esse, ut si id antea scivisse in , nil fortasse unquam iuissem editurus. Manet tamen hoc sol lium, quod, quanquam ccrtus sim non defuisse quamplurimis animum F manus Diuitiaco by Corale

53쪽

a RRNATI DES CARTE fmanus mecum confercndi,. nemo tamen adhuc in arenam descenderit timo & honorificas literas a Patribus Icsultis accipio, quos cos csse semper existimavi, qui putarent sua maxime interesse ne nova Philosophia divulgaretur,quique mihi minus parcerent,siquid cum ratione in ea carpi posse arbitrarentur. Refero autem inter Celsitudinis tuae de me bene merita promissum, quo te obstrinxisti Duci B. qui habitat M S. mea illi scriptate communicaturam; nullus enim dubito quin, nisi tu in istam regionem proiecta fuisses, ignotus ibi prorsus essem; haud tamen ambio plurimis innotescere, cujus summa nimirum ambitio est testari posse quod sim, &c. EPIs TOLA XVIII.

Ad Ludovicam Principem Palatinam, &C.

O is ergo.QUam admirationem sui& venerationem Angeli in eorum, quibus

apparent, animis efficiunt, eandem prorsus in me effecit epistola quae cum Principis sororis tuae literis mihi a te reddita fuit; tantumque abest ut opinionem, quam de te conceperam, minuerit, ut contra me certiorem faciat non solum Celsitudinis tuae vultum dignum esse qui cum Angelis conferatur, & quem ad illos repraesentandos Pictores delineent, sed etiam ingenii tui lepores ejusmodi esse, ut illos mirari jure possint Philosophi, & assimilare divinorum istorum geniorum dotibus, qui toti ad benefaciendum propendent, quique non dedignantur iis qui sen: ipsis devoti prodesse. Quaeso ergo credas, &c. . EPIsaeo LA XIX.

Ad Eligabetham Principem Palatinam, dcc.

Conqueritur de calumniis Lydensis cujusdam Professoris. Uanquam sornm multa erunt quae me ad manendum in Gallia quando illuc pervenero, invitent, nihil tamen obstare poterit quincnnte hyemem revertar, modo vita mea & sanitas maneant, cum epistola qua me Celsitudo tua dignata est, spem faciat, se sub finem aestatis r dituram Disiligod by COOste

54쪽

EpisTOLARUM PARS I. Epist. XIX. 43

dituram Hagam. Hoc sane potissimum est in causa cur hic quam alibi his hilare malim; nam quantum ad quietem, quam huc veneram quaesitum , praevideo fieri non posse ut illa imposterum, quantum optasscin, intcgra fruar, quia mihi nec fuit, quantum par erat, satisfactum pro injuriis Ultrajecti acceptis,& video novas parari a Theologorum Scholasticorum

turba, qui ut me calumniis opprimant, unanimiter conspirasic videntur; ita ut dum omnem movent lapidem quo mihi noceant, promptum forci illis aliquam mihi iniuriam afferre, nisi defensioni meae invigilarem. Hujus rei argumentum est, quod tribus abhinc aut quatuor mensibus, quidam ex Leydensium Theologorum Collegio Regens, nomine Revius, quatuor diversas in me theses ventilandas proposuerit, quibus Meditationum mearum sensum perverteret, & suaderet absurdissima in illis haberi Sc gloria: Dci contraria; e.g. dubitandum csse, an sit Deus aliquis, imo& vclle me ut quis ad tempus absolute neget, Deum esse, & similia. Verum quia homo iste imperitus habetur, adeo ut auditorum pars magna calumnias ejus rideret, amici quos Lcydae habebam, haud existimabant operae esse monere me quid illic ageretur, donec aliae ctiam the ses a Trigl. conscriptae fuissent, in quibus haec verba habentur , unde amici mei, quorum nonnulli etiam Theologi, jud caverunt hominum istorum me blasphemiae accusantium consilia eo . cetare, ut opiniones meas in synodo aliqua ubi validiores sint, tanquam perniciosissimas damnandas primum curent, contumeliosum deinde quidpiam, pcr Magistratus, qui in ipsos credunt, in me ausuri; atque ut irem hisce obviam, Operae esse ut eorum me consiliis opponerem. Quare prolixam ad Leydensis Academiae Curatores epistolam hac hebdomade scripsi, in qua illorum justitiam imploro adversus duorum istorum Theologorum calumnias. Ncscio adhuc quale responsum sim habiturus,sed quatenus hominum hujus regionis ingenium novi, & quantum venerentur non probitatem & virtutem, sed barbam, vocem & lupercilium Theologorum, ita ut qui magis perfrictae sunt frontis & loquaciores, autoritate quod picrum' que fit in Democratiis hic antecellant, quantumvis a ratione alieni;quae dam tantum ab illis emplastra expecto quae, causam mali cum non tollant, illud tantum diutinum magis & molestum efficiant: Cum ego contra partes meas esse putem totis viribus anniti, ut integram pro hisce injuriis, atque eadem occasione pro Ultrajectinis satisfactionem consequar; quod ii jus obtinere nequeam, praevideo autem vix ac ne vix quidcm posse obtineri cssc mihi ex hisce provinciis penitus concedendum. Sed quia O mnia hic admodum lente procedunt, sine dubio elabetur minimum an-F a nus, Diuiti rod by Corale

55쪽

RENATI DE SCAR Tns 'nus, antequam id fiat. Non auderem de hisce minutiis ad Celsitudinem tuam scribere, nisi ex eo quod digneris legere libros Domini de Hog lande & Rcgii, ob hoc unum quia aliquid quod me spectat , scripserunt,

colligerem tibi ingratum non fore mea ex me ipso intelligere. Praeter quam quod obsequio & veneratione, quam tibi debeo, mearum tibi a Eetionum rationem reddere tencor. Gratias ago Deo quod Doctor iste, cui Celsitudo tua Principiorum meorum librum commodavit, a te invisenda diu abstinuerit, argumentum cnim est nullos esse in Principis Electricis aula aegrotos; videmur autem perfectiorem valetudinis gradum Obtinere, cuni in loco, in quo agimus, Valent omnes, quam cum infirmis cingimur. Quinde eo plus otii erist isti Medico ad librum istum perlcgendum, suumque de illo judicium eo melius ferre poterit. Dum liaec scribo redduntur mihi literae ex Haga & Levda, ex quibus intelligo dilatam filisse Curatorum congregationem, ita ut literae ineae illis redditae non fuerint; & video rem nullius momenti magno apparatu agi. Dicunt Theologos huiusce rei judicium sibi arrogare velle, hoc est inquisitionem Hispanica duriorem in me hic instituere, meque Religionis suae adversarium declarare; qua in re vellent ut legati Galliae& Principis Auriaci autoritatem adhiberem, non ad ius impetrandum, sed ad intercedendum , & prohibendum ne inimici mei ulterius progrediantur. Puto tinmen me hoc consilio non usurum; jus tantum petam, quod si milii denegetur , satius erit discessum meum placide adornare; sed quicquid consilii capiam, aut aggrediar, nihil erit mihi unquam antiquius, quam iusss tuis morem gerere & testificari quantum sim, &c. EPIs ToLA XX.

Ad Eligabetham Principem Palatinam, &c.

inficii ergo , occasione discessus ejus in Galliam, ad conciliandam amicitiam

inter Principem Patarinam'Reginam Suecia.

CVm non liceat mihi iter facienti per Hagam in Galliam jussa tuae

pessere, visum est esse ossicii mei hasce lineolas exarare, quibus Celsitudinem tuam certiorem faciam studium erga te cultumque meum , mutato licet casso, mansurum. Accepi biduo abhinc literas ex Suedia ab eo, qui Regis Galliae nomine legati munere ibi fungitur, in quibus quaestionem mihi proponit nomine Reginae, cui fecit ut innotescerem, ostendendo, Disiligod by CO Ie

56쪽

EpisTOLARUM PARS I. Epist. XX. Asdendo illi responsum meum ad quasdam superiores ejus literas. Modus autem quo hanc Reginam describit, una cum sermonibus quos cx illa reseri, tantam mihi de illa opinionem injiciunt, ut mihi videamini altera alterius commercio dignae; habetque reliquus orbis tam paucas vestri dignas, ut difficile non foret Celsitudini tuae arctam cum illa amicitiam contrahere; quod quidem praeter animi oblectationem, quam inde tibi percipere liceret, esset variis de caulis forsan optandum. Scripseram antehac ad amicum istum meum, quem in Suedia legatum agere dixi, re spondendo ad literas in quibus de illa Regina sermonem faciebat,non esse apud me incredibile id quod de illa scribebat, cum ex Celsitudine tua, quam noveram, exploratum haberem quanto intervallo ii qui sunt natalibus clari, possent alios superare, &c. sed non memini an hoc in iis haberetur, quas ille Reginae ostendit, an vero in superioribus aliis; de quia verisimile est eum in posterum ostensurum illi literas quas a me accipiet, conabor aliquid semper iis inserere, quod Celsitudinis tuae familiaritatis illi desiderium moveat, nisi prohibueris. Impositum fuit silentium Theologis qui mihi nocere studebant, sed adulando illis, & quantum fieri poterat cavendo nequa ratione offenderentur, quod jam tribuitur tempori; sed vereor ne temporis hujus nullus sit futurus finis, Illisque tantum indulgeatur, ut tandem intolerabiles evadant. Editio Gallica Principiorum meorum absolvitur, &quia postrema excudetur epistola, cjus ad Celsitudinem tuam exemplum mitto, ut si quid occurrat, quod tibi minus arrideat, aut immutandum videatur, id monitum me velis, di c.

Ad Elizabetham Principem Palatinam, S c.

Monita circa morbum quendam.

On poterat iter meum infausto ullo casu turbari, cum felix adeo fuerim ut mei interea memor esset Celsitudo tua: Humanissima i

Ia epistola quae hoc mihi probat, est preciosissima omnium, quas possem in hac regione accipere. Nihil mihi ad selicitatem defuisset, nisi ex illa intellexissem morbum, quo Celsitudo tua conflictabatur antequam Haga discederem, aliquid in ventriculo debilitatis reliquisse. Remedia quae elegisti, diaeta nempe & exercitium, sunt sententia mea omnium Opi

57쪽

ma; praepositis tamen remediis animae, quae in corpus sine dubio muti tum valet, ut probant ingentes illae alterationes, quas ira, metus, cael reteque passiones in illo excitant. Quod autem spiritus in has vel illas paretes, in quibus utiles esse possisnt, aut noxii, ab ea dirigantur, id non fit ex voluntate Mus. dirccte, sed solum aliud quid volendo aut cogitando.

Corporis enim nostri compages est lusinodi, ut certas cogitationes certi motus naturaliter consequantur; sic rubor vultus pudorem, lacrymae commiserationem, risus laetitiam consequitur. Nullam autem cogitatiorinem noverim quae ad sanitatem conservandam magis pertineat, quam ut quis animum penitus inducat, corporum nostrorum compagem tam fi mam cse,ut cum semel valemus, haud fac ite in morbum incidere possimus. nisi vel insignis aliqua intemperantia, aut caelum, aut cause aliae exteri res nobis nocuerint ; & cum aegrotamus, facile poste nos sola vi naturae

restitui, praesertim quamdiu juvenes sumus. Haec persuasio est sine dubio longe verior & rationi magis consentanea, quam quorumdam hominum opinio, qui ex Astrologi alicuius aut Medici conjectura animum inducunt esse libi tali tempore moriendum, atque ob soc unum saepe morbo corripiuntur, & non raro moriuntur; quemadmodum permultis factum vidi. Sed non possem graviter non dolere si putarem Celsitudinis tuae morbum adhuc durare, & malim sperare te omnino convaluisse; quod tamen ut certo sciam, vehementer cupio reverit in Hollandiam. Intra quatuor aut quinque dies cogito in Pictaviam aut Aremoricam, ubi sunt ea quae me huc adduxerunt negotia; sed quamprimum illa componere potuero, nil tam cupio, quam ea repetere loca, in quibus Celtitudinem tuam alloqui mihi aliquando contigit. Quanquam enim plurimos hic colam & habeam in precio, nihil tamen vidi quod me detinere queat, Sumque magis quam ut dicere valeam, &c. EPISTOLA XXII.

Ad Elizabetham Principem Palatinam, &c.

Iudicium Cartesd de Regis libro, cui titulus est, Fundamenta Physices.' Ranquillitas qua intelligo Celsitudinem tuam frui in loco in quo

A agis, vetat ne tuum reditum optare ausim, licet id a me aegre imp trem, praesertim cum nunc temporis Hagae-Comitum sim; &quia ex tuis a I Febr. datis video te non esse hic expectandam ante finem aestatis ,

58쪽

EpisTOLARUM PARSI. Epist. XXII.

decrevi iter in Galliam suscipere privatorum meorum negotiorum causa, cum consilio revertcndi circa hyemen; neque ante duos menses proficiscar, ut Celsitudinis tuae justa interim capessere liceat, quae in me semper plus valebunt, quam quidlibet aliud. Gratia sit Deo quod persecta

iam valetudine fruaris; sed ignoscas, quaeso, si ausim sentcntiae tuae contradiccre, qua decrevisti remediis non uti, liberatis manibus morbo, qui illas tentarat. Metuendum est enim tum Celsitudini tuae, tum Principi sorori, ne humores qu i se hac via purgabant, icmpestatis frigore represesi, cundem verno tempore morbum reducant, aut in alicujus alterius

morbi periculum postinodum conjiciant, nisi hoc bona diaeta prie vertatur, utendo tantum cibis & potu sanguinem refrigerantibus, & sine violentia purgantibus. Nam quantum ad remedia sive Pharmacopolarum, sive Empyricorum, tam male de illis sentio, ut non ausim cuiquam autor esse, ut illis unquam utatur. Nescio quid ad Celsitudinem tuam de libro

Regii scripserim, quod tibi praebeat occasionem quaerendi quid in eo

observaverim; forsan meam t1bi de illo sententiam non dixi, ne tuum judicium praeverterem, si modo librum jam tum habuisses; sed cum intelligam te non habere , ingenue dicam non mihi videri operae pretium esse ,

ut illius legendi laborem Celsitudo tua suscipiat. Nihil de Phylica habet

praeter assertiones meas malo ordine digestas,uerisque suis argumentis destitutas, ita ut paradoxae vidcantur; δe quod in initio habetur,probari nequit nisi ex iis, quae sub finem occurrunt. Nihil fere de suo intexuit, de pauca de iis, quae non tractavi; sed malam tamen suam fidem eatenus prodidit, quod cum amicitiam erga me profiteretur, &sciret mihi non esse animum ut quod de animalis descriptione composueram, divulgaretur, eousque ut id ipsi ostendere renuissem, obtendens, quod si semel id vidisset, non possiet sibi temperare, quin apud auditorcs suos hac de re ser monem faceret, multa tamen ut sua de eo sibi arrogaverit. Cum enim rationem invenisset, qua me inscio illius exemplo uno potiretur, descripsit nominatim totum illum locum, in quo de musculorum motu loquor , & considero, exempli gratia, duos ex musculis iis qui oculum movent; qua quidem de re duas aut tres paginas habet, bis in ejus libro ad verbum repetitas, adeo ipsi placebat hoc plagium; & nihilominus non intellexit quid scriberet, praecipuum enim rei cardinem omisit, nempe spiritus animales, quia cerebro in musculos defluunt, non posse percosedem per quos adveniunt, meatus regredi, sine qua Observatione quicquid ille scribit, nihil valet; schema autem, quia meum illi deerat, aliud construxit, quod ignorantiam ejus clare arguit. Audivi esse illi alium

59쪽

8 RENATI DES CARTEssub praelo librum, in quo reliquum scriptum meum expecto, mutata methodo , transcriptum. Desumpsisset autem line dubio multa alia, sed au divi illum non accepisse exemplum, nisi cum libri ejus impresso absol veretur. Sed quemadmodum caeco assensu scquitur quicquid me sentire arbitratur de iis omnibus quae vel Physicam vel Medic inam spectant; sic in Metaphysicis caeco impetu contradicit, de quibus tamen illum rogaveram ne scriberet, quia haec nihil ad illum attinent, & certus eram nil boni posse illum de hoc argumento scribere. Sed nihil impetravi, & cum non estet illi animus mihi in hoc morem gerere, nil pensi habuit etiam in

aliis offensae causam praebere. Cras ramen seram ad Dominam P. S. ejus libri exemplum,cui titulus est, Henrici Regu fundamenta Fffices, ra cum

libello quodam amicissimi mei D. de Hogelande, qui contrariam prorsus viam iniit; Regius enim nihil scripsit quod non sit ex me desumptum, quodque insuper mihi non adversetur; alter vero nihil scripsit, quod proprie meum sit, haud enim credo illum scripta mea unquam legisse ) M tamen nihil habet, quod mecum non faciat, quippe qui eadem mecum principia fuerit secutus. Rogabo Dominam L. ut duos hosce libros, qui magni non sunt, adjungi curet primis fasciculis, quos per Hamburgum

missura est, iisque adjiciam Meditationum mearum versionem Gallicam , si illam ante prosectionem meam accepero, jamdudum cnim rescripserunt mihi istam editionem absolutam csic. Vale. EPIsaeo LA XXIII.

Ad Eligabetham Principem Palatinam, &c.

Praeepta nonnulla ad mistudinis conservationem spectantia.

N On potui sine dolore summo legere literas, quibus me Celsitudo

tua cohonestavit, quod viderem tam rarae & persectae virtuti deesse sanitalcm& res, quas meretur, prospcras: facileque intelligo aegritu dinum multitudinem quae tibi perpetuo obversantur, quaeque sunt superatu co dissiciliores, quod plerumque sint ejusmodi, ut non jubeat recta ratio ut illas directe impugnemus & abigere conemur. Sunt illae hostium domesticorum instar, quibuscum habitare coacti, debemus saluti nostrae indesinenter invigilare, ne nobis noceant. Unicum autom hic remedium invenio, ut nempe imaginationem & sensus, quantum fieri potest, ab illis abducamus, iisque, si quando id jusserit prudentia, consi

60쪽

derandis intellectium solum adhibeamus. Hic autem mihi videtur facile deprehendi poste discrimen quod inter intellectum de imaginationem sive sensum intercedit; cst enim tam magnum, ut credam hominem, cui nihil alioqui ad beatitudinem deesci, sed qui perpetuo tamen spectarct tragoedias, quarum actus omnes funesti essent, quique totus esset in objectorum triti ium& commiseratione dignorum consideratione, sciretque nihilominus illa fidia elle & fabulosa, ita ut quamvis lacrymas ex oculis Mus clicerent, cjusque imaginationem commoverent, intellectum tamen non aflicerent ; credo, inquam, hoc unum fore satis ut cor ejus ad se contrahendum 3c suspiria emittenda asilefieret; deinde circulatione sanguinis tardata & ssegnius proccdente, crassiores sanguinis huius partes se sibi mutuo agglutinantes possent haud aegre liciacm oppilare, se poris ejus

implicando, usque immorando; partes autem subtiliores agitationem suam retinentes possent pulmonem alterare, tussimque creare, quae prosccssu temporis admodum periculosa cvaderet. E contrario vero homo cui ellent innumerae & vcrae aegritudinis causae, sed qui tanta cura ima sinationem suam ab ill is avocaret, ut de illis nunquam nisi rerum decesse 1itate adduetiis, cogitaret, & reliquum tempus ad corum tantum objectorum considerationem conferret, quae oblectationem S laetitiam ipsi

acturre pollent, praetcrquam quod id ipsi perquam utile soret, ut de rebus quae sua referrent rectius judicaret, quippe quod illas absque pastionc dispiceret nullus dubito quin id unum sarciendae eiusdem hominis

valetudini sussccrct, quanquain licia esus 3c pulmo pravo sanguinis temperamento ex tristitia indueto,pcriculose jampridem assccti suis sciat: Praesertim si Medicinae etiam remediis uteretur ad cana sanguinis paricin quae

obstruetiones facit diluendam; ad quod Spadanas aquas utilissimas esse iudico: Maxime vero ii illas potando Ccllitudo tua observaverit id quod

solent Medici praecipcre, videlicci, ut quis liberct mentem sit amabo milibus anxiis cogitationibus, imo & seriis scientiarum meditationibus, neque aliud curet, quam ut illos imitetur, qui nemoris virorem, florum colores, avium volatum & alia id genus aspicientes animum inducunt sedc nihilo cogitare: Quod quidem est tempus non perdere, sed optime collocare ; possiim' enim nobis interea satisfacere spe firmioris valetudinis hac rations recuperandae, quae est caeterorum bonorum, quorum haec

vita capax cst, sun damcntum. Equidem scio me nihil hic scribere quod Celsitudo tua incipso melius non sciat, ncque hic theoriam tam disse selem esse, quam praxim; scd gratia summa qua me asscis, dum testaris non esse tibi ingratum sententiam meam audite, facit ut illam ausim scri G bere, Diuili od by GO le

SEARCH

MENU NAVIGATION