장음표시 사용
91쪽
attractiva hyperbolam illam, quae habeat accurate ordinatas in ratione reciproca duplicata distantiarum, quae quidem erit quaedam velut continuatio cruris VST, tum singulis ordinatis ag, bd cur- . t. vae virium expressae in Fig. I adjungere ordinatas hujus novae hyperbolae ad partes AB incipiendo a punctis curvae g, & eo pacto orietur nova quaedam citrua, quae versus Partes V p coinciciet ad sensum cum ave o C, in reliquis locis ab eo distabit, & contorquebitur etiam circa ipsium, si vertices F, Κ, o distiterint ab axe magis, quam distet ibidem hyperbola illa. Tum poterit dici, pun-
Ela omnia materiar habere gravitatem decrescentem accurate in ratione reciproca duplicata distantiarum, dc simul habere vim aliam expressam ab illa nova curvat nam idem erit, concipere simul hasce binas leges virium, ac illam praecedentem unicam, & iidem effectus orientur. CXIX. Eodem pacto haec nova curva potest dividi in alias duas, vel plures, concipiendo aliam quamcunque vim, ut ut accurate servantem quasdam determinatas leges, sed simul mutando curvam jam genitam, translatis eius punctis per intervalla aequalia ordinatis respondentibus novae legi assumptae. Hoc pacto findidibuntur plures etiam vires diversae, quod aliquando, ut in resblutione virium accidit, inserviet ad faciliorem determinationem effectuum, & ea erit itidem vera virium resblutio quaedam; sed id omne erit nostrae mentis partus quidam; nam reipse unica lex virium habebitur, quam in Fig. I exposui, & quae ex omnibus ejusmodi legibus componetur. CXX. Quoniam autem hic mentio injecta est gravitatis decrescentis accurate in rarone reciproca duplicata distantiarum, cavendum, ne cui dissicultatem aliquam pariat illud, quod apud Physicos, ct potissimum apud Astronomiae mechanicae cultores, habemr pro comperto, graVitatem decrescere in ratione reciproca duplicara distantiarum accurate, cum in hac mea Theoria lex virium discedat plurimum ab ipsa ratione duplicata distantiarum. Inprimis in minoribus distantiis vis lategra, quam in se mutuo exercent particulae, omnino plurimum discrepat a gravitate, quae sit in ratione reciproca duplicata distantiarum. Nam & vapores, qui tantam exercent vim ad se expandendos, repulsionem habent utique in iisis minimis infantiis a se invicem, non attractionem; & ipse attractiq,.quae incoharsione se prodit, est illa quidem in immensum major, quam quae
92쪽
ex generali gravitate consequitur: cum ex ipsis Newtoni compertis attraditio gravitati respondens in obos homogeneos diversisum diametrorum sit in eadem ratione, in qua sunt globorum diametri, adeoque vis ejusmodi in exiguam particulam est minor gravitate corporum in terram, quo minor est diameter particular diametro totius terrae, adeoque penitus insensibilis. Et idcirco Newtonus aliam admisit vim pro conaesione, quae decrescat in ratione majore, quam sit reciproca duplicata distantiarum; & multi ex Newtonianis admiserunt vim respondentem huic formulae ι Φ-, cujus prior pars respemi posterioris sit in immensum minor, ubi x sit in immensimi major unitate assumpta; sit vero major, ubi ae sit in immensum minor, ut idcirco in satis magnis distantiis evanescente adsensium Prima parte, vis remaneat quam proXime in ratione reciproca duplicata distantiarum x, in minimis vero distantiis sit quam proxime in ratione triplicata: usque adeo ne apud Newtoniamsquidem servatur omnino accurate ratio duplicata distantiarum. XI. Demonstravit quidem Newtoniis, in ellipsibus Pla, netariis, eam, quam Astronomi lineam apsidum nominant, di est is ellipseos, habituram ingentem motum, si ratio Uu tum a reciproca Guplicata distantiarum aliquanto magis aberret, cumque ad tensiim quiescant in earum orbitis apsidum linear, intulit, eam rationem observari omnino in gravitate. At id nequaquam evincit, accurate servari illam legem, sed illam proxime, neque inde ullum effcaY argumentum contra meam Theoriam deduci potest. Nam inprimis nec omnino quiescunt illae apsidum linciae, sive, quod idem est, aphelia Planetarum, sed motu exiguo quidem, at non insensibili prorsus, moventur etiam respectu fixarum, adeoque mo tu non tantummodo apparente, sed vero . Tribuitur is motus Perturbationi virium ortae ex mutua Planetarum actione in se invicem; at illud utique huc usque nondum demonstratum est, illum
motum accurate respondere atiionibus reliquorum Planetarum agentium in ratione reciproca duplicata distantiarum; neque enim adhuesne contemptibus pluribus, & approximationibus a persectione, ct exactitudine admodum remotis solutum est problema, quod ap-
Pellant, trium corporiam, quo quaeratur motus trium corporum in
se mutuo agentium in ratione reciproca duplicata distantiarum, ac illae ipsae adhuc amodum imperfeEtat Qturiones, quae prolatae hucusque sunt, inserviunt rannimmodo particularibus quibusdam casibus, ut ubi unum corpus sit maximum, & remorissimum, quem
93쪽
admodum sol, reliqua duo admodum minora, dc inter se proxim
ut est Luna, ac Terra, vel remota admodum a majore, &. inter se, ut est Iupiter, dc Saturnus. Hinc nemo hucusque accuratum instituit, aut etiam instituere potuit calculum pro actione perturbativa omium Planetarum ; quibus si accedat actio perturbativa Cometarum, qui nec quam multi sint, nec quam longe abeant, sciuntur, multo magis evidenter patebit, nullum inde confici posse ar- Sumentum Pro accurata penitus ratione reciproca duplicata distan
CXXII. Clatrautius quidem in schediasmate ante aliquot annos impresso, crediderat ex ipsis motibus lineae apsidum Lunae colligi sensib lem recessum a ratione reciproca duplicata distantiae, dc Eu- Ierus in Dissertatione de Aberrationibus Iovis dc Saturni, quae praemium retulit ab Academia Parisiensi An. I 8, censuit, in ipso Jove, do Saturno haberi recessum admodum sensibilem ab illa ratione; sed id quidem ex Calculi defectu non satis producti sibi acci- . disse Clatrautius ipsie agnovit, ac edidit; dc Eulero quid simile accidisse constat, nec ullum habetur Positivum argumentum pro ingenti recessit Gravitatis Generalis a ratione duplicata distantiarum in distantia Lunae, dc multo magis in distantia Planetarum. Verum nec ullum habetur argumentum positivum pro ratione ita penitus accurata, ut discrimen sensum omnem proiias effugiat. At do si id haberetur, nihil tamen pati posset inde Theoria mea, cum arcus ille meae curvae postremus VT possit accedere, quantum libuerit, ad arcum illius hyperbolae, quae legem gravitatis reciprocam quadratorum distantiae, ipsam tangendo, vel osculando in punctis quotcunque, dc quibuScunque adeoque ita possit accedere, ut discrimen in iis maioribus distantiis sensitan omnem effugiat, Zc ef Etus nullum habeant sensibile discrimen ab effectu, qui re onderetiosi legi gravitatis, si accurate servaret proportionem cum quadratis distantiarum reciproce silmetis. XIII, Nec vero quidquam ipsi meae virium Theoriae ob sunt Meditationes Maupertuisi, ingeniose illae quidem, sed meo quidem judicio non satis conformes naturae Icgibus circa legem virium decre1centium in ratione reciproca duplicata distantiarum, cujus ille persectiones quasdam persequiriar, ut illam, quod in hac una integri globi habeant eandem virium legem , quam sngulie particulae. Demonstravit enim Newtonus, globos, quorum singuli paribus a centro distantiis homogenei sint, dc quoriim particuis
94쪽
minimae se attrahant in ratione reciproca duplicata distantiarum, se itidem attrahere in eadem ratione distantiarum reciproca duplicata. Ob hasce perfectiones hujus Theoriae virium ipse censitit hanc legem reciprocam duplicatam distantiariun ab Authore Naturae sele- ctam mille, quam in natura esse vellet. CXXIV. At mihi quidem inprimis nec unquam placuit, nec placebit sene unquam in investigatione Naturae causarum finalium
usus, quas tantummodo ad meditationem quandam, contemplatio . nemque, usui esse posse arbitror, ubi leges Naturae aliunde innotuerint. Nam nec perfectiones omnes innotescere nobis possunt, qui intimas rerum naturas nequaquam inspicimus, sed orernas tan- tummodo Proprietates quasdam agnoscimuS, nec fines omnes, quos
Naturae Author sibi potuit proponere, ac proposuit, dum Mundum conderet, videre, & nosse omnino non possumus. Quin immo cum juxta ip s Leibnitianos inprimis, aliosque omnes defen-
sores acerrimos principii rationis susscientis, & Μundi perfectissimi, qui inde consequitur, multa quidem in ipso Mundo sunt mala, sed Mundus ipse idcirco est optimus, quod ratio boni ad malum in hoc, qui electus est, omnium est maxima; fieri utique poterit, ut in ea ipsius Μundi parte, quam hic, & nunc contemplamur, id, quod eleetum fuit, debuerit essis non illud honum, in cuius gra-.tiam tolerantur alia mala, sed illud malum, quod in aliorum bonorum gratiam toleratur. Quamobrem si ratio reciproca duplicata distantiarum esset omnium persectissima pro viribus mutuis particu larum, non inde utique sequeretur, cam pro Natura fuisse ele Etam de constitutam.
CXXV. At nec revera perferessima est, quin immo meo quidem judicio est omnino imperis sta, & tam ipse, quam aliae Plurimae leges, quae requiriint attramonem imminutis distantiis crescentem in ratione reciproca duplicata distantiariim, ad absurda deducunt plurima, vel saltem ad inextricabiles dissicultates, quod ego quidem tum alibi etiam, tum inprimis demonstravi in Disserratione de Lege Uirium in Natura existentium a Num. 9. δ) Accedit autem illud, quod illa, quae videtur ipsi esse pers o maxima, quod
nimirum eandem sequantiar legem globi integri, quam particillae minimae, nulli fere usui est in natura, si res accurate ad exactitudinem ab lutam exigatur, ciun nulli in natura sint accurate perfecti
95쪽
globi paribus a centro distantiis homo enei, sic praeter non exiguam inaequalitatem interioris textus, & irregularitatem, quam ego quidem in Tellure nostra demonstravi in opere . quod de Litteraria peditione per Porusciam ditionem inscripsi; in reliquis autem Planetis & Cometis suspicari possumus ex ipsa saltem analogia, praeter scabritiem superficiei, quae utique est .liqua, ipsa rotatione circa proprium axem induci in omnibus compressionem aliquam, quae ut ut exiMa, exactam globositatem impedit, adeoque illam assumptam
perfectionem maximam corrumpit. Accedit autem & illud, quod Newtoniana determinatio rationis reciprocae duplicatae distantiarum locum habet tantummodo in globis materia continua constantibus sine ullis vacuolis, qui in Natura non misiunt, & multo minus a me admitti possunt, qui non vacuum tantummodo v itto disseminatiim in materia, ut Philosbphi jam sine passim, sed materiam in immensb vacuo innatantem, & punctula a se invicem remota, ex quibus, qui apparentes globi fiant, illam habere proprietatem non ros sunt rationis reciprocae duplicatae distantiarum, aceoque nec ilius perfectionis creditae maximae Perfectam, ab lutamque appli
CXXVI. Dernum & illud non nullis dissicultatem parit summam in hac Theoria Virium, quod censeant, phaenomena omnia per impulsionem e3plicari debere, & immediatiim contactum, quem ipsitim credant evidenti sensitum testimonio evinci: hinc hujusmodi nostras vires Immeelianisας appellant, & eas, ut & Newtonianorum generalem gravitatem, Vel iocirco rejiciunt . quod Mechanicae non sint, & Mechani im, quem Ne toniana Theoria labefactare coe perar, penitus evertant. Addunr autem etiam per iocum ex serio argumento petito a sensibus, b culo utendum esse ad perstiadendum neganti contactum. Hic quidem, quod ad sensuum testimonium pertinet, exponam uberius infra, ubi de extensione agam, quae min genere habeamus Praeiudicia, & unde; cum nimiriim ipsis sen-sbus tribuamus id, quod nostrae ratiocinationis, atque illationis vitio est tr huendum . . 'atis erit hic monere illud, ubi corpus ad nostra organa latis accedat, vim repulsivam , saltem illam ultimam, debere in organoriim ipsbrum fibris excitare motus illos ipssis, quiexc tantur in communi sententia ab impenetrabilitate, & contactu, adeoque eundem tremorem ad cerehrum propagari, & eandem eX- citari debere in anima perce'tionem , quae in communi sentensa
excItaretur; quam ob rem ab iis sensationibus, quae in hac ipsa
96쪽
Theoria Virium haberentur, nullum utique argumentum desiimi potest contra ipsis, quod ullam vim habeat utcunque tenuem. XVII. Quod pertinet ad explicationem Pnaenomenorumper impulsionem immiaiatam, monui sane superius, quanto felicius, ea Prorsus omissa, Newtonus explicarit Amonomism dc opticam; & patebit inferius, quanto felicius Phaenomena quaeque prae
cipua sine ulla immediata impulsione explicentur. Cum iis exemplis , tum aliis, commendatur abunde ea ratio explicandi phaenomena , quae adlaibet vires agentes in aliqua distantia. Ostendant isti vel unicum exemplum, in quo positive probare possint, per immediatam impulsionem communicari motum in natura. Id sane si praestabunt nunquam, cum oculorum testimonio ad excludendas' distinitas illas minimas, ad quas primum crus repulsivum Per
tiner, & contorsiones curvae circa Gem, quae oculos necessario fugiunt, adhibere non possint; cum e contrario ego positivo ar- .gumento superius excitisserim immediatum containim omnem , &positive probaverim, ipsum, quem ii ubique Volunt, haberi nusquam. CXXVIII. De nominibus quidem non esset, cur selicitudinem haberem ullam; sed ut & in iis dem aliquid praejudicio cuidam,
quod ex communi loquendi usu provenit, illuci notandum' duco, Μechanicam non utique ad solam impulsionem immediatam fuisse restrictim unquam ab iis, qui de ipsa tractarunt, sed ad liberosi inprimis adhibitam contemplandos motus, qui independenter in o.
nani impulsione hineantur. Guae Archimedes de aequilibrio 'tradidit, quae Galilaeus de libero gravium descensii, ac de projectis, quae de centralibus in circulo viribus, & oscillationis centro Hu-nenius, quae Newtonus generaliter de motibus in trajeEtoriis quibuscunque, utique ad inchanicam pertinent, & Wolfiana, ct Eu- Ieriana, & aliorum Scriptorum Μechanica passim utique hujusmodi vires, ct motus inde ortos contemplatur, qui fiant impulsione
vel exclusa penitus, vel saltem mente seclusa. Ubicunque vires agant, quae morum materiae gignant, vel immutent, & leges expenduntur , secundum quas velocitas oriatur, mutetur motua , ac
motus ipsi determinenrur, id inprimis ad Mechanicam pertinet in admodum propria fgnificatione acceptam. Quamobrem ii maxime ea ipse propria vocum fgnificatione abutuntur, qui impulsionem unicam ad Μechanisinum pertinere arbitrantur, ad quem haec virium Renera 'ertinent multo mag S, quae idcirco anpellari jure possunt vires Mechanicae, dc quidquid per illas fit, iure assimari pot-I est
97쪽
est fieri per Μechanisi in , nec vero incogniciun & occultum, tui supra demonstravimus, admodum patentem, & manifestum. . CXXIX. Eodem etiam pacto in omnino propria significatione usurpare licebit vocem eontatas, licet intervallum temper remaneat aliquod, quanquam ego ad aequivocationes evitandas . leo distinguere inter contactum Mathematimns, in quo distantia sit prorsus nulla, & contactum physi , in quo distintia sensus effugit omnes,& vis repulsiva satis magna ulteriorem accessum per nostras vires inducendum impedit. Voces ab hominibus institutae sunt ad significandas res corporeas , dc corporum Proprietates, prout nostris sensibus subsunt, iis, quae continentur infra ipsos, nihil omnino Curatis. Sic planum, iac laeve proprie dicitur id, in quo nihil, quod sensu percipi posIit, sinuetur, nihil promineat; quanquam incommuni etiam sententia nihil sit in Natura Mathematice planum, . vel laeve. Eodem pacto di nomen contactus ab hominibus institurum est, ad exprimendum physicum illum contactum tantummodo, sine ulla cura contactus mathematici, de quo nostri sensus sententiam ferre non possunt. Atque hoc quidem pacto si adhibeantur voces in propria significatione illa, quae ipsarum institutioni respondeat, ne a vocibus quidem ipsis huic Theoriar virium invidiam creare poterunt ii, quibus ipsa non placet.
CXXX. Atque haec de iis, quae contra ipsem virium legem a me propositam vel objecta sunt hactenus, vel objici possent, sint
satist, ne res in infinitum excrescat. Nunc ad illa transibimus, quae contra constitutionem elementorum materiae inde deductam se menti Ofierunt, in quibus itidem, quae maxime notatu digna sunt, per
CXXXI. Inprimis quod pertinet ad hanc constitutionem elementorum materiae, sunt sine multi, qui nullo pacto in animum sibi possint inducere, ut admittant puncta prorsus indivisibilia, &ineXtense, quod nullam se di ni habere posse eorum ideam. At id
hominum genus 'raejudiciis quibusdam tribuit multo plus aequo. Ideas omnes, saltem eas, quae ad materiam pertinent, per sensus hausimus. Porro sensiis nostri nunquam potueriint percipere singula elementa, quae nimirum vires exerunt nimis renues ad movendas fibras, & propagandum morum ad cerebrum: massis indiguerunt, sive elementorum aggregatis, quae ipsas impellerent collaravi. Haec omnia aggregata constabant partibus, quarum partium eX
tremae sumptae hinc, & inde, debebant a se invicem distare per ali- . quod
98쪽
quod intervallum, nec ita exiguum. Hinc famim est, ut nullam unquam per sensus acquirere potuerimus idem pertinentem ad materiam, quae simul & extensionem, S partes, ac divisibilitatem non involverit. Atque idcirco quotiescunque punctum nobis animosissimus, nisi reflexione utamur, habemus ideam globuli cujusdam perquam exigui, sed tamen globuli rotundi, habentis binas super-ncies oppositas distinctas. CXXXII. Quamobrem ad concipiendum punctum indivisibile,& inextensima, non debemus consulere ideas, quas immediare per sensus hausimus, sed eam nobis debemus efformare per reflexionem. Reflexione adhibita non ita difficulter efformabimus nobis ideam ejusmodi. Nam inprimis ubi & extensionem, & partium compositionem conceperimus, si utramque negemus, jam inextensi, &indivisibilis ideam quamdam nobis comparabimus per negationem illam, ipsam eorum, quorum habemus adeam; uti foraminis ideam habemus utique negando existentiam illius materiae, quae deest in loco foraminiS.CXXXIII. Verum & positivam quandam indivisibilis, & in-
extensi puncti idem poterimus comparare nobis ope Geometriae,& ope illius ipsius idear extensi continui, quam per sensius hausimus, & quam inserius ostendemus, fallacem esse, ac fontem ipsum fallacite' ejusmodi aperiemus, quae tamen ipse ad indivisibilium, &inextenstrum ideam nos ducet admodum claram. Concipitimus planum quoddam prorsus continuum, ut mensam, longum eX. gr. pedes
duos; atque id ipsum planum concipiamus secari transversiim secundum longitudinem ita, ut tamen iterum eos sectionem conjungantur partes, es se contingant. Sectio illa erit utique limes inter partem dexteram, & sinistram, longus quidem pedes duos, quanta erat plani longitudo, at latitudinis omnino eXpers: nam ab altera parte immediate motu continuo transiriar ad alteram, quae, si illa se 'io crassitudinem haberet aliquam, non esset priori contigua. Illa sectio est limes secundum crassitudinem inextensiis, & indivisibilis, cui si occurrat altera sectio transversa eodem pacto indivisibilis, &inextensa, oportebit utique, intersectio utriusque in silperficie plani concepti nullam omnino habeat extensionem in partem quamcunque. Id erit punctum penitus indivisibile, &inextensiim, quod quidem nunctum, translato plano; movebetur, & moru silo lineam describet, longam quidem, sed latitudinis expertem.
99쪽
CXXXIV. Quo autem melius ipsius indivisibilis natura concipi possit, quaerat a nobis quispiam , ut aliam faciamus ejus planaei si ae setaonem, quae priori ira sit Proxima , ut nihil prorsus interutramque intersit. Respondebimus sane, id fieri non posse: vel
enim inter novam sectionem & veterem intercedet aliquid ejus -- teriae, ex qua Planum continuum constare concipimus, vel mova sectio congruet penitus cum praecedente. En quomodo ideam acquiremus etiam ejus naturae indivisibilis illius , & inextensi, ut aliud indivisibile , & inextensum ipsi proximum esse sine medio intervallo non admittat, sed vel cum eo congruat, vel aliquod intervallum relinquat inter se & ipsum. Atque hinc patebit etiam illud, non posse promoveri planum ipsum ita, ut illa sectio Promoveatur tantummodo per spatium latitudinis sibi aequalis. Utcunque exiguus fuerit motus, j n ille novus sectionis locus distabit a praecedente per aliquod intervallum, cum stetio sectioni contigua esse non possit. CXXXV. Haec si ad concursum sectionum transferamus, habebimus utique non tum idem puncti indivisibilis, & inextensi, sed ejusmodi naturae punm: ipsius, ut aliud punctum sibi contiguum habere non possit, sed vel congruant, vel aliquo a se invicem intervallo distent. Et hoc pacto sibi & Geometrae ideam siti puniti indivisibilis & inextensi, facile efformare possunt, quam quidem etiam efformant sibi ita, ut prima Euclidis definitio jam inde incipiat: punctum es, cujus nulla pars est. Post hujusmodi ideam acquisitam illud unum intererit inter Geometricum puninam, S punctum physiciam maternae, quod hoc secundum habebit proprietates reales vis inertiae, & Virium illarum activarum, quae cogent duo puncta ad se invicem accedere, vel a se invicem recedere, unde fiet, ut ubi satis accesserint ad organa nostrorum sensuum, possint in iis excitare morus, qui propanari ad crebrum, perceptrones ibi eliciant in anima, quo pacto se bilia erunt, adeoque materialia &realia, non pure imaginaria. CXXXVI. En igitur per reflexionem acquisitam ideam punctorum realium, materialium, indivisibilium, inextensiorum, quam inter ideas ab infantia acquisitas per sensus in cassum quaerimus. Idea ejusmodi non evincit eorum existentiam, quam nobis euhibent positiva argumenta silperius facta, quod nimiriim, .ne admittatur in collisione corporum saltus, quem S inductio & impossibilitas binarum velocitatum diVersarum habendarum omnino ipso momento, quo saltus fieret, cludunt, oportet admittere in mate.
100쪽
ria vires, quae repulsivae sint in minimis distantiis, & iis in infini-rum imminutis augeantur in infinitum; unde fit, ut duae particulae mareri e sibi invicem contiguae esse non possint: nam illico vi illa repulsiva resilient a se mutuo, ac particula iis constans distumPetur, adeoque pri ma materiae elemenra non constant contiguis partibus, sed indivisibilia sunt prorsus, atque simplicia, & vero etiam ob inductionem separabilitatis, ac distinctionis eortim, quae Occu pant spatii divisibilis partes diversas, etiam penitus inextense. Ill idcia acquisita per reflexionem illud praestat tantummodo, ut distincte concipiamus id, quod ejusmodi rationes ostendunt existere in Natura, & quod sine reflexione, & ope illius stipellectilis tantummodo, quam per senses nobis comparavimus ab ipsa infantia, concipere omnino non liceret.
CXXXVII. Ceterum simplicium , & inextentrum notionem non ego primus in Physicam induco. Eorum ideam habuerunt veteres post Zenonem, & Leibnitiani monades suas & simplices utique volunt, & inextensis r ego cum ipsbriim punctorum contiguitatem auferam, dc distantias velim inter duo quaelibet materiae Puncta, maximum evito scopulum, in 'quem utrinque incurrunt, dum ex ejusmodi indivisibilibus & inextensis continuum extensum componunt. Atque ibi quidem in eo videntur mihi peccare utrique, quod cum simplicitate, & inextensione, quam iis elementis tribuunt, commiscent ideam illam imperfectam, quam sibi comparariint per sensus, globuli cujusdam rotundi, qui binas habeat sit perficies a se distinctas. Neque enim aliter possent ejusmodi simplicibus inextensis implere spatium, nisi concipiendo unum elementum in medio duorum ab altero contactum ad Gexteram, ab altero ad laevam, quin ea mirema se contingant, in quo praeter contiguita- . tem indivisibilium, & inextensorum impos milem, uti supra demonstravimus, quam tamen coguntur admittere, si rem altius perpenderint, videbunt sane, se ibi illam ipsam globuli inter duos glo- ' chulos interiacentis ideam admiscere. XXVIII. Nee ad indivisibilitatem, & inextensionem elementorum conjungendas inim continua extensione massarum ab iis compostarum prossint ea, quae non nulli ex Leibnitianoriim familia . proferunt, de quibus egi in una adnotatiuncula adjecta Num. I 3Dissertationis de interiae Divisibilitate & principiis corporum, o qua, quae eo Pertinent, huc liber transferre. Sic autem haber ridisu's, monades non eompenetrari, quia natura Iha impenetrabi-Djsitirco by Corale
