Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del serenissimo signore Duca di Modena

발행: 1771년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

de Corona militis Cap. III. ait idem Tertullianus: Aquam uidem adituri, sed oe aliquanto prius in Ecclesia sub manu Antisisis oeci Rideant igitur, qui adeo in Ecesesiarum constitutionem garriunt, Haeretici, quid iuris sibi nanciscantur, dum dilucide Tertullianus

ipse haec loca eorum ingerat fatuitati, aliaque adducenda eorum impudentiam mirabiliter refellant. Sed jam Ecclesias novas aedificari sensim cae pille mihi videtur, di quidem conversa ad orientem Sa-era constituebantur Templa, & hoc ex galiqua Traditione, deque ritu isto intelligendus venit Tertullianus initio Lib. advers. Valent. Nostrae. inquit is, eorumbae domus simplex etiam in editis semper, oe ad lueem apertis, amat enim figuram Diritus Sancti, amat oriensem Christi figuram. Quod etiam innuunt Auctor antiquus quidem, quaestionum S. Iustino adscriptarum Quaest. CXVIII. S. Epiphan.

haeresi XIX. quae est Orsenorum, ac aute illos Origenes Homil. V. super Numeros. Constituebantur insuper in Excelsa Domuum parte, uti ex Tertulliano vides, qui in editis columb3e Domum statuit.

Et ad hoe Ethnici, ac antiqui admodum hominis Luciani facit te. stimonium in Philopatre. Critiam enim quemdam introducit, qui in locum deducitur, ubi Christianorum conventus agebantur, interique multa, queis luduntur Christiani, inquit; Pertransυimus ferreas portas, o aerea limina, multisque jam superatis scalis in domum aurato fastigio insignem ascendimus, qualem Homerus Menelai fingis esse G. Video aurem non Helenam, sed mehercule viros in faciem inclinatos . oe pallescentes. Verum ab Ethnicis ipsis nova Ecclesia. rum erectio proditur, siquidem Lampridius in Alexandri Imperatoris vita ait: Suum Christiani quemdam locum, qui publicus fuerar, o ς ιρassent, conιra popinarii dicerent, eum sibi deberi, refcripsit melius esse, in quomodocumque illic Deus colatur, quam popinariis dedatur. Igitur ipsis quoque PVὸnit, eorumque Imperatoribus probe de Christianorum Ecclesiis constabat, quas publice etiam habere patiebantur, ita ut apertum sit ali iis supra Origenis, aliorumque verbis hanc potius habendam esse responsionem, nempe Christianis tantum objectum fuisse, quod templis, Paganorum more carerent, in queis Idol , ac immundas cruentis victimis aras semper adspicere erat, a quibus procul dubio purissima abhorrebat religio. Nisi etiam malis Ethnicos pro templis magnifica intellexisse delubra, quae nondum

sane, obnitente Gentilium Imperatorum barbarie excitare nequiveis

rant Christiani, uti post Annum Christi CCC. eis erigere demum pontigit. Hocque vero videt Rr similius, quippe quod , ut inquit

62쪽

Ecor Es III DISSERTATIO. 3'

Baronius ad Annum CCXI. num. 7. non omnes apud Ethnicos di. eatae Numinibus falsis aedes templorum appellatione signabantur, hocque M. Varro testatur apud Gellium Lib. XIV. Cap. VII. Is Isagogico enim ad Pompejum non omnes, inquit, aedes sareas Tem, pta esse. ae ne aedem quidem Vestae xempl.m esse. Unde plane inatelligitur non nisi ingentes illas aedium moles, insanasque illas, Mamplissimas publicorum aedificiorum structuras a Romanis Templa

vocitata, quam assertionem mire comprobat Arnobius adversus gemtes Lib. VI. ubi ait Templa enim Mee quid sunt Si humanam is

firmitatem roges, nescio quid immane, atque amplum oec. Et sane, quum urbis aedificia ab Auctore Notitiae dign. utriusque Imp. a curate enumerantur, pauca quidem Templa, aedes vero ultra 4omis designat, quas quilibet vicus habebat, ut V. Co Pancimius an, madvertit. Licet non ibi, quae aedium nomine appellantur, templorum semper nuncupatione caruisse censendum sit; Nam & aput eundem Auctorem Iovis Statoris aedes vocatur, quae a Cicerone in

orat. ante exilium, Templum appellata fuit, quod de aliis quoque dici posset. Quum itaque amplis molibus prorsus carerent iis temporibus fideles; nam crebrae adversus illos persecutiones, atque Imperialia edicta uti vetabant, simulque humilibus contenti essent te.ctis, quae domus dicebantur potius quam templa, uti supra animadversum haud mirum est, fi quod templis carerent, eis quotidi: obiiceretur, & hac etiam ratione illos irriderent, atque insultarent Pagani. Quodque Ethnicis compertum plane seret de Christianorum Ecclesis id magis probatum redditur ex ipsorum testimonio, nam Aelius Lampriditas iterum de Alexandro Severo Imperatore refert, voluisse istum Christo Templa constituere, quod & ante Hadrianus cogitasse ferebatur. Templum omnibus in Urbibus extrui jubens, quae idcirco quia numina non haberent, Hadriani iam adhuc dice. bantur. Ubi elucet Hadrianum Templa non Christo modo, sed &Christianorum ad imitationem ritumque excitare voluisse, hoc est absque simulacris, victimis, aris, utque brevi dicam absque Numinibus, uti iis Chris ianorum Templa carere perspexerat. Et prosecto nullum isto solidius reperiri argumentum potest. Aurelianus quoque Anno Christi CCLXXI. Imperii habenas capescens, quum ingentes Romae seditiones, ut Vopiscus refert, excitatae fuissent, librosque Sibyllinos consulendos arbitraretur, haec senatum adloquens, inquire Miror vos, Patres Sancti, tamdiu de aperiendis Siblsinis dubitasse

ιibrii perinde quas in Christianorum Eectisa, non in templo Deorum

63쪽

ovouum tractaretis. Erant igitur tum temporis adeo perspectae ipsi Ethnicis Christianorum Ecclesiae, ut ipsa quoque quae in eis ageremur, illos non laterent. Atque heic Eruditissimi viri Antonii Pagii parum aequam explicationem obiter animadvertere liceat, qui Cap. ulta Dissert. Hypat. haec interpretans Aureliani verba, hine diaicendum, ait Iibrorum Si uinorum lectionιm Christianis interdictem fuisse. At Imperatoris inientionem non attingit Vir Clarissimus, nam iste Senatorum cunctationem arguit in aperiendis libris iis, Fideliumque innuit morem, qui, quoties, ut aliquid de Ecclesiastica disciplina, ac Iudiciis, deque orthodoxa fide disserendum, ac det, dendum susciperent, tu Templis congregabantur, neque subitaneo, sed diuturno examine quamlibet rem perpendebant, aequum vereque canonicum prolaturi judicium. Audi quid de Christianorum conventibus in Apologetico sentiat Tertullianus: Nam oe iudieatur ibi magno cum pondere. νν apud certos de Dei conspectu, fummumque Ditiri Iudieii Divini praeiudicium est. Proinde Patres Conseriptos Aurelianus incusat, quod in sententiam cito non erumperent, Christianosque imitari viderentur, qui nimio pondere, ac metu suis in judiciis pergebant. Cur etenim de Christianorum Ecclisa meminit, nisi ut locum, unaque cum eo consulendi morem apud fideles ostea.deret 8 Cur Templi Deorum meminit, nisi ut diversum judicandi. usum suis in Fanis praenotaret Alioqui si Christianis Sibyllinorum librorum lectione interdictum fuisset, exprobrasset dicendo, quod Christiani viderentur, quum & in Ecclesiis, & extra, eadem Fide-las poena coercuisset. Hocque magis elucet, quum omnibus Antiquis Scriptoribus, 'Uotquot veram adversus Paganos religionem propugnarunt Sibyllinis uti oraculis familiare fuerit, uti de Iustino, Gemente Aloxandrino, Lactantio, aliisque perspicimus.

64쪽

ECCLESIIS DISSERTATIO. 6r

CAPUT OCTAVUM.

De aliis Templorum Erectionibus.

Hurima, .mmo innumera Templa ante Diocletianum extructa. Quo anno ab eodem Diocletiano eversa. Baronia, oe aliorum Anachr ni us ex titur

TVρεηετ sensim otiquus in Christianos Ρaganorum s

ror, & odium, L in diem vires capiebat Sane lissima Religio, numeroque credentium augebatur. Illam mnim Imperatores pati caepere, & ex patientia progressus emi uit. Id de Alexandro Severo Lampridius a firmat , deque aliis Ecclesiasticae consentiunt Historiae. Hinc extrue dorum Templorum morem instituerunt, aut repetierunt fid fles, interque alia de quodam a Gregorio Neocaesariensii Episcopo excitato, quum ei locum praebuisset mons cedens, narrat Eusebius Hist. Eccles Lib. VII. Cap. XXV. seu is potius Rumnus est, cujus e versim ne factum illud eruitur. Sed unus omnium ad instar idem Eusebius mihi sat erit, qui non una vice Eccletiarum amplificationem ante ipsius Diocletiani tempora memorat Lib. VIII. Eccles Hist. Cap. L

ωος τε ἐν βασκαίνειν , ουτ αι τρωπων ἐσιῆιλαις κωλουειν' me est. *uo factum est, ut priscis aedisciis non iam eoniori s uli, in Urbabus Dario fas ab ipsis fundamentis Ecclesias extruerent. Atque haec ρr gressu temporis increscentia, oe quoridie in maius, ae melius pro' eiensia, nec livor ullus atrerere, nee malignitas Daemonis fascinare, neque hominum insidiae ρrobibere unquam mitierunt. Tantum porro Templorum numerum tunc extitisse Eusebius affirmat, ut recense do iis parem se non esse fateatur. πως Γ οῦν - , inquit, γράψειε

τοῖς προτευκτερίοις συνδροαάς Iam vero quis illuseres poρulorum eo. cossus in aedes sacras describere queat, numerumque Ecclesarum sim

65쪽

εα DE PRIMII CHRISTIANORUM

tulis in urbἱbus referrest Earundem vero Ecclesiarum demolitionem sequenti Cap. idem Historicus recenset; Diocletiani enim jussu sae. vissima. ac miserabilis persecutio in Christianam gentem excitata est. Scaliger in annum Christi CCCV. hanc perseeutionem conjicit, utpote qui duobus annis, & serius Diocletianaei Imperii exordium tradit. Baronius, ac Petavius Clarissimi Viri Anno Aerae Vulgaris

CCCI. locarunt, quorum in sententiam non pauci pedibus iverunt. At sequentem ad annum nempe CCCIII. referendam esse certo certius apparet . Eusebius enim in Chronico sic habet. ΟθN. CCLXXI. XIX. anno Diocletiani, mense Marsio in diebus Paschae Eretesiae fuM versae funν. Secundum Antiochenos C CLI. Et in Historia Lib. VIII. Cap. II. inquit': Nouu decimus agebatur annus Imperatoris Dioeletiani, mensis Marrius, oe dies solemnis Paschae imminebat, cum edicta Principis per omnem terram proponebantur, ut cunctae, quae usquam sunt, Ecclesiae ad solum usque destruerentur. Vides heic Annum, δε Mensem, quo sacrorum Templorum contigit everso; haec autem omnia in Annum Aerae vulgaris CCCIII. incidunt; Nam Diocletianus Imperii habenas capestivit anno quidem 284., ut omnes adversus rosii, Scaligeri, aliorumque supputationem conveniunt, quo etiam anno celebris aera Martyrum fluere caepit. Verum contigit id mensis

Septembris die XVII. Fasti enim Siculi, seu Chronicon Alexandrinum ad Consulatum Carini II. & Numeriani, qui Anno CCLXXX lV. alligatur, habet. Diocletianus Imperator XV. ΚΛι. Octobr. Chalcedone renuntiarus V. Kal. Octobr. Nicomediam purpuratus intraυit. Idem quoque eruitur e L Q de delat. Lib. X. data 3. Kal. Septembris Carino, Sc Numeriano Coli. dum in ipso titulo leguntur Imperatores Carinus, & Numerianus, quibus regnantibus adhuc exeunte Augusto, utique Diocletianux non imperabat. Quam sententiam a V. C. Henrico Valesio propugnatam plane confirmavit e tenebris erutus

Lactantii liber de Morte Persecutorum . Quum itaque persecutio Mense Martio coeperit, anno tantum CCCIII. assigenda est, quum a Septembri anni elapsi decimus nonus Diocletianaei Imperii initium habuerit. Mirum igitur mihi videtur, cur doctissimus Annalium eo diror, qui Diocletianum a Mamertini verbis deceptus Urbis Palilubus, hoc est XXI. Aprilis anni CCLXXXIV. cum Calvi fio, Onu, Drio, Goligio, aliisque imperare coepisse perperam inrmarat, per secutionis postea initium Anno CCCII. locarit, quum iuxta suam

quoque' sententiam decimus nonus annus Diocletianaeus Mense Ma

tio, quo coepit crudele edictum nondum evolveretur, sed quidem

66쪽

ECCLESIIS DISSERTATIO. 63

sequente Aprili inchoandus fuisset. Sanius igitur calculos posuit Cabvilius, qui ad Annum memoratum CCCI IL retulit, quem secuti postea eruditissimi viri sunt Valesius, Antotius Pagius, & ante hunc P. Ricciolius, aliique non inserioris eruditionis viri. Sub hoc Imperatore Ecclesias solo aequatas Orosius quoque scribit, perque X. au- nos incendiis Ecclesiarum, caedibusque Christianoruni immanem vi. . rum operam dedisse testatur, cujus sententia si attendes da foret, Templorum demolitionem plutibus annis, quam communis ferax Sententia, opus foret anticipari. His autem inconcussis testibus nostram in causam conspirantibus quum pateat Ecclesias, & quidem Magnificas, insignesque lingulis excitatas in Urbibus, Crudelitati persecutorum succubuisse, quid est quod negent Novatores antiquis temporibus ulla excitisse Templa 8 Verum quidem est seculo illo priori

quo non tanta Fidelium copia enumerari, neque tam facile in unum coice poterat, latis suisse exiguis uti, humilibusque Ecclesius. Ait men quum purum fidei lumea Orbi melius demum affulxisset, ae immanem in numerum Christi Sectatores excrevissent, continuo augustiores Basilicarum moles ubique cernere erat, quas ex Eusebii sententia innumeras fuisse exploratum est. Sed & illas iterum paucos post annos, quum Catholicam fidem amplexus fuisset Magnus Constantinus, prὶltino decori, atque amplitudini restitutas sequenti Capite ostendendum suscipio.

De Gelasiarum reaed eatione sub Constantino. Restituuntur per Con. flaminum Templa. Ubique gentium noυa extruuntur. Insignueiusdem Imperatoris munificentia refertur. Pbilippi mrnaei in pra verba ex flantur. Ecclesarum Hsoria ab aliquo concinnanda.

SVR Cφpst plino, qui ex Imperatoribus prior Christianorum

albo nomen suum dedit. Plam, studiisque liberis Ecclesia se habere coepit, ac sensim Gentilitas in nihilum labi. Tum Concilia celebrari, tum sacra mysteria publice exediceri, utque uno dicam verbo, orbis iampridem Deorum cultui addictus se demum Christianum expertus est. Inter alia vero Ecclesiae collata beneficia eximium hoc fuit, Ecclesias restituisse, ubique Diqitigod by Corale

67쪽

DE PRIMII CHRIITIANORUM

bique enim locorum renovata fuere, Deoque dicata illustHa Te 'pla; quam Constantini munificentiam saepe Eusebius describit, sum. misque encomtis prosequitur cum in Hiitoria, tum in Lib. de Vita, atque in oratione de Laudibus ejusdem. Inquit, autem Lib. X.

p. II. Hist. Incredibilis qua dum lara ista ineraν, quina loea cuncta quae Drannorum impietas subruerat tamquam ex diutuma, ac pesti. fera labe reυiυ cere videremus. νεώς τε αὐθου ὼεαθρυn δες Φιος απει

R' A Lων απολαμβά- ας r Templaque rurius a solo in immei. iam al, titudinem erigi, & longe majore cultu, ac splendore quam Illa, quae prius expugnata fuissent, nitescere. Primum autem Ecclesiis de .cus reddi coepit, quum Mediolanum Constantinus, ac Licinius A. A. se comulissent, Anno nempe CCCXIII. . unde edictu in Christia. nis admodum favorabile emisere, cujus etiam Eusebius recenset mxemplar. In illo fi quidem decernitur, ut Aea eorum, in quae Usis in more possum erat antea ennυenire, se qu, mel a GJ estire nostrσ, vel ab alio quoviam ea emisse videan/ur, Christianis absque argemto , absque ulla repetitione pretii, quod in illis emendis conoeaverant, sine omni mora, ct dubitatione restituane. Quin & ipsis adhuc δει

gentibus Tyrannis Ecclesias pristino redditas nitori, atque illustriori apparatu, ac mole ditatas idem asseri I Historicus in orat. de Laud. Constant. Maximino postea, Licinioque impiis Christianae Religis. nis persecutoribus sublatis, quum apud Constantinum totius Imperii moles stetisset . animum summopere pius Imperator Εcilesiarum restaurationi addixit, utpote qui si non omnino Christianus. Lltem

omnia tanquam Christianus inde agere coeperitis Inter alia vero Templa, quae ex illius munificentia prodierunt, plura Antiochiae,

plura Hierosolymis, & plurima Constantinopoli, immo primariis camterarum gentium in urbibus extitere. Et adhuc non pauca Romae

habentur, puta S. Petri in Vaticano, S. Pauli via Ostiens, S. Sauvatoris in Laterano, quae L Constantinianae appellationem sertita est, uti ex Lib. de Munificentia Constant. , quem Anastasius Bibli thec. ex Archivis Romanae Eces iae quondam eruit, perspicuum redditur. atque ex actis S. SH vestri, quae licet spuria sint, adhuc

Gelasii Pontificis tempore pro Antiquis. veridicisque vendirabantur. Habet praeterea Caelariens s historicus orationem Panegyricam pro Ecclesiarum exaedificatione recitatam, quum diuersae haberentur itilarum dedicationes. Inquit, autem, sin lari in loco: πίτα τοποι',

68쪽

ECCLEs IIS DISSERTATIO. 6s

re πληρῶ, καὶ θει- ναων ἀφιερύμ απιν , οἶαταδε τα τῆ νεων περικα ἡ κοσμήματα , και αναθη ατα , α, και αστα σεμ rα tu ιν ως αληθως , και ρογαλα. εκπληξεως τε, καὶ ταυματος ex ια; hoc eli. Omnia lo. ca, regiones , urbes tam apud Graecos , quam apud Barbaros a regali.

bus suis palatiis , Templorumque diυinorum fabricis conferraris imple- ωιι. Cuiusmodi sunt haee Templi huius pulcherrima ornamenta, a que donaria, quae quidem augusta per se profecto Iunx, magnifica , omnique stupore, ae admiratione digna. En tibi optimi Principis liberalitatem, quae quidem non in unica Iemplorum restauratione stetit, sed in ingentia munera, atque ornamenta Eccleliis collatReffluxit, quod etiam praeter praefata S. Sylvel ri acta Eusebius tradit alibi, & maxime in Lib. I. de Vit. Constant. Cap. XLII. ubi

φαιδρυα . Quiu, ait, o Ecclesiis Dei plurima ex ibes uris suis comtulit beneficia, modo feras aedes avi Istans , modo augusta Ecclesiarum fucraria plurimis donariis exornans. Haec eadem habent Optat. Lib. I. Socrates Hist. Cap. II. Lib. I. Sozomen. Lib. I. Cap. VIII.& Cao. II. Lib. II. Theodoritus Lib. I. Cap. XV. ubi quoque Imperialium litterarum exemplar prodit, quas ad Eusebium Caelareensem pro restaurandis Erclesiis Constantinus dedit. Hieronymus quoque Lib. II. in Zachar. Cap. VIII. aliique meminere. Quibus omnibus in locis animadvertendum eis, iis ab Auctoribus ita Ecclesiarum demolitionem per Diocletianum factam, earumque per Constantinum reparationem recenseri, ut antiquitus etiam eas extitisse satis superque dilucide designetur. An non igitur male sapiunt Nova. tores, quum in sacrum Templorum ulum petulanter feruntur, eaque ipsa tempora, a quibus patenter admodum ignorantiae, perversitatisque incusantur, suae in impudentiae confirmationem appellant 8 Sed, inquit, impius veritatis Impugnator Philipρuς Mornaeus; Autiquorum tinum olim erat studium Ecclesum Dei per praejiest onem Ευι nec iii aedificare. layides viυos nudequaque cougerere, hos vero notiri aevi catholicos intelligit) tota historia male talibus inurum inedi simit in .sgnes videas . facellis , oratoriis. star is , marmoribus , incrustat ovi-

his, G. Oh lepidum caput i Oh Mornaee non jam, sed μορυαῖε quam

inepte . quam insulse argutarisi Num ad invicem repugnant divinae praedicationi operam dare , & sanctas divinum in cultum Aedes extruere ρ Num non utrumque simul vetusti fideles copularun r. e Tom. XII. I rumque

69쪽

rumque imitato ibus nobis idem hoc studium non inest Utique In Ecclesiasticis historiis plane hospes, aut infans deprehenderis, quum iisdem temporibus, hoc est, Constamini aevo, quibus se per unive

fas terras Christiana Religio praedicationis ope insinuavit, adeo multa extructa fuerint, tamque magnifica Templa, ut Scriptores illi Imperatori coaevos eorum numerus prope fugere videretur. An non id usquequaque praestitum a nobis fuit, quum rectam ad fidem una populos perduxerimus, & in eorum terris Templa fuerint protinus excitata 8 Indos intuere, qui postremis hisce temporibus Catholicae accreverunt Ecclesiae, quique impiam quorundam populorum defectionem a vera fide pensarunt, immo cum usura repararunt, eos, inquam intuere Christo non minus, quam nostro restitutos Orbi, simulque innumeris Templis, & aris affluere. An ergo unum est Catholicis studium aedes, & sacella erigere, quum tanta ex eorum praedicationibus gentium copia Sacram Religionem amplexa esse noscatur8 At cum suis caecis ubique cespitantem relinquamus Modinaeum, nam instituti nostri non est iterum verbera illi in il gere, qui jam bene e nostro caetu excursus abiit, ne longius quam constitutus mihi paucarum paginarum limes poscat, scriptioni insistam. Huic itaque disquisitioni, Marsili eruditissime, finem facio, tum

quia patientiae, ac moderationi tuae periculum ulterius exhibere non audeo, tum quia plura sorte, quam in animum antea mihi induxeram, complexus, neque humanitati tuae, neque Materiei meritis ulla ex parte videar respondisse. Et prosecto contemnenda non foret cujusquam industria, qui bonis auspiciis, ac meliore nisu Ecclesiarum Historiam scriptis, temporumque memoriae commendandam arriperet. Siquidem mea ille sententia optime de Sanctissima Relugione mereretur, qui Templorum progressum per subsequentia Co stantinum tempora, eorum ornatum, cultum, immunitatem, deducationem, usumque uno complecteretur volumine. Posset ibi Di υinae fidei, quae nulli bi magis, quam in aedibus sacris augusta, ataque spectabilis apparere solet, majestas deprehendi, posset veterum disciplina quae:unque ad Dei cultum spectat, illic brevi, ut aiunt,

ebibi oculorum intuitu, possentque alia, quae cognitionem tuam non effugiunt, inde emolumenta derivari. Utinam aliquis, aut v tis meis, aut tuo illo, isquo literarum splendorem, & augmentum quotidie moliris, Sc promoves, incredibili studio compulsus, spartam hane adornandam suscipiat, opusque levi tantum brachio a me ta. ctum accuratus adimpleat, ut quod mei nunc erga te obsequii spe.

cimeas

70쪽

ECCLESIIS DISSERTATIO.

Imen, indiciumque esse constitui, tandem in religionis decus, eru ditionisque incrementum cedere valeat. Dum haec scripsissem , Marsili humanissime, in manus meas devenit non recens Rodulphi Hospiniani insignis Haeretici liber, ubi Templorum, sacrarumque aedium historiam adeo insulse, ac perve se tractat, ut stomachum potius, quam bilem mihi excitarit. Idem ille est, qui in Jesultas calamum etiam strinxit, eximiam, bonoque Catholicismi penitus natam Societatem impetens. Verum neque ne cessitas, neque animus fert, ut retundatur homo impudentia potius, quam aliquo literarum sapore famosus. Inquit, ille Cap. IV. Lib. I. De Ecclesiis Constantini tempore excitatis: me fuit apud Chrisianos initium, haecque Origo magnificorum Templorum, Oratoriorum, Basliearum, o quocumque tandem nomine anellare libeat, primam

que eorundem Templorum extructionem Iudaeorum, atque Gentilium

κακοἰελίαν indigitat. Sed qui Constantiniano aevo tantum Templa coepisse affirmat, quum tandiu illa praecessisse ex Christianis, ipsisque etiam Ethnicis, uti mihi superius probatum est, pateat Deinde qua fronte tot Sanctis, summaque doctrina praeclaris viris, qui vel Encaeniis Ecclesiarum adstiterunt, eisque panegyricas orationes dicatas reliquerunt, vel alibi Templorum Sanctitatem miris praeconiis extulerunt, bellum indicit, illosque in Paganorum, & Iudaeorum castra redigit, quasi profanae superstitionis participes, ac reos Non id quidem miror, quum non unum apud Haereticos esse Rebenst hoc me non lateat, neque Hospinianus haereticus foret, nisi adeo solemniter, aut malediceret, aut desiperet. Quum adversus eos alicujus vetusti Scriptoris sententia pugnat, certa Auctor ille verbera sibi paveat. Et ridiculum certe est videre quibus rationibus seu melius dicam quam sutilibus gerris Baronio solide argumentanti occurrat. In ipso Eusebio, quo habito iuxta scaligerum omnia habemus, plus in hac re judicii, quam studii, & diligentiae desiderat. Sed de hoc tot veterum scriptorum concursu, eiusque opinioni adversorum Hospinianus neque γρου, neque γρυ. Scis tamen quid pintissi rium hac in quaestione enitantur Haeretici Nil aliud sane , quam Templorum magnificentiam, ac ornatum esse damnandum; Victi siquidem priori in causa, aliam aggrediuntur, & in ipsa vincendi. Sed in malam rem Hospinianus. Ego ne uno quidem verbo illum amplius dignor. Vale iterum.

SEARCH

MENU NAVIGATION