장음표시 사용
61쪽
so RL NATI DE SCAR TR sbcre, imo & adjicere quid in me ipso expertus fuerim; morbum nempe sere similem, & quidem periculosiorem remedio de quo jam dixi, s
natum fuit lc. Cum enim natus cssum matre, quae paucis post nativit tem meam diebus obiit inorbo pulmonis aegritudinibus nonnullis creato, haereditariam ab illa tussim contraxeram, di pallidum colorem, qui ultra Viccssimum aetatis meae annum duravit, & ex quo Medici omnes, qui me ante illud tempus viderunt, praematuram mihi mortem interminati se
rant; scd crcdo propensionem quae in me semper fuit, ad obvia quaelibet inspicienda ex ea parte, qua mihi jucundiora videri possent, atque ad me ita componendum, ut praecipua mea beatitudo a me uno penderet, in causa fuisse, cur iste morbus, qui mihi veluti connatus crat, paulatim mnino evanuerit. Sum admodum devinctus Celsitudini tuae, quod sententiam suam mihi aperire voluerit de Equitis Digbaei libro, quem legere non potero donec fuerit Latinitate donatus, quod quibusdam esse propositum, intellexi ex Domino Jonson, qui heri hic erat. Mihi etiam dixit, posse me meas ad Cclsitudinem tuam literas per Tabellarios ordin rios mittere, quod alias non fuissem ausus, hancque scribendam distuleram, donec amicus quidam meus, cui illam traderem, Hagam peteret. Vehementer doleo abesse Dominum Pollot, ex quo valetudinis tuae statum intelligere poteram; sed literae quae per Tabellarium Alkmariense in ad me mittuntur, mihi nunquam non redduntur, de cum nihil tam vehementer cupiam, quam ut possim Celsitudini tuae inservire , nihil est quod me feliciorem praestare possit, quam si tuis me mandatis cohon staris, &c. EPIsaeo LA XXIV.
Ad Elietabetham Principem Palatinam, &c.
Quomodo sedandisint animi tumultus, qui ex rebus adversis
CEIsitudinem tuam humillime rogo ut mihi isoscat, si perlecticliteris tuis ob morbum tuum dolere nequeam. Animadverto enim in illis tam perspicuas cogitationes, tamque validas ratiocinationes,ut nequeam animum inducere mentem illis concipiendis parem in corporci
infirmo habitare. Utcunque sit, cognitio, quam Celsitudo tua testatur se habere morbi, & remediorum quibus iste tuus morbus removeri pos-Diuiti eo by COOste
62쪽
EpisTOLARUM PAR s I. Epist. XXIV. si
sit, me certum facit non desuturam tibi etiam industriam ad illa adhibenda requisitam. Scio equidem imposIibile fere cile primis, quos nova in nobis infortunia excitant, tumultibus resistere, quin imo optimorum saepe ingeniorum affectus quam maxime violentos dine, inque illorum corpus quam vehementissime agere; sed sequenti dic sedata per somnum commotione, quam ejusmodi casus in sanguine excitant, mihi videtur polle quilibet animo componendo & tranquillando tum demum opcrarii
dare; quod fit incumbendo conliderationi emolumentorum omnium, quae nobis ex coaccedere possunt, quod ut magnum malum pridie respectabamus, nostramque a malis, quae in eo imaginati fueramus, attentionem avocando. Nulli enim sunt eventus usque adco tristes, aut
vulgi judicio tam absolute mali, quin possit ingeniosus quispiam illos
ex aliqua parte intueri, qua ipsi utiles videantur. Et certe potest Celsitudo tua generale hoc ex fortunae injuriis solatium percipere, quod multum fortasse pertinuerint ad animum tuum eo usque cxcolendum; quod quidem bonum est imperio anteponendum. Res admodum secundae praestringunt mentis aciem, atque ita inebriant, ut illae homines possideant potius, quam ab hominibus possideantur; di quanquam animis tui similibus id non accidat, tamen pauciores ingenti cxercendi occasio nes suppeditant, quam adverse; & quemadmodum existimo nullum esse in orbe bonum praeter rectam rationem, quod possit dici absolute bonum, ita etiam statuo nullum csse malum ex quo rationis ope aliquid utilitatis percipi non possit. Conatus sum antehac Celsitudini tuae suadere otium, quod putarem nimis sertis occupationibus debilitari corpus, exanimi labore; sed nollem ideo suadere ut abjicias curas neccsarias ad abducendam cogitationem ab objectis quae te tristitia asscere possunt; neque etiam dubito quin studii oblectamenta, quae aliis admodum laboriosa forent, possint tibi recreationis loco nonnunquam esse. Felicem
rite duxerim, si quid ad ea faciliora essici da conserre possim, & longe
Vehementius cupio Hagam petere, ut addiscam quae sint Spadanarum 'irarum vires, quam horti mei plantarum vires hic experiri, aut curare quid Croningae& Ultrajecti pro me aut contra statuatur : Quare intra
quatuor aut quinque dies hanc epistolam sequar, & maneo, &c.
63쪽
Ad Elirabetham Principem Palatinam, ' c.
Rationes propter quas a Thactatu de Eruditione conscribendi abstinistrat.' Ccepi Celsitudinis tuae literas 23 Dcc. datas, eodem fere tempor in quo stiperiorcs; & fateor nescire me quid sim ad superiores illas re sponsurus, quia Celsitudo tua in illis scribit velle se ut tractatum de Eruditione , de quo apud illam sermonem aliquando icci, conscribam; nec enim certe quidquam vincmentius cupio, quam jussis tuis, morem gere re. Sed dicam hic rationes quamobrem de tractatu hoc conscribendo consilium abiecerim, quae si Celsitudini tuae non satisfaciant, illud in
Rau rabo. Prima est , quod nequcam omnes, quas rcs postulat, Vcritat S. in eo exponere, quin Scholasticos contra me supra modum irritem, non sum autem in ea conditione ut corum odium polliin prorsus contemnercia Altera est, quod eorum, quae in illo tractare mihi propositum erat, nonnulla attigerim in praefatione, quae Gallicae Principiorum meorum versioni, quam puto Celsitudinem tuam acccpisse, praefixa est. Tertia est, quod aliud jam prae manibus scriptum habeam, Celsitudini tuae non mi nus fortasse placiturum, animalis nempe & hominis iunctionum descriptionem. Quod enim duodecim abhinc aut tredecim annis tumultuario de hoc scripseram, quodque a Celsitudinc tua visum suit, cum venerit in plurimorum manus qui illud male exscripserunt, credidi mea interesse. ut illud emendatius facerem, hoc est, incudi rcdderem; imo & ausiis sum octo tantum abhinc aut dccem diebus aggredi explicationem modi quo ab ortus sui principio animal formatur; animal, inquam, in genere:
hominem cnim in particulari, non audeo, descientibus me ad hoc ex perimentis. Caeterum reliquan. hanc hycmem reputo , ut maxime vincuum &solutum tempus quod mihi per totam fortasse vitam continget; id quod in causa est ut malim illam huic studio , quam aliis quae minus attentionis requirant, impendere. Ideo autem metuo ne mihi imposterum
minus otii suppetat, quod negotiis domesticis plurimisque de causis cogar aestate proxima in Galliam reverti, ibique proximam hyemem agere. Hoc etiam honore ibi affectus sum, quod pensio annua fuerit mihi non roganti nomine Regis oblata; quod tamen me detinere non poterit; sed multa potest ferre annus,nec tamen quidquam obstare poterit,quo minus felicitatem vivendi in eodem cum Celsitudine tua loco, patriae propriae,
64쪽
aut cuivis regioni data occasione anteponam. Non expecto ante longum tempus responsionem ad Epistolain desummo bono, quia Amste lodami detenta fuit tere per incnicin culpa illius ad quem illam miseram Stokholmum mittendam. Sed quamprimum rciponsum accepero,iactans ut id Celtitudo tua resciat: Nihil novi in illa habebatur, quod dignum esset ut ad te scriberetur. Accepi ab eo tempore nonnullas ex dia regione literas, & si vera sint quae de Regina ad me scribuntur, oportet il'lam esse virtutis amantissimam & acerrimi judicii ; nunciant etiam se oblaturos illi Principiorum incorum versionem, quorum primam partem cum voluptatc lccturam illam affirmant, caeteris non imparem , si ipsi per negotia liceret. Mitto ad te cum hac cpistola libellum non magni momenti , quem tamen in cundem fasciculum non coniicio , quia tanti non est ut vecturae pretium compenset. Illum conscripsi injuriis Domini Regii lacessitus, fuitque imprellus opinione mea citius; imo & adjuncti sunς versus & prauatio, quae quidem non probo, quanquam Versus autorem habent Dominum Hey, sed uomen suum apponere non ausus est, sicut etiam revora non debuit, 'st. EPIs TOLA XXVI.
Ad Eligabetham Principem Palatinam, S c.
Rus, cruran maximo splendore vitam agunt, commiseratιonepoIιιμ' tam invitar dignos esse.
R Ccepi tandem ternas literas quibus me Celsitudo tua cohonestavit, L mihique inviolatae redditae sunt ; sed cum earum primae tricesimo Junii datae, Parisios fuissent perlatae dum regionem hanc repeterem , ii qui illas meo nomine acceperant, cxpectaverunt ut de reditu meo certiores fierent, antequam illas ad me transmitterent, atque ita factum est, ut ante hodiernum diem mihi redditae non fuerint, quo etiam accepi recentissimas tuas 23 Aug. datas, ex quibus intelIigo contumeliosum illum agendi modum, quem miror ; crediderim autem cum Celsitudine tua illius autorem eum non esse quem dicunt. Utcunque sit, non existimo esse cur quispiam aegre serat, quod ejusmodi iter non instituat, in quo, ut Celsitudo tua optime advertit, incommoda crant certa, incerta vero admodum commoda. Quod ad me attinet, illud in Galliam Deo gratias, absolvi, ad quod suscipiendum fueram adactus, nec me poenitet
itineris, sed magis gaudeo de reditu. Neminem ibi vidi cuius conditio
65쪽
s RENATI DES CARTES mihi videretur invidenda, & ii quorum maximus est splendor, mihi visi sunt prae caeteris commiseratione digni. Non potui tempestate ulla proficisci, quae tranquillae & solitariae vitae felicitatem, modicaeque tunae divitias mihi melius persuaderet. Certe si suam Cellitudo tua so
tem cum Reginarum aliarurnque Europae Principum conditione conferat, eandem inter utramque deprehendes esse disterentiam, quae eorum
est, qui in portu quiescunt, & qui in medio mari procella iactat i pericli
tantur; quanquam autem naufragio in portum acti fuerimus, modo tamen suppetant necessaria ad vitam, haud debemus esse tranquillo mi nus animo, quam si quovis alio modo illuc appulissemus. Inaus picati castis quibus obnoxii sunt, qui in publicae rei negotiis versantur, & qu rum felicitas precaria est, intimum illorum cor transfigunt; cum e contrario venenatus iste vapor ex arboribus sub quibus placide deambulabat Celsitudo tua, diffusus, non infecerit, ut spero, nili exteriorem cutem, quae si fuisset aqua vitae continuo purgata, nihil rtasse mali fuisset inde perpessii ra. Nihil literarum quinque abhinc mensibus accepi ab amico, de quo ad Celtitudinem tuam scripssieram, & quia in ejus novissimis rationes dabat, cur mihi rcsponsum non secis let Princeps illa, cui meas. ipsa reddiderat, judico amici istius silentium ex hoc tantum proficisci, quod responsum adhuc cxpectet, aut sorsan quod ipsum aliquo modo pudeat responsum non habere quod mihi det, sicuti speraverat. Ego vero simili ter nolim ad ipsum prior scribere,ne literis meis videar id ipsum illi exprobrare. De illo tamen, cum cssem Pariliis, saepe audiebam a consanguineis ejus, ad quos singulis hebdomadis literas dabat; sed postquam intellexerit me hic esse, nullus dubito quin ad me scripturus sit, & nunciatu rus quicquid de eo noverit quod Celsitudinem tuam spectat, scit enim id mihi esse cordi. Sed quibus non contigit te videre, quique virtutum
tuarum singularem admodum cognitionem non habent, vix possunt concipere quod quis tam persecte esse possit, atque ego sum, &c. EPIsaeo LA XXVII.
Ad Elietabetham Principem Palatinam, 'C.
De Carati I Regis Anglia cede, re de restitutione Principis Palatini
1Nter plurimos, qui variis ex locis simul afferuntur, pessimos rum res, nihil me vehementius perculit, quam Celsitudinis tuae morbus,
66쪽
& quanquaria te convalui sie etiam intellexerim, tamen infident animo meo tristitiae vestigia haud ita cito delenda. Propensio ad carmina facienda , quam in suo morbo Celsitudo tua cxperta est, mihi Socratem revocat in mentem, cui Plato resere fuisse similem in carcere impetum. Credo autem poeticum hunc impetum oriri ex vehementi spirituum animalium agitatione, quae eorum posset imaginationem penitus turbare, quibus minus firmum esset cerebrum, sed quae firmiora tantum calefacit & ad poe-
sim disponit; atque eiusmodi impetum puto esse ingenii solidioris & vulgaribus sublimioris indicium. Si nescirem hujusmodi esse tuum, timorem ne te funestus Anglicarum tragoediarum exitus supra modum angeret ; sed spero Cclsitudinem tuam fortunae injuriis assiiciam, & in vitae periculo non pridem versantem, haud ita turbatam iri, audita unius ex con sanguineis suis morte, ac si nullas antea calamitates fuisset perpessa. Et quanquam mors ista usquc adeo violenta, aliquanto plus terroris prae se ferat, quam naturalis; nihilominus si recte perpendatur, pulchrior est, selicior & dulcior; ita ut idipsum quod hominum vulgus maxime affligit, debeat esse Celsitudininis tuae solatium. Non enim exigua est gloria in ea occasione mori, quae miserationem, laudem & desiderium eorum omnino omnium quibus inest humanus aliquis sensus, cuipiam conciliat. Est autem certum quod absque hoc spectinine Regis nuper mortui clementia, caeteraeque virtutes, nunquam adeo spectatae suissent & laudatae, ac sunt & crunt imposterum ab iis omnibus, qui historiam ejus lecturi sunt. Neque citam dubito quin in novissimis vitae cjus momentis plus alacritatis conscientia cius ipsi attulerit, quam aegritudinis indignatio, quam solam inter assectus, quibus est aliquid cum tristitia assinitatis, fuisse in ipso deprehensam serunt. Quantum vero ad dolorem, illum nullo modo aestimandum censeo: est enim adco brevis, ut si homicidae pos.sent adhibere febrem, aliumve morbum lethalem ad necandos homincs, non immerito crudeliores habendi essent, quam cum illos securi percutiunt. Sed non ausim tam funestae materiae diu insistere, hoc unum addo, longe satius esse spe falsa liberari, quam ea frustra laetari. Dum haec scribo mihi redduntur literae ex eo loco unde septem abhinc aut octo mensibus nullas acceperam; atque inter illas ctiam ab ea, ad quam anno abhinc tractatum de passionibus miseram, propria ipsius manu exaratae, per quas mihi gratias agit. Cum post tam longum tempus meminerit mei tam vulgaris hominis, non est metus ne Celsitudinis tuae epistolis non sit responsura, licet quatuor menses hactenus distulerit. Scribunt mihi illam demandasse alicui ex ministris suis Principiorum meoruiri
67쪽
itudium, qui illorum lectionem ipti faciliorem sit effecturus; haud
tamen puto satis ipsi otii fore, ut ad illa animum appellat, quanquam id velle videatur. Disertis verbis mihi gratias agit pro tractatu de Passionibus; sed de literis quibus crat adsunctus, ne verbum quidem, nec quidquam cxilla rcgione scribitur quod Celsitudinem tuam spectet. Qua in re aliud coniectura assequi nequeo, nisi quod, cum pacis Germanicae conditiones sint forsan familiae vestrae iniquiores, qui ad id contulcrunt, dubitant annon sis erga illos male afficia, atque ideo ab amicitia tibi significanda abstinent. Semper sollicitus fui ex quo haec pax facta est, quod ignorarem an Princeps Elcetor irater tuus illam accepisset, meamque de hoc sententiam ad Celsitudinem tuam citius scribere fuissem ausus, si suspicari potuissem , hoc ab ipso in deliberationem vocari; sed quia me latent rationes quibus ipse moveatur, temere iacerem, si vellem meum hic ludicium interponere. Hoc unum possit ira in univcrsum dicere, quod, cum de Principatus ab aliis, qui armis superiores sunt, Occupati aut petiti restitutione agitur, non
mihi videantur ii, qui se sola aequ itate & jure gentium tuentur, debo
rc unquam sperare se omnia ex voto impetraturos; & potiorem longe cauiam csse, cur grati sint erga cos, qui partis iplis restituendae sunt autores, quam cur illos oderint qui reliqua retinent; & quamvis nemo pollit in malam partem accipere, quod victi de jure suo totis viribus contendant, quamdiu validiores deliberant, postquam tamen de conditionibus inter illos convenit, puto prudentiae estu ut prae se rant cse sibi factum satis, licet revera non sit; & gratias agant non solum iis, qui autores sunt, ut aliquid ipsis restituatur, sed iis cliam, qui omnia iplis non adimunt, ut utrorumque hac ratione amicitiam sibi concilient, aut saltem odium declinent; id enim ad se postea tuet dum conferre multum potcst. Praeterquam quod a promissis ad est .cta magnu isti sit adhuc intervallum; & si validioribus inter se solis conveniat, facile sit rationcs invenire, cur inter se partiantur id quod fortassis non nisi ex mutua tantum inVidia alii cuipiam reddere voluissent, ne nimis potens evaderet, qui cjus spoliis fuisset locupletandus. Minima pars Palatinatus praestat Tartarorum aut Moscovitarum imperio, dc post biennalcm aut triennalem pacem nulli regioni amoenitate cedet. Quod ad me attinet qui nulli loco sum alligatus, hasce provincias ipsam' ve Galliam ista regione facile commutarem, vel sola loci amoenitate adductus, modo ut quiete aeque tuta illic seu; liceret. Sed nullus est in orbe locus, quantumvis ingratus aut incommodus, in quo me selicem
68쪽
non arbitrarer reliquos vitae dies acturum, modo in eo esset Celsitudo tua, possemque illi utcunque inservire; sum enim totus, &c.
Ad Eligabetham Principem Palatinam, &c.
Q cliperfunctio occasionesumpta ex morbo sua Celsitudinis. In quo consistat disserenti ortu anιma ab humili*gregario. Praecepta
C Tupui admodum cum intelligerem ex literis Domini P. Celsitudinem tuam diu aegrotasic; &solitudinem meam odi, quippe causam cur id citius non resciverim. Certe quamvis ita sunt ab orbe divisus, ut e rum quae in eo aguntur nihil audiam, tamen quo sum erga Celtitudinem tuam animo, non potuissem valetudinis tuae tamdiu incertus esse, quin Hagam petiissem de ea percontaturus, nisi Dominus P. duobus abhinc aut circiter mensibus icstinanter scribens pollicitus fuisset se iterum daturum ad meliteras per proximum Tabellarium; & quia solet de Celsitudinis tuae valetudine ccrtiorem me facere, putavi dum nullas ab illo acciperem, te in eodem statu scmperesta; sed ex novissimis ejus intelligo Celtitudinem tuam per tres aut quatuor hebdomadas sum febri lenta, nec non sicca tussi conflictatam fuisse, quibus cum per quinque aut sex dies fuisses liberata, morbum recruduisse, & tamen quo tempo re scriberet literas suas quae nonnili post quatuordecim serea scriptione dies mihi redditae fuerunt Celsitudinis tuae morbum iterum in melius vergere. Qua in re κειώρια video tam periculosi morbi, & cui mihi videtur Celtitudo tua tam certo mederi posse, ut nequeam abstinere quo minus meam de hac re sententiam ad te rescribam. Quamvis enim non sim Medicus, tamen spero libertatem meam non fore tuae Celsitudini ingratam , cum volueris aestate superiori meam de alio, quo tum tenebam ris morbo, sententiam rescire. Lentae febris causa, ut plurimum est tri stitia : Fortunae autem in familia tua afflictanda pertinacia tam multas tibi praebet perpetuo, tamque publicas & luculentas aegritudinis causas, ut absque multa conjectura, aut expcricntia possit quispiam conjectare hinc derivari praecipuam morbi tui causam; est autem periculum ne ponitus rc moveri nequeat, nisi virtutis tuae vi animum tuum ita comparaveris, ut invitis fortunae injuriis lis contenta. Equidem scio inconsultum
69쪽
18 RE NATI DE sCAn TEssere laetitiam suadere velle homini, cui novas quotidie aegritudinis causas fortuna immittit,nequc sum ex inhumanis istis Philosophis,qui lapientem
suum omnis passionis cxpertem velint.Scio etiam Celsitudinem tuam non tam privatis, quam familiae & amicorum rebus advertis assici; quod ut virtutem prae caeteris amabilem colo. Sed mihi videtur differentia fortis
animi ab humili & vulgari in hoc potissimum consistere, quod hic passionibus suis se permittat, nec selix sit aut infelix, nisi prout ipsi contigerint res gratae aut ingratae; cum ex adverso fortis tam validis tamque emcacibus ratiotiniis utatur, ut licet aflectus habeat, imo & saepe vulgaribus violentiores, ratio tamen semper domina maneat, ita ut calamitates ipsae ad persectam, qua in hac jam vita frui datur, felicitatem conducant. Hinc enim se ut immortales considerando summarumque voluptatum capaces, inde autem se mortalibus & caducis corporibus multis infirmitatibus obnoxiis,paucosque intra annos perituris, conjunctos esse,
nihil quidem omittunt, quo fortunam sibi in hac vita aequam reddere conentur; sed illa tamen respectu aeternitatis non est illis tanti, quin eius non secus quam comoediarum exitum spectent. Et quemadmodum tristia& lugubria scenarum spectacula nos saepe non minus delectant quam laeta, licet lacrymas ex oculis nostris eliciant; sic fortiores illi, de quibus loquor, animi ex casibus suis omnibus etiam gravissimis voluptatem arcanam percipiunt. Sic dolorem in corpore suo sentientes, se in illo patienter ferendo exercent, estque ipsis volupe suas ita vires cxperiri.
Sic amicorum casus, si quando ingruunt graviores, dolent quidem, utque illis eos expediant nihil intentatum relinquunt, imo si res id poposcerit, se morti obiicere illorum causa non detrectant; sed ossicii in hoc praestiti, actionisque laudabilis & honestae conscientia reficit illos
magis, quam deiicit.triuitia ex commiseratione orta. Denique quemadmodum rebus maxime Letis nunquam inebriantur aut insolescunt, sic neque etiam adversis deprimuntur, aut aegritudini tantum indulgent, ut ex eo corpus quicum confuncti sunt, in morbum incidat. Metu rem ne ratiocinium hoc risum commoveret, si eo apud alium aliquem
uterer; sed quia Celsitudinis tuae animo nullum novi nobiliorem aut sublimiorem, summam etiam felicitatem ipsi deberi arbitror, eaque te potituram spero, modo velis oculos in ea, quae infra te subsidunt conjicere, & bonorum quae possides , quaeque tibi adimi nequeunt, vat rem conferre, aut cum iis quibus te spoliavit fortuna, aut cum injuriis quibus te in consanguineis tuis insequitur; tum enim videbis quantum causae sit, cur propriis bonis contenta esse debeas. Summum quo te pro sequor Digiti eo by Cooste
70쪽
EPIsTOLARUM PARSI. Epist. XXIX. s
sequor studium me in hunc discursum rapuit, quem excusatum habeas quaeso, quippe prosectum ab homine tibi devotissimo, &c. EPIs TOLA XXIX.
Ad Elizabetham Principem Palatinam, &c.
De conjunctione anima ta corporis, ta de potentia agendi vi se invicem. GRatia qua me Celsitudo tua cohonestavit, sua ad me jussa scripto
transmittendo, major est quam ausus fuissem sperare; meosque defectus melius sublevat, quam id quod vehementer cupieram, cum nuper Ha -Comitum essem, ut illa nempe coram acciperem, si ad te sal tandam admitti licuisset: mihi enim nimis multa simul ac semel fuissent miraculo, & discursus plusquam humanos audiendo, proficiscentes ex corpore eorum consimili, quibus Pictores Angelos induunt, incessisset me admiratio, non secus quam eos, qui ex terra recentcs in caelum invehuntur : Quod quidem me ad respondendum Celsitudini tuae minus id neum fecisset, jamque hanc in me imbecillitatem, cum te antehac alloque rer,sine dubio deprehendisti;quam ut clementia tua sublevaret,cogitationum tuarum vestigia chartae commisisti, in qua illas saepius relegendo, illarumque considerationi assuescendo, minus quidem praestringor, sed magis tamen crescit earum apud me admiratio, quatenus non solum prima fronte ingeniosae, sed & eo solidiores & sagaciores videntur, quo
accuratius examinatae. Certe enim possum sincere dicere, quaestionem,
quam mihi tua Celsitudo proponit, eam videri, quae post scripta mea perlecta optimo jure proponi possit. Nam cum duo sint in anima hum na, ex quibus pendet tota cognitio, quam de ejus natura habere possit-mus, quorum unum est quod cogitet, alterum quod unita corpori pose sit cum illo agere & pati, nihil fere de hoc posteriore dixi, & priori ta tum explicando studui; quia praecipuum meum institutum erat prob re distinctionem, quae inter animam & corpus intercedit, ad quod prius tantum illud conducere potuit, hoc vero obfuisset. Sed quia Celsitudo tua tam perspicax est, ut nihil dissimulari patiatur, conabor hic explic
re modum quo animae & corporis conjunctionem concipio, &qua ra tioue possit illa hoc movere. Primo adverto inesse nobis notiones quasdam primitivas, quae sunt veluti archetypae, ad quarum exemplar caete
ras nostras cognitioncs sormamus. Paucissimae autem sunt ejusmodi no Id a tiones τDiuili do by Corale