Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1771년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

uitur operam, Fratres, ne sancta impurὸ, oe sublimia dems δ is honore digna turpiter, o ut uno verbo complectar, Diritalia remen/eelebremus sire. Quum igitur male se in Oriente hujusmodi Conui. via haberent, propterea quδd in vitia declinassent, ex his palam factum arbitror. Nunc videamus, qui mos in Italia laret, & an Sanctis Patribus probaretur. In omnium principe Romana Ecclesia sunt quae persuadere videntur, tolerata olim haec prandia fuisse, modδ ab iis temulentiae periculum abesset, atque hilaritate corporis laetitia mentis augeretur, non obrueretur. S. Hieronymus ad Eustochium scribens, his utitur verbis: Festus est dies, oe Natalis B. Petri. Festivius es soliso condiendus. Tum sub finem Epistolae ejusdem: Unde nobis, inquit, D. Iicilius proυidendum est, ut solemnem diem non tam ciborum abundam ria, quam Diritus exuisatione celebremus, quia valde absurdum est, nimia saturixate velle honorare Martyrem, quem scias Deo plaeuisse ieiuniis. Quamquam vero intra Templorum ambitum ejusmodi Gn. vivia habita Hieronymus non prodat, id tamen alii factum prodiis dere. Paulinus Nolanus, Gregorii Nazianzeni, ac Hieronymi aequalis, locupletissimus testis est, Nolae quoque consuevisse populum Natalem S. Felicis diem Conviviis celebrare. Haec autem in ipsius Confessoris Basilica peragebantur, minimε tamen probante Paulino, quippe & illic ebrietati suus erat locus. Audi nonnullos ejus versus ex Natali IX. desumtos.

Cernite, quam multi meanx en omnibus agris, Quamque pie rudibus decepti mentibus errenν.

Tum intra haec addit:

Per totam vigilas extendunt gaudia noctem, Laetitia somnos, tenebras funalibus areent. Verum urinam sanis agerent haee gaudia votis,

e sua liminibus miserenν poeula sanctis m.

--. Ignoscenda tamen puro rata, parvis Gaudia quae dueunt epulis: quia mentibus error Drepis rudibus, nee tantae conscia eulpae Simplicitas pietate eadis, male medula Sanctos

Perfusis balanu mero gaudere sepulcris.

Videns

342쪽

Viden, ut pium populorum errorem simul improbet, atque excuset S. Paulinusὶ Nimirum censebant ii, maximum Sanctis Martyribus

laetitiae argumentum praeberi, si eorum memoriam epulis celebra. rent, eorumque tumulos ipso perfunderent mero. Idem, ut arbitror, cautabantur Graeci. Nam postquam Nazian Zenus Martyres interro.

gavit, num ipsi festivis illis comessationibus delectarentur, illico subdit, posse quidem aliis, nempe Daemonibus, ebrietatem & inglu.viem placere, Martyribus verb nequaquam, quos uuum temperantiae studium oblectasat. At S. Paulinum non prius dimittam, qu majus hac de re sententiam audieris. Inquit igitur:

Divendost vina stabernis.

Sancta precum domus es Ecclesia. Cede saeratis Liminibus serpens; non hae male ludus in aula Debetur, sed poena sibi. Ludibria misees Suppliciis inimisa tuis; idem ribi discors

Tormentis ululas, atque inter pocula cantas.

Quibus verbis studet Paulinus, ut non tantlim ebrietatem ab iis Conviviis, sed ipsa etiam Convivia , SS. Martyrum Basilicis arceat. Et hie idem ille est, qui in Epistola XXXIII. Alethium laudat, quδd in funere suae coniugis Rumnae cunctos Romanos pauperes in Basilicam S. Petri coegisset, atque illic pro is omnes fatur asser ei-bis. Atqui mirum id minime videatur; Epulum quippe illud, ab Agapis hactenus memoratis alioqui diversum , nulla intemperantia vitiabat, multa veth Caritas commendabat. Verum in Africam navigemus velim, inquisituri, quei illic huiusmodi Convivia celebrarentur. Iamque occurrit nobis Faustus Manichaeus talia Catholicis objiciens: Sacriseia eorum Paganorum vertistis in Agapas, Idola in Martyres, quos votis similibus eolixis; defunctorum umbras υino placatis, oe dapibus. Quid ad haec Augustinusὶ Ita ille in Lib. XX. Cap. XXI. contra Faustum eumdem : ut aurem, inquit, se in Memoriis Marirrum inebriant, quomodo a nobis apyrobari possunt, quum eos, etiamsi in domibus suis id D. eiant , fana doctrina eondemnet ρ Sed aliud est, quod docemus, aliud, qμοι fustinemus I aliud, quod praecipere iubemur, aliud, quod emendore praecipimur, ει donee emendemus, tolerare compellimur. Alias disciplina Cbrissianorum, alia luxuria vinolentorum, o sacrilego rum. Longὸ quippe minoris peccati est, ebrium redire a Maruribus,

quam

343쪽

quam vel ieiunum scrificare Mart)ribus. In tantam Chri mani vulgi licentiam, Afrorumque praesertim, quibus omnino familiaris e. rat ebrietas, acriter invehitur Auctor quisquis ille est Libri de

duplici martyrio, quem S. Cypriano tribunt nonnulli. Temulentia, inquit is, adeo communis es Africae nostrae, ut propemodum non bais beatur pro erimine. An non videmus ad mar rum memorias Chri. stianum a Chrisiano cogi ad ebrietatem P An hoc levius erimen esse dicamus, quam Baccho hircum immolare ρ Igitur tam altas in Asrica radices hujusmodi consuetudo egerat, ut sacrorum Antistitum illam succidere conantium cura in irritum caderet. Vim ritui nimiam ad. debat universi populi consensus. Quamobrem Augustinus nondum Episcopus ad Aurelium Carthaginiensem Antistitem scribendum libi esse censuit, ejusque auctoritatem implorandam adversus pervicacem morbum. Eum ergo Epist. LXIV. variis argumentis, & rationibus hortatur, ac rogat, ut comessationes in honorem Martyrum, Afri. cam totam obtinentes, Carthagine primum tollendas curet, spe ductus, fore ut reliquae Provinciae exemplum urbis, & Ecclesiae Primatis deinde imitentur. Comessariones s sunt ejus verba ) oe ebrietates ita eoneessae, . licitae putantur, υν in honorem etiam beatissi. morum Mar rum, non foli/m per dies solemnes squod Usum quis non lugendum vitiat, qui haec non earnis oculis inspicii p) sed Griam quotidie celebrentur. Vuae foeditas se tantum flagitiosa, oe non etiam scrilega esset, quibustumque tolerantiae virιbus fustentandam putaremus oee. Tum ostendere pergit vir sanctissimus, istum convivandi morem e plerisque Italiae Ecclesiis iam eliminatum, atque ideo accurate studendum, ut & in Africa deleatur: quod tamen disdficile praestari posse non dissitetur. uis enim, ait, audet verare pri-υalim quod quum frequentatur in sanctis locis, honor Mar rum nominaruν P Addit infra: Non ergo a er/, quantum existimo, non duriter, non modo imperios, issa tolluntur; magis docendo, quam iubendo, magis monendo, quam minando. Sic enim agendum est cum mutiitudine; θυeritas aurem exercenda est in peccata paucorum. Idem S. Doctor Tract. X. in Evangel. Ioan. ita populum alloquitur: Vitis alios eurrere, oe inebriari velis, o boe melle in locis Ibnctis, quod nusquam deeet ς prohibe quos potes oeci At quoniam in laudata Epistola LXIV. inquit Augustinus, gratiuς Deo, ac Martyribus, utiliusque piis hominibus futurum, si epulae non ab offerentibus absumerentur, sed in pauperes erogaren

344쪽

GRAECO LATINA. 3ή3

1 Christianis Ecclesiis demum exulare coacta fuit. Nonnulli liquiisdem, ut Basilicis, ac Coemeteriis SS. Martyrum reverentiam osten. derent, atque ebrietatis suspicionem declinarent, ita se continebant,

ut illuc quidem dapes deferrent, sed eas deinde aut domi suae comederent ipsi, aut indigentibus elargirentur. Africam pervasit ista consuetudo, & S. Augustinus Lib. VIII. Cap. postremo de Civ. Dei

rem his verbis commemorat. Vuaecumque adhibentur religiosorum obsequia in Marurum locis, ornamenta sunt Memoriarum, non sacra,ves sacrificia mortuorum, tamquam Deorum. βuicumque etiam epulas

suas eb deferunt, quod quidem a Christianis melioribus non si, oein plerisque terrarum nulla talis est consuetudo, tamen quicumque id faciunt, quas quum apposuerint, oranx, o aifrunt, ut vescantur,

vel ex eis etiam indigentibus largiamur, sandi cari ibi eas volans per merita Martyrum. Quoniam verδ mos iste Mediolanensi potissimum in Ecclesia obtinuit, locus poscit, ut mihi inter paucas cari simae Urbis antiquitates heic percurram. Primδ igitur invenio, eo venire Mediolanenses consuevisse ad Martyrum Basilicas, atque illieopipara Convivia ad ebrietatem usque agitasse, imprudenter arbitra. tos, per adeo absurdum obsequium preces, ac vota felicius in Coelis exaudienda. At S. Ambrosius pium vulgi errorem minimὸ serens, ita in eos scribit Lib. de Elia, & Ieiunio Cap. XUII. E. baee vota ad Deum pervenire iudicant, scut illi, qui calices ad fripulera martFrum deferuur, atque illic ad vesperam bibunι, ετ aliter se exaudiri posse non exedunt. O stultitiam hominum , qui ebrietatem Satri tum putant, qui aesimanr illis ebrietatem placere, qui ieiunio passionem Iustinere didiceruur. Haec sanctissimus Amilles, eodem, quo Nazianzenus, argumento usus, ut Fideles ab hoc delirio compesceret. Immo, tametsi complures Mediolani serent, qui sobriε ad ista Convivia accederent, aut epulas ad sepulcra Martyrum ferrent, pauperibus deinde dis hibuendas, ne hoc quidem tulit Ambrosius, ut omnis aditus reliquorum intemperantiae praecluderetur. Vulgatissi. mum est, quod matri suae Monicae, dum ageret Mediolani, conti. gisse, S. Augustinus tradit. Vii in Asrica in more positum erat, ad Mediolanensium Martyrum tumulos detulerat illa quasdam dapes, parti m , se libandas, partim pauperibus distribuendas. Verum ubi ab Oiliario didicit, interdictam ab Ambrosio Episcopo consumtudinem illam fuisse, continud paruit, ne ipsam quidem interdicti

caussam sciscitata. Lib. VI. Cap. II. Confess. rem ita prodit Augustinus e Suum ad Memorias Sanctorum, scut in Africa flebar, puLTom. XII. X a να,

345쪽

3 6 A NEC DO TA

res, o panem, oe merum arsulisser, atque ab Osiario prohiberetur, Dbi hoe Episcopum meruisse cognoυit, tam piὸ, tam obedienter amplena est, ur ipse miraretur, quὸd tam facile accuserriα potius consuetudinis suae, quam disceptatriκ illius prohibitionis secta sit. Explicat autem Augustinus, quomodo ritus ejusmodi , matre perageretur, Tempe: Quum atrulissu eanistrum eum solemnibus epulis praegustandis, atqi e largiendis hoc est, inopi vulgo distribuendis plus etiam quam unum pocillum pro suo palaro saris fabrio remperarum, unde dignationem sumeret, non ponebar. Ceterum quare consuetudinem hanc abrogarit S. Ambrosius, licet in pauperum utilitatem cederet, juvat ab eodem Augustino discere, qui haec infra subdit: Itaque ubi comperit, a praeclaro pra dicatore atque Antistite pietatis, praeceptum esse, ista non feri, nee ab eis, qui sobriὸ facerenν, ne ulla oceaso Ie ingurgitandi daretur

ebriosis, oe quia illa quasi Parenialia superstitioni Gentilium essent simillima, abstinuit se libentissim/, o pro eanistro pleno terrenis fructibus plenum purgatioribus votis pectus ad Memorias Mart rum assem re didicerat. Habes heie Ambrosii prudentissimi, & sanct is limi viri decreta, ut a Basilicis Martyrum temulentiae, & superstitionis periculum averteretur. Verum non ita potuit hic usus antiquari, ut illum populus vetustorum rituum tenacissimus omnino ejuraret. Ejusdem vestigia temporibus etiam S. Caroli restabant, quum in quibusdam sacris piarum Sodalitatum aedibus Convivia statis diebus age. rentur, eaque pietatis specie. Idcirco S. Carolus in Conc. Provinc. I. parte III. Constitutionum Cap. de piorum locor. administri haeestatui te Curenι Episcopi, ut retento piae eleemobnae instituto tollam eur publicae illae comessationes, eaeteraque huius generis, quae a Sodalitaribus, quas Confratrias, vel Confraternitates vocant, praesertim intra ambitum Ecclesarum die Pentecostes, oe die Coenae Domini,

oe renis aliis solemnibus Fesis diebus pietatis specie feri solent, non sine bonorum offensione. Similia iterum ab eodem sanctissimo Archiepiscopo constituta sunt in Concilio Provinc. III. Cap. I. Atque haec de Mediolanensi Ecclesia sint satis; Sancti enim Ambrosi verba Lib. VII. num. 43. in Evangel. Lucae examinanda aliis relinquo. Addam hele, in Ravennate etiam Ecclesia morem hunc seculo Christi quinto valuisse; ita quippe, illum improbans, S. Petrus Chryso- Iogus auditores suos alloquitur Serm. CXXIX. Noli aestimare, earissime, qu)d in folis prandiis, oe profusoribus epulis Natales Maur

ram celebrentur.

Atque Disiti d b, Cc oste

346쪽

Atque hactenus, quot in provinciis, atque Ecclesiis Convivia in SS. Martyrum honorem celebrarentur, & quanto Zelo aut ebrietatem ab iis, aut ipsa ab aedibus sacris removere Episcopi studue rint, animadvertimus. Nunc quid Concilia sacra constituerint haede re, nobis est investigandum. Mitto Laodicenam Synodum Can. XXVII. Carthag. III. Cap. XXX. Trullanam Can. LXXIV. Aureialianensem Cap. XII. Antissiodoriensem Can. IX. aliasque Synodos, in quibus Asastae universae, & Conviviorum iu Basilicis consuetudo omnis proscribitur, in praesentia ostensurus, quomodo peculiares ibiae Agapae, de quibus nobis eit sermo, abrogatae fuerint. Concilium, ut appellatur, Africanum, seu Collectio variorum Canonum Afrorum sub hoc nomine facta, Cap. XXVII. haec decernit: .llud

etiam a religioses Imperatoribus petendum, με quae contra praecepta diυina, Conυiυia multis in locis exercenιur, quae ab eννore Gentili

attracta sunt, vetari talia iubeanx, oe de Civitaribus, o de ρο efsionibus, imposita poena, prohiberi; maxim/ quum ratam in Natalia us bratissimorum MartFrum per nonnullas Civitates, o in ipsis D.

eis sacris ralia committere non reformident. Eadem repetita videas

in Codice Graeco. Latino Canonum Africanae Ecclesiae Cap. LX. Quo autem Anno, & quo in Concilio Africani Patres ista decrevstini, conjecit Gothosredus in Commenr. ad Leg. 27. Cod. Theod1it. de Paganis, Sacrificiis, o Tmplis, scribens, in Concilio Can thaginiensi V. Anno 3ρ'. petitionem hanc institutam fuisse; siquiisdem eodem Anno XIlI. Kal. Septembr. promulgavit laudatam L, gem Honorius Augustus, in qua haee habentur: in profanos ritus iam Uubri Lege submovimus, ita Fesos Conυentus Ciυium, oe coma

munem omnium laetitiam non parimur submoveri. Unde absque tillo Sacrificio, atque xlla Superstitione damnabili, eκbibere populo vel prores fecundum veterem consuetudinem ἰ inire etiam Festa Conυiυias quaudo exigunt publica Vota, decernimus. Nempe, ut Gothosredo videtur, hac Lege Honorius piis Africanorum Patrum petitionibus respondet, non ipsa quidem damnans Convivia, sed ea ab omni Paganorum superstitione expurgans. Verum an Carthaginiensium Patrum petitio quidquam conveniat cum Imperatoris Edicto, vehementer dubitare cogor. Episcopi Conυivia illa vetita cupiunt lex autem decernit, fas esse inire etiam Festa Conυiυia. Tum Convi. via ab Imperatore permissa non eadem videntur, ac celebrata intra sacrarum aedium ambitum in honorem SS. Martyrum, sed potius

quae publicε, & profanis de caussis, & procul , Templis ollim pe. ragebantur, qualia certE Kalendis Ianuariis diu usurpata sunt seu Diuiligod by Corale

347쪽

348 A NEC DO TA

in Festis Baeehi Brumalia nomen iis erat seu publieorum Ludo.

rum, atque Votorum die, similibusque aliis temporibus. Quanquam vero sentim sublata e Christiano grege aded paten. tia intemperantiae pericula fuerint, Sc praecipuἡ e Martyrum Basilucis, ita tamen abrogari consuetudo non potuit, ut privatis saltem in domibus Festi Sanctorum dies, Templorumque Dedicationes, Conviviis opiparis non celebrarentur. Quamobrem Sidonius Apollinaris

ad Baptisterii Dedicationem invitatus, his verbis ad Elaphium scribit Lib IV. Epist. XU. Epulum multiplex, oe capacisma lectisternia

para plurimis viis pluribus turbis. Ita bonorum contubernio I edis me.

At quum non in aedibus sacris, sed in viis, uti Sidonius ipse te. statur, Epula ejusmodi parari solerent, sobrietasque, ut puto, primum illi e locum teneret, non fuit, cur ille mos improbaretur. Constat idem ex S. Gregorio Turonensi Lib. II. Cap. XUL de Mirae. S. Martini. Nauta quidam solemnem Epiphaniorum diem, epulantibus aliis, prae inopia atque ciborum desectu jejunus celebrare cogebatur. Invocato S. Martino, in ejus ratem ingens piscis insi. luit, quo vendito & ipse cum aliis Festum diem inter epulas modesta hilaritate egit. Ceterum huc potissimum facit, quod Anglis recenter ab Idolorum cultu ad Christi Fidem conversis concessit Gregorius Magnus. Impios profanae Religionis ritus, & Convivia praecipue solemniori. bus diebus agi solita, reprobari prorsus non patiebantur Angli. Quare sanctissimus Pontifex eorum consuetudini satis consultum censuit, si Christianis mentibus dignam faceret, atque expurgaret. Indulsit ergo, ut non in ipsis aedibus iactis, sed circa easdem, Convivia &compotationes haberi possent, ad satietatem usque, non ad intemperantiam. Audi quid ille ad Mellitum Abbatem Epist. LXXI Lib. IX. scribat. Quia λυes flens Angli in Derificio Daemonum mul-

ros oecidere, debet his etiam hae de re aliqua solemnitas immutari, ut die Dedicationis, vel Nar Iitio SS. mr rum, quorum illis Relis quiae ponuntur, rabernaeuia sibi eirca easdem Ecclesias, quae ex Fanis eommuratae sunt, de ramis arborum faciant, oe religiosis Contaviis flemnitarem relebrent, oe donatori omnium de farietate gratias r ferant, ut dum eis aliqua exterius gaudia reservantur, ad interiora gaudia consentire facilius valeanx. Ita Paganorum sacrilegia in SS. Martyrum honorem translata sunt, atque ebrietate E Basilicis atque Conviviis remota, publicam laetitiam sobrietas ac temperantia sacravit. Nostra autem aetate in nonnullis Belgii Civitatibus, & pagis, hujusmodi Convivia observantur, ubi Templorum Dedicationes, Sam

348쪽

GRAECO LATINA.ctorumque Patronorum solemnia per annum recurrunt, uti fidem facit Q U. Christianus Lupus in Scholiis ad Canon. LXXIV. Synodi Trullanae; sed quum iste mos v sacris Basilicis longe exerceatur, ibique modestiam ac temperantiam non desideres, nihil est, cur justam illam populorum hilaritatem moleste seramus. Non tulit quidem Basiliense Concilium Sess. XXI. surpem ilium ab um in quibusdam frequentatum Ecclesiis, quo eertis anni solemnitaribus oec eo. ni essationes , o Co iυia ibidem praeparent oeci Verum jure decretum hoc promulgavere Basilienses Patres, quippe quod in in Basil, cas ipsas comessationes peragebantur non ab iis dissimiles, quas tum Nazianzenus noster, tum reliqui, ut vidimus, Ecclesiastici Scriptores acribus verbis sunt persequuti. Itaque jam, ut reor, dilucide perspeximus, Convivia primis in SS. Martyrum honorem celebrari ex indulgentia Patrum consuevisse, deinde quδd ebrietas & luxus vitiarent instituti hujus fructum, hsacris Templis eliminata suisse, un que cum eis Omnem Agaparum usum. Certὸ nostris temporibus, atque in Italia praesertim, aut nul la hujusmodi Convivia, aut saltem procul 1 Domo Dei, peragum tur, quum in animis populorum jam altε insideat, non epulis, corporeisque voluptatibus, sed spiritus hilaritate, pioque cultu, amorem

atque observantiam erga Sanctos Martyres esse prodendam. Ex his porro, quae hactenus commemorata sunt, etiam discimus, ne eos

quidem ritus interdum in Ecclesia Dei serendos esse, qui tametsi a. liquam 1 pietate originem habeant, abusibus tamen nimiis contaminantur. Non enim inficiari possumus, quin Agapae in Martyrum Natalitiis peractae, ideo Christianae plebi placerent, qudd gratissumae Coelitibus crederentur: quae pia opinio fecit, ut ab Episcopis toleratae aliquandiu fuerint. At quandoquidem in illam conis luetudinem tot abusus irrepserant, satius visum est, ritum non sacrilegum prorsus tollere, qu m ullam pietati communionem cum vitiis relinquere: Sed jam satis superque de hujusmodi argumento, cui optassem. amantissime Boi vini, maior iucunditas inesset, quo tibi severum Philosophum agenti crearetur in legendo aliqua honesta voluptas. Novi enim, novi, te sere tam parum remittere de gravibus literarum stu. diis, ut in Regia Bibliotheca perpetud abditus, eremi potius, quam amplissimae Urbis incola videare. Tu tamen qualecumque sit, hoc pignus amoris, & obsequii erga te mei pro tua benevolentia complectere, & nunquam patiare, familiaritatem nostram aut longi quitate locorum, aut progressu temporum interdicere. Vale.

349쪽

DE ANTIQUIS CHRISTIANORUM SEPULCRIS

AD CLARISSIΜUM, AC ERUDITISSIMUM UIRUM

IUSTUM FONTANINUM

In Archigymnasio Romano publicum eloquentiae Professorem, de Eminentisi. Card. Renati Imperialis Bibliothecarium. srNOPSIS DISQUISITIONIS.Cόν inani sereis ia Aeduus o Mim tumulatἰ in oriente. Abusus ἰn eum e tum insecti. Profanis etiam, oe In fidelibuς simultura illis data, Patribus contra clamavi bus. Tumuli alieni dejecti, ut Mart rum septifcνa ornarentur. Memttimulἰ ienum dari. Explicatur Lex M. Od. Theod. de Sepulcr. viol. , ostendistisve, ibi non improbari sepulturam cir se anorem in Templis .

suos olim intra urbes tumulare nefas. Imperatores hoc tanιummodo confirma. runt. Evtieantur aliae quaedam Imperatorum L πο . Tum ante eas Leges,

tum etiam postea in sacris Temptis sepuhi Cbrisiani. Varia pro varietate I eorum disciplina.

paucos, Fontanine doctissime, inter Heterodoxos Scriptores invenias, quibus piaculum videatur, ad sacris in Aedibus Christianorum cadavera tu. mulare soleamus. Neque id mirum, homines nostra communione segregatos sententiis quoque,& mo ibus h nobis vel in minimis dissidere. Illud potius mirari subit, quδd quosdam etiam e nostris habeamus, eumdem ritum aversantes, & opinionem suam veteris Ecclesiae auctoritate, ut sibi videtur, tuentes. Verum si eam . quam utrique nobis objiciunt, priorum temporum notitiam diligentius consuluissent, aut nullum Sepulcris nostris bellum indictum, aut mitius cum illis jam actum fuisset. Etenim, ut in disquisitione XVII. Tom. I. Anecdotorum meorum ostendi, antiquis etiam tempor,

350쪽

GRAECO LATINA . 3II

bus pia haec eonsuetudo non invaluit modδ, sed etiam praestantissimorum virorum suffragium tulit. Equidem, ut candidὸ tecum loquar, non is sum, qui tot tumulos in Domo Dci commendem, quum non Templa, sed Coemeteria ingredi nonnumquam videar mihi. Sed qui modum in hujusmodi re opto, non continub rem ipsam improbo. Quin secundas euras ad idem argumentum deserre nunc placet, palamque facere saltem post Imperium Constantini consuevisse Christi Fideles in ipsis sacris Aedibus tumulo tradi. Qua in re duo potissimum persequar. Primam scilicet partem impendam in explicandis nonnullis, sive Nazianzeni, si ve alius vetusti Scriptoris, versibus, in quibus, nisi lux aliqua affulgeat, difficilἡ assequemur mea. tem Poetae illius. Versabitur altera pars in inquirendo, an revera hujusmodi Sepulcra olim interdixerint Imperatores Christianam Religionem professi. Te autem hujus quaestionis Iudicem in primis

Nolui, ut aut consensu tuo sententia mea glorietur, aut censura tua corrigatur quidquid confidentius pronunciavero. Certe non poteram neque graviorem, neque doctiorem amicum seligere, quum tibi tum in profana, tum in sacra Eruditione tanta sit rerum copia, ut cum

praestantissimis quibusque aevi nostri certare iam possis. Quod nisi

iam editis Libris tu ipse palam fecisses, uberiusque in dies facturus sis, intelligeret tamen quicumque novit, te jamdiu ab amplissimo Cardinali Iosepho Renato Imperiali delectum ad curam seleetissimae suae Bibliothecae . ia denique ad Romani Lycei Cathedram evectuma CLEMENTE XI. P. M. cujus optimi simul ae doctissimi Ptia. eipiet de te judicium non dubito quin futurum sit cum apud praesentes, tum apud posteros, absolutissimum tuae virtutis encomtum. Age ergo, arenam sine mora ingrediamur.

Uti in memorata Disquisitione palam me fecisse arbitror, ex. tra omnem dubitationis aleam positum est, antiquitus etiam sacris in Templis Christianorum Fidelium ossa fuisse composita. Quod autem in Occidentalibus Ecclesis non concessum modδ. sed laudabilia ter quoque usurpatum ostendi, id etiam apud Orientales viguisse, Nazianzenus in versibus, quos nunc primum ego edidi, testabitur.

Ita ille in Liviam Amphilochii uxorem Carm. XVII. Anecdotorum

SEARCH

MENU NAVIGATION