Cajus Valerius Catullus et in eum Isaaci Vossii observationes

발행: 1684년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

AEquora, concussitque micantia sidera mundus. Ipse autem caeca mentem caligine Theseus Consitus oblito dimisit pectore cuncta, Quae mandata prius constanti mente tenebat: Dulcia nec moesto sustollens signa parenti, Sospitem Erechtheum se ostendit visere portum. Nanque ferunt, olim classi quum moenia divae Linquentem gnatum, venti concrederet geus,

Talia complexum juveni mandata dedisse: Gnate mihi longa jucundior unice vita, Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, Reddite in extremae nuper mihi fine seneme: Quandoquidem fortuna mea, ac tua servida virtus Eripit invito mihi te, quo languida nondum Lumina sunt gnati cara faturata figura: Non ego te gaudens inanti pectore mittam, Nec te ferre sinam Fortunae signa secundae

Sed primum multas expromam mente querelaS,Canitiem terra, atque infus,poluere foedans, Inde infecta vago 1uspendam lintea malo, Nostros ut lues us, nostraeque incendia mentiS, Carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, Quae nostrum genus, ac sedes defendere Erechthei Annuit, ut tauri respergas sanguine dextram: Tum veto facito, ut memori tibi condita corde Haec vigeant mandata, nec ulla obliteret aetas: Ut simulac nostros iuvisent lumina collis, Funestam antennae deponant undique vestem, Candidaque intorti sustollant vela rudentes: Quamprimum cernens ut laeta gaudia mente Agno

192쪽

Agnoscam , quum te reducem aetas prospera sistet. Haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea, ceu pulsae ventorum flamine nubes Aerium nivei montis, liquere, Cacumen. At pater, ut summa prospectum ex arce petebat .

Anxia in assiduos absumens lumina fletus: Quum primum inflati conspexit lintea veli, Praecipitem sese scopulorum e vertice jecit,Amissum credens immiti Thesea fato. Sic semesta domus ingressus tecta paterna Morte fero Theseus, qualem Minoidi luctum

obtulerat mente immemori, talem ipse recCpit. Quae tamen adspectans cedentem moesta carinam Multiplicis animo volvebat saucia curra. At pater ex alia florens volitabat Iacchus,

Cum thiaso Satyrorum Nysigenis Silenis,

Te quaerens, Ariadna, tuoque census amore:

Qui tum alacres passim lymphata mente furebant. Evo bachantes, evo capita inflectentes. Horum pars tecta quatiebant cuspide thyrsbs. Pars e divolso raptabant membra juvenco. Pars sese tortis serpentibus incingebant. Par Obscura cavis celebrabant orgia cistis, Orgia quae frustra cupiunt audire profani. Plangebant aliae proceris tympana palmis, Aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant. Multi raucisonos efflebant cornua bombOS , Barbaraque horribili stridebat tibia cantu. Talibus amplifice vestis decorata figuris Polvinar comple Xa suo velabat amictu.

Quae postquam cupide spectando Thessala pubes

193쪽

Expleta est, sanctis coepit decedere divis, Ac quali flatu placidin mare matutino Horrificans Zephyrus proclivas incitat undas Aurora exoriente vagi sub lumina solis:

Quae tarde primum clementi flamine pulsae Procedunt, lenivi re nant plangore cachinni: Post vento crescente, magis magis increbrescunt, Purpureaque procul nante a luce refulgent

Sic tum vestibuli linquentes regia tecta Ad se quisque vago passim pede discedebant. Quorum post abitum, princeps e vertice Pelii Advenit Chiron portans silvestria dona.

Nam quotcunq;ferunt campi,quosThessala magnis Montibus ora creat, quos propter fluminis undas Aura parit floris tepidi foecunda Favoni, Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, Queis permulsa domus iucundo risit odore. Confestim Peneos adest viridantia Tempe, Tempe, quae silvae cingunt superimpendentes, Xyniasi ci inquens Doris celebranda choreis Boebiados. Namque ille tulit radicitus altas Fago , ac rect o proceras stipite laurus Non sine hetanti platano, lentaque sorore Flammati Phaetontis, deria cupressu. Haec circum sedes late contexta locavit, Vestibulum ut molli velatum fronde vireret. Post hunc consequitur solerti corde Prometheus, Extenuata gerens veteris vestigia poenata. Quam quondam silici restrictus membra catena Per ivit, pendens e verticibus praeruptis.

194쪽

Advenit caelo, tesselum Phoebe relinquens, Unigenamque simul cultricem montibus Idri. Pelea nam tecum pariter ror aspernata est. Nec Thetidis tedas voluit celebrare jugalis. Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, Large multiplici constructie sunt dape mensae.

Quum interea infirmo quatientes corpora motu, Veridicos Parcar coeperunt edere cantuS. His corpus tremulum complectens undiq; quercusCandida purpurea quam Tyro incinxerat ora. At roseo niveae residebant vertice vittae,AEternumque manus carpebant rite laborem. Larva colum molli lana retinebat amictum,

Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis tum prono in pollice torquens Libratum tereti versabat turbine fusum: Atque ita decerpens aequabat semper OpuSdens, Laneaque aridulis haerebant moria labellis, Quae prius in leni fuerant extantia filo. Ante pedes autem candentis mollia lanae Vellera virgati custodibant calathisci. Hae tum clarisona pellentes vellera voce Talia diviso fuderunt carmine fata, Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas:

Decus eximium, magnis virtutibu angen6, Emathiae tutamen opis, clarissime nato:

Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, Vecidicum oraclum , serves quae fata sequuntur, Currite ducente subtemina, currite fusi. Adveniet tibi jam portans optata maritis Hesperus aclyeniet lausto cum sidere coniunx,

Quae

195쪽

Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore, Languidulosque paret tecum conjungere somnos, Laevia substernens robusto brachia collo. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Nulla domus tales unquam contexit amores: Nullus amor tali conjunxit foedere amantes: Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Nascetur vobis expers terroris Achilles,

Holtibus haud tergo, sed forti pectore notus:

Qui persaepe vago victor certamine cursus Flammea praevortet celeriS vestigia cervae. Currite ducentes subtemina, currite fusi.

Non illi quisquam bello se conseret heros , Quum Phrygii Teucro manabunt sanguine Teucri Troicaque obsidens longinquo moenia bello

Periura Pelopis vastabit tertius heres. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Illius egregias Virtutes, claraque facta Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres: Quum in cinerem canos solvetit a vertice crinis,

Putridaque infirmis variabunt pectora palmis. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Nanque velut denses prosternens cultor aristas , Sole sub ardenti flaventia demetit arva rTrojugenum infesto prosternet corpora ferro. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,

Quae passim rapido diffunditur Hellesponto:

Quoius iter casis angustans corporum acervis,

Alta tepefaciet permista numina caede. Α a Cur

196쪽

Currite ducentes subtemina, currite fusi. Denique testi erit morti quoque reddita praeda:

Qtium teres excelso coacervatum aggere bustum Excipiet niveos perculsae virginiSartus. Currite ducentes subtemma, currite fusi.

Nam simulac fessis dederit fors copiam Achivis, Urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla Alta Polyxenia madescent caede sepulchra. Qtiar velut ancipiti succumbens victima ferro, Projiciet truncum submissis poplite corpus.

Currite ducentes subtemina, currite fusi. Quare agite optato animi conjungite amoreS , Accipiat conjunx felici foedere divam. Dedatur cupido jam dudum nupta marito. Currite ducentes subtemina, currite fuit. Non illam nutrix orienti luce revisens, Hesterno collum poterit circundare filo. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Anxia nec mater discordis moesta puel Secubitu, caros mittet sperare nepoteS. Currite ducentes subtemina, currite fusi. Talia praefantes quondam felicia Pelei Carmina diviso cecinerunt pectine Parcae. Praesentes nanque ante domos invisere castas Heroum, leth mortali ostendere coeta Casicolae nondum spreta pietate solebant. Saepe pater divum templo in fulgente revisens, Annua cum festis venissent fac ra diebus,

Conspexit terra centum procurrere currUS.

Sarpe vagus Liber Parnasi vertice summo Thyadas effusis evanti, crinibus egit:

197쪽

Quum Delphi tota tertatim e X urbe ruenteSAcciperent lacti divum spumantibus aris. Saepe in ictifero belli certamine MavorS, Aut rapidi Tritonis Hera, aut Rhallanusia virgo

Armatas hominum est praesens hortata catervaS.

Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, Justitiamque omnes cupida demente inuat:

Perfudeye manus fraterno sanguine fratrDestitit extinctos natus lugere parenteis: Optavit genitor prima vi funera nati, Liber ut innuptae poteretur flore novercae: Ignaro mater substernens se impia nato Impia non verita est divos scelerare parenteS. Omnia fanda, nefanda malo permista furore Iustificam nobis mentem avertere deorum. Quare nec tales dignantur visere coetus,

Nec se contingi patiuntur lumine claro.

Recte viri do m mutarunt inscriptionem. Sed quod idem putandCatullum in hoc carmine imitatum esse Hesiodum , aut Agamestora Pharsalium, qui utrique Epithalamium Thetidis telei scripserunt, id mihi non fit verisimile. Ut alibi passim . ita quoque in hoc Epitha

lamiorum libello, credo imitatum esse apphonem. Qiidiatus hujus mulieris fuerit amator, vel exinde colligere licet, ii od sorsbia quovis alio potius nomine suam ornaverit amicam Epithalamium de Hespero, quin ex Sapphone redditum sit, minime est dulinandum. Scripsisse autem Sapphonem epithalamiorum libellum , docet nos praeter Servium Dionysius Halicarnassentis, ubi de epithalami is agit, cujus verba e scriptis libris ita sunt refotarranda; H, μεν ου' χῆ πω Σα πφοι τῆς σερις πω, SAEVO AO, ri θοιλαμ ιοις τως ἐπι-γγ. φο μένως βοεις ώσως. auratam optantes Colchis avertere pellem Licet vellere aureo nihil sit notius, uua in veterum Scriptorunain praecipue Poetarum libris

198쪽

utramque faciat paginam neminem tamen hactenus inveni, qui caua 1am originem hujus fabulae, quae, ut caeterae, non ex nihilo est o ta, solide satis tradiderit. Chymici auri conficiendi rationem Colachis notam fuisse volunt. Verum ut nugas mittamus , haec omnino, fabulae de aureo vellere verissima est ratio, quod ut nunc, ita quoque olim omnibus seculis , non praecipuae tantum, sed & solae Colia chorum opes in pretiosarum pellium, praesertim Zibellinarum ut vulgo vocantur, sitae ruerint commercio Pelles istae ex vicina Colchis Iberia dereiebantur, nec tamen ibi proveniebahi, sed in regionern agis. Septentrionali, quae hoc quoque tempore, adjecta pro more sibilante litera, nomen servat , Siberia quippe dicitur. Nusquam tot terrarum Orbe major harum pellium proventus, quam in istae regione. Quidquid ad Sinas, Persas iuropae gentes pretiosae hujus mercis defertur, inde fere petitur. Ipsum vero animal, ut hoc tempore non uno appellatur nomine, siquidem Sibel, Sabel, cita me dicitur ita quoque olim variis modis detortum hoc fuit vocabu

lum. Et Parthis seu Persis appellatum fuisse Σίμωρ constat ex Hesychio. Sed eidem dicitur Iber, addens inde dicios Iberes, nempe

multo verisimilius ab hoc animali nomen accepisse Iberes, quam ab Europaeis Iberis a Nabuchodonosore eo esse transsatos. Jornandes Sapherinas vocat pelles, qua a Suionibus ad Romanos deportabantur, Iamosas decora nigredine. Siquidem iunc quanto nigriores, tanto

maioris sunt pretii Romani posteriores pelles istiusmodi appellarunt

Parthicas, quod ex Parthorum deserebantur ditione, negotiatores harum Parthicarios . ut ex Iure cognoscimus Satis ex his plane, ni fallor, possit confici, quare ab antiquioribus Graecis Colchi aurei velleris nossessores fuisse dicantur. Aureum vero ideo quod auro contra carum esset is infinities ipsa pretiosius purpura Graecis cum ignotum id esset animal, nec aliud vellus quam ovium nossent, agnorum Scythicorum pelles esse credebant, nihilo maiori ratione quam qui postea mustelarum seu murium Ponticarum genus esse dixere, cum sit sui generis animal, nihil cum aliis habeat commune. Cum intei Suedos versaremur, non semel viva e iam conspeximus haec animalia, a Moscovitis ex Siberia eo deportata, miror illos qui animalium scripsere historiam, eorum non apposuisse imaginem.

199쪽

Ipsa levi fecit volitantem famine currum Nihil in hac lectione est, od displicere cuiquam debeat e aliam tamen exhibet liber meus membranaceus emendatissime scriptus. Sic nempe ille; Ipsa sui facie politantem famine currum

Pinea conssungens flexit texta carina.

Si hanc sequamur leetionem versus fiet magis πηδη LGς, utpote e solis constans dactylis Minervam vero construxisse hanc navem, cum ex aliis, tum praecipue ex Apollonio MClaudiano constat, qui addit in hac fabricanda deam istam sudasse. Suifacie, id est ad morem tormam sui currus, quo in caelo utitur, quoque nubes atque aethera tranat. Currum vero accipi pro navi, licet notius sit, quam ut moneri debeat, cum non Latini tantum, sed & Graeci passim sic loquantur ut cum Euripides ναiονον χα&alibi να ία να-νην dixerit, quod . ab Homero sumsisse putat Eustathius; attamen hujus rei ignoratione factum esse ut complura loca apud optimos linguae Latin scriptores depravata vulgo legantur, alibi quoque monuimus. Addam nunc locum Lucretii, qui multos hachenus exercuit. Sic itaque ille in procemio lib. VI. Quandoquidem semel insignem conscendere currum Ventorum exiriant placentur omnia rursum sua fuerant, sunt placato conversa favore. Haec lectio in plerisque codicibus vetustis comparet, quam mirifiae contaminarunt quotquod Lucretium hactenus tractarunt utique illo sic scriptum reliquerat; Quandoquidem semel hi gnem conscendere currum Ventorum exhortat pellacia, ct omnia rursum ua fuerant, sunt placato conpersa favore.

Icta rudιm cursu prima imbuit Amphitriten Solent veteres de Ar go sic loqui ac si ea prima fuisset navis, quamvis non deessent qui aliter

200쪽

161 o I Ops ERVATION Es, ter crederent, unde elegans apud Phaedrum de moroso Grammatico fabella Catullus vero quid senserit, ipse satis declarat, cum eodem hoc carmine describat classem Thesei, quem Argonantis vetulliorem facit. Recte itaque hic dicit rudem cursu, significans hanc navem velut a Pallade fabricatam, majori ac priores arte fuisse construetam ac propterea aptiorem sulcandis maribus Notandum quoque cum antiqui scribunt Argo primam navium maris commisisse, id non de quovis mari accipi debere, sed de Ponto Euxino, qui ante

Argonautas impervius' propterea sacer habebatur. Nolunt enim quaelibet ignota aut inexplorata, loca ut sunt montium invii vertices, silvarum inaccessi recessus, nondum navigata maria, diis olim consecrati solita Liber vetustus Mediolanentis hunc versunt Catulli sic legit, Illi rudem cursu prora imbuit Amphitriten.

Recte omnino, dum modo prora in au serendi accipias casu. Nec tamen sic accipiendum , ac si antiquiores naves prora caruissent, veteres enim Grammatici assirmant να- A πιωρον a Minerva fuisse

constructam etiam ante tempora Argonautarum e Sed vero. sua gulare

fuit in Argo navi, quod illam fabulentur habuisse proram vocalem fatidicam, utpote cui a Minerva trabs esset inserta fagina e sacro Dodonaeo nemore, ut habet Apollodorus. Idem fere scribunt Lyco phron , Apollonius, Valerius Flaccus& complures alii. Totaque remigiostumis incanduit unda J Sic libri Non male Achilles Statius tortaque legebat, pro totaque Incanduit vero remigio, quia remorum pulsu spuma excitatur. Et hinc est quod λευκωνειν Graecis accipiatur etiam pro ἐρεμειν ωλευκανον δωρ , Hesychius exponat σωυlo ναὸς ἡρεατον. Unde Virgilius ; fugimus stu-niantibus undis. Quamvis hoc, de prora possit intelligi , utpote quae, ipsa spumam moveat. Non tamen semper hoc τριχυ πλοιας signum cum quod accidat sagittis , globis qui e tormentis exploduntur bellicis, ut nempe quanto minorem faciant strepitum , tanto saepe ferantur longius idem quoque contingat navibus, qualum si

prorae ita sint constructae, ut per maria pacate labantur, onae tum celerius moventur, quam aliae naves , quae tument Mundis adverso

SEARCH

MENU NAVIGATION