장음표시 사용
331쪽
EpIsTOLARUM PARSI. Epist. XCIX. 3'ipus istud sit sphaericum, alius si sit quadratum: verum ipsa extentio, quae est modorum illorum subicctum, in sic spectata, non est substantiae corporeae modus, sed attributum, quod eius essentiam naturamque constituit. Sic denique cogitationis modi varii sunt; nam affirmare alius in cogitandi modus quam negare, & sic de caeteris; vcrum ipsa cogita tio, ut cst internum principium, ex quo modrasti exurgunt, &cui insunt, non concipitur ut modus, sed ut attributum, quod constituit naturam alic usus su bstantiae, quae an sit corporea an vero incorporea, hic quaeritur.
Addit, ista attributa non esse opposita sed diversa, quibus in verbis rursus contradictio est: eum enim agitur de attributis aliquarum substantiarum essentiam constituentibus, nulla major inter illa oppositio esse potest, quam, quod sint diversa; & cum fatetur, hoc esse diversum ab illo, idem est ac si diceret, hoc non esse illud; esse autem & non esse contraria sunt. Cum, inqu it, non sint opposita, sed Hversa, nihilobstat quo minus menspossit
esse artra tum quoddam eidem seuHecto cum extensione convenien , quamvis unum in alterius conceptu non comprehendatur. Quibus in verbis, mansefestus cst paralogismus: concludit. enim de quibuni bet attributis, id, quod non nisi de modis proprie dictis verum esse potest, & tamen nulli bi probat, mentem sive cogitationis internum principium esse talem modum; jedc contra, non esse, ex ipsisinet ejus verbis ita articulo s. positis, mox ollendam. De aliis autem attributis, quae rerum naturas constituunt, dici non potest ea, quae sunt diversa, & quorum neutrum in alterius conceptu continetur, uni & eidem subsecto convenire; idem enim est, ac si diceretur, unum & idem subsecium duas habere diversas naturas, quod implicat contradictionem, salicra cum de simplici & non composito subiecto quaestio cst, quemadmodum hoc in loco. Sed tria hic advertenda sunt, quae si bene intellecta essent ab hoc scriptore, nunquam in tam manifestos errores incidit sci. Primum est; ad rationem modi pertinere, ut quamvis substantiam si ne illo facile intelligamus, non possimus tamen vice versa modum clare intelligere, nisi simul concipiamus substantiam cujus est modus, ut in I. partestru Fιorum art. 6 I. explicui, at'ue in hoc omnes Philosophi consentiunt: noybum aurem non attendisse ad hanc rePlam, ex ejus araiculo quinto fit manifestum; ibi enim fatetur, nos poste de corporis existentia dubitare, cum interim de mentis existentia non dubitamus: unde sequiatur, mentem posse a nobis sine corpore intelligi, ac proinde non esse eius
332쪽
RENATI DES CARTE Alterum, quod hic notari velim, est disterentia inter entia simplicia Scompolita; quippe compositum illud est, in quo reperiuntur duo vel plura attributa, quorum utrumque tine alio potest distincte intelligit ex hoc enim, quod unum sine alio sic intelligatur, cognoscitur non elle ejus. modus, sed res vel attributum rei, quae potest absque illo subsisterer ens autem simplex illud est, in quo talia attributa non inveniuntur. Unde patet, illud subjectum, in quo solam extensionem cum variis extensionis modis intelligimus, cse ens simplex r ut etiam subjectum, in quo solam
cogitationem cum variis cogitationum modis agnoscimus; illud autem, in quo extensionem & cogitationem simul conlideramus, esse compositum, hominem scilicet,constantem anima & corpore,quem videtur auctor
noster pro solo corpore, cujus mens sit modus, hic sumpsisse. Denique hic notandum, in subjectis, ex pluribus substantiis compositis, saepe unam esse praecipuam, quae a nobis ita consideratur, ut quod ei ex reliquis adjungimus nihil aliud sit quam modus: sic homo v stitus considerari potest, ut quid compolitum ex homine & vestibus, set vestitum esse, respectu hominis est tantum modus quamvis vestimenta sint substantiae. Eodemque modo, potuit austor noster in homine, qui ex anima & corpore est compositus, conliderare corpus tanquam praecipuum quid, ratione cujus, animatum esse vel cogitationem
habere, nihil aliud est quam modus: sed ineptum est inde inferre, ipsam animam, sive id pcr quod corpus cogitat, non esse substantiam a corpore
Conatur autem,quae dixit, eonfirmare hoc Syllogismo: GP-ώρυμ
mus concipere ,3dpotest esse: atqui ut mens abquid horumis nempe substantia, vel modus corporeae substantiae ) conci a potest: nam nultam horum impi carcontradictionem. Erg. Sc. Ubi notandum est, hanc regulam,quicquidpossinmm concipere, id potest esse, quamvis mea sit, & vera, quoties agitur declaro, & distincto conceptu, in quo rei possibilitas continetur, quia Deva potest omnia efficere, quae nos possibilia esse clare percipimus; non esse tamen temere usurpandam, quia facile fit, ut quis putet se ali
quam rem recte intelligere, quam tamen praejudicio aliquo excaecatus non intelligit. Atque hoc contingit huic auctora, cum neeat implicare contradictionem, ut una & eadem res habeat alterutram e duabus naiaturis plane diversis, nempe, ut sit substantia, vel modus. Si tantum d xisset, nullas se percipere rationes, propter quas mens humana credi debeat substantia incorporea potius quam substantiae corporeae modus, posset ejus ignorantia excusari; si vero dixisset, nulla ab humano in-
333쪽
genio posse inveniri rationes, quibus unum potius quam aliud probe
tur, arrogantia quidem essct culpanda, scd non appareret contradictio in eius verbis; cum autem dicit, rerum naturam pati, ut idem sit substantia, vel modus, omnino pugnantia loquitur, & absurditatem ingenii sui ostendit. In articulo tertis suum de me judicium prosert. o enim sum,qui scripsi mentem humanam clare & distincte posse percipi ut substantiam a substantia corporea divcrsaminostre autem,quamvra non aliis nitatur rationibus quam istis contradictionem involventibus, quas in articulo praecedenti ex plicuit, me errare pronunciat. Sed hoc non moror. Nec examino verba,necessano iveritu,quae nonnihil ambiguitatis continent; non enim sunt magni momenti.
Nolo etiam examinare, quae in articulo quarto de sacris litoris habentur, ne videar mihi jus arrogare de ainius religione inquirendi. Sed dicam tantum, tria genera quaestionum esse hic distinguenda; quaedam enim sola fide creduntur, quales sunt de mysterio Incarnationis, de Trinitare,&similibus; aliae vero, quamvis ad fitam perti ant, ratione tamen naturali quaeri etiam potiunt, inter quas Dei existentia di humanae animae a corpore distinctio tolent ab Orthodoxis Theologis recenseri; ac denique aliae sunt, quae nulla modo ad fidem, sed ad solum ratiocinium humanum spectant, ut de quadratura hirculi, de auro arte Chymica faciendo, des milibus. Atque ut illi sacrae scripturae verbis abutuntur, qui ex iis male explicatis has ultimas elicere se putant rita etiam ejus auctoritati dero
gant, qui priores argumentis a sola Philosophia petitis demonstrandasi scipiunt : sed tamen omnes Thcvlogi contendunt eme ostendendum, ipsas lumini naturali non adversari, atque in hoc praecipuum suum studium ponunt; medias autem non modo lumini narurissi non adversari arbitrantur , sed etiam hortantur Philo phos, ut ipsas rationibus humanis pro viribus demonstrent. Neminem autem unquam vidi, qui assirmaret, rerum naturam pati, ut res aliqua aliter se habeat quam docet sacra scriptura, nisi vellet indirecte ostendere, se scripturae illi fidem non habere. Cum enim prius nati simus homines quam facti Christiani, non credibile est aliquem amplecti serio eas opiniones, quas rectae rationi, quae hominem constituit, contrarias putat, ut fidei per quam est Christianus adhaereat. Sed tarte etiam auctor noster hoc non dicit: verba enim ejus sunt pernaruram dubium quibusdam esseposse,quodper divinam in sacris revelarionem nobis a est indubitarum, in quibus δuplicem contradictionem invento rprimam in eo, quod unius & ejusdem rei essentiam, quam repugnat non
334쪽
3 τε .X RENATIE DE s CARTE feandem semper manere, quia si supponatur alia fieri, hoc ipso erit aliares, & alio nomine indigitanda supponat esse, per naturam, dubiam,
ac proinde mutabilem: aliam in verso qua stam; quia, cum Omnium cadem sit natura, quod non tali quibusdam dubium tae potcst, non est per
Artaculus quintus reserendus est ad secundum potius quam ad quartum: neque enim in co agit auctorde revelatione divina, sed de natura incntis ,
an sit substantia vel modus: atque ut probet, defendi posse, illam nihil aliud esse quam modum, conatur solucre objectionem ex meis scriptis desumptam. Quippe scripsi nos non posse dubitare, quin mens nostra existat, quia, ex hoc ipso quod dubitemus, sequitur illam existere; sed
intcrim nos posse dubitare, an ulla corpora ex illant; unde collegi &demonstravi, illam a nobis clare percipi, ut rem existentem, sive, ut substantiam, quamvis nullum plane corpri oncipiamus, ac etiam negemus , ulla corpora existere, ac proinde mentis conceptum non involucre inscullum conceptum corporis: quod argumentum putat te distiare, cum ait, Erud tantum probare, quod quamdiu de corpore dubιtamus, mentem e usmodum dicere nonpossimu . Ubi ostendit,se plane ignorare,quid sit quod a
Philosophis vocatur modus: in eo enim consistit natura mocii, quod nullo pacto possit intelligi,quin conceptum rci cuius est modus in conceptu suo involvat, ut iam supra explicui; noster silcm fatetur, mentem posse at quando intelligi sine corpore, quanὸo sciliccide corpore dubitatur, unde scquitur illam tunc saltem dici non posse eius modum; atque, quod si quando verum est de alicujus rei sientia vel natura, semper est verum
lcd nihilominus assirmat, rerum naturampαι, ut mens sit tantum corporumodus : quae duo manifeste contradictoria sunt. . .
In articulo sexto, quid sibi velit,non capio: memini quidcm audivisse in
scholis, Mimam esse actum corporis organici; sed ipsam dici organicam, nunquam ante hanc diem audivi. A tque ideo ab auctore nostro Veniam peto,ut, quia nihil hic certi habeo quod scribam, meas conjecturas, non tanquam rem veram, sed tanquam conjecturas duntaxat, exponam. Duo intcr se pusnantia mihi videor advertere; quorum unum est, quod mens humana sit substantia realiter a corpore distincta, hocque aperte quidem dicit austor, sed rationibus,quantum potest,dissuadet,soliusque sacrae seripturae auctoritate probari posse, contendit; aliud est, candem illam mentem humanam in omnibus suis actionibus esse organscam sive instrumentalem , quae scilicet per se nihil agat, sed qua corpus utatur, tanquam membro- rvin suorum consermatione, aliisque corporeis modis; atque ita, non qui. Diqiliroes by G
335쪽
Eprs TOLARUM PAR s I. Epist. XCIX. 3rs quidem expressiis verbis, scd re ipsa affirmat, mentem nihil aliud esse quam
corporas modum, ut etiam ad hoc unum probandum omnium rationum suarum aciem instruxit. Quae duo tam manifeste contraria sunt, ut non
putem octorem velle utrumque simul a lectoribus credi,sed ea de industria 1ic inter se scuisse, ut simplicioribus quidem suisque Theologis scripturae auctoritate aliquo modo satisfaciat, sed intcrim nasutiores agnoscant, illum, cum ait, mentem esse a corpore distinctam, ironia uti, atque omnino in ea esse opinione, quod nihil sit quam modus. In septimo etiam & oflavo ansculo videtur tantum ironia uti. A tque re tinct idem Socraticum schema in posteriore parte articuli nonι. Sed in priorixationem assertioni suae adjungit, ideoque illum ibi scrio agere credendum esse videtur. Nempe, docet per naturam dubium cste, an ulla corpora a nobis revera percipiantur, rationemque asteri, quia mens aque ab ιm mnariis atque a serua uotest. Quae ratio, ut vera sit, supponendum est, nos nullo intellectu proprie dicto posse uti, sed ea tantum facultate, quae se sus communis vocari solet: in qua scilicet rerum tam verarum quam imaginariarum speci csrecipiuntur ut mentem afficiant', & quam ipsis brutis Philosophi vulgo concedunt. Sed sane, qui habent intellectum, nec facti
sunt tanquam equus & mulus, etiamsi non a solis rerum verarum imaginibus assiciantur, sed etiam ab iis, quae in eorum ccrebro aliis ex causis o currunt , ut contingit in somnis, unas tamen ab aliis rationis lumine clarissime dignoscunt. Et, qua via id recte ac tuto fili, tam accurate in meis
scriptis explicui, ut neminem, qui ea perlegit, intelligendi est capax, scepti cum esse posse confidam. In decimo G undecimo articulo, licet etiam ironiam suspicari: atque, si anima credatur esse substantia, ridicu in est & ineptum dicere; vinculum,
quo ina manet cum corpore coquncta, esse legem immutabilitatis naturae, qua numquodque manet in eo tu, in quo est: aeque enim, quae disjuncta sunt,
ac conjuncta, manent in eodem stati quamdiu nihil eorum statum mutat, quod hic non quaeritur; sed, quomodo fiat, ut mens sit corpori conjuncta, non autem ab eo disjuncta λ Si autem anima supponatur esse modus corporis, recte dicitur, non aliud quaerendum esse vinculum, quoci jungatur, quam quod maneat in eo statu in quo est, quia nullus alius est modorum status, quam quod insint rebus quorum sunt modi. In articulo I 2. non videtur nisi solis verbis a me dissentire: cum enim ait, mentem non indigere ideis, vel notionibus, vel axiomatis innatis, &interim, ei facultatem cogitandi concedit puta naturalem sive innatam 3re affirmat plane idem, quod ego, sed verbo negat. Non enim unquam Ss 3 scripsi Disiligod by Cooste
336쪽
3as RENATI DEI CARTE 1 scripsi vel iudicavi mentem indigere ideis innatis, quae sint aliquid diver sum ab erus facultate cogitandi ; sed cum adverterem, quasdam in me esse
cogitationes, quae non oblectis externis, nec a voluntatis meae detorminatione procedebant, sed a sola cogitandi fachitate, quae in me est, ut ideas sive notiones, quae sunt istarum cogitationum formae, ab aliis adventitus aut factis distinguerem, illas innatas vocavi: eodem sensu, quo dicimus, fenerositatem esse quibusdam familiis innatam, aliis vero quosdam moreos, ut podagram, vel calculum, non quod ideo istarum familiarum infantes morbis istis in utero matris laborent, sed quod nascantur cum qu dam dispositione sive facultate ad illos contrahendos. Egregiam vero consequentiam in articulo I 3. ex praecedenti deducit.
Ideo, inquit quod mens, scilicet, non indigeat ideis innatis, sed sola facultas cogitandi ei sufficiat, Maenes communes notiones ments insculpta x rerum observatune, vel triauaone organem duont: tanqu am, si facultas cogitandi nihil possit per se praestare, nihilque unquam percipiat vel cogitet, nisi quod accipit a rerum observatione vel traditione, hoc est, a sentibus. Quod adeo falsiim cit, ut e contra, quisquis recte advertit, quousque senius nostri se extendant,& quidnam iit praeesse, quod ab illis ad nostram cogitandi facultatem potest pervenire, debeat fateri, nullarum rerum idcas, quales cas cogitatione formamus, nobis ab illis exhiberii adeo ut nihil sit in nostris ideis, quod menti, sive cogitandi facultati, non fuerit innatum, solis iis cii cumstantiis exceptis, quae ad experientiam spectant, quod nempe judicemus chas vel illas ideas, quas nunc habemus cogitationi nostrae praesentes, ad res quasdam extra nos positas reserri, non, quia istae res illas ipsas nostrae menti per organa sensuum immiserunt; sed quia tamen aliquid immiserunt, quod ei.edit oceasionem ad ipsas, per innatam tibi facultatem, hoc tempore potius quam alio, efformandas. Quippe nihil ab obiectis exterius ad mentem nostram per organa sensuum accedit, praeter motus quosdam corporcos, ut ipsemet auctor noster in art. I9.
cx meis principiis affirmat; sed nequidem ipsi motus, nec figurae ex iis
ortae, a nobis concipiuntur, quales in organis sensuum fiunt, ut fisse inexplicui; unde sequitur, ipsas motuum ti figurarum ideas nobis elle innatas: ac tanto magis innatae esse debent ideae doloris, colorum, δε- nomum, & similium, ut mens nostra possit occasione quorundam motuum corporeorum, sibi eas exhibere: nullam enim similitudinem cum motibus corporeis habent. Quid autem magis absurdum fingi potest, quam quod omnes communes notiones quae menti nostrae insunt, abiit is motibus oriantur, & sine illis esse non possint. Vellem, noster me do-
337쪽
eeret, quisnam ille sit corporeus motus, qui potest in mente nostra formare aliquam communem notionem, exempli causa, quod qua eademseuntum tertio, sint eadem intersie, vel quamvis aliam: omnes entin isti motus sunt particulares, notiones vero illae universales, & nullam cum motibus amnitatem, nullamve ad ipsos relationem habentes. Pergit tamen in articulo I . amrmare ipsam ideam Dei, quae in nobis est, non a nostra cogitandi facultate, cui sit innata ,sed ex divina revelatisne, vel traditione, vel rerum observatione esset cujus assertionis errorem facilius agnoscemus, si consideremus aliquid dici posse ex alio esse, vel quia hoc aliud est causa ejus proxima & primaria, sine qua esse non potest, vel
quia est remota & accidentaria duntaxat, quae nempe dat occasionem primariae, producendi suum effectum uno tempore potius quam alio. Sic artifices omnes sunt operum suorum causae primariae & proximae; qui vero jubent, vel mercedem promittunt, ut illa faciant, sunt causae accis dentariae & remotae, quia fortasse nisi jussi non facerent. Non autem dubium est, quin traditio vel rerum observatio saepe sit causa remota, nos invitans, ut ad ideam, quam habere possiimus de Deo, attendamus, illam que cogitationi nostrae praesentem exhibeamus. Quod autem sit cauta
proxima istius ideae essectrix, a nemine dici potest, nisi ab eo qui putat nihil a nobis de Deo unquam intelligi, nisi quale sit hoc nomen, Deus, vel qualis sit figura corporea quae nobis ad repraesentandum Deum a pictoribus exhibetur. Quippe observatio, si fiat per visum, nihil propria suavimenti exhibet praeter picturas, & quidem picturas ex sola motuum quorundam corporcorum varictate constantes, ut ipse auctor noster docet: si
per auditum, nihil praeter verba & voces: si vero per alios sensus, nihil in ea habetur quod referri possit ad Deum. Et sane, quod visus nihil praeter
picituras, nec auditus praeter voces vel sonos, proprie, ac per se exhibeat, unicuique est manifestum: adeo ut illa omnia quae praeter istas voces vel picturas cogitamus tanquam earum signiscata, nobis repraesententur perideas non aliunde advcnientes quam a nostra cogitandi facultate, ac proinde cum illa nobis innatas, hoc est, potentia nobis semper inexistentes reste enim in aliqua facultate , non est esse actu, sed potentia dumtaxat, quia ipsum nomen facultatis nihil aliud quam potentiam designat. Quod vero de Deo nihil praeter nomen vel effgiem corpoream postimus cognoscere ,
nemo potest assirmare, nisi qui se aperte atheum, atque etiam Oinni intellectu destitutum, fateatur. Postvram auctor noster istam suam de Deo opinionem exposuit, resutat in articulo I s. argumenta omnia, quibus Dei existentiam demonstra
338쪽
328 RENATI DR s CARTES vi. Ubi sane mirari subit hominis confidentiam, quod tam facile, tam
paucis verbis, putet se omnia poste cvertere, quae ego longa & attenta meditatione composui, libraque integro explicui. Sechnempe omnes rationes , quas ad hoc attuli, ad duas refcruntur: Prima est, quod ostenderim nos habere Dei notitiam, sive ideam, quae talis est, ut, cum ad eam satis attendimus, &, eo modo quo explicui, rem perpendimus, ex sola eius consideratione cognoscamus, ficri non posse, quin Deus existali quoniam cxistentia, non posmi bilis duntaxat vel contingens, quemadmodum in aliarum omnium rerum ideis, sed omnino necessaria & actualis, in eius conceptu continetur. Hanc autem rationem, quam pro certa & evidenti
demonstratione non ego solus habeo, sed habent etiam alii plures, iique
doctrina & ingenio supra caneros eminentes, qui eam cum cura examinarunt , hanc inquam auctor Programmatis lic refutat. Conceptus noster de Deo ,sive idea Dra in mente nostra existens, non est satis validum argumentum ad existentiam Dei probandam, cum non omnia exsant, quorum conceptus in
nobis observatur. Quibus verbis ostendit, se mea quidem scripta legisse, sed ca nullo modo intelligere, vel potuisse, vol voluisse: non enim vis mei argumenti desumitur ab idea in genere sumpta, sed a peculiari elus proprie tate , quae in idea, quam habemus de Deo, evidentiissima est, atque in nullis aliarum rerum conceptibus potest reperiri: nempe ab exilientiae nocessitate, quae requiritur ad cumulum periectionum, sine quo Deum i telligere non possumus. Abud argumentum, quo demonstravi Deum csse, ex eo desumpsi, quod evidenter probaverim, nos non habituros fuisse facultatem, ad omnes cas perfectiones, quas in Deo cognoscimus, intelligendas, nisi verum esset, Deum existere, nosque ab illo esse creatos. Quod putat noster se abunde dissolvere, dicendo ideam, quam habemus de Deo, non magis quam cujusvis asteram res conceptum vires nostras
eo tot propriasseverare: quibus vcrbis, si tantum intelligit, cum, quem de Deo conceptum, line gratiae supernaturalis auxilio, habemus, non minus csse naturalem, quam sint reliqui omnes quos habemus de aliis rebus , mecum sentit, sed nihil inde contra me colligi potest; si vero existimat, in illo conceptu non plures persectiones oblςctivas involvi quam in .mnibus aliis simul sumptis, aperte errat; ego autem ab hoc solo pcrfectionum excessu, quo noster de Deo conceptus alios superat, argumentum meum dcsumpsit. In sex reliquis articulis, nihil habet notatu dignum, nisi quod, cum velit animae proprietates distinguere, confuse admodum & improprie de iis loquatur. Quippe Ho dixi, eas omnes referri ad duas phaecipuas, qua
339쪽
rum una est perceptio intellectus, alia vero determinatio voluntatis, quas noster vocat, intellectum & voluntatem; ac deinde illud quod vocavit anteluctum, vidit in perceptionem &Iudicium; qua in re a me distentit: ego enim cum viderem, praeter perceptionem, quae praerequiritur ut judice mus, opus este affrmatione vel negatione ad formam iudicii constituendam, nobisque saepe tae liberum ut cohibeamus assensionem, etiamsi
rem percipiamus, ipsum actum judicandi, qui non nisi in assensu, hoc
est, in asrmatione vel negatione consistit, non retuli ad perceptionem intellectus, sed ad determinationem voluntatis. Postea inter species per ceptionis non enumerat nili sensum,reminiscentiam imaginationem unde colligi potest, eum nullam intellectionem puram, hoc est, intellectionem quae circa nullas imagines corporeas versetur,admittere;ac proinde ipsum sentire, nullam de Deo, nec de mente humana, vel aliis incorporeis rebus cognitioncm habcri : cujus rei non aliam causam possum suspicari. quam quod eae, quas habet de illis rebus cogitationes, sint tam confusae, ut nullam unquam puram, &ab omni corporea imagine diversam,
In sine denique addidit haec verba ex meo aliquo scripto desumpta, nuli, facibus ad magnam iteratis famam perveniunt quam superstitiose 'pocritae. Quibus quid significare velit non video; nisi forte referat ad hvpocritim , quod usus sit ironia multis in locis r sed non puto illum ista via posse ad magnam pietatis famam pervenire. Caeterum cogor hic fateri, me pudore sutandi, quod antehac isturi auctorem, tanquam perspicacissimi in senii virum laudarim, atque alicubi scripserim, me non putare ullas ab ipso doceri opiniones, quas nollem pro meis agnoscere. Sed nempe quando ista scribebam, nullum adhuc videram eius specimen, in quo fidus exscriptor non filisset, nisi tantum semel in verbulo uno, quod illi tam male cesterat, ut sperarem nihil tale amplius esse ausurum ; & quia videbam ipsum in reliquis magno cum a metu opiniones amplecti, quas verissimas arbitrabar, id ejus ingenio dc
perspicacitati tribuebam. Nunc autem multiplex expertcntia cogit me,
ut existimem, non tam amore veritatis eum teneri, quam novitatis; at'
que quoniam omnia , quae ab aliis didicit pro antiquis & obsoletis habet,
nihilque satis novum ei videtur, nisi quoa ex proprio cerebro extundit; est aut adeo infelix in suis inventis, ut nullum unquam verbum in eius scriptis notavcrim quod ex aliis non cxscripsisset in quo non aliquem errorem contincri ludicarem. Monere debeo illos omnes, qui meas Opi'niones ab eo defendi sibi persuadent,nullas esse non modo in Metaph G.
340쪽
33o RENATI DRS CARTE fin quibus aperte mihi advcrsavur, sed citam in m cis,de quibus alicubi in
suis scriptis agit, quas non male proponat & corrumpat. Adeo ut magis indignor, quod talis scripta mea pertractet, atque interprctanda sive intcrpolanda suscipiat, quam quod alii nonnulli summa cum acerbitate ipsa impugnent. Quippe neminem ex acerbis istis adhuc vidi, qui non mihi tribueret opinioncs a meis toto coelo diversas, atquo adeo abliirdas& ineptas, ut non vaear, ne ullis cordatis viris possit persuaderi meas este. Sic eo ipso ten vore, quo haec scribo, mihi adhuc asturuntur duo novi libelli ab aliquo huius generis adversario conscripti, in quorum priore habetur, esse Neotericos nonnullos, qui certam omnem fidem sensibus abrogant, ta Phila- sophos Deum negare , ta de υus existentia dubitareposse contendunt, qui insitasmterim a natura humana menta de Deo notitias aetualescipecies'iaeas admi tunt. Dicitur autem in altero , Neoterιcos sos audaeter pronuntiare, Deum
non modo negative, sed Upositivesus causem e cientem iuci debere. Atque in utroque libello nihil aliud agitur, quam quod argumenta multa congerantur, ad probandum, primo nos nullam Dei cognitioncm actualem in utero matris habuisse, ac proinde nullam de Deo actualem speciem aueam
mentι nostrae ingenitam: secundo, non oportere Deum negare, atque iatis rheos ta legibus puniendos quι eum negant: tertio deniq; Deum non este causam esseientem sui ipsius. Quae omnia possem quidem supponere contra me non scribi, quia nomen meum in istis libellis non habetur, & nulla est opinionum , quae in iis impugnantur, quam non planc absurdam & salsam putem. Sed tamen, quia non dissimiles sunt iis quae jam saepe ab aliis ejus dem ordinis hominibus mihi per calumniam fuerunt imputatae, nullique alii agnoscuntur quibus eae tribui possint, ac denique quia multi non dubitant , quin ego ille sim, contra quem isti libelli scripti sunt; monebo hic,
ex occasione, carum auctorem primo, per ideas innatas me nihil unquam
intellexisse niti quod ipsemet in pag. 6. sui posterioris libelli verum esse expressis verbis affrmat, nempe, nobis a natura inesse potentiam qua Deum cognoscerepossumus, quod autem istae ideae sint actuaeri, vel quod sint species nescio quae a cogitandi facultate diversae, nec unquam scripsisse nec cogitasse: imo etiam me masis quam quenquam alium ab ista supervacua entitatum scholasticarum supellectile esse alienum, adeo ut a risu abstinere non potuerim, cum vidi magnam illam catervam, quam vir fortasse minime malus, laboriose collegit ad probandum, in aeter non habere no- trisam Dei actualem quamdis Funt in utero matris, tanquam si me hoc pacto egregie impugnaret. .Secundo, me nunquam etiam docuisib, Deum ese ne