Philosophiae naturalis theoria redacta ad unicam legem virium in natura existentium. Auctore P. Rogerio Josepho Boscovich Societatis Jesu publico matheseos professore in Collegio romano anno 1758

발행: 1758년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

eum aliqua antecedentis corporis parte compenetrari debuit, quod cum ob impenetrabilitatem, quam in materia agnoscunt pastim Omnes Physici, & quam ipsi tribuendam omnino esse, facile evincitur, fieri omnino non possit, oportuit sane, in ipsis primo initio conta-Etiis, in ipsb indivisibili momento temporis, quod inter tempus continuum Praecedens contactum, & subsequens, est indivisibilis limes , ut punebim apud Geometras est limes indivisibilis inter duo

continuae lineae segmenta, mutatio velocitatum facta fuerit per sal tum sine transitu per intermedias, laesa penitus illa continuitatis lege , quae itum ab una magnitudine ad aliam sine transitu per intermedias omnino vetat. Quod autem in corporibus aequalibus diximus de transitu immediato utriusque ad 9 gradus velocitatis, recurrit utique in iisdem, vel in utcunque inaequalibus de quovis alio transitu ad numeros quosvis. Nimirum ille posterioris corporis excessus graduum 6 momento temporis auferri debet, sive imminuta velocitate in ip , sive aucta in priore, vel in altero imminuta utcunque, & aucta in altero, quod utique sine saltu, qui omissis infinitis intermediis velociratibus habeatur, obtineri omnino non poterit. XIX. Sunt, qui dissicultatem omnem submoveri posse censeant, dicendo, id quidem ita se habere debere, si corpora cura habeantur, quae nimirum nullam compressionem sentiant, nullam mutationem figurae ; & quoniam haec a multis excluduntur penitus a natura; dum se duo globi contingunt, introcessione, & compressione partium fieri posse, ut in ipsis corporibus velocitas immutetur Per omnes intermedios gradus transitu facto, & omnis argumenti Vis eludatur. XX. At inprimis ea responsione uti non possunt, quicunque eum Ne tono, α vero etiam cum plerisque veterum Philosophorum rima elementa materiae omnino dura admittunt & lida, cum adaesone infinita, & impossibilitate ab iura mutationis figurae. Nam in primis elementis illis solidis & duris, quae in anteriore adfiant sequentis corporiri parte, & in praecedentis posteriore, quae nimirum se mutuo in raediate contingunt, redit omnis argumenti vis procliis illaesia.

XXI. Deinde vero illud omnino intelligi sane non potest, quo

Dacto corpora omnia partes aliquas postremas circa stiperficiem non beant penitiis blidas, quae idcirco comprimi omnino non possint.

In materia quidem, si continua sit, divisibilitas in infinitum haberi potest, & vero etiam: debet; at actualis diviso in infinitum dissicultates secum trahit sane inextricabiles; qua tamen di sisone in infinitum Dissiligod by Coo l

42쪽

n indigent, qui nullam in corporibus admittunt particulam utcunque exiguam compressionis omnis expertem PenituS, atque incapacem. Ii enim debent admittere, particulam quamcunque actu interpositis poris distinctam, divisamque.in plures Pororum ipsbrum

velut parietes, poris tamen ipsis iterum distinetos. Illud sane intelligi non potest, qui fiat, ut ubi e vacuo matio transitur ad corpus, non aliquis continuus haberi debeat alicujus in se determinatae crassi situdinis paries usque ad primum portam, Poris utique carens; vel quomodo, quod eodem recidit, nullus sit extimus, & superficiei externar omnium proximus Porus, qui nimirum, si sit aliquis, parietem habeat utique poris expertem, & comprestionis incapacem, in quo omnis argumenti stiperioris vis redit prorsus illaesa. 4XXII. At ea etiam, utcunque penitus inintelligibili, sententia admissa, redit omnis eadem argumenti vis in ipsa prima, & ultima corporum se immediate contingentium superficie, vel si nullie continuae stiperficies congruant, in lineis, vel punctis. Chiidquid enim sit id, in quo contactus fiat, debet utique .esse aliquid, quod nimirum impenetrabit ii occasionem praester, & cogat motum insequente corpore minui, in prae cedente augeri: id, quidquid est, in quo exeritur impenetrabilitatis vis, quo fit immediatus contactus, id sane velocitatem mutare debet per altum, sine transitu per intermedia, α in eo continuitatis lex abriopi debet, atque labefactari, si ad ipsum immediatum contactum cum illo velocitatum discrimine deveniatur. . Id vero est sise aliquid in quacunque e sententiis omnibus continuam extensionem tribuentibus materiae. Est nimirum

realis affectio quaedam corporis; videlicet ejus limes ultimus realis stiperficies, realis stiperficiei limes linea, realis lineae limes punctum, quae affectiones utcunque in iis sententiis sint prorsus inseparabiles ab IpQ corpore, sitnt tamen non utique intellectu confictae, sed reales, quae nimirum reales dimensiones aliquas habent, ut stiperficies binas, linea unam, vel realem motum, & translationem cum ipso corpore, cujus idcirco in iis sententiis debent esse affectiones quaedam, vel modi. XXIII. Est, qui dicat, nulliun in iis committi saltum idcirco, quod censendum sit, nullum habere morum, superficiem, lineam, punctum, quae massam haheant nullam. Μotus, inquit, a Mechanicis habet pro mensium massam in Velocitatem ductam; massa autem est stipemcies baseos ducta in crassitudinem, sive altitudinem, . gr. in prismatis. Quo minor est ejusmodi crassitudo, eo minor

43쪽

est massa, & motus, ac ipse crassitudine evanescente, evanescat opor

XXIV. Verum qui ta ratiocinatur, inprimis ludit in ipsis vocibus. Μastam vulgo appεssant quantitatem materiae, & motum corporum metiuntur per massam ejusmodi, ac velocitatem. . At quemadmodum in ipsa Geometrica quantitate tria genera sunt quantitatum, corpus vel ilidum, quod trinam dimensionem habet, superficies, quae binas, linea, quae unicam, quibus accedit lineae limes punctum, omni dimensione, & extensione carens; sic etiam in Physica habetur in communi sententia corpus tribus extensionis

speciebus praeditum; superfidies realis, extimus corporis limes, Praedita binis; linea, limes realis superficiei, habens unicam; & ejusdem lineae indivisibilis limes punistum. Utrobique alterum alterius est limes , non pars, & quatuor diversa genera constituunt. Superficies

est nihil corporeum, sed non ει nihil superficiale, quin immo partes habet, & augeri potest, & minui; & eodem pacto linea in ratione quidem superficiei est nihil, sed aliquid in ratione lineae; ac ipsum demum puninim est aliquid in suo genere', licet in ratione Pineae sit nihil XXV. Hinc autem in iis ipsis massa quaedam considerari potest

duarum dimensionum, vel unius, vel etiam nullius continuae dimen- sonis, sed numeri punctorum tantummodo, uti quantitas eius gene ris designetur; quod si pro iis etiam usurpetur nomen massae generaliter, motus quantitas definiri poterit per productum ex velocitate & massa; si vero massae nomen tribuendum sit soli corpori, tum motus quidem corporis . mensura erit massa in velocitatem ducta; superficiei, lineae, punctorum quotcunque motus pro mensinra habebit quantitatem superficiei, vel lineae, vel numerum punctorum in velocitatem ducta; sed motus utique iis omnibus speciebus tribuendus erit, e tarque quatuor motuum genera, ut quatuor sunt quantitarum, itidi, su'erficiei, lineae, puncti; ac ut altera harum erit nihil in alterius ratione, non in sua ; ita alterius monas erit nihil in ratione alterius, sed erit sane aliquid in ratione siti, non pu

XXVI. Et quidem ipsi Μechanici vulgo motum tribuunt α su pe ficiebus, & lineis, & punctis, ac centri gravitatis motum ubi que nominant Physici, quod centrum utique punctum est aliquod, non corpus trina praeditum dimensione, quam iste ad motus rationem, & appellationem requirit, ludendo, ut aiebam, in verbis. - Porro

44쪽

Porro in ejusmodi motibus extimarum saltem superficieriim, vel linearum , vel punctorum, saltus omnino committi clabet, si ea ad contactum immediatum deveniant cum illo velocitatum discrimine, dc continuitatis lex violari. XXVII. Verum hac omni disquisitione omissa de notione motus, & masse, si factum ex velocitate , & massa, evanescente una e tribus dimensionibus, evanescit, remanet utique velocitas reliqua-nim dimensionum, quae remanent, si eae reapse remanent, uti qui dem omnino remanent in superficie, & ejus velocitatis mutatio haberi deberet per saltum, ac in ea violari continuitatis lex jam toties

memorain.

XXVIII. Haec quidem ita evidentia iunt, ut omnino dubitari non possit, quin continuitatis lex infringi debeat, & saltus in naturam induci , ubi cum velocitatis discrimine ad se invicem accedant corpora, di ad immediatum contactum deveniant, si modo impenetrabilitas corporibus tribuenda sit, uti revera est. Eam quidem non in integris tantummodo corporibus, sed in minis s etiam quibusque corporum particulis, atque elementis agnoverunt Physici liniversi. Fuit sene, qui post meam editam Theoriam, ut ipsam vim mei argumenti infringeret, assi mit, minimas corporum particulas post contactum superficierum compenetrari non nihil, & post ipsim compenetrationem mutari velocitates Per gradus. . At id ipsum ficile demonstrari potest contrarium illi inductioni, & analogiae, quam unam habemus in Physica, investigandis generalibus naturae legibus idoneam, cujus inductionis vis quae sit, & quibus in locis ussim habeat, quorum locorum unus est hic ipse impenetrabilitatis ad minimas quasque particulas extendendae, inferius sermonem sectim. XXIX. Fuit itidem e Leibnitianorum familia, qui post evulgatam Theoriam meam censiuerit, dissicultatem ejusmodi amoveri posse dicendo , duas monades sibi etiam inUicem occurrentes cum velocitaribus quibuscunque hppositis aequalibus, post ipsum contactim pergere moveri sine locali progressione. Eam porgressionem, aiebat, revera omnino nihil esse, si a spatio percurso aestimetur, cum spatium sit nihil; motum utique perseverare, & extingui per gradus, quia per gradus extinguatur energia illa, qua in se mutuo agunt, sese . premendo invicem. Is itidem ludit in voce motus, quam adhibet m mutatione quacunque, & actione, vel actionis modo. intus alis, & velocitas motus ipsius, sunt ea, quae ego quidem adlii'

45쪽

heo, S. quae ibi abrumpuntur per saltum. Ea, ut evidentissime con1tat, erant aliqua ante contactum, S. post contactum momento temporis in eo casis abrumpuntur: nec vero sunt nihil, licet spatium pure imaginarium sit nihil. Sunt realis affectio rei mobilis fundata in ipsis modis localiter existendi, qui modi etiam relationes inducunt distantiarum reales utique. Guod duo corpora magis a se ipsis invicem distent, vel minus; quod localiter celerius moveantur, vellantius, est aliquid non imaginarie tantummodo, realiter diversum: S in eo per immediatum containim altus utique induceretur in eo casu, quo ego superius stim usus. ιXXX. Et sane summus nostri sevi Geometra & Philomphus inc-Laurinus, cum etiam ipse collisionem corporum contemplatus vidisset, nihil esse, quod continuitatis legem in collisione corporum facta per immediatum contai' um conservare, ac tueri posser, ipsam continuitatis legem deserendam censuit, quam in eo casu omnino violari ammavit in eo opere, quod de Newtoni Compertis inscripsit sLib. I cap. q. Et sane fiunt alii nonnulli, qui ipsem continuitatis legem nequaquam admiserint, quos antermupertuisius, vir celeber rimus, ac de Republica Litteraria optime meritus, absilrdam etiam censuit, & quo modo inexplicabilem. Eodem nimirum in nostris de corporum collisione contemplationibus devenimus inc-Laurinus, & ego, ut videremus in ipsa immediarum containim, atque impulsionem cum continuitatis lege conciliari non posse. At quoniam de impulsione, & immediato corporum containa ille ne dubi- rari quidem posse arbitrabatur nec vero scio, an alius quisquam

omnem omnium corporum immediatum contactum subducere sit au-siis antea, utcunque aliqui aeris velum corporis nimirum alterius in

collisione intermedium retinuerint) continuitatis legem deseruit, atque infregit. XXXI. Ast ego cum ipsam continuitatis legem aliquanto diligentius considerarim, & fundamenta, quibus ea inniritur, perpenderim, arbitratus sum, ipsam omnino e Natura sἴbmoveri non posse,

qua proinde retenta conractum ipsum immediarum sebmovendum censiti in collisonibus corporum, ac ea consectaria Persecutus, quae ex ipsa conrinuitate servata sponte profluebant, virecta ratiocinatione delatus silm ad eam, quam stiperius opqsui, virium mutuarum legem, quae consectaria suo Quaeque ordine proferam, ubi ipsa, , quae ad continuitatis legem retinendam argumenta me moUent, attigero.

XXXV.

46쪽

XXXII. Continuitatis lex, de qua hic agimus, in eo sta est.

uti superiuS innui, ut quci vis quantitas, dum ab una magnitudine ad aliam migrat, debeat transire per omnes intermedias ejusdem generis magnitudines. Solet etiam idem exprimi nominando transi-riim per gradus intermedios, quos quidem gradus inuportuisius ita accepit, quasi vero quaedam perquam exiguae accessones fierent momento temporis ; in quo quidem is censuis violari jam necessario legem ipsam, quae utcunque exiguo tatu utique violatur nihilo minus , quam maximo, cum nimirum magnum & parvum sint tantummodo resipectiva: & iure quidem id censitit, si nomine graduum incrementa magnitudinis cujuscunque momentanea intelligeremur. Verum id ita intelligendum est, ut singulis momentis sinPili status respondeant, incrementa, vel decrementa non nisi continuis tempusculi S. XXXIII. Id sane admodum facile concipitur ope Geometriae. Sit recta quaedam AB in Fig. 3, ad quam referatur quaedam alia rix linea. CDE. Ex primat prior ex iis tempus, uti solet utique in ipsis horologiis circularis peripheria ab indicis cuspide denotata tempus definire. Quemadmodum in Geometria in lineis puncta sitnt indivisibiles limites continuarum lineae partium, non vero partes lineae ipsius; ita in tempore distinguendae erunt parere continui temporis respondentes ipsis lineae partibus . coit inuae itidem & ips, , a momentis, quae fiant indivisibiles earum partium limites , & punctis respondent; nec imposterum alio sensit agens de tempore momenti nomen adhibebo, quam eo indivisibilis limitis; particulam vero tempor s utcunque exiguam, dc habitam etiam pro infinitesima, tempusculum appellabo. XXXIV. Si jam a quovis puncto rectae AB, ut F, H, erigatur ordinata perpendicularis FG, HI, usque ad lineam CD, ea

poterit repraesentare quantitatem quampiam continuo variabilem. Cuiciinque momento temporis F, H, I etpondebu sita Mus quantitatis magnitudo FG, HI; momentis autem intermediis aliis Κ, Μ, aliae magnitudines KL, Μ N, respondebunt; ac si a puncto G ad Icontinua, & finita abeat pars lineae CDE, lacile patet, & accitrare

demonstrari potest, utcunque eadem contorqueatur, nullum fore punctum Κ intermedium, cui aliqua ordinata KL non respondeat; α e conversis nullam fore ordinatam magnitudinis iri termediae inter

F G, HI, quae alicui puncto inter F, H intermedio non respondeat. XXXV.

47쪽

XXXV. Chiantitas illa variabilis per hane variabilem ordinatam expressa mutatur juxta continuitatis legem, quia a magnitudine FG, quam habet momento temporis F, ad magnitudinem HI, quae respondet momento temporS H, transit per omnes intermedias magnitudines ΚL, MN, respondentes intermediis momentis Κ, Μ, ct momento cuivis respondet determinata magnitudo. Guod si assumatur tempusculum quoddam continuum ΚΜ utcunque e 4-guum, ducta Lo ipsi parallela, habebitur quantitas NO, quae in

schemate e .hibito est incrementum magnitudinis ejus quantitatis continuo variatae. Quo minor est ibi temporis particula ΚΜ, eo minus est id incrementum NO, S illa evanescente, ubi congruant momenta Κ, Μ, hoc etiam evanescit. Potest quaevis magnitudo

EL, Μ N appellari status quidem variabilis illius quantitatis, &gradus nomine deberet Botius intelligi illud incrementum NO, quanquam aliqirando etiam ille status, illa magnitudo KL nomine gradus intelligi solet, ubi illud dicitur, quod ab una magnitudine ad aliam per omnes intermedios gradus transeatur; quod quidem sequivocationibus omnibus occasonem exhibuir. XXXVI. Sed omissis sequivocationibus ipsis, illud, quod ad rem facit, est accessio incrementorum facta non momento temporiS, sed tempusculo con inuo, quod est particula continui temporis. Utcunque exiguum sit incrementum ON, ipsi semper respondet rempuscuIum Κ Μ contimium. Nullum est in linea punctum Mita proximum puncto Κ, ut sit primum post ipsiim; sed vel congruunt, vel intercipiunt lineolam continua bisectione per alia intermedia puncta perpetuo divisibilem in infinitum. Eodem pacto nullum est in tempore momentum ita proximum alteri praecedenti momento, ut sit primum post ipsiam, sed vel idem momentum sunt, vel interjacet inrer ipsa tempusculum continuum per alia intermedia momenta divisibile in infinitum: ac nullus itidem est quantitatis continuo Mariabilis status )ta proximus praecedenti statui, ut sit primus post ipssim accessu aliquo momentaneo facto; sed di fierentis, quae Inter e,asmodi status est. debetur intermedio continuo tempusculo ac data lege Variationis, sive natura lineae ipsem exprimentis, &quacunque ytcunque exigua accessione, inveniri potest tempusculumeontinuum, quo ea accessio advenerit.

XXXVII. Atque sic quidem intelligitur, quo pacto fieri posssi transitus per intermedias magnitudines omnes, per intermedios

status, per idus intermedios, quin ullus habeatur saltus utcunque

48쪽

exiguus momento.temporis factus. Notari illud potest, tantummodo mutationem fieri alicubi per incrementa, ut, ubi Κ L. abit

in . per N O; alicubi per decrementa, ut ubi Κ L abeat in N Μper O di; quin immo si linea C D E , quae legem variationis

exhibet, alicubi secet rectam. temporis AB, Potest ibidem evanescere magnitudo, ut ordinata M punis M allapi ad D, evanesceret, & deinde mutari in negativam ΡΩ, RS, habentem videlicet

direreonem contrariam, quae, quo magis ex Opposita parte crescit, eo minor censetur in ratione priore, quemadmodum in ratione possessionis, vel divitiarum, pergit perpetuo se habere prius, qui iis

omnibus, quae habebat, absumptis, aes alienum contrallit perpetuo

majus. Et in Geometria quidem habetur a positivo ad negativa transitus, uti etiam in Algebraicis formulis, tam transeundo per nihilum, quam per infinitum, quos ego transitus Persecutus sum Partim in Dissertatione adjecta meis Sectionibus Conicis, partim in Algchra g. Ia, ct utrumque simul in Dissertatione de lege continuitatis ;sed in mysica, ubi nulla quantitas in infinitum excrescit, is casias locum non habet, dc non nisi transeundo per nihilum transitus fit apositivis ad negativa, ac vice verse; quanquam, uti inferius innuam, id ipsim sit non nihilum revera in se ipsb, sed realis quidam status, ct habeatur pro nihilo in consideratione quadam tantummodo, in qua negativa etiam, qui sitnt veri status, in se positivi, ut ut ad priorem seriem pertinentes negativo quodam modo, negativa appellentur.

XXXVm. Ex sita hoc pacto, & vindicata continuitatis lege, eam in Natura existere plerique Philossiphi arbitrantur, contra-1centibus nonnullis, uti supra innui. Ego, cum in eam primo

inqUirerem, censui, eandem omitti omnino non posse, si eam, quam habemus unicam, naturae analogiam, & inditistionis vim consisamus, ope cujus inductionis eam demonstrare conatus sit m in pluribus e memoratis Dissertationibus, ac eandem probitionem adhibet Benvenulus in sta Synopsi Num. IIo; in quibus etiam locis, prout diverss occasionibus conscripta sint, repetuntur non rnalia. XXXIX. Longum hic esset singula inde excerpere in ordinem redam; sitis erit exscribere Dissertationis ae I .ege conflauitatis numerum 138. Post inductionem petitam praecedente Numero a Geometria, quae nullum uspiam habet saltum, atque a motu locali, in quo nunquam ab uno loco ad alium devenitur, nisi ductu continuo aliquo, unde consequitur illud, distantiam a dato loco nunquam

mutari in aliam, neque desitatem, quae utique a distantiis pendet C Par

49쪽

particularum, in aliam, nisi transeundo per intermedias; fit gradus

meo numero ad motuum velocitates, &duelus, quae magis hic ad rem faciunt, nimirum ubi de velocitate agimus non mutanda per saltum

in coreorum collisionibus. Sic autem habetur: si Quin immo in is motibus ipsis continuitas servatur etiam in eo, quod motus o- mnes in lineis continuis fiunt nusquam abruptis. Plurimos ejus se modi motus videmus. Planetae, dc Cometae in lineis continuisis cursum peragunt stium, & omnes retros Ridationes fiunt paulla- se tim, ac in stationibus semper exiguus quidem morus, sed ramenis habetur semper, atque hinc etiam dies paullatim per auroram Ue- is nit, Per Vespertinum crepustulum abit, χlis diameter non peres saltum, sed continuo motu silpra horizontem asscendit, vel desicen se dit. Gravia itidem oblique projedia in lineis itidem pariter con-M tinuis motus exercent suos, nimirum in Parabolis seclusa aeris reis sistentia, vel ea considerata, in orbibus ad hyperbolas potius ac- is cedentibus, ct quidem semper cum aliqua exigua obliquitate pro-M jiciuntur, cum infinities intinitam improbabilitatem habeat motusis accurate verticalis inter infinities infinitas inclinationes, licet exi- ,, gilas, & sub sensum non cadentes, fortuito obveniens, qui quiis dem motus in hypothesi Telluris motae a Parabolicis plurimum ,,' distant, & curvam continuam exhibent etiam pro casu projectio- is nis accurate verticalis, quo quiescente penitus tellure, & nulla

D ventorum vi defle flente motum, haberetur ascensiis rectilineus, ,, vel descenis Immo omnes alii morus a gravitate pendentes, is omnes ab elasticitate, a vi magnetica, continuitatem itidem servant, is cum eam servent vires illae ipse, quibus gignuntur. Nam grari vitas, cum decrestat in ratione reciproca ἡuplicata distantiarum, is & distantiae per saltum mutari non possint, mutatur Per omnesis intermedias magnitudines. Videmus pariter vim magneticam a se distantiis pendere lege continua; vim elasticam ab inflexione, utiis in laminis, vel a difflantia, ut in particulis aeris compressi. In se iis, εc omnibus eiiismodi viribus, α motibus, quos gignunt, conq,, tinuitas habetur semper, ram in lineis, quae describuntur, quamis in Velocitatibus, quae pariter per omnes intermedias magnitudinesse mutantur, ut videre est in pendulis, in ascensu corporum gravium se Sc in aliis mille ejusmodi, in quibus murationes velocitatis fiuntis gradatim, nec retro cursuq reflectitur, nisi imminuta velocitateis per omnes gradus. Ea diligenti stime continuitatem servant o- A mnia. Hinc nec ulli in naturalibus motibus habentur anguli, sedis semia

50쪽

is semper mutatio directionis fit Paullatim, nec vero anguli exactiis habentur in corporibus ipsis, In . quibus utcunque videatur tenuisse acies, vel cuspis, microscopii saltem ope videri solet curvatura, is quam etiam liment alvei fluviorum semper, habent arborum fo- .is lia, & frondes, ac rami, habent lapides quicunque, nisi forte aliis cubi cuspides continuae Occurrant, vel primi generis, quas natura , videtur affectare in spinis, vel secundi generis, i quas videtur asse sectare in avium unguibus, & rostro, in Risus tamen manenteis in ipsa cuspide unica tangente continuitarentvrvari videbimus in-- fra. Infinirum esset singula persequi, in quibus continuitas in

is natura observatur. Satius est gensraliter provocare ad exhibenis dum casum in natura, in quo continuitas non servetur, qui o-- mnino eisiberi non poterit. XL. Inductio amplissima tum ex hisce motibus, ac Velocitatibus, tum ex aliis pluribus exemplis, quae habemus in natura, in quibus ea.ubique, quantum observando licet deprehendere, conti. nuitatem vel observat accurate, vel affectat, debet omnino id efiicere, ut ab ea ne in ipsa quidem corporum collisione recedamus.

Sed de inductionis natura, ct vi, ac ejusdem usu in Physica, libet itidem hic inserere partem numeri 134, & totum I 3s Dissertationis de lege continuitatis. Sic autem habent ibidem: o Inprimis

is ubi generales naturae leges investigantur, inductio vim habet ma-- ximam, & ad earum inventionem vix alia ulla superest via. Rusis ope extensionem, figurabilitatem, mobilitatem, impenetrabiliteo tem corporibus omnibus tribuerunt semper Philosophi etiam ve- teres, quibus eodem argumento inertiam, & generalem gravita-- rem plerique e recentioribus addunt. Indii Elio, ut demonstra-- tionis vim habeat, debet omnes singulares casias, quicunque ha-o beri possunt, percurrere. Ea in naturae legibus stabiliendis Io-- cum habere non potest. Habet locum laxior quaedam inductio, ,, quae, ut adhiberi possit, debet esse ejusmodi, ut inprimis in om- ,, nibus iis casibus, qui ad trutinam ita revocari possunt, ut depre- .is hendi debeat, an ea lex observenir, eadem in iis omnibus inve-- nlitur, & ii non exiguo numero sint; in reliquis vero, si quido erima fronte contrarium videatur, re accuratius Peripe ita, cumis illa lege possint omnia conciliari, licer, an eo potissimum pactori concit entur, immediate innotescere nequaquam possit. Si eae si conditiones habeantur, inductio ad legem stabilienclam censeri de-- bet idonea. Sic quia videmus corpora tam multa, quae habe-C a se mus

SEARCH

MENU NAVIGATION