Philosophiae naturalis theoria redacta ad unicam legem virium in natura existentium. Auctore P. Rogerio Josepho Boscovich Societatis Jesu publico matheseos professore in Collegio romano anno 1758

발행: 1758년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

les sum, ii diseustatem nequaquam ammeni; nam A es natura fra

invenetrabiles sint, es' eontinuum debens eomponere, adeoque confluatis, compenetrabuntur μί, es non eo enetrabuntum, quod ad aurar- dum deducis, θ' esumodi entis imposbilitatem evincit. Ex omnimoda inextensionis, o cum uitatis notione evincisum, compenetrari de bere argumento contra Zenonistas instituto per tot secula, ef rati num. quam suis responsum est. Ex natura, quae in iis Ilipponitur, ipsa com- peneIratio excluditur, adeoque habetur contradictio, tr abfmrdum.

CXXXIX. Sunt alii, quibus videri poterit, contra haec ipse puncta indivisibilia, & inextensia adhiberi posse induistionis princi-

tum, a quo continuitatis legem, & alias proprietates derivavimus upra, quae nos ad haec indivisibis, S inextensa puncta deduxerunt. Videmus enim in materia omni, quae se uspiam nostris Ob jiciat sensibus, extensionem, divisibilitatem, Partes; quamobrem hanc ipsam proprietatem debemus transferre ad elementa etiam Perinduetrinis principium. Ita ii, at hanc dissicultatem jam superius praeoccupavimus, ubi egimus de inductionis principio. Pendetea' proprietas a ratione siensibilis, & aggregati, cum nimirum sub

sensus nostros ne composita quidem, quorum moles nimis eXiguast, cadere possint. Hinc divisibilitatis, & extensionis proprietas ejusmodi est, ut ejus de elus, si habeatur alicubi is casus, ex ipse

earum natura & sensitum nostrorum constitutione, non possit in dere sub sensiis ipsos, atque idcirco ad ejusmodi proprietates argumentum desumptum ab inductione nequaquam pertingit, ut nec ad sensibilitatem extendirilr. CXL. Sed etiam si extenderetur, esset adhuc nostrae Theoriar causa multo melior in eo, quod circa extensionem, & compo- . sitionem partium negativa sit. Nam eo ipso, quod continuitate admissa, continuitas elementorum legitima ratiocinatione excludatur, excludi omnino deber absolute; ubi quidem illud accidit, quod a Metaphysicis, & Geometris nonnullis animadversum est jam d)u,

licere aliquando demonstrare propositionem ex assumpta veritate contradictoriae propositionis; cum enim ambae simul verae esse non possint, si ab altera inferatur altera, hanc posteriorem veram esse necesse est. Sic nimiri:m, quoniam a continuitate generaliter 2Gliimpta defectus continuitatis consequitur in materiae elementis, Sin otensone, delamim hunc haberi vel inde eruitur: nec oberit

quidquam principium inductionis physicae, quod utique non est demonstrativum, nec vim habet, nisi ubi aliunde non demonstra

retur, Dissiligod by COOule

102쪽

retur, cassum illum, quem inde colligere possumus, improbabilem esse tantummodo, adhuc tamen haberi, uti aliquando sunt & falsaveris probabiliora. CLXI. Atque hic quidem, ubi de continuitate seipiam excludente mentio injecta est, notandum dc illud, continuitatis legem a me admitti & Probari pro quantitatibus, quae magnitudinem

mutent, quas nimirum ab una magnitudine ad aliam censeo abire non posse, nisi transeant per intermedias, quod elementorum materiae, quae magnitudinem nec mutant, nec ullam habent variabilem, continuitatem non inducit, sed argumento superius facto penitus submovet. Quin etiam ego quidem continuum nullum agnosco coexistens, uti & supra monui; nam nec spatium reale mihi est ullum continuum, sed imaginarium tantummodo, de quo, uti δέ de tempore, quid in hac mea Theoria sentiam, satis luculenter eX- posui in Supplementis ad librum I Stayanae Philosophia: φ . Censeo nimirum quodvis materiae punctum, habere binos reales existendi modos, alterum localem, alterum temporarium, qui num appellari debeant res, an tantummodo modi rei, ejusmodi litem, quam arbitror esse tantum de nomine, nihil omnino curo. Illos

modos debere admitti, ibi ego quidem positive demonstro: eos natura sua immobiles esse, censeo ita, ut idcirco ejusmodi existendi mossi per se inducant relationes prioris, S posterioris in tempore, ulterioris vel citerioris in loco, ac distantiae cujusdam determinatte, & in spatio determinatae positionis etiam, qui modi, vel eorum alter, necessario mutari debeant, si distantia, vel etiam in spatio Qta mutetur positio. Pro quovis autem modo pertinente ad quodvis punctum , penes omnes infinitos modos possibiles pertinentes ad quodvis aliud, mihi est unus, qui cum eo inducat in rempore relationem comistentiae ita, ut existentiam habere uterque non possit, quin simul habeant, & coexistant; in spatio vero, si existunt simul, inducant relationem compenetrationis, reliquis Omnibus inducentibus relationem distantiae temporariae, vel localis,' ut & positionis cujusdam localis determinatae. Quoniam autem puni' materior existentia habent semper aliquam a se invicem di- stantiam, & numero fin ta sunt, finitus est semper etiam localium.

modorum coexistentium numerus, nec ullum reale continuum efformat. Spatium vero imaginarium est mihi possbilitas omnium

103쪽

disposita, ut apparens quaedam ibi etiam continuitas habeatur, ae in ipsa distributione, a qua densitas pendet, ingentes repentini

salius non fiant.

LIII. Innumera ejus rei exempla liceret proferre, in quibus eodem Pacto res pergit. Sic in fluviorum alveis, in frondium flexibus, in ipsis salium, & crystalloriun, ac aliorum corporum angulis, in ipsis cuspidibus unguium , quae ac ratissimae in quibusdam animalibus apparent nudo oculo, si microssiopio adhibito

insipiciantur, nusquam cuspis abrueta promus, nusquam omnino cuspidatus apparet angulus , sed ubique flexus quidam, qui curva- ruram habeat aliquam, & ad continuitatem videatur accedere. In omnibus tamen iis casibus vera continuitas in mea Theoria habetur nuSquam; cum omnia ejusmodi corpora constent indivisibilibus, & a se distantibus punctis, quae continuam superficiem non efforinant, & in quibus, si quaevis tria puncta per rectas lineas conjuncta intelligantur, triangulum habebitur utique cum angulis cuspidatis. Sed a motuum, & virium continuitate accurata etiam ejusmodi proximam eontinuitatem massarum oriri censeo, S a castum possibilium multitudine inter se collata, quod ipsum innuishsit satis. CXLIV. Atque hinc patebit, quid respondendum ad cassis quosdam, qui eo pertinent, ct in quibus violari quis crederet continuitatis legem. Quando plano aliquo speculo lux excipitur, pars refringitur, pars reflectitur: in reflexione, & refractione, uti eam

olim creditum est fieri, & etiamnum a non nullis creditur, per impulsionem nimirum, & incursum imm ediatum, fieret violatio quίedam continui motus mutata linea recta in aliam; sed jam hoc Newtonus advertit, & ejusmodi saltum abstulit, explicando ea phaen mena per vires in aliqua distantia agentes, quibus fir , ut quaevis particula luminis motum incurvet paullatim in accessu ad sepeta ciem reflectentem vel refringentem; unde accessuum , & recentium lex, velocitas, directionum flexus, omnia juxta continuitatis legem mutantur. Quin in mea Theoria non in aliqua vicinia rantum incipit flexus ille, sed quodvis materiae punctum a Mundi initio unicam quandam continuam descripsit orbitam, pendentem a continua illa virium lege, quam exprimit Fig I, quae id distantias quascunque Protenditur; quam quidem lineae continuitatem nec li- herae turbant animarum vires, quae it dem non nisi juxta continuitatis legem exerceri a nobis possimi; unde fit, ut quemadmodum

104쪽

omnem accuratam quietem, ita omnem accurate rectilineum morum, Omnem accurate circularem, ellipticum, Parabolicum excludam, quod tamen aliis quoque sententiis omnibus commune esse debet, cum admodum facile sit demonstrare, ubique esse perturbationem quandam, & mutationum causas, quae non permitrant ejus. modi linearum nobis ita simplicium accuratas orbitas in motibus, CXLV. Et in eo quidem, ut alibi ubique, natura in mea Theoria accuratissimam continuitatem observat, ita & ibi in reflexionibus, ac refractionibus luminis. At est aliud ea in re, in quo continuitatis violatio quaedam haberi videatur, quam qui rem altius perpendat, credet primo quidem servari itidem accurate a Natura, tum ulterius progressus, inveniet affectari tantummodo, non servari. Id autem est ipsa luminis diffusio, atque densitas. Videtur prima fronte disicindi radius in duos, qui hiatu quodam intermedio a se invicem divellantur velut per saltum, alia parte reflexa, alia refraeta, s ne ullo intermedio flexu cujuspiam. Alius itidem videtur admitti ibidem saltus quidam: si enim radius integer excietatur prismate, ita, ut una pars reflectatur, alia transmittatur, dc prodeat etiam e secundia superficie, tum ipsiim prisina sensim convertatur; ubi ad certum devenitur in conversione angulum, lux, quae datam habet refrangibilitatem, jam non egreditur, reflectitur in totum; ubi itidem videtur fieri transitus a prior bus anmilis cum superficie per minoribus, sed iacentibus ultra ipsam, ad angulum reflexionis aequalem angulo incidentiae, & jacentem citra, sinet ulla reflexione in angulis intermediis minoribus ab ipsa sit perficie ad ejusmodi finitum angulum. CXLVI. Huic cuidam velut laesioni continuitatis videtur re. sponderi posse per illam lucem, quae reflere:tur, vel refringitur irregulariter in quibusvis angulis. Iam olim enim observatum est illud, ubi lucis radius reflectitur, non reflecti totum ita , ut angulus reflexionis sequetur angulo incidentiae, sed partem dispergi quaquaversus; quam ob causim si sblis radius in partem quandam ,-culi incurrat, quicunque est in conclavi, videt, qui si ille locus, in quem incut rit radiu3, quod utique non fieret, nisi e laribus illis directis radiis etiam ad oculum ipsius radii devenirent, egressi In omnibus iis directionibus, quae ad omnes oculi positiones tendunt; licet ibi quidem satis intensem lumen non appareti, nisi in directione faciente angulum reflexionis aequalem incidentiae, in qua resilit maxima luminis pars. Et quidem hisce radiis redeuntibus in angulis hisce inaequalibus egregie utitur Newtonus in fine opticae ad

105쪽

ad explicandos colores laminarum crassarum: & eadem irrePlaris dispersio in omnes plagas ad sensium habetur in tenui parte, sed tamen in aliqua, radia refracti. Hinc inter vividum illum reflexum radium, & refraetiam, habetur intermedia omnis ejusmodi radiorum series in omnibus iis intermediis angulis prodeuntium, S sic etiam ubi transitur a refractione ad reflexionem in totum, videtur per hosce intermedios angulos res posse fieri citissimo transitu per ipsos, atque idcirco illaesa perseverare continuitas. CXLVII. Verum si adhuc altius perpendatur res, patebit in illa intermedia serie non haberi accuratam continuitatem, sed apparentem quandam, quam natura affectat, non accurate servat illaesam. Nam lumen in mea Theoria non est corpus quoddam continuum, quod diffudatur continuo per illud omne spatium, sed est aggregatum punctorum a se invicem disjunctorum, atque distantium, quorum quodlibet suam percurrit viam disjunctam a proximi via per aliquod intervallum. Continuitas servatur accuratissime in singulorum punctorum viis, non in diffusione substantiae non compositae, & quo pacto ea in omnibus iis motibus servetur, di mutetur mutata inclinatione incidentiae via a singulis punctis descripta sine saltu, satis luculenter expositi in secunda parte meae Disssertationis de Lumine a Num. D. Sed haec ad applicationem jam pertinent Theoriae ad Physicam.

CXLVIII. Haud multum absimiles simi alii quidam castis, in

quibus singula continuitatem observant, non aggregatum utique non continuum, sed partibus disjunctis constans Hujusmodi esto. gr. altitudo cuius domus, quae aedificatur de novo, cui cum series nova adiungitur lapidum determinatae cujusdam altitudinis, per illam additionem repente videtur crescere altirudo domus, sine transitu per altitudines intermedias: & si dicatur id non esse naturae opus, sta artis, potest dissicultas transferri facile ad naturae opera, ut ubi diversa inducuntur glaciei strata , vel in aliis incrustatio. nibus, ac in iis omnibus ciabus, in quibus incrementum fir per externam applicationem paritum, ubi accessiones finizae visentur acquiri simul totae sine transitu per intermedias magnirudinas. In

iis casibus continuitas servatur in motu singularum pari hina, quae accedunt. Illae per lineam quandam continuam, & continua velocitatis mutatione accedunt ad locum sibi debitum, quin immo etiam Posteaquam eo advenerunt, Pergunt adhuc moveri, S. nunquam ha

bent quietem nec absblutam, nec respectivam respectu aliarum par-Κ a tium,

106쪽

tium, licet jam in respectiva positione sensibilem mutationem non

subeant: parent nimirum adhuc viribus omnibus, quae respondent omnibus materiae punctis utcunque distantibus, & aEtio proximarum partium, quae novam adhaesionem parit, est continuatio actionis, quam multo minorem exercebam, cum essent procuL Hoc

autem, quod pertineant ad illam domum , vel massam, est aliquid non in se determinatum, quod momento quodam determinato fiar, in quo saltus habeariir, sed ab aestimatione quadam pendet nostrorum senium satis crassa, ut licet perPetuo accedant illae partes, i& pergant perpetuo mutare positionem respectu ipsius massae, tum incipiant censeri ut pertinentes ad illam domum, vel massam, cum desinit respectua mutatio esse sensibilis, quae sensibilitatis cessatio fit ipsa etiam quodammodo per gradus omnes, dc continuo aliquo

temPOre, non vero Per saltum.

CXLIX. Hine distinctius ibi licebit disicultatem omnem amovere dicendo, non servari mutationem continuam in magnitudini-hus earum rerum, quae continuae non sunt, & magnitudinem non

habent continuam i sed sent aggregata rerum disjunctarum ; vel in 'iis rebus, quae a nobis ita consentur aliquod totaim constituere, ut magnitudinem aggregati non determinent distantiae inter eadem extrema, sed a nobis extrema ipse assumuntur jam alia, jam alia, quae censeantur incipere ad aggregatum pertinere, ubi ad quasdam distantias devenerint, quas ut ut in se juxta legem continuitatis mutatas, nos a reliquis divellimus per stitum, ut dicamus pertinere eas partes ad id aggregatum. Id accidit, ubi in obieres casibus ccessiones partium novae fiunt, atque ibi nos in usu vocabuli saltum facimus I ars & natura saltum utique habet nullum. CL. Non idem contingit etiam, ubi plantae, vel animaritia crescunt, silcco se insinuante per tubulos fibrarum, & procurrente , ubi & magnitudo computata per distantias punctorum maxime distantium transit per omnes intermedias; cum nimirum ipse procursi s fiat Per omnes intermedias distantias. At quoniam & ibi imulantur termini illi, qui distantias determinant, & nomen suscipi utit altitudinis ipsius plantae, vera dc accurata continuitas ne ibi quidem observatur, nisi tantummodo in motibus de velocitatibus, ac distantiis singularum partium: quamquam ibi minus recedatur a continuitate accurata, quam in superioribus. In his autem, Sc in illis habetur ubique illa alia continuitas quaedam apparens, & aTe ctata tantummoia a Natura, quam intuemur etiam in progressu

107쪽

substantiarim , ut incipiendo ab inaniniatis corporibus ' progressit Laeto per vegetabilia, tum per quaedam fere semianimalia torpentia , ac demum an da perfectiora magis S. perseeliora usque adsmios homini tam similes. Quoniam & harum specierum, ac eXistentium individuorum in quavis Oecie numerus est finitus, vera continuitas haberi non potest, sed ordinatis omnibus in seriem quandam, inter binas quasque intermedias. species hiatus debes esse

aliquis necessario, qui continuitatem abri par. In omnibus iis casibus habentur discretae quaedam quantitates, non continuae; ut& in Arithmetica series ex. gr. naturalium numerorum non est continua, sed distreta; δι ut ibi series ad continuam reducitur tantummodo, si generaliter omnes intermediae fractiones concipiantur; sic& in stuperiore exemplo quaedam vetur continua series habebitur tantummodo, si concipiantur omnes intermediae species possibiles. CLI. Hoc paeto excurrendo per plurimos ejusmodi casus, in quibus accipiuntur aggregata rerum a se invicem certis intervallis distantium, & unum aliquid continuum non constituentium, nusquam accurata occurret continuitatis lex, sed per quandam dispersionem quodammodo asseelata, & vera continuitas habebitur tantummodo in motibus, dc in iis, quae a motibus pendent, uti sunt distantiae, & vires determinatae a distantiis, dc velocitates a viribus

ortae ; quam ipsam ob caus- ubi silpra Num 39 inductionem pro .

lege continuitatis assumpsimus, exempla accepimus a motu Potissimum, & ab iis, quae cum ipsis motibus connectuntiar, ac ab iis

pendent.

CLII. Sed jam ad aliam dissicultatem gradum faciam , quae

non nullis negotium ingens facessit, & obvia est etiam . contra hanc indivisibilium, & inextenλrum punctoriam Theoriam ' quod nimirum ea nullum habitura sint discrimen a spiritibus. Ajunt enim, si spiritus ejusmodi vires habeant, praestitoros eadem phaenomena, tolli nimirum corpus, & omnem corporeae substantiae notionem sitblata extensione continua, quae sit praeetipua materiae Proprietas ita pertinens ad naturam ipsius, ut vel nihil a iud materia sit, nisi sitbstantia praedita extensione continua, vel saltem idea.corporis, & materiae haberi non possit, nisi in ea includatur idea extensionis continuae. mlta hic quidem congeruntur smul, quae noum aliquem inter se habent, quae hic seorsum evolvam singula.

108쪽

CLIII. Inprimis falsum omnino est, nullum esse horum punctorum discrimen a spiritibus. Discrimen potissimum materiae aspiritu situm est in hisce duobus, quod materia est sensibilis, &incapax cogitationis, ac voluntatis ; spiritus nostros sensus non a ficit, & cogitare potest, ac velle. Sensibilitas autem non ab extensione continua oritur, sed ab impenetrabilitare, qua fit, ut nostrorum organorum fibrae tendantur a corporibus, quae ipsis sistim-tur, & motus ad cerebrum prometur. Nam si extensa quidem' essent corpora, sed impenetrabilitate carerent, manu contrectata fibras non sisterent, nec motum ullum in iis Progignerent, ac eadem radios non reflecterent, sed liberum intra se atum luci praeberent. Porro hoc discrimen utrumque manere potest intereum,& manet inter mea indivisibilia haec puncta, & spiritus. Ipsa -- penetrabilitatem habent, & sensus nostros afficiunt, ob illud primum crus asymptoricum exhibens vim illam repulsivam primam; spiritus autem, quos impenetrabilitate carere credimus, ejusmodi viribus itidem carent, & sensus nostros idcirco nequaquam afficiunt,

nec oculis insipectantur, nec manibus palpari possunt. Deinde in meis hisce punctis ego nihil admitto aluid, tali illam virium Iegem

cum inertiae vi conjunilam, adeoque illa volo prorsus incapacia cogitationis, & voluntatis. Quamobrem discrimen essentiae illud. utrumque, quod inter corpus & spiritum agnoscunt omnes, id &ego agnosco, nec vero id ab extensione, & compositione continua desumitur, sed ab iis, quae cum simplicitate, & inextensione aeque coniungi possunt, & cohaerere cum ipsis. IU. At si substantiae capaces cogitationis & voluntatis haherent 'eiusmodi virium legem, an non eosdem praestarent essectus respectu nostrorum sensuum, quos eiusmodi puncta 8 Resse,ndebo sane, me hic non qinerere, utrum impenetrabilitas, & sensibilitas, quae ab iis viribus pendent, conjungi possint cum facultate cogitandi, & volendi, quae quidem quaestio eodem redit, ac incommuni sententia de impenetrabilitate extenseriam, ac compositoriam relata ad vim cogitandi, & volendi. Illud Ho, notionem, quam habemus partim ex observationibus tam senium respectu corporiam' quam intimae conscientiae respema spiritus, una cum reflexione, partim, & vero etiam circa spiritus potissimum, ex principiis immediate revelatis, vel connexis cum principiis revelatis, continere Pro materia impenetrabit ratem, dc sensibilitarem, una cum incapacitate cogitationis, & pro spiritu incapacitate- ά-ficiendi

109쪽

endi per impenetrabilitatem nosti os sensiis, & potentiam cogitandi, ac volendi, quorum prima ego etiam in meis punctis admitto, secunda haec in spiritibus; unde fit, ut mea iesa puncta materialia sint, & eorum ruita constituant corpora aspiritibus longissime discrepantia. Si possibile sit illud substantiae genus, quod

vi hujusmodi vires activas habeat cum inertia conjundias, & mes cogitare possit, ac velle, id quidem nec corpus erit, nec spiritus, sed tertium quid, a cossore discrePans per capacitatem cogitatio nis , & voluntatis; a miritu per inertiam, & vires impenetrabilitatem inducentes. Sed, ut ajebam, ea quae stio huc non Pertinet, ct aliunde resolvi debet; ut aliunde utique debet resolvi quaestio, qua quaeratur, an siibstantia extensa & impenetrabilis hasce pro-Prietates conjungere possit cum facultate cogitandi, volendique. CLV. Nec vero illud reponi potest, argumentum potissimum ad evincendum, materiam cogitare non posse, deduci ab extensione, & partium compositione, quibus sublatis, omne id fundamentum prorsiis corruere, & ad materiali sinum sterni viam. Nam ego sine non video, quid argumenti peti possit ab extensione, & par-rium compositione pro incapacitate cogitandi, & volendi. Sensibilitas, praecipua corporum, & materiae proprietas, quae ipsam adeo a spuitibus discriminat, non ab extensione continua, & com positione partium pendet, uti vidimus, sed ab impenetrabilitate, quae ipsa proprietas ab extensione continua, & compositione non Pendet. Sunt, qui adhibent hoc argumentum ad eXcludendam capacitatem cogitandi a materia, desumptum a compositione partium: si materia cogitaret, singulae ejus partes deberent singulas cogitationis partes habere, adeoque nulla pars objectum perciperet; cum nulla haberet eam perceptionis Partem, quam habet altera. Id argumentum in mea Theoria omittitur; at id ipsum, meo quidem judicio, vim nullam habet. Nam posset aliquis respondere, co girationem totam indivisibilem existere in tota massa materiae, quae certa partium dispositione sit praedita, uti anima rationalis per tam

multos Philo phos, ut ut indivisibilis, in omni corpore, ves sit rem in parte corporis aliqua divisibili existit, & ad ejusmodi praesentiam praestandam certa indiget dispositione partium ipsius cor Poris, qua semel laesa per vulnus, ipsa non potest ultra ibi esse; atque ut viventis corporei, sive animalis rationalis natura, & determinatio habetur per materiam divisibilem, & certo modo con

structam, una cum anima indivisibili; ita ibi per indivisibilem cogi-

ratio

110쪽

tationem inhaerentem divisibili materiae natura, & denominatio cogitantis haberetur. Unde constat eo argumento amisso, nihil o. mnino amitti, quod jure dolendum sit. CLUI. quidquid de eo argumento censeri debeat, nihil refert, nec ad infirmandam Theoriam positivis, & validis argumentis comprobatam, ac e solidissimis principiis directa ratiocinatione deductam, qui squam potest unum, vel alterum argumentum amissum, quod ad probandia .. aliquam veritatem aliunde notam,& a revelatis principiis aut dire te, aut indirecte confirmatam, ab aliquibus adhibeatur, quando etiam vim habeat aliquam, quam, uti ostendi, sirperius allatum non habet. Satis est , si illa Theotia cum ejusmodi veritate conjungi possit, uti haec nostra cum immaterialitate spirituum conjungitur optime, cum retinear pro materia inertiam, impenetrabilitatem, sensibilitatem, incapacitatem cogitandi ; & pro spiritibus incapacitatem assciendi sensus per impenetrabilitatem, S sacultatem cogitandi, ac volendi. Ego qui in ipsius materiar, & corporeae substantiae definitione ipsa iniuno in. capacitatem cogitandi, & volendi, & dico corpus massam compostam e punctis habentibus vim inertiae conjunctam cum viribus activis expressis in Fig. I, & cum incapacitate cogitandi, ac Volendi, qua definitione admissa, evidens est, materiam cogitare non posse; quae erit Metaphysica quaedam conclusio, ea definitione ademissa, certissima; tum ubi sbiae rationes physicae adhibeantur, dicam, haec corpora, quae meos afficiunt sensus, esse materiam,

quod S. sensius assiciant per illas utique vires, & non cogitenr. Id autem deducam inde , quod nullum cogitationis indicium praestent; quae erit conclusio tantum physica, circa existentiam illius materiae ita definitur, aeque physice certa, ac est conclusio, quae dieat lapides non habere levitatem, quod nunquam eam Prodide-Ηm ascendendo sponte, sed semper e contrario sibi relicti descenderint.

CI,VII. Quod autem pertinet ad ipsam corporum, & materiae ideam, quae videcur olensionem continuam, S Conractum

partium involucre, in eo videntur mihi quidem Cartesiani inprimis, qui tantopere contra praeiudicia pugnare sunt visi, praejudiciis ipsis

ante omnes alios indulsisse. Ioeam corporum habemus per sensis; sensiis autem de continuitate accurata iudicare omnino non possunt, cum minima intervalla sub sensus non cadant. Et quidem omnino certo deprehendimus illam continuitatem, quam inple Disitirco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION