Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1771년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

vitate uno moenium ambitu cinguntur, sed antiquitus suburbano in agro conspiciebantur. Philippi enim Basilica nunc S. Francisci) PONtiana nune S. Victoris) Dionysiana, & Eustorgiana, ut nos anti. qua monumenta docent, in suburbiis fitae fuerant, quemadmodum di quae S. Simpliciani nomine conspicua est. Quin Sanctus Antistes

Ambrosius Basilicas minim lim duas, unam 1 SS. Apostolis nomen habentem, quae deinde Nazariana nuncupata fuit, alteramque de suo nomine excitavit, utramque procul dubio extra Urbem, ut in iis

libere quorumdam etiam Christianorum cadavera tumulo traderentur.

Vides igitur, minime probari posse sententiam amrmantium, sepulturam Fidelium Imperiali decreto in quibuscumque Aedibus saeris fuisse damnatam. Evidentilis autem constabit, illic de sola sepultura urbana suisse actum, ubi promulgandae Legis rationes expendantur. En illas: in mortuorum eorpora exrra Urbem delata humani.

raris instar exhibeant, oe relinquanr incolarum domicilio sanctitatem. Videlicet, ut juxta vias publicas in Coemeteriis posita mortalitatis imaginem praetereuntium oculis exhiberent, humanaeque conditionis admonerent viatores. Tum ut ne tota Urbs 1 Sepulcris occupata ab iisdem sancta, & sacra essiceretur, atque ut locum incolarum viventium sanctitati relinquerent. Non enim sola apud antiquos, ut

nosti, Sepulcra ad religionem spectare credebantur, sanctaque idcirco, saera, & religi a appellari solebant, sed loca etiam adjacentia, aedificia, agrique circumpositi religione, & fanctitate obligabantur. Id sexcentis tum Ethnicorum, tum Christianorum exemplis constare potest, quae apud Spondanum leguntur Lib. I. Part. I. Cap. IX. de Coemet. sacri & Lib. III. Cap. XV. & apud Κirchman. Lib. III. Cap. XXI. de Funeri Roman. & apud Gutherium de Iure Man. Lib. III. Cap. IX. Necessiim igitur fuit, extra Urbes Sepulcra compellere, ut ea in Civitatibus loca tantlim essent sanctitate obstricta, quae incolarum pietati, ac Templorum religioni consentanea vide. rentur. Atque haec potior fortasse, verique similior Legis interpretatio est, quam quae , Gothosredo adfertur, nempe, ideo vetitam in Urbe ab Imperatoribus laudatis mortuorum sepulturam, ne fac C;υitatis funestarentur, quemadmodum Paulus Iurisconsultus Lib. II. recepti sentent. Tit. XXI. scripsit. Nimiam superstitionem, ac Gemtilium indolem ea ratio redoluisset, Principibus certε Christianis in. digna. Quod si temerariae coniecturae periculum non immineret,

pro Sanctitatem, ut habeat editi libri, Sanisarem legendum heis opinati Disitirco by Corale

362쪽

GRAECO LATINA . 363

opinari possemus, nimirum ne cadavera pestiferis exhalationibus Ur. hem inficerent, neve cum incolarum viventium salute foetor moris tuorum corporum conflictaretur. Si igitur sepulturam, non ab urbanis tantum, sed etiam ab omnibus Martyrum Templis, avertere Imperatores statuissent , aliquam procul dubio prohibitionis huius universalis rationem attulissent, puta, ne Domus Dei, ubi purissimum omnium sacrificium peragitur, funeribus impleatur, aut ut impii sepeliri vetarentur eodem in loco, & similia. Verum nihil minus cogitarunt Principes, memoratae Legis auctores, quibus in animo tantum erat, ab una Urbe eliminare sepulcra, atque ideo suburbanis Basilicis eorumdem usum relinquere. Quae quum ita sint, iam intelligere possumus, a Constantinopolitanis Imperatoribus nunquam, nisi indirectε, Sc ut Scholarum vocabulo utar, nisi per accidens, cautum fuisse, ne in sacris Aedi-hus Fidelium Sepulcra haberentur. Seculo vero sequenti Leo Imperator, quum hujusmodi prohibitionem Christianorum pietati minimi congruam reputaret, liberum cuicumque fecit, vel intra Urbes tu. mulari, Legemque contrariam abrogavit, atque 1 Legum civilium corpore delevit Constit. Nov. LIII. IIo; γάρ, inquit is, ἔ ιφυπιν αἰσυνειν, ὀταν α- βουληται ὀ νομος γῆ κρωτεσθου, ει μυ- εςco πολεων φέροιτο το βληθε, υνο του θανατου σύμ α; At quod Lex mortuorum corpora non nises extra Urbes humari vult, quomodo

id humanam naturam dedecore incere non est P Equidem heic improbari quamdam Legem Hadriani Augusti relatam in P. de S

pulcri viol. hoc est, Leg. 3. Divus Hadrianus, non autem eam,

quam 1 Constantinopolitanis Augustis promulgatam vidimus, arbitror; siquidem ab una Urbe Constantini iidem Imperatores sanxerant amovenda esse Sepulcra; Hadrianus verb Majorum superstitio. nem sequutus ab omnibus Imperii Romani Civitatibus arcuerat. Sed, quidquid sit, certὸ Cl. V. Thomassinio assentiri non possum , qui per hanc Leonis Legem restitutum Sepulcrorum usum in sacris Redibus opinatur, propterea quhd 1 laudatis Imperatoribus Christia. nis in memorata Lege hujusmodi sepulturam proscriptam fuisse illes hi persuaserat. Leo Sapiens, inquit is Par. III. Lib. I. Cap. LXVI. de Benes, indulfr ur sepeliri fas esset in urbibus, hoe est, in Mel

sis. Ita enim promtum es de eius mente coniectari. Sed Leonis Imperatoris verba perquam clara nullius interpretationis indigent. Urbanam sepulturam priores Imperatores proscripserunt; eamdem Leo Zi Z a resti.

363쪽

restituit. Nulla hele idcirco de Ecclesiastica sepultura mentio, neque

id indulgetur, quod nunquam antea fuerat interdictum. Nugantur verd, seque mirum in modum torquent Iurisconsulti quidam, & Civilium Legum Interpretes, ut Leg. a. nemo. C. de Sacros. Eccles explicent his conceptam verbis: Nemo Apostolorum, vel Marurum Sedem humanis eorporibus existimet esse concessam. Hi enim sacris in Aedibus mercimonia vetita, illi habitationem prohibitam arbitrati sunt; alii etiam Laicos in choro morantes, dum sacra persolvuntur, heic damnatos somniarunt. Verum, si fontem, unde hausta Iustiniano Lex illa fuit, petiissent, nempe laudatam Leg. 6. Cod. Theodos Tin de Sepulcri viol. , prim d errorem in veris bis deprehendissent, quum pro humanis eorporibus legendum sit hv. mandis eorporibus; tum intellexissent, humanorum corporum sepultu. ram in Byzantinis Apostolorum, & Martyrum Basilicis suisse inter. dictam. Quum vetd Imperatores praecedentes hujusmodi jure urbana tantummodo, ut visum est nobis, Urbis Constantinopolitanae Templa privarim, dubitandi relinquitur locus, utrum per eam Legem renovatam Justinianus non ab urbanis tantum, sed & a subur-hanis Templis sepulcra eliminarit. Equidem nego; quippe nihil amplius praestitit Imperator, quum edicta Majorum , ac Theodosii

praesertim, repetere, novoque edicto confirmare. Et quoniam, uti

dictum est, urbanam tant lim in Basilicis sepulturam Theodosius ve. tuerat; idem ipsum Iustinianus voluisse censendus est. Secus aliis usus fuisset verbis, prohibitionem ad omnia Templa extensurus. Ejusmodi autem interdicto sacra Templa extra Urbes posita nequaquam fuisse obnoxia, exemplis quoque nonnullis in exordio disputationis hujus productis palam factum puto. Quibus nunc addendum, ab ipsius Constantini M. temporibus intra ipsas Basilicas

urbanas consuevisse tumulari Imperatorum, & Episcoporum corpora, ut ex certissimis monimentis liquet, quae Du-Freis ius in Constantinopoli Christiana refert Lib. IV. pag. Io8. & seqv. Praeterea de Iacobo Maronis discipulo, viro sanctitate singulari praedito in Vitis

Patrum Cap. XXI. Theodoretus haec tradit: Construxi, inquit egregius Scriptor, ego quoque locum in Aede Victoria insignium Apostol rum. Sed quum boe resciυisset υir divinus, DNe me rogavit, ut in illo monte eorpus mandaretur sepulturae oee. Annui, oe fum assensus, oe feci ut scinderetur area, oe sursum ferretur oec. Nibrtomianus humilis vir: Non patiar, inquir, hoc vocari sepulcrum Iacobi,

364쪽

GRAECO LATINA . 363

sed viti hane feri Aedem MartFrum victoria insignium ἰ me autem ramquam aliquem inquilinum poni in altero sepulcro, ut qui dignus habitus fim, ut apud eos habitarem. Neque vero hoe Iolum dixit, sed

etiam fecis, o quum multos quidem Prophetas, multos aurem aevo. stolos, maxime autem plurimos Mar res undique collegisset, eos p suis in una arca, volens simul habitare cum populo Sanctorum, sederans eum eis resurgere , oe dignari Dei contemplatione. Itaque in Martyrum Aede suum corpus sepulturae mandandum curavit Iaco. bus, ut mortuus quoque un, cum iis habitaret, quorum vivens Reliquias collegerat, atque coluerat. Accedat etiam testis luculentissimus S. Hieronymus, qui ad Eustochium scribens Epist. XXVII. ')Paulae Romanae sepulturam his explicat verbis: Psalmi in ordine personabant, non solum 3riduo, donee subter Ecclesiam, o iuxta δε

eum Domini conderetur Paula G.

His igitur hactenus prolixo sermone adnotatis, absque temer, talis periculo affirmari posse mihi videtur, piam intra sacras Aedes C tristianorum sepulturam ab Imperatoribus minimε suisse improba.tam, sed in una tant tim Constantinopoli, idque non ejusmodi sepulturae contem tu, sed ut ab Urbe tot sepulcra mortuorum abessent. Nunc superest, ut perspiciamus, quae praxis deinde suerit in sepeliendis Christianorum corporibus. Diversum hunc morem Ecclesial ira Disciplina sedit, & in quibusdam Provinciis licuit apud Sanctos Martyres tumulari, in aliis verb nequaquam. Romae id nunquam interdictum, plurima antiquitatis documenta suadent. Loaysa in N, tis ad Concilium Bracarense. Decretum M S. Pelagii II. P. M. Anno 38 o. promulgatum, se vidisse in S. Laurentii Bibliotheca testatur,

in quo cautum, ut corpora defunctorum nullo modo intra Brsilieam,

sed si necesse est, foris circa murum Basilicae sepelirentur. Quantum 1 veritate haec absint. Gregorii Magni, qui Pelagio in Pontificatus munere proximε successit, lucubrationes luculenter produnt. Sanmia simus enim vir piorum sepulturam intra Basilicas ubique probat, facile non facturus, si contra hujusmodi ritum pronunciasset illius decessor. Itaque Loaysam vitiato Codice, aut apocrypho monumento usum merit. suspicemur. Neque Nicolao I. Pontifici Maximo alia sententia fuit; nam percunctantibus Bulgaris, an intra Basilicas sepeliendi forent Christiani, respondit: Hane Sanctus Papa Gregorius quaestionem abstυis

dicens P In nupenima Edit. Vallarsiana Epist. CVIII.

365쪽

dicens I quum gravia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis, sin Ecclesa sepeliantur qu.d eorum ρ,οκimi, quoties ad eadem sacratica conveniunt, suorum, quorum sepulcra aspiciunt, recordanxur, c 'pro eis Domino preces fundunt oee. Mediolani eamdem quoque piam consuetudinem viguisse, S. Ambrosii verba, exemplaque Tom. I. Anecdot. Latin ') relata uberrimε testantur; eamque Nolae etiam usurpatam fuisse ostendimus. Neque aliter in Africa factum est. In Hispaniis tamen Concilium Bracharense An. Ch. 363. celebratum consuetudini illi obviam ivit; Canone enim XVIII. haec statuit: PIaruit, ut corpora defunctorum nullo modo in Baslica alii Codices

intra Baslieas praeserunt Iepeliantur. Sed se necesse est, de foris

eirea murum Baslicae, usque ade. non abborret. En locus, unde

supposititium Pelagii II. edictum, quod nuper notavimus, derivatum mihi videtur. In Galliis verδ diu Christianorum corpora in sacris Aedibus sepulturae mandata suisse, non Gregorius mod5 Turonensis pluribus in locis testatur, sed alia exempla palam faciunt. Auctor Vitae. S. Caesarii Arelatensis Episcopi, Basilicam ab eo exaedificatam scribit,& sub ejus pavimento arcas lapideas, ut ibi Santii moniales tumularentur, collocatas fuisse. Et ur offerret, inquit, saeris Virginibus,

quas congregaverat, curam necessarsae sepulturae , nobiles arcas eorρο-

νibus humandis aptissimas, de saxis ingentibus noυiter fecis incidi, quas per omne paυimentum Basilicae constipatas sterni fecis ordine. Verum quδd sortasse in eam tepeliendi consuetudinem abusus irre. pserant, Galliarum Patribus placuit, , Templis removere mortuo. rum sepulcra. Ignotum est, quo anno Concilium Namneten se habitum fuerit; perantiquum tamen esse constat. In ejus autem Canone VI. probibetur, ut in Ecclesis nullarenus sepeliantur vita functi, sed in atrio, aur in porrisu, aut in exedris Ecclesiae. Canonem hune ad Concilium Ualense refert Gratianus in c. praecipiendum I 3. quaest. 2.

Theodulphus Aurelianensis in Epist. ad fratres, & Compresbyteros suos in eamdem sententiam scribit. Antiquus in his regionibus in Ecelesa sepeliendorum mortuorum usus fuit, oe plerumque loea di-υina eultui mancipata, o ad osterendas Deo hostias praeparata, Co meteria , sυe postandria secta sunt, Unde volumus, ut ab hae re deinreps abstinearur, o nemo in Eccusa sepeliatur, iis fri alis 'persona

366쪽

GRAECO LATINA. 367

persona Sacerdotis, aut euiuslibes iussi hominis, quae per vitae me ν itum talem viυendo suo corpori defuncto Deum aequissυit. Tum codipora, quae antiquitus in sacris Aedibus humata fuerant, nequaquam projicienda monet, sed altilis in terram immergenda, ita ut supra pavimentum nulla tumulorum vestigia supersint: quod etiam Sanctissimus Mediolanensium Antistes Carolus Borromaeus iaciundum cinravit, ac jussit in Concilio Provinc. I. Cap. de Sepulturis, & in Synodo Dioeces. IV. Decr. XXXVII. & alibi. Porro in Theodulphi verbis duo potissimum animadverteris. Primum est, non recenter invectam, neque in Iescentem tune in GaLIiis eo uetudinem illam fuisse, uti Clarissi Thomassinius Part. III. Lib. I. Cap. LXVII. de Beneficiis minus rectὸ appellat, sed antia

quam planε, & multorum forsitan seculorum usu confirmatam. Alterum est, quandoquidem tanta in locis divino cultui dicatis cada. Verum moles creverat, ut non jam Templa, sed Coemeteria viderentur, hunc abusum 1 Theodulpho sublatum, relictamque tamen hujusmodi sepulturae facultatem tum Sacerdotibus, tum Laicis, qui explorata, dum in vivis agerent, pietatis signa dedissent. Idem quinque , Concilio Moguntino An. Ch. 8i3. constitutum est Can. LII.

quem resert Gratianus in e. nullus I 3. quaest. a. At quum sibi quisque piae vitae in seculo peractae testimoni uni adscriberet, ideo.

que pauci humanis functi , Basilicis arceri possent, Laicis quibuslibet a Carolo M. interdictum est, ne in Templis sepulturae manda. rentur: quod Capitularia nos docent Lib. I. Cap. CLIX. & Lib. V.Cap. XLVIII. Eadem sancita reperias , Concilio Triburiense Cap. XVII. Anno 893. Multorum subinde Conciliorum hane in rem prodiere decreta, quae quum varium Disciplinae Ecclesiasticae usum praeserant, atque ab aliis Scriptoribus seduld congesta fuerint, omittenda mihi in praesentia videntur. Ceterum quae hactenus exposuimus , in eam nos sententiam facilε ducunt, ut assirmemus, antiquis etiam Christi Fidelibus licuisse intra Templorum ambitum tumulo tradi, idque Seculo potitamum quarto, quo Nazianzenus degebat. Ne igitur piam istam no.

strorum temporum consuetudinem . ac si Gregorii tantum Magni aevo nata fuerit, Sacrarumque Basilicarum decori sit minus consentanea, Heterodoxi damnent, quando illam tot veterum Patrum non

exempla solum, sed ipsi etiam calculi probant. Laudabile quidemia ego arbitror iuxta sacras Aedes in Coemeteriis sepulcra quaerere,

367쪽

ut animi demissi consessio prodatur, simulque ut ob sacrorum reus rentiam cadavera Christianorum ab aris dii tent, in quibus immacu. lati Agni sacrificium peragitur. Verum non idcirco minus eorum pietas est commendanda, qui intra ipsas Aedes sacras humilem, &ambitionis nesciam sibi parant sepulturam , tum ut Martyres ibi contumulatos apud supremum Numen patronos sentiant, tum ut vi. ventes mortalitatis commonefaciant, & ab eis facilius precum, &orationum impetrent opem . Atque haec habui, Fontani ne eruditissime, quae in veterum Christianorum sepulcra commentarer, ut ritus nostros cum antiquis consentire ostenderem, & Nazianzeni si tamen is Auctor versibus quibusdam facem aliquam praeferrem. Tu aut tristi argumento, aut longo sermoni ignosce, meque tui amantissimum, ut sicis, amare pergea

368쪽

FIRMI EPISCOPI CAESAR AEAE

Epistolae.

Protegomena in Episeolas Firmi Caesariens s.

IRMuM Episcopum Caesariensem in eorum Fastos, qui aliqua eruditionis suas monumenta posteris manis darim, primus, quod sciam, infero. En ejus Epistolas XLV. non multo quidem rerum pondere, sed familiari elegantia commendabiles. Brevitas in

eis praestat, ac eruditio, prout argumentum , eorumque temporum consuetudo poscebat. Quodque

non parvi faciendum, heic saltem legere licet, qui mores, quae os.fieta inter familiares olim essent, nostris sanὸ perquam similia. Con. seriptas pari brevitate Epistolas familiares apud alios Graecos Scri plores invenias, quales S. Gregorius Nazianzenus, S. Isidorus Pelusiota, S. Nilus, ut reliquos omittam . uis autem Firmus fuerit, brevibus explicare necesse est. Camsaraeam Cappadociae Urbem, & ab altera Palaestinae diversam, Ponisti, ae universae Dioeceseos Ponticae caput fuisse, eruditis fere omnibus constat. Decem illi suberant Provinciae, quas Uicarius Praefecti Praetorio Orientis in civilibus negotiis regebat. Undecim verδ Pro. vinciae, testante Theodoreto Lib. II. Cap. IX. Hist. Eccles Episeo. po Caesariensi in Ecclesiasticis parebant; atque is propterea Arebi piseopus dicebatur, & , nullo Patriarcha olim pendebat. Hanc cele. berrimam Sedem Nicaeni Concilii tempore implebat Leontius Epi. seopus, vir sanctis moribus illustris. Huic successisse Dianium, inter acerrimos S. Athanasii hostes famosum arbitror, qui Antiochenae Pseudosynodo interfuit, quique, ni fallor, sub Dionis nomine reseris tur in subscriptionibus Conciliabuli Sardicensis. Huic Eusebius, tum Tom. XII. A a a An. Diuiligod by Corale

369쪽

37o A NEC DO TAAn. Ch. 36ρ. S. Ba filius Magnus successere. Post hunc Helladius, quem Synodo Constantinopolitanae primae subscripsisse invenio. In. ter Helladium verδ, ac Firmum, quem Episcopum referam, non habeo. Probabile tamen mihi videtur, alium quempiam intercessisse. Postremd igitur Caesariensis Episcopus constitutus est Firmus, de quo nobis in praesentia est sermo. Hic autem Ephesinae Synodo oecumenicae Anao Epochae vulgaris 43 a. non interfuit solum, sed

etiam, quod ordo poscebat, inter primos eidem subscripsit, & No. orii damnationem promovit. Videnda sunt in hanc rem ejusdem Ephesini Concilii Acta. Non est autem heic praetermittendum, quod in Firmi laudem scriptum , Ioanne Antiocheno Episcopo, Nestorianae caussae alioqui patrono, habemus in quadam ex iis Epi. stolis, quas primum C. U. Christianus Lupus, tum doctissimus Ba. Iuzius edidere occasione ejusdem Concilii conscriptas. Ibi haee ad

Firmum scribit Ioannes. Tuae Religiostatis memores permanemus, qui parvo quidem tempore in Constantinopoli tuis amisit iis setiebamur,

virtutis vera ruae experimentum tempore prolixiori sumsimus. Praeter

alios enim in eobabitationibus es Daυis, s videntibus se humilisate eum suaυirare praestas. Dum verὸ humilitatem sectaris, eueet as habes euisariones. Sed excedis sy)li Episeolaris mensuram virturum tuarum dinumerario. In ea Epistola nititur Antiochenus Nestorio nondum, ut opinor, damnato benevolum reddere Firmum. Sed in Catholico. rum sententia constantissimus suit Firmus, nullisque Haereticorum

versutiis ἡ tramite rectae Fidei dimoveri potuit. Exstat adhuc iasupra memorata Epistolarum Collectione quaedam Maximini Ana. Σarbensis, ni fallor, Episcopi Epistola ad Alexandrum, hoe est Nestoriani ad Nestorianum. Reseruntur ibi mala, quae Nestorii causissae, ejusque patronis, absoluto iam Ephesino Concilio, quotidie imferebantur. Inter alia haec habet: ui verὸ suns in nostro eonfinio, praecipuὲ qui moatana babirant, quibus oe is Cappadoeia, oe in Arismenia negotiandi necesseras, multa millia malorum sustinenν, eὸ quod mibi Caaefariensis seri erit, oe a me nee reison m potueris impetra re , nec ον ipse fusciperem literas eius. Ad Maximinum, ut opinor, literas Firmus Caesariensis Episcopus dederat, quibus amicum ad

Catholicorum sententiam, communionemque amplectendam, atque Nestorium ejurandum invitarat. Pervicax in Haeresiarcha protegendo Maximinus non solum 1 respondendo abstinuit, sed ne Firmi quidem literas suscipere est dignatus . Hi ne in gentem adeo superis

370쪽

GRAECO LATINA . 37i

Sed nullum doeumentum illustrius nobis occurrit, ut Firmi virtus, & coastantia probetur, quam Haereticorum ipsorum machi.

Bamenta, ad illius infringendum propositum adhibita. Iussi fuerant Ephefini Patres Legatos Constantinopolim ad Imperatorem mittere, quae in Sancta Synodo agerentur relaturos. Delecti itaque sunt ad id muneris Philippus Presbyter Coelestini Romani Pontificis vices gerens, & Episcopi septem, nempe Arcadius occidentalis Ecclesiae Episcopus, Juvenalis Hierosolymitanus, Flavianus Philippensis, Fidimus Caesaraeae Cappadociae, Theodotus Ancyranus, Acacius Meli. tenensis, di Euoptius Ptolemaidis . Ubi haec Nestorii sectatoributnunciata sunt, Episcopi nonnulli, quorum agmen Ioannes Antioch nus ducebat, in Tarso primae Ciliciae Metropoli eodem Anno 43r. Concilium habuere, ibique temerario conatu Cyrillum Alexandri. num Episcopum, & septem nuper laudatos Epilcopos damnarunt, atque deposuerunt. Cujus rei perspicua admodum vestigia habes in eadem Epistolarum Collectione Cap. LXVI. CXXXVI. CXXXXI. CLXXIV. & CCI. Quo tempore Firmus ε vivis excesserit, Socrate Cap. ultim. Lib. VII. Hist. Eccles audire iuvat. Inquit is rLρὶ την ἰντ αιχμ

... &e. Sub Consulatu Theodosis Imperatoris decim eprimo, moratio

Firmo Caesaraeae Cavarietae Episcopo Graecὸ scribendum videtur.ῆς ἐν Κανναδοκία Καισωρώας Caesarienses Constantinopolim ven re, Diseopum postula res. Tum Socrates narrare pergit, quomodo Thalassius Praefectus Praetorio Illyrici cum Senatoribus reliquis ad Proclum Constantinopolitanum Episcopum invisendum convenisset. Vix in illum Proclus oculos conjecit, quum adprehensum manu Caesariensem Antistitem constituit. Idem traditur i Nicephoro Cal. listi Lib. X. Cap. XXXIV. Hist. Ad hunc Thalassium conscriptam fuisse Epistolam XVI. Firmi opinatus sum in notis ad eandem Epi. stolam. Anno igitur Chriltianae Epochae 439. Firmum nostrum vi, vere desiissa, ex his fit palam. Ceterum Ambrosianae Bibliothecae Ms. Codex, unde has Fidimi Literas descripsi, ante annos circiter septingentos scriptus vide. tur, & ex minutis quadratisque characteribus constat. Multis tamen scatere illum mendis reor, nisi eruditionis meae curtae supellectili,quim Librariorum culpae, id potius si tribuendum. Certe nonnulla ego patentia σφάλματα sustuli. Quam plurimos etiam accentus in

SEARCH

MENU NAVIGATION