장음표시 사용
171쪽
non propterea Vapulat, sic & qui coquitearnem in sero lactis, aut in lacte mortuae, aut in lacte masculi, aut siquis coxit fanguinem in lacte, a plagis liber est, nec si
Comedit, eo nomine Vapulat, quod carnem in lacte comederit. Si quis vero in lacte coxit carnem sine mactatione mortuae pecudis, vel adipem &c. vapulat quidem propter cocturam, propter comesturam vero non Vapulat nomine carnis in lacte, quia interdictum carnis in lacte non incidere potest in interdictum cadaveris, aut interdictum adipis. . Haec enim interdicta cohaerere non possunt, nec tanquam nerale cum .speciali, nec velut alterum interdictum alteri annexum, nec velut interdictum , quod simul eadem vice violari potest. III. Si quis scelum maturum sed partu non editum coquit in lacte, reus est, & sic quoque, qui eo vescitur. Sed qui coquit secundas, aut pellem, nervos, Ossa, radices Cornuum, aut molles ungulas, in lacte, ib. ber est, & sic quoque, qui iis vescitur, liber est. VIII. Si caro incidit in lac, vel lac effusum est in carnem, & cum ea coctum est, Κ adH-
172쪽
adhibenda est dimensio ea, qua cognosca tur, num saporem praebeat, v. c. si segmentum carnis decidit in ollam lactis, dum hoc coquitur, gustandum praebetur ethnia
co id, quod est in olla, qui sit dicit, lac
quendam habere carnis saporem, v titum est 3 si negat, licitum est 3 segmentum vero illud vetitum. Haec, quae dicta . sunt, tum Valent, cum quis extraxit segmentum illud, antequam iterum effundat lac, quod absorpsit 3 Si vero non ante extractum est, adhibenda erit dimensio m. Cundum partes sexagesimas, quia lac,quod ab eo absorptum& hoc modo factum est Vetitum, iterum ex eo emanaVit mixtumque est reliquo lacti.
IX. Si lac incidit in ollam carnis, pari modo degustandum est illud segmentum, cui inspersum est, & si in eo lactis sapor animadverti nequit, tum quicquid in olla est, licitum est; si vero segmentum illud iresipit lac, quamvis non relinqueretur 'ejusmodi sapor, si quis segmentum illud ' detergeret, quia tamen jam habet saporem lactis, vetitum est illud segmentum, &mcniuratur, quicquid est in olla; si omne
illud, quod in olla est, id est, tam caro din
173쪽
secta quam olera, & jus cum condimentis, tantum est, ut siegmentum illud sit modo, magesima pars totius, segmentum illud vetitum est, reliqua autem, quae Olla Coi tinentur, licita sunt.
X. Haec dicta sunt de eo casu, si quis non agitavit cochleari id, quod est in olla ab initio, cum incideret lac, sed tantum in fine cocturae, & non texit operculo 3 Si vero agitavit ab initio ad finem, aut texit ab eo tempore, cum incideret lac, usque ad finem cocturae, ecce illud staporem praebet. Sic quoque, si lac incidit in jus aut in omnia segmenta, ita ut non distingui ponsit, in quodnam segmentum inciderit, agitandum est quicquid est in olla, donec hoc motu omnia commisceantur silprema imis 3 Si tum, quicquid est in olla, resipit lae, tum omnia contenta vetita sunt ; Sin minus, licita censentur; Si non inveniri potest Ethnicus, cui praegustanti tuto fides haberi queat, dimensio secundum sexagesimas partes usurpanda est, sive circa carnem in lacte, sive circa lac in carne ; Si una pars sexagesima totius tantum est id quod
incidit, reliquum est licitum, si plus est, Κ a quod
174쪽
quod incidit, quam pars sexagesima, ω- tum illud, in quod incidit, Velitum est. XI. In olla, in qua cocta est caro, non coquendum est lae, fi enim coquitur, censetur olla aliquem saporem praebere. XII. Uberibus vesci vetitum est ex constitatione Scribarum. Nam raro, quae coquitur in lacte mactatae pecudiS, non tita est Lege,quemadmodum exposuimus.
Propterea, si quis discindit ubera, & lac, quod in iis est, eluit, licet ea assare & comis edere, & si dissecat ea in formam crucis, alliditque parieti, donec non remaneant ullae nitentes lactis guttulae, licet pia etiam
coquere cum carne. Ubera autem, quae
dissecta non sunt, sive ea sint junioris pecudis, quae nondum lactavit, sive adultioris, coquere vetitum est , Si quis autem, neglecto hoc interdicto, coxit ubera sola, liis tamen vesci licet; si cum alia carne coxit, adhibenda est mensura, qua cognosca-
tur, an ubera haec constituant sexagesimam ipartem ejus serculi, quod fuit in olla, intra quam mensuram etiam sunt ubera.
mul cum uberibus sexagies aequet ubera ipsa, vetita sunt ubera, reliquum autem
175쪽
licitum ; si vero minus adest quam sex ginta partes uberibus pares, totum Velitum sit, & utcunque res habeat, si incidunt in aliam ollam, vetita etiam ea reddunt, quae in ea sunt, & mensura illa s cundum partes sexagesimas adhibenda est, velut ab initio. Ipsa autem illa ubera cocta facta sunt velut segmentum quoddam Vetitum , nec dimensio eorum proportione iaestimanda est, nisi secundum eam rationem , quam habent, cum cocta sunt, non autem eam, quam habuerunt, cum inciderent.
XIV. Ubera legitime dissecta non assant simul cum carne in eodem veru: si quis a tem assavit totum licitum est. XV. Si quis coquit pellem coaguli ventriculum cum lacte, quod in ea est, licitum est utrumque. Hoc enim non am
plius lac est, sed est instar fimi, quia ecce
XVI. Velitum est coagulare caseum pelle coaguli mactatae pecudis, si quis autem coagulavit, gustandus est caseus, si is resipit carnem, vetitus est, si non resipit, liciatus , quia id quod coagulavit, lac est liuitum. Id enim erat pellis coaguli pecudis '
176쪽
legitime mactatae, nec hic aliud interdictum laeditur, quam illud de carne in lacte,
quae num vetitum reddiderit caseum, gustu dignoscitur. Si quis autem coagula-Vit pelle coaguli cadaveris, aut bestiae discerptae, aut bestiae immundae, tunc quia id, quo coagulatum est lac, res est per se vetita , vetitus etiam est caseus nomine cadaveris &c. non autem nomine carnis in lacte. Et hujus rei ergo interdixerunt caseo gentilium, quemadmodum supra e posuimus.
XVII. Caro per se licita est, & lac per se
licitum est, fiunt autem ambo illicita, cum per cocturam conjunguntur. Haec dicta sunt de eo casu, si ambo simul cocta sunt, aut calidum alterutrum incidit in alterum calidum, vel alterutrum frigidum incidit in alterum calidum. Si vero alterutrum calidum incidit in alterum frigidum, abscindenda est exterior illa superficies carnis, quae lacte contacta est, & reliquo vescilicet. Si vero frigidum cecidit in frigidum, abluendum est segmentum illud carnis, &sic eo vesci licet. . Propterea etiam licet colligare carnem & caseum uno linteolo, ita
'Caseo gentilium. Vide supra cap. III. h. I 3.
177쪽
ita tamen, ut se invicem non contingant, quod si se contigerint mutuo, abluenda est caro & abluendus est caseus, & sic utroque vesci licet. XIIX. Si quid ita sale conspersum est, ut propter salsedinem comedi nequeat, ejus eadem est ratio, ac Merueret. Si vero comedi solet velut est, sicut V. g. ' embamma, quod vocatur Culach, non est instar ser-
XIX. Si qua avis legitime mactata incidit in lac aut Culach, in quo est lae, Cru da, abluenda est, & tum eam coquere eaque vesci licet: si assa fuit, detrahenda est ei pellis: Si in segmenta disiecta fuit, aut ' Κ Α aroma
mmo, quo vocatur Cutaeb. Hoe genus embδmmatis, quod vocatur rinia vel NNI , formatur
rebus ἰ adeoque, eum lac in hae eomposilione ma- Timam partem constituat, eodem modo illle cyin Carne comedere vetitum est,ac ipsum Iae. v. Philip Aquin. Dictionar. Imprimis memoratur Cutaca Babylonium, quod eonfici solebat e lacte, sale Sodomitieo & pane mucido, eujus usus, ut sanitat1 summopere noxius, reprehenditur in Resacbim fol. 42. col. I. cons Buxtors Lex. Taim. ad h. v. Vocatur etiam 'l P. 'ut observat Philipp. Aquin. ad h. v.
178쪽
CAPUT IX. aromatibus condita, & incidit in lac aut
XX. Vetitum est eadem vice inferre avem & caseum mensae, ad quam quis ei-bum capit, ne quis hoc modo occasionem habeat peccandi, auqm cum caseo Come- 'dendo, quamvis avis in lacte tantum ve bis scribarum vetita sit.
XXI. Duo hospites, qui se invicem non norunt, possunt simul ad eandem meni fain Comedere, alter carnem pecudis, & alter caseum, quia neuter in animo habet
XXII. In lacte non depsitur massa farinacea , & si depsta est, omnis panis ex ea
pistus est vetitus, propteroccasionem pee candi, ne quis sorte ejusmodi panem cum Carne comedat. Non licet tectorio incrustare surnum, adhibita loco peniculi an, malis cauda, & si quis hoc modo incrustavit, omnis panis, qui in eo furno co-ὶ quitur, vetitus est, donec igne succenso exuratur totus furnus, ut candescat. Verendum enim est, ne quis ejusmodi pa- , nem adhibeat lacti comedendo. Si quis autem figuram panis immutavi ut agnosci squeat,
179쪽
queat, ne comedat cum eo earnem, Vel
cum hoc lac, utroque vesti licet. XXIII. Si quis, dum carnem assaret, simul panem coxit aut pisces assavit, iis cum lacte vesti non licet; Si quis e scu- tella quadam carnem comedit, & postea in eadem coxit pistes, hos pistes cum Cu- tacti comedere licet.
XXIV. Si quis carnem assam cultro quo dam secuit, & postea raphanum vel aliam ejusmodi rem acrem eodem distidit, non licet rem ita dissectam comedere cuin
Cutach. Si vero cultro stidit carnem, eOdemque postea eucumeres aut melope. Pones, tum tantum abradendus est locus,
quo facta suit sectio, & reliquum postea vel cum lacte comedere licet. XXV. Non licet collocare salinum ad latus acetabuli, in quo est embamma lacteum , ne sorte quid inde sale inspersum ab eo combibatur, & quis postea core spergat carnem sale, in quo est sapor lactis.
Acetum autem ad latus ejusmodi embam- . matis collocare licet, quia acetum eX eo
nihil combibit. XXVI. Si quis initio prandii vel coenae
180쪽
comedere carnem , Oportet tamen ante abluere manus & detergere os, antequam quis post caseum carnem comedat. Qua autem re detergendum cst ost Manducando & deglutiendo, vel etiam exspuendo bolum panis aut fructus arborum imo quidlibet ad os detergendum est idoneum, praeter palmulas, farinam & olera. Haec enim non satis accurate OS detergent.
XXVII. Haec dicta sunt de came pecudis aut serat, si quis vero post caseum
aut lac comedere vult carnem avium, eum non opus est detergere os vel lavare
XXIIX. Si quis primo comedit Carnem , sive ea sit quadrupedis, sive avis, ei
non licet comedere postea lac, nisi intercedat tantum temporis spatium, quantum fluere solet a prandio ad coenam, id est eirciter intervallum sex horarum, idque propter carnem inter dentes a aerescentem, quae eo modo, quo supra momstratum est, detergeri nequit. GP. X.
