장음표시 사용
101쪽
ante mundi creationem durationem actu & reipsa successivam suisse. Quod ita conficimus. Successiva duratio non potest esse sine rebus, quarum aliae .aliis succedant, quia duratio non est substantia , quae per se possit exstare, sed modus rerum, quae durant, qui modus sine rebus hujusmodi esse non potest . Atqui ante mundi
creationem non .erant res, quarum aliae aliis succederent; erat enim solus Deus sive Ens a se, in quo, utpote immutabili, eadem Gmnia quae nunc sunt, ab aeterno suerunt,&in aeternum erunt g. 27. Ergo ante mundi creationem nulla erat se ipsa successiva dura-'
Apud laudatum Canetlum citat. libro cap. I sect. V. illustris quidam auctor contendit esse in Deo successivam idurationem , itaque suadere conatur. Sunt in Deo plura momenta ' inter se distincta. Ergo in Deo est successiva duratio ..6Ο. Responsio Dist. ant. sunt in Deo plura momenta in potentia co. .actu ne.& smiliter distinguo consequens. Nam sicuti in Deo ante mundi. creationem non est actu & reipsa aliquis locus extensus & verum spatium, sed stila potentia creandi corpora extensa , quae' sunt verum spatium & locus, eaque in se recipiendi f. 37.&seq. Ont. ita non est ulla reipsa successiva duratio propter allatam rationem, sed solum potentia creandi res, quarum aliae aliis succederent , & una cum rebus successivam durationem, atque idcirco sola cuni iis lem
rebus exsistendi potentia. Momenta autem, utpote initium , continuatio , aut finis durationis , non sunt actu ante mundi creationem,
sed solum potentia, quemadmodum est etiam sola potentia durationis, cujus sunt termini, & .sine qua rejia esse non possitnt. f. 6 I. Instantia Atqui momenta & duratio, in qua illa sunt, ante mundi cre tionem re ipsa in Deo reperiuntur. Ergo nulla distinmo. Prob. min. sub. Si non serent haec plura in Deo momenta, Deus suum
aeternum mundi creandi decretum non retulisset nec potuisset re ferre ad lioc potius momentum , in quo Creavit, quam ad aliud quodcumque. Atqui si aeternum creandi mundi decretum ad hoc potius momentum, quam ad aliud, non retulisset, aut referre potuisset, ab aterno necessario creasset. Id autem omnino falsum est. Ergo &c. Prob. min. Nulla iunc fuisset ratio sufficiens, cur mundum ab aeterno non crearit, sicuti ab aterno habuit voluntatem
102쪽
, set . , Responsio Dis . ant. si mundus ab aeterno esse' posset cin aliter ne. Nam praeter ea quae ad hanc difficultatem l. 27. respondimus, adverto, si quis ita argumentum concludat, si Deus non decrevit condere mundum in hac potius vacui parte, quam in alia quacumque,d buit mundum creare in toto infinito vacuo atque idcirco infinite extensum , facilem esiae respondendi rationem, quia cum: sit hoci tentan vacui atque idcirco nec ullas habeat partes, in quarum altera mundus collocari possit, non in aliis, non est necessorium, ut Deus suam dirigat voluntatem ad illum potius in una parte creandum, non. in aliis, nec ex eo, quod hac voluntate ca- ruerit, . sequitur mundum esse infinitum, si aut talis esse nequeat, aut etiamsi: possit, Deus ad. illumi finitis quibusdam limitibus ei N-cumscriptum. creandum se libere determinarit .. Res vero ita se habet etiam in duratione Ante mundi creationemi nulla est reipsa successiva duratio & idcirco nullae: ipsius distinctae partes, aut m
menta ,, in quorum uno Deus prae ceteris mundum creare possit . Ergo ex eo, . quod Deus suam voluntatem assi nullum aeternitatis momentum direxit, non continuo sequitur mundum creatum fuisse. ab aeterno eoquod ab aeterno esse non potest, ut insta docebo, &si etiam quiret ,. posset tamen Deus se libere aeterminare ad' illum
non ab aeternitate creandum, quemadmodum mundum, in extensione
finitum creavit, aut quia infinite extensus, ut aliqui putant f. I r.& seq. Ont. esse nequit, aut etiamsi possit ut ibi docuimus, sua ibbera voluntate eumdem cum. talibus terminis condere potuit .. f. 63. Instantia Sed urget laudatus auctor Etiamsi Mundus ab aeterno esse non potuerit, tamen Deus. poterat illum creare prius quam creavit; atqui si poterat creare prius quam creavit, sunt ante mundi crea,tionem prius atque posterius, atque idcirco temporis & successivae durationis partes. Ergo &c. Prob. maj. Deus semper habuit liberam creandi mundi &. expeditam potentiam, quotiescumque eidem libuerit . . Ergo &z..
f. 64. Responsio, Distia cons. sunt ante mundi creationem prius atque posterius p tentia cin actu ne. Nam si quis contendat ante mundi creationem suisse spatium, concedam quod attinet ad potentiam, negabo quod ad actum p primum , quia quam vis. Deus non sit extensus, habet tamen i potentiam creandi & in se recipiendi extensa , in quibus
solis potest esse spatium , quod reapse extensum esse debet f. II..
103쪽
Ont. secundum autem, quia cum nulla in Deum reipsa cadat e tensio, nec reipsa ante mundi creationem esse quit spatium, quod sine extensione esse non potest. Similiter me gero hac in re. Cum Dens nullam habeat in se ipso rerum successionem , nec aliquando esse incipiat, sed tamen possit creare res, quarum aliae aliis succedant, postquam incceperint exsistere, sequitur in ipso ante mundi creationem fuisse tempus & rerum successionem, & prius atque posterius, quae sunt temporis parres, potentia, non vero actu,& prius in mundi creatione incoepisse, posterius autem in ejusdem dur tione exstitisse. a. Quamobrem cum has voces usurpamus, mille annos, bismille, term ille &c. ante mundi creationem & similes, ideis imaginariis abutimur, nobisque fingimus cursus & periodos, quae fuerint ant quam fuerint, perinde ac cum dicimus eductis ex cubiculo omniabus corporibus inter parietes decem palmorum distantiam restare; nam hoc pacto eodem tempore ponimus omnia corpora extracta
fuisse,& simul decem palmox, qui non possunt esse nisi corpora, mente substituimus. De quo vita, quae in Ontologia g. 37.& seq.dis putata sunt.
TAm ostendimus in Ontologia Ens a se esse unam tantum se,s stantiam , I99.- eamque ab animabus atque corporibus di-itin istam,& infra quoque accuratius ostendemus- Nunc aliqua O tecta solvenda sunt.
Nulla ratione evidenti conficitur repugnare duo aut plura enti Aa se. Ergo Ens a se non est unum tantum. Proia ant. nulla evia denti ratione conficitur repugnare duo aut plura infinita. Ergo Mia Prob. ant. Nos id ostendimus 3. Ont. Ergo δα. 67. Responso. Dissi cons. Nulla evidenti ratione conficitur repugnare duo infinica relativa co. abistula ne. Infinitum relativum est infinitum quidem ratione habita unius. rei, non autem ratione habita omnium aliarum, ad quas si reseratur, potest esse vel aequale, vel minus etiam in infinitum, cujusinodi sum illae infinitae quantitates, qua Diuitiaco by Corale
104쪽
quas in Ontologia citato loco explicavi, quae ad aliquas relatae sunt infinitae, ad aliquas alias finitae, ad aliquas alias infinite par.
Vae . Haec autem infinita plura esse posse constat ex iis, quae cit,to loco disputavimus, & ex hoc uno, quod si numerus hominum esset infinitus, multo major esset numerus capillorum : & ratio a priori est, quia haee infinita non continent omne possibile. At i finitum absolutum , cujusmodi est ens a se, est infinitum in omni genere,&. ideo continet omne possibile ens. Ergo cum non possint esse duo, quorum quodlibet continet omne possibile ens, quia unum - ex iis non contineret ens, quod est in altero, constat ens a se s
.. f. 68. Instantia , Atqui nulla evidenti ratione conficitur repugnare duo aut plura infinita absoluta. Ergo &c. Prob. min. sub. Allata ratione probatur repugnare quidem duo infinita ab Ista dissimilia , non autem duos milia. Ergo &c. Prob. ant. Quodlibet ex iis duobus absolutis infiniti nihilominus haberet in se omne possibile en ς. Ergo &co Prob. anta Ideo unum ex iis non haberet , quia omne possibile ens seret etiam in 'altero; atqui haec ratio non obstat. Ergo &c. Prob. mim Quamvis per nos Deus habeat omne possibile ens, non obstat quominus sint alia entia distincta in individuo, sed quod attinet ad id, quod est entis in ipsis eidem similia f. 177. Ont. Ergo ratio ducta. ab eo , quod Ens a se continet omne misibile ens, non obstat quominus duo aut plura esse possint Entia a se infinita prorsus similia. q. 6ς. Respousio Nego conseq. & paritatem. Nam etsi in corporibus & animis sitaIi quod ens, cujus simile est in Deo, quodque ab eo, quod in Deo
est , distinguatur, tamen ortum & exsistentiam recipit ab Ente a se. Unde Ens a se si non habet tamquam aliquid internum id luod est in rebus creatis, tamen continet tamquam ejusdem causea. At in duobus entibus a se ens quod in altero est, nulla rati ne pendet ab altero ente, R idcirco hoc alterum Enς contineret omne possibile ens, ut in superioribus ostendimus , atque ut hie evincitur, nulla ratione contineret illud, quod in altero reperiretur.eto De duobus vero aut pluribus Entibus a se dissimillbus eadem non esse posse maniseste colligitur ex eo, quod in hujusmodi eventu Ens a se foret indifferens ut posset consumi aut cum hac, aut eum illa digerentia. Ens autem a se ita indisserens esse nequit. Cum enim duo esse possint, non vero simul, ratio sufficiens esse bet, cur prunum Ens a se conjungatur cum hae prima disso
105쪽
ventia, non cum altera; secundum vero cum hae ubera, non cum prima. Haec autem ratio esse non potest nec externa. 4n alio te
et io Ente, eoquod Entia a se a nullo: pendere possimi , nec interiordi insita in natura Entis a se, proptereaquod Ens a se cum utraque posset indifferenter copulari. Quare cum debeat esse ratio sussciens, cur aliquid potius sit quam aliud, quando duo esse possunt, non simul f. 73. Log. inde conficitur duo aut plura entia a te dissimilia in hac rerum universitate constare nequire.. 3. Quo uno evertitur systema Manichaeorum putetmesum duo reperiri entia a se, alterum bonum quod sit Principium di caussa omnium bonorum , alterum malum, quod omnium malorum. Rati ni autem ab insanis productae , & depromtae, quod idem Ens a se non potest esse bonorum , atque malorum principium , in eonsequentibus satisfaciemus. L ZO. Instantῖa Atqui nulla evidenti ratione conficitur duo aut plura entia ruse prorsus similia esse nequire, etiamsi alterum ab altero non pendeat. Ergo &c. Prob. min.. sub. . Nulla, evidentL ratione id conficitur, si nulla pariter evidenti suadetur duo, aut plura Entia a se prorsus similia , unum tantum individuum unamque substantiam. esse; atqui nulla evidenti ratione suadetur duo Entia a se prorsus. similia esse unum tantum individuum. Ergo &c. Prob. . min. Principium Indiscerni bilium Leibnitii; quod in eo positum est, ut nihil esse possit alteri prorsus simile, eoquod illa unum sunt , quae non possunt distingui,&si prorsus similia sunt, nulla in re discerni queunt, hoc, inquam, Principium aut fallam est, aut dubium. Ergo &c. q. 7 I. Responsio. Dist. ant. Hoc principium est alsum aut dubium in Entibus ab .
alio co. in Entibus a se subd. si habeatur ratio, solius generalis rationis, quam affert Leibnitius pro omnibus entibus cin si alio modo usurpetur & confirmetur ne. Supra laudatus Canetius cap. I. 29. VI. rationes ab aliis allatas pro Dei uoltate nullius esse momenti
vult, nisi dicto Leibniiii principio confirmentur. Verum displicet. rem , in qua est cardo universae Theologiae Naturalis , tali nitii principio, quod ut levissime dicam, saltem valde incertum est, si . universe accipiatur. Quis enim concoquere potest Deum nullo prorsus pacto post e creare duo corpuscula omnino aequalia , aequiliter densa, & iisdem limitibus circumscripta atque idcirco omni ex parte similia, immo etiam in hac rerum universitate similiter posita, si eadem, ut .fieri potest g. sa. Oat. compenetrata lonamu&Z
106쪽
Quid repugnantis est in hac re P In nullo, inquiunt Leibnitiani, differrent. Ergo essent Henii & unum corpusculum. At ex eo, quod non discreparent aliqua differentia specifica, non continuo sequeretur nec individualibus dissidere . prius doceant oportet individua. les differentias sine aliqua specifica non posse consistere. Quod sane non ita facile praestiterint. i Hi li
a. Quamobrem ajo hoc principiumi posse quidem usurpari in e libus a se , sed non ob eam generalem irationem , propter quam Leibnitiani volunt idem ad entia quoque ab alio pertinere, sed ob eam particularem, quam in Ont. 3. 09. conclusimus, quod cumentia ab alio etiam omnino similia possint in statu solius possib, Iitatis reperiri , ens vero a se ita necessario exsiliat, ut in stata metae possibilitatis tamquam possibile amplius intelligit nequeat, illa quidem possunt ut adhuc ad stingulares determinationes indi
ferentia plures ex iiseem accipere; hoc autem ut pote omnino determinatum etiam quod attinet ad exsistentiam, nequaquam; nisi velimus exsitentiam , per quam res omnino determinatur , III. Log. esse adhuc indifferentem ad plures singulares determinariones, sue, quod eodem revolvitur, ad plures exsistentias. Hanc autem a me allatam rationem, quae alia est atque illae communes, quas
Canetius impugnat, in Diatriba , quae mox sequetur, latius dilata.
Cum duobus in hine annis Academia Leidensis, proposito premio, demum strationem postulasset hujus enuntiationis, ex eo Fod aliquid exstat, sequitur ex ere ens necessarium , aetereum , immutabile atque ab hoc mundo diuinctum atque seorreum , ad eamdem ostendendam commentarium exaravi, quem operae pretium arbitror hic edere in lucem, proptereaquod meas hanc in rem cogitationes latius Qxplicavi, & nisi salior, ad Atheos convincendose firmius pro.
Nemitaem latet, quam multi hodiernum sint in Europa , qui ad Christianaei Religionis iandamenta evertenda ingenio atque rationibus a Ρhilosophia depromtis abutuntur 4 Cui malo, quod in dies longius naanat,b ut occurreretue, alia aliis in locis excogitata sunt. In Cl. vero Leidensi Academia captum est consilium varias doctis viris alternatim proponendi quaestiones, quae ad Naturalem Theologiam atque ad Christianam Moralem pertinerent, in quibus solis vendis dum se exercerent, totius verae Religionis bono consulerent. Nune v eo CL Prosetares initium ab illa enuntiatione dueentes, quae in uniuersa Theologia ducit familiam ς εχ εο quod aliquid exseat, sequitur ex ere ens necessa λώιν , me nu , ---abde, atque ab hoci mundo di inctum at ua secreuisu, esus dem postulant demonstrationem
107쪽
16 Tbeologia NaturalisCAPUT PRIMUM,
Ila ex sentis Entis a se. o ipsoriim votis pro virili portione satisfaciam, ostendendum suscipio,
ex eo, quod exsistit aliquod ens, necessario consequi exstare quoque ensa te. Quod profecto evidentissime patet, si entia sint mi mero finita , uti centiam ; nam etsi praeter ultimum alia ab aliis continuata serie proficiscantur, ultimum tamen uti centesimum , ab alio nullo procedere potest , eo quod aliud nullum ultra ipsum constare positum est . Nec enim expecto , dum quis ajat ultimum a primo , vel ab alio ejusdem seriei ortum ducere; proptereaquod si res ita foret, ultimum esset eodem tempore & caussa primi , dum hoc ab illo adminiculo interjectorum oriri ponitur. & effectus , si etiam ultimum esse a primo sustineremus. Id quod manifestam complectitur contradictionem. Quares quae extant entia, finito numero continentur , aliquod saltem ens ab alio exsistere nullo, atque idcirco esse a se necessario conlequitur. Verum Athei ut latebram sibi quaerant, hanc entium, quorum alia ab aliis exsistunt , seriem continuant in infinitum ; cumque infinitum transiri non polia, nec ultimum in eo designari , negant se ullo modo premi ratione modo conclusa , eo quod in serie infinita perveniri nequit ad ultimum ens ab alio, quod necessario procedere debeat ab ente a se.
Multa a multis excogitata sunt ad hoc est igium Divinitatis osoribus praecludendum. Sunt enim qui arcem ipsam Atheorum invadunt ,& esse posse negant infinitam caussarum seriem , iisque docent rationibus , quae vulgo a Philosophis qua Aristotelatis, qua Recentioribus afferuntur, ad persuadendum exis stare non posse in continuo aut permanenti , qualia sunt corpora extensa, aut successivo , qualis est motus & tempus , aliquod re ipsa infinitum . Verum mihi hane insistere viam Integrum non est, qui tomo I. Physicae Gen. 88. est seq. & II. 43s., atque in Ont. β. IV.& seq. docuerim nullis confici rationibus ex numero rerum , quae esse queunt, quantitatem infinitam excludi oportere ,& praesertim iis satisfecerim , quae a Cl. Viris Achardo tom. 2. Commenta Aea L Berotinensis , & Buscho vichio S. I. in Collegio Romano Matheseos Professore i a medium productae suerunt: immo eodem tomo II. 43 . num. II. infinite Frva aut magna reapse esse quire tantum non demonstrarim . Quamobrem alio nos vertamus necesse est, siquid hae in re adversus Divini Numinis hostes tenere volumus .
Primum ergo statui potest eum , qui quantitatem aliquam infinite parvam aut magnam iamiserit, non posse infletari possibilitatem aliarum , quae illam
aut exaequent, aut etiam tum finitis partitas superent, tum infinitis. Alterum enim ex altero necessario tonsequitur, ut iidem locis plane confeci , &cuique compertum fieri quit ex uno circulo infinitae diametri, ex qua si abs tua finit sumatur, & ad eam respondens semiordinata usque ad peripheriam
108쪽
8dditur , me geometrica inter residuam ex diametro, sem lardinatam 3c absciLiam proportione manifestum fit dari infinitum alio majus in infinitum. Quam. obrem si est infinita ieri est entium , quorum alia ab aliis proficiscuntur, dari etiam possunt numerus, progressio, motus , aliaque id generis infinita. Quo posito assentior quidem seriem infinitam numero & progressione finitis peris transiri non posse, aio tamen id fieri posse infinitis ; quemadmodum spatium infinitum finita velocitate peragrari non quit, bet: e vero infinita. Quod si res ita est & ad horum entium finem perveniatur, ratio supra conclusa adhuc te net, dc extra illam seriem entium ab alio ratio cur exstent, quaerenda est in alio ente, a quo omnia Proficiscantur
Quod si Adversari se his premi negent, & nihilominus velint eam seriem esse ab alio nullo extra illam posito, atque ideo a se, sic homines urgeo. Illa series foret simul a se, & non a se; foret a se, quia iit ab ipsis statuitur.
H, alio nullo extra eamdem collocato penderet ' non foret a se, quia iisdem fatentibus, nullum ex ejusdem entibus foret a se . Hee autem duci inanisest repugnant. Ergo caussam adversuu eosdem obtineo.
At enim id eum ratione non pugnat; fieri enim 'test, ut illud attrib tum a se, quae est ratio sufficiens per quam intelligi potest, cur series ex bstat, in entia ab alio infinita simul conjuncta conveniat, tametsi in nullum eadat ex iis seorsim acceptum, ut figura rotunda partibus sphaerae copulatis, aut exercitus militibus & ducibus simul junms.conveniunt, quamvis aut illi in nullam ex singulis partibus, aut hie in aeminem ex singulis ducibus a que militibus quadret.
Ηue eos volebant; nam ex hujus solutione difficultatis manifeste constabit necessitas entis a se, nisi quis primis Philosophiae principiis nuntium velit re. mittere. Eam vero peto ex Ontologiae principiis quae I 73. Ont. diligenter exposui. Nam ex his constat duo esse genera eorum, quae in rem ex pluriribus compostam cadunt; alia enim sunt in singulis partibus etiam seo sint acceptis; alia vero solum in iis, quatenus inter ipsas eonjunctae sunt, reperiuntur . Unde prima a conjunctione partium non pendent, bene vero secunis da , quae proinde relationem inter partes significent necesse est. Nam eauta quae pura relatio est, non potest gignere nisi relativum effectum . Iam vero copulatio est pura inter partes relatio . Ergo ipsa per se enectum tantum m do relativum gignat oportet. Ex quo fit ut prima si in sngulis partibus, aut in aliqua earum non sint, nec in iis smul copulatis esse queant; qualis est vis motrix, quae cum relationem inter partes sibi non velit, ab earum conjunctione ducere non potest originem , & si singulis corporum particulis non inis sit, neque in iisdem copulatis reperitur. Secunda vero non in singulis seorsim acceptis, sed solum in iisdem copulatis, utpote ex ipsemet orta conjunctione, deprehenduntur ; qualis est exercitus, qui non in singulis ducibus atque mili tibus, sed in iisdem conjunctis positus est, qualis est etiam figura rotunda. quae relationem inter plures sphaerae partes complectitur, & qualis est quoque numerus, qui exsistit ex pluriuus unitatibus, quae unum aliquod fidere intelliis
109쪽
Quibus ex Ontologia prelibatis, nemo non videt summam quaestionem eo. revolvi , ut videamus, an illud attributum es a se, sit ex primo genere , an vero ex secundo, & exempla ab Adversariis allata non facere ad rem , qua de agimus, esse a se , exercitum , atque figuram eodem senem contineri monstrent. Quod certe ab iis praestari non pae ex eo manifeste eolligitur. quod producta ab ipsis exempla sunt ex genere relativorum ; ut docui; esset Vero a se non solum est absolutum , verum est omnium maxime, sive simplis siter absolutum. Nam absolutum est res ipsa in se considerata, quaeque 'intelligi potest saltem quod attinet ad essentiam , quin alia res ab ipsa distincta intelligatur , II. Log. Relativum autem est res, quatenus cognoscitur ratione habita alterius , sive quae cognosci nequit, quin alia res ab ipsa distin- .cta percipiatur . Iam vero entia ab alio etsi cognosci queant sine relatione ad aliud ens pariter ab alio. ut certus homo sne respectu ad alterum hominem, tamen quod pertinet ad ipsorum essentiam , intelligi nequeunt saltem sine re- Iatione ad aliud ens, a quo ducunt originem , quia cum esse non queant a se, origo Sc effluxus ipsorum ab alio interiorem eorumdem essentiam saltem ex parte constituit. At ens a se sine ulla prorsus relatione ad aliud ens qui tintelligi ob id ipsum, quod est a se, & ab aliquo alio non pendet. Quam obrem ens a se non solum est absolutum, verum etiam est omnium maxime re
Cum vero entia absoluta si non sunt in sngulis partibus, aut saltem in aliqua earum , nee in iis conjunctis exsistere possint; qui fieri potest ut quod attributum a se est omnium maxime & simpliciter absolutum , in illius infinitae seriei, quae est compostum infinitorum entium aliorum ab aliis , nullo ente seorsin reperiatur, di nihilominus ex iisdem copulatis exsistat λ amo rem manet, quod propos tum est . illa duo, seriem infinitorum entium aliorum ab aliis esse simul a se , & non a se, ex Atheorum hypothesi consequi, Scmanifestam continere contradimonem.
Verumtamen urgere possunt etiam ea, quae relationem inter partes rei compositae nequaquam significant, posse ab earum conjunctione proficisci , in iisque copulatis reperiri, tametsi in easdem seorsim acceptas non cadant. Nam ex. S. sonus tubae relationem inter partes sibi non vult, eoquod vim desiderat tamquam sui caussam , quae proseao hanc relationem non exprimit 42. one. ἔNihilotamen minus in partibus tubae conjunctis invenitur, non vero in iisdem sejunctis. si tuba in multa fragmenta dispescatur. Ergo principium a me inductum etsi ad trutinam rationis expensum tamquam certum &.exploratum videatur, tamen experimenta, quae nobis minus imponere possunt prae subtili ratione, illud salstatis coarguunt.
. Ad id solvendum utor distinmone inter ipsam vim & sonum ea genitum, interque ipsorum magnitudinem , quae valere potest etiam in alia exempla , quae in hanc sententiam possunt afferri. Ipsa vis, & sonus, sive fibrillarum s nori corporis tremitus & oscillatio sunt aliquid relationem non exprimens inter unam & aliam moleculam, & revera esse queunt in una tantum ex ipsis.
110쪽
At magnitudo vis, & tremitus sent quidpiam ex hoe genere relativorum , eo quod pendent a numero partium oscillantium , ab eo scilicet quod hujusmodi relationem significat num. 8. Ad eum vero finem ut ex collectione paristium major vis & sonus quantitas exsistat, nemo non videt esse necessarium, ut in singulis minimis partibus minima vis & soni particula reperiarur . Ita res se habet in tuba I singulis exiguis tubae partibus inest tua minima pars vis , & soni sive tremoris, & ideo ex ipsis conjunctis magna vis magnusque senus oriuntur. Hae de caussa fit ut quia in singulis fragmentis est minimus sonus sive partium oscillatio , exaudiri non possit; quia vero ex earum colle. ctione magnus exsistit, aures seriat & exaudiatur. a. Jam vero in singulis entibus ab alio ne minima quidem hujus attribuoti a se particula reperitur, immo est illius contrarium. Qiii ergo fieri potest, uti ex collectione infinitorum entium ab alio exsistat attributum a se; nisi v lis ex collectione infinitarum serti , in quibus singulis nulla auri molecula r Periarur, particularum aliquam auri massam exsistere posse I3. ' ., Posset hie aliquis eaussam Atheorum suscipiens muIta opponere ex sublimioris Recentiorum Matheseos principiis , quibus effcitur incremento certae cujusdam aluantitatis usque in infinitum aliud omnino fieri, atque id quod exsistit,s eadem illa quantitas limitibus ei reum scribatur. Nam ut aliqua ex pluribus exempla proponam , si secus alter ellipseos ab altero abscedat ad distantiam quamcumque finitam , curva manet quae prius, ellipsis nimirum ' at s a I finitum intervallum alter ab altero discedere intelligatur, ellipsis in parabolam, quae est curva ab ellipsi diversa, convertitur. Item si soci ad centrum elli Psis & ad se invicem ita accedant, ut ab eodem abs ni intervallo finito, nulla curvae alterius in alteram nascitur transformatio; at s mutuo accessu fiat, ut cum centro tantumnon congruant, & recta solum infinite parva alius ab alio distet, est ipsa in circulum abit & transformatur . Quidni ergo suspicari licet simile quidpiam usuuenire posse in re , qua de agitur, ut quamvis finitus entium ab alio numerus seriem a se componere nequeat, infinitus tamen id sacere possit λ- a. Sed tantum abest, ut his ex in thesi sumtis exempIis vis infirmetur aulatae demonstrationis , ut eam mirifice iisdem confirmari sim ostensurus . Nam verum quidem est infinito socorum aut accessu , aut recessit ellipsim in par bolam , aut in circulum convertere, sed etiam illud est certum id non m mento & puncto temporis fieri, sed paulatim & sensim, adeout ellipsis paulatim in circulum aut in parabolam abeat, & quo distantia socorum magis augetur, aut imminuitur, eo semper minus a parabola & a circulo absit. Quod etiam cadit in omnes alias quantitates , quibus infinitae partes aut accedere intelIigantur, aut decedere. Singulis enim accessionibus aut decessionibus fit,
ut quantitas qua de agitur , propius accedat ad id, quo iis in infinitum continuatis illam pervenire percipimus; quemadmodum Physicae Gen. tom. II. MI IL pluribus locis ostendi. At contra se habet res, de qua disputamus ; quan-
nuneumqe augeas entium aliorum ab aliis numerum , ne hilum quidem propius acciait ad seriem a se, quam novem aut decem accesserint. Qua enim satione cogitur & efficitur ex decem entibus ab alio non posse exsistere sistem a se, illa etiam suadetur ex Ioo, ex Iocio, ex Iocoo 3:c eamdem seriem