Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Theologia Naturalis

pio Deum extensione donatum non esse, atque idcirco esse discretum a mundo, ut quo eadem reperitur. Extensum una sui parte est in una parte loci, non vero in aliis ; hoc autem est negatio entis, quia esse in iisdem Iocis est eas. Iam vero in ente a se nulla prursus nesatio est num. 2O. Ergo nec potest es.le extensum , ex quo illa negatio proficiscitur. Dices negationem relationis non dedecere Ens a se neque per nos, qui easdem relationes variari posse volumus& revera tenemus ante creationem Deum nequaquam fuisse in loco extenso, bene vero post creationem. Ad id refellendum adverto duo esse genera poten . tiarum , aliae sunt potentiae proximae, quibus ad suum actum consequendum nihil intrinsecus deest, sed solum aliquid externum, scilicet admotio rei ait rius ad alteram ; aliae vero potentiae remotae, quibus praeter applicationem rei alius ad aliam, aliquid etiam intrinsecus deest ' ut ferrum calidum habet mistentiam proximam calefaciendi, quia nihil intrinsecus ad calorem gignendum in eo delideratur , sed solum externa manus ex. g. ad serrum admotio. At seiugidum solum habet remotam, quia praeter applicationem manus ad ipsum, necesse est ut prius calorem suscipiat. His positis ajo nostrum Ens a se ab aeterno habuisse quae necessaria serent, ut toti mundo praesens Hret ea ratione,

quam supra explicavimus; desectum autem fuisse ex sola parte mundi , qui ab

aeterno non erat. Unde in ipso nulla interius mutatio fit, cum mundus erea. tur, nec ideo ante creationem est aliqua negatio. At e tensum Ens adversa.

Horum cum una sui parte foret in una parte loci, non vero in aliis, tumetsi haee loea reperirentur. Quare hic desectus & negatio esset non in loeis, quae reipsa non forent, sed in i pismet ente a se; quod cum natura entis a se prorsus positiva & omnem excludente negationem conciliari non potest . Quoiatisfit pmpostae difficultati,& manet Ens a se non solum ab animabus atque a corporibus, verum etiam a toto mundo esse distinctum atque secretum. Alterum veto, quod pertinet ad substantiarum ab alio naturam & ideo etiam ad naturam Ensis, a quo illae proficiscuntur, exquisitius noscendam, in eo p situm est , quod substantiae ab alio, uti sunt corpora, & animae, ne momento quidem perseverare possunt, quin continenter a Deo conserventur, idest cum consinvatio definiatur continuata creatio, scilicet illius divinae actionis , qua

primum erratae fuerunt, continuatio, ut res creatae perseverent, continuatione

illius amonis, qua primitus conditae sunt, indigent; admut quo in nihilum redeant, non opus sit actione positiva Dei, qua perimantur, sed negativa ranis tum , idest cessatione illius actionis, qua primum a Deo creatae suerunt. Nam nihil in vero, Sc inextenso momento esse potest, sed incipit tantum esse , aut desinit, ut tom. I. Phys. Gen. 26. & seq. ostendi, & in Onti vix I. . m. brem nec actio, qua Deus res e nihilo eduxit, quaeque in ipsis rebus recipitur, in vero inextenso momento in iisdem durare potest , sed saltem tempus aliquod permaneat necesse est, tamdiu scilicet , quamdiu aliquis vel minimus motus perficitur. Nam praeterquam quod si momento solum perseveraret, tempus ex veris instantibus,& spatium ex veris punctis inextensis componi, quod repugnat Is. ibid. & in Ont. 72. inde consequeretur , 26. , & se . ibid. &L Ont. I32. consequens quoque foret actionem Dei eodem instanti tu rebus esse, & non esse ' esse ut ponitur , non esse, ut probatur, quia quod in illo last ii desinit est e. non est. Neque enim instans omnino inextensum, in quo

132쪽

Pars Prima. 8t

scilicet nullum spatium extensum percurri potest, plures habet partes,& facies,

quarum alia extra aliam sit, Se in quarum alia actio Dei sit, in alia non sit. Hoe constituto videamus, quantuni debeat esse hoc tempus , quo in ipsis robus divina creationis actio durare debeat in eum finem, ut revera sint. Non aliquod finitum solummodo, adeout post illiud amplius conservationi rerum n cessaria non sit . In temporibus enim finitis , quae majora & minora esse possunt in infinitum , non est major ratio , cur tantum hoc potius tempus fini. tum ad rei non solum inceptionem, sed etiam veram in esse positionem S premi Numinis actio necessaria sit, non vero minus , cum minori in infinitum

tempore vere dici possit quidpiam exsistere; & verus motus tum per ui paumi, tum per Δ, tum per ita in infinitum vere perfici possit, eaque

percursa cessare. Restat ergo ut videamus an solum per aliquod infinite parvum tempus haec divina vis requiratur. Si in temporibus infinite parvis dari posset tempus adeo minimum omnium infinite parvorum, ut minus esse nequiis

ret , sorte dubitari posset divinam actionem per illud tantum desiderari , quores ipsae per se in posterum consisterent. At cum eo, quod spatium extensum omnium minimum , & infinite parvum primi gradus haberi non posse docui. mus supra & 88. tom. I. Phys Gen. tempus pariter omnium minimum deisianari non posse sua sponte consequatur; quis ambigere queat neque per alia quod infinite parvum tempus requiri divinam actionem , cum non si major pro uno infinite parvo ratio, quam pro aliis in infinitum infinite parvis, quaeque ratio in tempora finita valet, eadem in infinite parva conveniat λ Cum vero jam effecerimus necessario requiri ut actio divina per aliquod tempus perseveret,

quo res vere sint, non tantum esse incipiant , quae alioquin inceptio ut m dus sine re quae est, esse nequit, & nunc majorem non esse rationem pro uno tempore finito, aut infinite parvo , quam pro aliis in infinitum ostendamus illud necessario consequitur divinam actionem tamdiu necessario postulari, quamis diu res durant, eaque cessante has ne minimum quidem temporis posse pers verare. Quae omnia. fie brevius concluduntur. Ex altera parte divina creati nis actio in rebus per aliquod tempus perseveret necesse est; ex altera vero si non debet perseverare per totum tempus durationis rei, nullum potest afferri tempus, quo eadem permanere necessario debeat, non unum minutum , quia res

durare potest solum se minuti, & pro duratione rei per tempus ta minuti ,

actio unum minutam permanens non requiritur; non a. minuti, quia res duis

rare potest solum minuti : non - , & se in infinitum. Si in divisione rem.

poris in partes pervenire possemus ad partem temporis omnium minimam, no stra haec ratio labefactaretur , quod per tempus minus minimo res durare non posset. At cum etiam data porubilitate designandi particulas infinite parvas, quae adhuc incerta est in sententia multorum, ad minimam omnium infinite parvarum perveniri non posse certum di exploratum si ' ratione allata tenemus, si semel pro omni tempore durationis rei divinae actionis duratio . cessaria non si, nullo vel infinite parvo tempore hanc eamdem actionem necessariam esse s turam . Quod cum necessitati modo consectae adversetur, pro toto tempore durationis rei divinam actionem necessario requiri liquidum facit.

133쪽

Theologia Naturalis PARS SECUNDA .

72. Animadversio IN prima Theologiae Naturalis parte satis enucleate docuimus exsistere Deum , R quaenam sint ipsius absoluta attributa. Restat ut in hac altera de relativis eiusdem attributis disseramus. Quamquam enim de his etiam in illa identidem disputatum est pro re nata, praesertim ut contrarias rationes inde petitas refutaremus : nunc tamen de iisdem accuratius & data opera disserere aggredimur, quo ultimam huic quoque praecipuae Philosophiae par ii manum imponamus,

CAPUT PRIMUM.

De Deo Creatore,*- 73. Propositio DEus mundum, sive substantias intelligentes substantias corporeas sive extensas creavit. Prob. Quod nunc exsistit & non est ens a se , debuit a Deo creari sive ex nihilo educi. Cum enim Deus sit illud unum Ens a se, quod fuit ab aeterno g. Ioo. Lon subitam tiae quae non sunt a se, non possunt nisi ab illo ducere originem. Rursus cum Deus sit immutabilis & simplex, f. za. 34. nullas habet partes quas a se possit disjungere, ut ex iisdem alias substantias a se distinctas formet. Ergo nihil aliud est reliquum nisi ut has su stantias, quae a se non sunt, ex nihilo educat, idest creet.

a. Iam vero mundus sive corpora & animae nunc exsistunt, ianon sunt entia a se, quia ex altera parte ens a se habet in se omne ens, & est immutabile , a I. ; ex altera corpora & animae singulae sunt finitae, multasque entium negationes in se habentes f. et Oo. itemque sunt substantiae mutabiles, illa ob vires motrices, quae sunt aliquid absolutum l. 42. Ont. & modo sunt, modo non sunt, modo majores, modo minores f. 292. Ont. hae autem ob vires pari ter accidentales 3. 9 I. & seq. Psych. quarum aliae aliam ideam generant. q.9I. n. a. ibid. Ergo multum abest ut corpora& animae, sive munisdus, qui exhis coalescit, sint entia a se . Ex quot andem concluditur idcirco nunc exstare, quia Deus illa creavit.

134쪽

Pars Secunda. 83

Dei nde res confirmatur hac alia ratione. Quod ab aeterno esse non potuit, debuit creari; atqui mundus, sive animae & co pora ab aeterno esse non potuerunt. Ergo &c. Prob. min. Ens in quo dantur successiones, non potest esse ab aeterno. Atqui corpora& animae sunt entia, in quibus dantur successiones, ut patet ex motibus & ex ideis, quarum aliae aliis succedunt. Ergo &c. Prob. maj. Si res successiva ut motus, ab aeterno suisset, solum ipsius initium ab aeterno esse potuisset , non vero aliqua ipsius pars, quia solum motus initium omnes motus partes praecedere debet; atqui solum motus initium ab aeterno esse non potest, primo quia non

dantur initia, quae sunt modi, sine rebus f. 73. Onti; secundo quia pars illa prima motus, quae initium proxime sequitur, uti m tus per palmum, suisset simul ab aeterno 3c non fuisset; non suis set, quia illius finis esset initio 3c idcirco aeternitate posterior; fuisset, quia tam inter initium illius partis motus & praesens tempus, quam inter finem illius ejusdem partis 3c tempus pariter praesens, tempus infinitum fluxisset, cum inter haec duo tempora sola finitae temporis partis differentia intercederet.' 4. Ex hac ratione colligitur quidem mutationes animarum Se corporum non fuisse ab aeterno, non vero colligitur non potuisse

exstare ab aeterno ipsas substantias sine ullis viribus, quae sunt ipsarum accidentia, j. a. 'Οnt. atque idcirco sine ullis prorsus m lationibus. 3. Verum haec corpuscula primitiva ab aeterno exsistentia vel ab aeterno vim motricem habuissent, Vel secus p si primum, iam ab aeterno motu aliquo percita fuissent, quia vel vis numquam generat imotum, vel semper & statim ac est, cum sit necelsaria mo- tua caussa, nec ulla sit ratio, cur si statim, ac est, non gignit, aliquando gignere possit. Sin alterum, neque in praesenti vim haberent ac moverentur, quod sibi dare non potuissent id quod ab aeterno non habuerunt ν Sol in praesenti moventur. Ergo vim ab aeterno habuisse deberent, atque idcirco ab aeterno moveri, quod fieri non posse iam docuimus. 6. Dices corpora suisse ab aeterno atque a se, vim autem & motum in tempore a Deo accepisse. Ergo obesse non debet, quod illam sibi dare nequiverint. 7. In hac hypothesi Deus saltem vim motricem e nihilo ed xit; nam in Ontol. docuimus & motum esse non posse sine vi mintrice, quod sit aliquod absolutum & permanens l. 42. & gen Iationem vis esse veram ex nihilo creationem. Quod si Athei,

135쪽

84 Theologia Naturalis

Velint, nolint, creationem quarumdam rerum , quae sunt aliquid a solutum & permanens, assentiri debent ; quidni maxima jam superata dissicultate , quae posita est in creatione cujusdam rei ex nihilo, ipsarum qucque substantiarum creationem , quae 'majoribus difficultatibus obnoxia non est, assentiantur 3 praesertim cum hae alioquin mutabiles & finitae substantiae a se in alias maximas, quas supra vidimus, incurrant. Concludendum est ergo Deum creasse hunc mundum non solum quod ad vires & mutationes , verum etiam quod ad ipsas substantias, ex quibus componitur. 74. Propositio

Deus mundum creavit in tempore. Prob. Deus non potuit mundum creare ab aeterno. Ergo creavit in tempore. Prob. min. successiva res ab aeterno esse non potest f. 73. num. 3. Atqui mundus est res, in qua sunt continuatae successiones. /Ergo&c. Nec dicas substantias ipsas intelligentes, & extensas creatas fuisse ab aeterno,

non vero earum vires & ideo mutationes ac successiones, quae ex

viribus exsistunt. Nam primo ut quid ab aeterno creavit substantias animarum & corporum, quae sine ullis ideis ac motibus per totam aeternitatem otiosiae permanerent 3 Deinde non minus vis est aliquid permanens, quae tota simul creatur, quam ipsa substantia, in qua creanda est . Ergo si Deus ab aeterno potuisset creare se stantias, quivisset etiam vires e nihilo edueere . Ex hoc autem sequerentur ah aeterno suisse mutationes successionesque g. 73. num. S.

quod omnino repugnat ibid. num. 3. Tum in ipsismet substantiis creatis est aliqua interior successio, de qua disseremus paulo post,

cum de rerum conservatione disputabimus. Ergo si successio non potest esse ab aeterno, nec ipsae substantiae spiritales atque corporeae ab aeterno esse queunt. Cum igitur nunc exsistant, necesse est Deum illas & mundum ex ipsis coalitum in tempore creasse.

Cl. Genuensis tom. III. Elem. Met. pag. 37. & seq. congerit pro aeternitate mundi argumenta ex Aristotele di Proclo depromta, qui bus opponit responsiones Peresii, & interdum etiam suas, iubi Peresianae nimium nituntur obscuris ae dubiis Peripateticae scholae principiis. Aliqua hic proseremus in medium, & solutiones ex ninstris petitas iisdem accommodabimus. Ac primo idem manens semper idem facit idem. Sed Deus ab aeterno est semper idem, utpote

immutabilis. Ergo Deus aut ab aeterno secit mundum , aut num quam . Prob. maj. Eadem prorsus caussa non potest esse ratio diversitatis; id enim seret absque lassicienti ratione. Ergo &c. 6, 76.

136쪽

Pars Secunda. 8s

q. 76. t Responsio

D L ant. Eadem prorsus caussa non potest esse ratio diversitatis, si necessario operetur co. si libere sub. si maneat eadem tum absolute, tum relative co. si maneat eadem absolute, non autem rela. Tive ne. Nam ut dixi f. 27. cum Deus creat mundum, est idem absolute , ac suit ab aeternitate quando non creabat; relative autem nequaquam , quia ab aeternitate reserebatur ad mundum solum creandum post aeternitatem , post aeternitatem autem resertur ad mundum jam exsistentem , ab ipso creatum. Consilium enim creandi mundum erat aeternum , sed dirigebatur ad mundum solum post

aeternitatem creandum.

f- 77. Instantia - Atqui Deux esse debuit semper idem etiam relative. Ergo &c. Prob. min. sub. Deus nihil agit absque sullicienti ratione; atqui nulla fuit ratio cur per totam aeternitatem actus divinae voluntatis fuerit. otiosus ad nullum i mundiura creandum dirigeretur, post aeternitat sis autem fuerit essicax atque dirigeretur. Ergo &c. q. M'. c . Responsio Dist. min. atqui nulla fuit ratio 3cc., si mundus ab aeterno esse potuisset omitto I si nDn potuisset ne. Si mundus ab aeterno creari potuisser, non ita 'facilla dandum seret nullam Deo rationem suisse. cur illumi in tempora gigneret: propterea quod cum nostram finitam mentem lateant rationes , quae Deum movere potuerint ad mundum in tempore creandum, si hanc rationem minime cognoscamus, nom continuo negand est. Deinde cum Deus sit ipse per se sum. me perfectus f. 1 o. atque idcirco beatus, & a creaturis nihil vorae persectionis & boni accipiens, id quod supra docui s. 56. & ex

primo infra. eliciemus ζ hanc suillis' rationem assirmare possiimus, cur ab aetereio sine ullis creatis rebus perstare voluerit, ut inde cognoscerent creandae substantiae, intelligentes ipsarum auctorem ipsis non indigere. 2. verum ut ut his se habeant, aio mundum non potuisse ab aeterno creari, ut supra ostensum est f. 62. & hanc fuisse mani se istam rationem , cur non crearit ab aetetno. Quae enim major potest asserri ratio 'aliquid non faciendi, quam rei, quae facienda est, impossibilitas f. 79. i . Instantia. Atqui Deus potuit ab laeterno creare mundum ; ergo &c. Prob. min. lubs Si ab inemo non potuisseti creare mundum, non semper hanc habuisset potentiam,& otiosus per totam aeternita em man- . sis. Diuitigod by Corale

137쪽

86 Theologia Naturalis

sisset. Atqui repugnat assirmare Deum non semper hanc habuisse potentiam, δc per totam aeternitatem otiosum, Ergo &e. f. 8o. Responsio Diff. maj. Si ab aeterno non potuisset creare mundum propter defectum sui metipsius, non semper &c. co. propter mundi creandi d fectum ne. Nam ut saepe inculcatum est , Deus ab aeterno absolute& in se cons deratus est semper idem , semperque expeditam habuit ad muodum creandum potentiam; immo quantum est in idiso, est semper in eodem actu interno mundi creandi,& numquam otiatur. Eii solum desectus in mundo, qui cum ab aeterno esse non possit, non est hujusmodi ut ad eum ab aeternitate creandum

Deus referri queat. Ergo ex eo, quod mundus ab aeterno creari nequeat, non sequitur Deum aliquando potentia caruisse creandi, aut ab aeterno otiosum mansisse. t . l. , fg. 8 I. Instantia , . Atqui mundus ab aeterno non repugnat . Ergo λα Prub. min. sub. ideo repugnaret, quia motus aut alia quaecumque rerum successio repugnat s. 73. atqui motus nequaquam ab aetemst repugnata Ergo &c. Prob. min. Ideo repugnaret motus ab aeterno, quia foret

illius initium f. cir. atqui motus ab aeterno ἰ potest tesse sine initio. Ergo &e. Prob. min. Potuit esse motus an sit emi; atqui mptus in orbem nullum habet princi Inum. Ergum. Prob. min. motus circularis non habet reipsa terminos, a quorum altero dicatur ia-cipere, ad alterum vero terminari, sed semper est in princiHo, medio & fine, vel potius numquam est in principio, medio R M

. Dist. potest esse motux in orbem, qui constet ex limis exigvis quidem sed rectis m. qui nullis constet lineis rectis ne. Nam uxdocui in Pal. Las 3. unica tantum vis singulis temporibus exsist re potest in corpore, quae pellit corpus per unam determinatam lineam rectam , ut infra docebimus: eadem vis dum re debet per aliquod exiguum tempuς vel finitum , vel etiam infinite parvum gradus cujusdam, si quantitatex infinite parvae esse possunt , IIo. Ont. N potest corpus aliam vim aliorsum directam post illud tempusculum

accipere, nisi prior ante corrumpatur, 3c aliquod minimum tempus prius interfluat, quam altera creetur. f. 299. Ont. Ergo necesse est, ut omne corpus etiam in orbem rotatum motum, habeat rectum

saltem per lineolas infinite parvas, si tales esse queant, quae lis neolae orbeat ipsum componunt. In motibus vero rectilineis nullo

138쪽

. pars Secunda.

modo vitatur discuItas petita ex eiusdem principio, quod in m tu rectilineo necessariuni est,& Adversarii quoque fatentur. Ergo manet motum, R ideo mundum, ex quo is sequitur, ab aeterno

esse nequire. 1 f. 83. S C Η Ο L I N V. Duodecim sunt pro aeternitate mundi Aristotelaea , & viginti Procli arguis menta, quae ex Peresio profert Cl. Genuensis loco citato una cum Peresi soluistionibus , quas ex sanioris Philosophiae principiis interdum castigat. Nos ad aliqua tantum respondimus , proptereaquod alia ex ipsis eodem revolvuntur, alia sunt levioris momenti, & unis iisque salsis Periμteticae scholae principiis innixa , aliis vero pro virili parte in antecessum respondimus , cujusmodi sunt illa duo, alterum de mutatione, cui ex adversariorum sententia sit Deus obnoxius, si mundum in tempore erret aa. alterum in eo positum, quod nulla potest afferri ratio cur Deus in hoc potius aeternitatis instanti, non inn alio quo cumque aut citius . aut tardius mundum crearit, cui sic fecimus satis, ut salissem esse, quod ajunt, suppositum hujusce quaestionis ostenderemus . clo. . quia quemadmodum falsum ponitur in illa quaestione in qua quaeritur ratio sufficiens

eur Deus mundum in hac potius vaeui parte quam in alia quacumque crea rit, eo quod vacuum utpote minime extensum atque continuum permanens .

nullas habet partes, in quarum aliqua , non in aIiis mundus collocari possit et ita falsum ponitur in hac altera in qua similiter quaeritur ratio sufficiens, cucin aliqua potius determinata aeternitatis parte, quam in alia quacumque aut praegressa aut sequente mundum crearit. eoquia cum aeternitas non sit aliquod continuum suecessivum , nullas habet partes anteriores atque posteriores, in quarum aliqua determinate, non in aliis mundum e nihilo queat educere. Nam scuti quia Deus non est extensus , idest conti auum smultaneum, sed solam habet recipiendi extensa potentiam, ante creationem mundi nullum esse sp tium extensum nullasque partes distinctas , s 7. Onti docuimus : ita quia iamo omnia simul & semper eadem sunt, nee ulla datur rerum successio . &ideo continuum suecessivum sive tempus, sed Deus solam habet potentiam exissistendi cum rebus , quarum aliae aliis succedant, idcirco pariter in Ont. r 27. Se hic s8. evicimus nullum in Deo dari tempus sive continuum successiis nem , nullasque partes antegressas 3c sequentes ante creationem rerum, quarum aliae aliis ponantur succedere. Et scuti est ludificatio imaginationis, quae ponit ex cubiculo educta suisse omnia corpora extensa, & eodem tempore eidem rein siluit palmos corporeos. dum eductis omnibus corporibus restare in cubiculo decem palmorum distantiam sta persuadet; ita non minor est imaginationis deceptio , quae ante creationem rerum . quae sibi succedant, sibi fingit suisse res quae succederent, & hoc pacto plures temporis & eontinui siccessivi partes tabi repraesentat. la. His autem plane satisfit septimo ex iis duodecim Averrois argumentis, quae idem Peresius apud laudatum auctorem consutat. Illud autem ita proponitur. Aut tempus factum est cum mundo, aut erat ante mundi generati nem ; sed cum nee tempus sine motu , nec motus sine mobili. nec mobile ullum ante mundum esse possit, quomodo potuit esse tempus aute mundi generationem Z Sin autem tempus factum est, cum omne quod fit, vel in tempo

139쪽

88 Geologia Naturalis

re , vel in instanti fieri necesse sit, cumque ibi tempus esse oporteat, ubi mens nostra distinguit prius ac pollerius ; fiet prosecto, ut ante generationem temporis ipsum tempus fuerit . . ' .

3. Ad haee dissolvenda memoria repetenda est illa nostra. doctrina 6. 6

Unci qua terminos externos ab internis distinguimus, & ex eo, quod Quctis e cubiculo omnibus corporibus inter parietes , qacunare , & parimentum in te jectis, remanere quidem observamus terminos & superficies externas corporum interceptorum , scilicet parietum , lacunaris & pavimenti, non vero internas e rumdem , restare deducimus externam extensionem , idest eorumdem parietum& aliorum duorum , non autem internam inter parietes & alia duo collocatam. Res enim similiter se habet in tempore. Nam siquis obtrudere velit extra confinia mundi finiti esse extensionem , eo quod eli ultima mundi superficies tamquam terminus , sive principium illius extra mundum extensionis, lacile resutari potest ex eo , quod in superficie mundi ' reperitur quidem terminus existernus illius extensonis, quam Deus extra confinia mundi creare potest, non vero internus, eoquod nullum extra mundum procreavit extensum . Ex quo fit ut intra mundum sit vera extensio , extra mundum autem sit sola extensionis

potentia. Similiter illi qui contendat tempus, quod cum extenso convenit quia utrumque est continuum , ab eo differt, quia extensum est simultaneum , tempus vero successivum , ante mundi creationem suisse, quia mundus incepit in instanti, quod est terminus illius temporis, quod ante mundi creationem fuit, occurri potest instans quo mundus esse cepit, fuisse limitem internum succeiasionis, quae cum mundo creata est, externum autem alterius successionis , quae ante mundum creari poterat, sed creata non suit, atque idcirco in creatione mundi verum tempus, veramque successionem reipsa extitisse ; ante ipsam vero solum . temporis & successionis potentiam in Deo fuisse. Neque dixeris illas particulas ante mundi creationem in se ipsis necessario includere partes anterio in res, quae mundum praecederent atque ideo successionem & tempus ante mundi creationem. Nam illae particulae ante mundi creationem perinde accipiendae sunt, ae istae extra mundum . Istae enim non significant extra mundum sese aliquam veram re ipsa extensionem, sed tantum significant in Deo prorsus extensionis experti esse veram potentiam creandi alia corpora extensa, quae ad hunc munis dum adhaerescant, & cum eo majorem aliquem mundum efficiant, quae corpora nobis in imaginatione repraesentantes fingimus esse extra mundum actualem aliquam extensionem , quamvis solum sit in potentia. Similiter illae particulae ante mundi creatisnem ita sunt intelligendae, ut nullas reipsa partes anteriores, quibus aliae succederent, & ideo nullum tempus linte mundi creationem suisse significent, sed solam in Deo potentiam , qua potuit alium mundum aliamque rerum successionem ante hunc creare, sed minime creavit, quem mundum . quamque successionem perinde, ac si creata suisset, nobis repraesentantes ante mundi ereationem fuisse fingimus successionem aliquam ac tempus partesque anteriores posterioresque, tametsi reipsa non fuerint. Ergo ex hisce difficultatibus nihil erui potest adversus temporaneam mundi creationem , & ad propositam ab A verme pressius responderi potest, quemadmodum Deus cum a primo creavit mundum, in nullo ereavit & reposuit extenso loco, eoquod nullus tune

erat, sed in seipso, Se in sua immensitate locavit Sc cum ipso mundo lorum extensum produxit ; si vero nunc secundum nostram penetrationis sententiam

140쪽

' Pars Seeunda. 89

Οnt. intra alterius corporis majoris substantiam alterum minus ereet, vere dici potest errare & collocare idem corpus in loco extenso: ita cum munis dum creavit, non creavit in aliquo tempore, eo quod ante mundum tempus

sive ulla successio non eicit, sed in se ipso & in sua aeternitate produxit, &eum ipib mundo & eum rebus, quarum aliae aliis succedunt, tempus 3c suciscessionem generavit; si vero post creationem mundi & nune aliquid denuo creet, vere dici potest in tempore creare. 4. Id quod usu venire clara persphua ue ratione docuimus in viribus corpo is nam, quas identidem creat aedeliruit β. . 237. Ont. Ex quo a posteriori magis evincitur nullum esse momentum in iis rationibus , quibus Adversarii suadere conati sunt Deum, utpote immutabilem, non posse nisi ab aeterno creare. s. Hanc autem rationem explicandi dissicultates eirca creationem mundi h bita ratione temporis, petitam ex iis, quae circa eamdem ereationem habita ratione vacui contigerunt, idoneam esse puto etiam ad explicationem illius di ficultatis quinti argumenti Proeli positae in eo, quod Deus semper actu emisciens esse debuit, atque idcirco semper mundum crearit necesse est; ad quam nullam directam respondendi rationem, sed obliquam tantum se habere Granuensis in subjecta annotatione fatetur. Nam si quaeram ab aliquo rationem, cur Deus non crearit mundum absolute infinitum in extensione & ideo capax exhauriendi totum vacuum, sive totam illam divinae immensitatis potentiam. qua extensa in se recipere potest , sed produxerit finitum & aptum exsistendi in divina immensitate solum ex aliqua finita portione ς sacilem eamque omnium mentibus accommodatam dabit, quod cum repugnet dari extentum, aut numerum absolute infinitum 4ρ. necesse fuit ut crearet finitum, aut ad summum infinitum tantummodo relativum , quod sit finitum , si cum aliis iaaltiori gradu infinitis comparetur' i o. Ont. Res autem similiter se habet etiam quod attinet ad aeternitatem , ut supra quoque docuimus. Quemadmodum duvina immensitas non continet aliquam extensionem , sed est illa potentia, qua Deus, etsi non extensus, potest in se recipere continua simultanea , qualia sunt extensa, eaque semper in infinitum majora, tametsi numquam ad extensum a s olute infinitum re ipsa perveniri queat: ita divina aeternitas nullam in semeti si successionem habet, sed solum est illa potentia, qua Deus, etsi nullius e pax successionis, potest exsistere una cum continuis successivis , qualia sunt motusFc tempus, quae ab ipso eodem creari potant. Quare quemadmodum continuas multanea non possunt ita creari absolute infinita in extensione , ut totam divinam immensitatem exhauriant: ita continua successiva non possitne ita gigni absolute infinita in duratione, ut divinam aeternitatem pariter exhauriant. Si

autem mundus ab aeterno creatus fuisset, continua successiva essent absolute infinita & totam divinam aeternitatem exhaurirent. Quint cum repugnet non mi Nus , quam extensum absolute infinitum , manet Deum non potuisse mundum creare ab aeterno,& hanc esse elaram perspicuamque rationem cur non crearit.

Nam alibi jam vidimus nee posse quarti rationem lassicientem cur in hac p eius aeternitatis parte illum crearit quam in alia quacumque , uti quaeri non potest ratio cur in hac potius vacui , sue divinae immensitatis parte, quam in alia quacumque, locarit; eo quod nec in divina aeternitate, nec in vacuo sue in ipsius immenstate ullae sunt partes , ad quarum aliquam prae aliis seligendam opus sit sussicienti ratione, quae liberam Dei voluntatem ad hanc potius, T. IH M quam

SEARCH

MENU NAVIGATION