Sigismundi Storchenau ... institutiones logicae

발행: 1774년

분량: 312페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

go pasta I. CAP. V. telligat, si illam belluam , quam equum vuligo ocant, canis nomine compelles , & vicissim , licet utrumque vocabulum ex aequo

indifferens sit ad hanc , vel illam denotan dam p . Quae porro si usitata vocabulorum significatio, a consuetudine vulgi desumendum non est is enim potissimam non nisi vagas, ac inde terminatas ideas terminis subpcit, nec in retinendo eorum sensu constans esse solet. Illi multo maxime attendendi sunt, qui studio, & labore persectiores de rebus ideas sibi compararunt , & in quorum scriptis , ac

sermonibus accuratior vocabulorum usus communi doctiorum suffragio elucet. Eam in rem doctissimus P. Bussier suadet , ut consuetudisnem cum iis aristiorem colamus , qui distinctas, ac praecisas rerum ideas , quibus imbuti sunt, claris, nitidisque verbis exponere fatagunt ό confuso enim idearum , ut ait , est quaedam quasi pestis, quae tacite ab iis , quiribus familiarius utimur , in nos serpit . Sed

quamvis sermonis nitor vocabula longo usa comprobata requirat, id tamen rerum, idearumque novitas non semper admittit cum enim scientiae novas perpetuo accessivines ob tineant , necesse est , ut multa decursu temporis inveniantur, quae primis linguarum insitu toribus prorsus ignota fuerunt , ad quae proinde significanda antiquitas nullas nobis voces transmisi. In hujusmodi igitur eas bus licebit recentibus , ac minus etiam sonantibus vocabulis uti; quin immo si necessitas ita Postulet ,- de novo quoque confingere, si mo

do id eam , quam communicatam cupimus , aecur λ te antea determinemus. Veniam hanc

facit ipse oratorum princeps Tullius: ,, Qui- .., D etiam verba parienda sunt is imponen- ,, daque nova novis rebus nomina, quod qui- ,, dem nemo mediocriter doctus mirabitur ', ,, cogitans in omni arte , cujus usus vulgari ris

92쪽

, ris, communisque non sit, multam novit . ,, tem nominum esse, cum constituantur eas, rum rerum vocabula , quae in quaque arte M versenturo ,, Atque hinc etiam minus rem agunt ii , qui vocabula artIum , ea interuligo , quae in quavis arte , ac disciplina jam

civitate don1ta sunt , universim omnia, quoi eum debita sermonis elegantiae non cohae bTeant, expuncta volunt , id genus. enim v ees eo potissimum fine inventae sunt ,. ut magno compendio id convenientissimoe signifi-eent , quod secus non nisi per multas ambages, longasque periphrases explicari posset . Neque vero ex eo , quod termini hi vulgo , aut artis illius, imperitis ignoti sunt, ulla

ratione conficitur,. sermonem, nostrum Ex me

rito obscurum dici. pouo cum enim ipsa objecta a talibus ignorentur quid mirum , sutermin s quoque quibus, eruditi eadem ex primunt, non intelligant nolim tamen , uTquis putet , me eorum hia comprobare morem qui ejusmodi, vocabulis utuntur, qui distinctam eis. ideam subsiciant , aut eo solumi fine, ut ignorantiam suam tegant

s. ) Cum sermo nosted tropis , figurisque

oratoriis nimium abundat. Haec equidem ornamenta tum merito adhibentur eum placere tantum cupimus at quando instruendus est auditor quando veritas, communicanda , quando iudicium corrigendum , eorum usus tolerari non-debet ; ornatus nimius, imaginationem auditorum serit, attentionem a rebus, ipsis avertit, affectionesque vehementiores in eorum. animisia concitatundu consequens est, aut veritas minus clare pervideatur, judiciaque perturbatis animi motibus magis , quani3xationi congrua efforment uo. Sit ergo stilus

philosophi planus, nitidus tamen abstineaturni opis , & figuris , ceterisque elegantiis, quae veritati cognoscendae plurimum obsunt .

93쪽

Caveatur praeterea nimia brevitas, &ortuna loquacitas ', utraque enim est: mater obscuritatis; illa omittit multa, s ne quibus auditor mentem nostram assequi non potest :haec nimia verborum copia animos obruit, ac attentionem distrahit. o. Cum vocabula accipimus pro rebus I

sis, aut per eadem reales rerun essentias ve-

Te exprimi putamus. Termini abstracti huie potissimum periculo lubi ciuntur, geque est ulla philosophorum xntiquiorum secta , quae vocabula quaedam abstram , sbique perquam familiaria Oro rebus ipsis reapse exfstentibus non venditas et a se Aristotelici formas Db--

flantiales , animas vegetativas , horrorem va-etii ; sic Platonici ideas aeternas, auimam mundi s se alii denique genera & oecios res esse realiter exsistentes sibi persuaserunt. Essentiae deinde reales rerum quam frequenter nos' latent . Quis pro certo definiat, quae pr. Prietates requisitae fini , ut quidpiam ex v xo dicatur aurum ' An sola gravitas cum e Iora ' An etiam ductiIita, s maluabilitas gomnes simul λ An sublata una cesset esse aurum, dc quas Et quoties tamen, dum declarationem cuiuspiam vocis audimus, ea i ternam rei ipsius constitutionem exprimi soanissime putam Inde vero duo haec necessario consequuntur, ut primo auctori, qui eodem, quo nos, vocabulo utitur, nostras ideas assingamus, contra monitum . 83. cor. a. et deinde ut rem eam arcto adeo nexu Cum de te minato vocabulo colligemus , ut quampriamum aliud Iicet synonimum enunciari audiamus , peνturbemur , aliudque objectum des

: gnari arbitremur. Caveamus proinde , ne umquam vocabuli ad res ipsas transferamus, autumantes, umo .nia , quae in rebus insunt, per eadem PCCu

rate denotari ; sed illud alte meati infixum

94쪽

DE DEFINIT ONE. 8 haereat : tantum per vocabula de rebus lysis significari , quantum loquens de iis crin seit.

DEFINITIONE.

LXXXIV. D nitio est oratio , qua ideam Quid

termino cuidam respondentem. explicamus , d.fini ἀefinitum , seu res definita est idea termino tum pilli subjecla, vel res ipsa per eam ideam repraesentata : sic signum idea in mente latentis articulata voce prolatum definitio; res de- , finita est morabulum : item simplex rei repr- sentatio in mente facta est definitio idea. COROLL. I. In definitione igitur debent distincte enumerari notae objecti, quas idea illa repraesentat, & quidem nec plures, nee pauci res , quam quae sufficiunt objecto ab omnibus aliis semper discernendo. COROLL. i. Cum idea distincta eadem sit eum idea complexa c*. 71. schol. j, in definitire per notarum enumerationem nihil aliud fit , quam ordinata idearum partialium , e quibas

idea complexa definienda coalescit, evolutio e sic idea complexa , quae termino Iulea e 1 pri mivir, constat ideis partialibus, I. scientia et o saeuitatem eunoseisivam diruit , 3. positis explicata teribus 4. 3n cognoscenda v-

95쪽

funda mento

natis insteneti.

tenda p84 Paas L Cap. VI.coloris, sui, de oninium sensationum nostraro, definiri nequeunt. LXXXV. Plures ideae partiales in unam 'complexam , quae definiri debeat , colligatae vel inter se pugnant , & una consistere neta queunt , ut ideae rotunditatis , & Padratura: quo in casu idea complexa deceptrix est, ac re ipsa nulla , & proinde etiam ejus definitio inanis sine mente sonus . Si. cor.& 9. γ . cum sches. ; vel vero eget inter se non opponuntur, ac simul consistere possunt, . atque propterea et i m res ipsa per id eam complexam repraesentata est possibilis si

cor. r. & 2.3: ut ideae figura, dc rotunditatis a item ideae animalis, 3c rationalis, Hanc porro possibilitatem rei, quae per id eam complexam 'definiendam reprx sentatur. , vel ma'nifestat ipsa definitio, vel non. LXXAUI Definitio n- inalis est, qua se-. Ium spectata nondum constat rem eam esset possibilem : ut eclipsi; asinae est destato luminis. Iuna plena . Circulus est spatium line

curva in se redeunte , ον Mnd que AEqualiter mcentro distante clausum. Definitio, quae simul ostendit rem per ideam complexam exhibitam esse possibilem, dicitur realis vel geneti ea r id vero obtinetur , si caussa , & modus quo reς illae oriri potest, distincte exponatur: ut eclipsis lunas est de salo luminis luna ple-ua , quae . oritur ex umbra telluris siem inter , ac iuvam Interposite. Si linea quadam recta in uno puncto fixa circumducatur. , alterum. ejus extremum describis circulum . Scribo L. r. Definitio nominalis quoque in . geneticam transit , sive potius geneticae aequiparatur , quam primum rei per ideam. complexam repraesentatae possibilitas certis argumen, eis evincitur; cum enim omnis idea, quae Ob

jectum vel possibile taniam , vel mpis ea si-

96쪽

DA DE FI xi Tio NE . 8 'stens repraesentat, vera sit, ae realis g. sor. 2. , hoc ipso quod constet rem eam etiis possibilem , constat quoque ideam definitam nou esse decepteticem cons g. 8s Sio im

exemplo das nitio nominalis Dei, quod sit ens cessarium , vel infinite perfectum , evadit genetica, si solide comprobetur ens , quod ne cellitate absoluta ad exsistendum., aut, infinitis persectionibus pollet, in se non repugnare .

Contra ubi rei per ideant desiniendam exhibi-

u repugnantia dentonstratur , notum sit eam ideam sal Iacetin est e , ac deceptricem , adeoque ipsa nullam, proinde etiam desinitionem idicam inanium duntaxat, sonorum collectionem x atque adeo sine mora repudiandam . Ita de si . nitionis nominalis, qua impius Spinoeta Deum Ponit obstantivin ergitantem , individuam , ac infinite extensam , absurditas patefit, cum

id genus substantiae pugnantia involvere dein monitratur . Atque inde manifestum fit priis mo , definitionem eo usque solum permaneremere nominalem, quoad nee possibilitas , μα impossibilius rei evidenter elaeeu: deinde qua ratione definitiones nominales probandae sint ;id quod in primis philosopho curae esse debet, nisi in paralogismos , erroresque quam plurimos. delibi velit.

SCH OL. 2. . 1 ad desinitiones reales attineis eae nomenclationem hance Eropterea solum sortitae sunt, qaod ideam realem, id est, rea- . titer in mente exsistentem, exprimunt . mi

earum realitatem latius extendit, Ac cum veteribus existimat, per easdem reaiam , seu physicam rei per ideam repraesoniniae naturam , aut essentiam. significari, vehementer sallitur . Physica siquidem. rerum essentia non in uua , vel altera proprietate , quae teterarum sons sit , de origo ; sed in reali , ac integra omnium: proprietatum collectione consistit , queo

97쪽

. nimirum nostrae non exprimunt nisi naturas rarum idoales , hoc eit, pr ut eas mente coniacipimus, & quantum de iis in idea nostra re. praesentatur . Quod si natura . vel estentia rei. ideatis eadem sit cum natura , vel essentia rei physica , & reali , tum omnino ex vero dici potest per definitionem exprimi realem rei naturam fi sed illud eo solum casu contingit , cum nobis ipsis sine attentione ad rervin exinsistentias ex arbitrio ideas complexas in abstracto efformamus; tum enim objectum ideae ejusmodi est in se praecise tale , etsi ut tale non ex sistat. Ita agunt geometrae, cum Ideam cire li, vel trianguli , abstrahendo ab illius reali exsistentia, concipiunt, ac subinde ex Gaiadem natura per definitionem eognita, vel po- . tius arbitrarie statut diversas deducunt prori prietates. Ita quoque rea habat in moralibus . . cam quis ideas quassem partiales in unam

complexam componit , eique terminum attribuit. v. g. parricidii , Iacritetit, rustitia, parum sollicitus, an umquam actus talis exstiterixit, aut exstiturus sit: id quod primis leomconditoribus frequentius evenit. inuid LXXXVII. Res per essentialia & attribu- ita . s. semper per modos vero , & relationes sentia. aliquo tantum tempore ab aliis discerni- ais, am tur . si. cum igitur in definitione no-iis,' xin x omnibus aliis semper dissere, enumerandae sint 84. coroll. r. .ptio p evidens est qua ibet definitionem fieri debere vel per essentialia , vel per attributa. Definitio , in qua notae rei essentiales enuis

meraritur, dicitur essentialis , ut homo est animaI ratione pradisum e triangulum est θatium tribus lineis e ausim. Definitio, in qua attributa rei recensentur, accidentalis audite ut homo est animal vera eruditionis eapax s tri4 uuluar est figura , habet tres angu

98쪽

Ios. vero definitio , in qua modi, & relationes adducuntur, impropria est, & potius deferiptio compellari meretur: ut est hominis apud Tullium I animal providum , sagax , mu

tiplex , acutum , memor , plentim rationis, o

consilii , vel si dicam : Venus est stella, gusAodie vespere paullo post Oecaram solis oritur ,

videturque ex hae fenestra in linea reora cum vertice turris S. Stephani . SCHOL. r. Ideas generum & specierum definiamus, cum in illis essentialia , di attributa fiacile discernamus 3 contra vero, cum istud in ideis rerum singularium praestave nequeamus ,

eas describimus. Sic phys i plantas, lapides ,

aliaque corpora naturalia 3 historici provincias, urbes, ecfacta particularias poetae hortos, palatia dcc. longa singularuna partium , propriotatum, & affectionum enumeratione depingΗne. Iudices quoque in litteris accusatoriis, quibus reum fugitivum persequuntur , ejusmodi d scriptiones adhibent , cum externum e s ha-bbum, magnitudinem, facim conformationem, ceteraque omnia , per quae discerni possit ,

numerant.

Sc Hota x. Cum dieunt definitiones nominales Desinuesse arbitrarias, id non ita intelligendum est, tiones quasi caeco arbitrio sine ullis legibus termini significatici determinari , aut ideae cujuslibet definitio concipi possit; sed arbitrariae sunt , arbitris quia cum eadem rec vel per essentialia, vel Per attributa , eaque diversa definiri queat , quibus horum quis uti velit, optio datars ueadeo de eadem re plures diverseque definitio,. nes aeque bescae condi possint . Sie definimus Deum vel per ens , quod sibi omnia cognoscia hil a diuincti ma νενHantat s vel per e infinitum, aut neegasium, vel per eas β se,

a q a tota rerum universitas in exsiston

3eurit . Ex lus tamen, dc similibus de ii

99쪽

o Panx L CAP. H. aibas ea semper deligenda' est, quae methodo,

ua in praesenti res tractatur , commodius in eruit s atque in genere ea desinitio ceteria praestantior habetur 2 quae clarior, secundior. atque ad finem proposita ni accommodatior est, Deinde cum vocabula necessariam eum ideis connexionem non habeant S. 74. schol. fim ) ἀsi scitum de eo agitur , ut mens mea aliis patefiat, arbitrarium: utique mihi erit meam idia eam per quodcumque vocabulum exprimereae definitionem nominalem quamcumque con dere. At si vulgatus termini significatus a tendi debeat , uti debet semper, nisi. ratio 'gravissinis obstet f. 83 . schol. n. 4. ὶ, noruutique in meo positum est arbitrio, ut termianum sic potius , quam aliter definiam. Nunς quae ad bonam definitionem revirantur , videamus. Leges Legitima Definitionis .

r. D finitio sit elaxa , ct perspicua ι cum enim ea sit quaedam declaratio , si obscura sit, finem suum non obtinebit Fit porro desinitio obscura quinque potissimum de caussis :11. si omnibus vocabulis definitionem ingre..dientibus eadem confusae idea quae ipsi termino definito, respondeat ; ut si dicas, : luseea est frientia, qua tradit regulas, i Das, vel idea clara s. illa , qua mihi' Hiquid elare reprasento . a. Si adhibeantur termini per se obscuri , aequi voci , improprii aut prorsus inanes , ejusmodi sunt complures definitiones Aristotelis , ejusque asseclarum, ut motus, quod sit actus emis in potentia quatenus in potenvia , vel luminis, quod sit actus transpas entis, qua tenus transparentis, vel animae, quod sit primur actus corporis ph siei potentia vitam habentis . Sic definitur obscuriim per obscurum. 3. Si ip-ssim definitum in definitionis membris recurrae, uv

100쪽

Da 'Dasi MIyIONE. ut sit ni illae veterum: quantitas est accἰdent, a quo res dicitur quavim , vel exsistentia est id, quo res asti existens redditur. Sic definiatur idem per idem . 4 . Si in definitione ponatur terminus, qui iterum per rem priuvdefinitam definiri debeat , ut adeo definitum. anterius ingrediatur definitionem. posterioris& definitum posterius ponatur in definitione

anterioris; ut si dicas: naturale est eff1--, qui contingit absque miraculo , & miraculum eis emerus non naturalis s vel lex est voluntas operioris obligans inferiores ; & superior

est , qui habet preestatem serenis legem . Sic committitur circulus vitiosus , qui non in duabus tandum definitionibus, sed in pluribus etiam sibi succedentibus contingere potest ἀ& recenseantur notae auditori incognitae . ut si geometriae imperito dicas : hypothenusa. est illa trianguli rectanguli linea , cujus qua' dratum aquatur quadratis cathetorum simul

fumtis. Est quidem haec obscuritas solum relativa , quantum tamen fieri potest , erita da ; loquimur enim , ut intelligamur ab iis δqui nos audiunt : definitione utimur , ut in iis, quibuscum agimus, ideam distinctam , dccompletam, quam ipsi antea concepimus, excitemus . Peccant proinde , qui non accommodate ad auditorum suorum captum loquuntur, dc inaniter sibi ipsis sapientes videntur, quod ab iis, ad quos verba faciunt, nom i telligantur cons. g. 8 3. schol. n. 4. α-ὶ De istim , definitio sint salma veritate convertibilia , hoc est: debent sibi posse mutuo substitui , quin sensus mutetur, Rutveritas laedatur ι, cum enim. in. definitione evolvantur ideae partiale ,. quibus idea complexa, quae definitur,. constat I. 84. cor. 1. γέ totum vero sit aequale omnibus partibus simul sumtis, necesse est, ut ilem prorsus obtinea

tur sensus, seu ipsa id*a complexa , id est

SEARCH

MENU NAVIGATION