장음표시 사용
81쪽
. q. 36. Propositio . i-i Deus est substantia immaterialis. Prob. Substantia materialis est idem ac substantia extensa, ut pluribus docui in Ont. f. et o 3.&seq.Sed Deus non est substantia extensa. Ergo &c. Prob. min. Primo sata stantia extensa & cognitione donata simul esse nequit, ut ostendi in Psych. & seq. Atqui Deus. est substantia cognitione donata f. 33. Ergo Deus substantia non est extensa. a. Deinde Extensum cum una sui parte est in una parte loci, non autem in aliis; atqui non esse in aliis locis est negatio; negationes vero in Deum non cadunt, eoquod is continet omne possibile ens f. I73. Ont. esse autem in loco cst ens. Ergo illa pars foret impersecta & ideo nequaquam in Deo reperiretur. Igitur extensio , unde id oritur, in Deo esse non potest. q. 37. Instantia Verum hanc rationem sic infirmare possunt Materialistae. Non esse in aliis locis est negatio relationis ad alia loca ; atqui negatio relationis ad alia loca in Deo esse potest. Ergo etiam extensio
ex qua haec relatio sequitur. Prob. min. Ante mundi creationem Deus non referebatur ad alia loca, quia cum vacuum non sit actu extensum, sed sola corpora huiusmodi sint f. 37.&seq.Οnt. , Deus tunc non erat praesens alicui loco, qui actu extensus esse debet. Ergo &αf. 38. Responsio
Diff. Ante mundi creationem Deus non habebat proximam potentiam hujus relationis ad alia loca ne. non reserebatur actu subdoob desectum ipsius ne. ob defectum locorum quae non erant cois Ergo negatio relationis ad Ioca. quae non sunt, in Deo esse potest eo. ad loca, quae reipsa sunt ne. Quamquam Deus ante mundi creationem ad loca reipsa non referretur, proximam tamen habebat potentiam ut ad eadem reserretur, eo quod ipsi nihil deerat, ut praesens omni loco foret; deerat tantum locus extentas, cui praesens esset, eo quod nulla etiamtum corpora condita erant, ex
quibus solis locus extensias exsistere potest f. cit. Ont.; ut si ignis in vacuo seret, proximam ipse per se calefaciendi potentiam haberet, eo quod nihil eidem ad calefaciendum deesset intrinsecus
deseret soluin corpus aliud, quod calefieri posset. Unde haec negatio non includit negationem alicujus entis in Deo, sed Elum corporum extra Deum , & idcirco in eumdem cadere potest. At si Deus foret extensias, quadam ipsius pars, quae est praesens ex. MEuropae illamque contingit & penetrat, non foret praesens nec esset in aliis orbis terraquei locis & partibus, quae revera exsistunta
82쪽
Ergo hic non seret desectus externus aliorum locorum, quae revera sunt, sed intemus ipsius Dei ejusque illius partis, quae est in Europa tantum, non in aliis partibus, tametsi reipsa sint. 39. Instantia Atqui licet Deus ea sui parte, qua contingit Europam, non sit proxime in Asia & in aliis locis, quae revera exsistunt, tamen nulla vera negatio in Deum cadit. Ergo nulla dist. Prob. min. suta Quae pars proxime contingit Europam, dici potest esse quoque in Asia& illam contingere. Ergo &c. Prob. ant. cum substantia extensa per nos nullas habeat partes reipsa distinctas g. 78. Onti ea pars, qua substantia Dei contingit Europam, non erit distincta ab iis ejus. dem partibus, quibus Asiam & alias regiones contingit. Ergo illa pars dici potest esse quoque in Asia & in aliis orbis terraquei partibus, si non proxime, saltem remote . q. 4O. Responsio Dist. Ergo illa pars dici potest esse quoque in Asia &c. ita tamen ut in hac substantiae extensae Dei hypothesi vera entis negatio in Deum cadat co. aliter ne. Nam substantia Dei vel ponitur finita in extensione sive quod attinet ad densitatem, sive quod attinet ad expansionem in longum, latum , atque prosundum ; vel
ponitur infinita. Si primum, primo loco nego id posse admitti; uia quod est a se, non potest esse finitum sive in densitate, sivesn expansione : nam ex altera parte quotiescumque extensio in
utroque finita est, sunt possibiles alii densitatis & praesertim ex. panfionis gradus; & ex altera nulla est ratio, cur rubstantia a se ad talem potius gradum, quam ad alium quemcumque possibilem sit determinata. Deinde si seret finita, fieri posset, ut non in omnibus locis & extensis substantiis reperiretur nec proxime, nec remote, easdemque substantias nulla prorsus sui parte contingeret. Id quod foret omni ex parte negatio , quae in Eas a se cadere
a. Sin autem secundum, vel ponitur infinita solum relate & in aliquo solum gradu, adeout esse possit extensio adhuc infinite ma-ψr secundum ea, quae in ont. f. 1 o.&seq. disseruimus; vel ponitur infinita absolute & in omni possibili gradu , adeout nec densitas, nec expansiones majores esse queant. Si primum , iisdem urgetur difficultatibus, quibus substantia a se finita, quia substantia a se infinite extensa solum relate & in aliquo gradu est veluti finita, si eum infinite extensa altioris gradus comparetur *.I4O. t.
3. Aliud igitur nihil est reliquum , nisi ut sit infinite extensa in
83쪽
in ultimo sensu. Si hoc est, vel ponitur capax, ut ab altera su stantia extensa penetretur, ex iis, quae in Ont. q. s I. docuimus; vel iecus: si capax, tunc haec substantia a se non esset absolute infinita in densitate, eo quod dari posset gradus major, ille nempe, qui exsistit, cum divina extensa substantia ab aliis extensis 1ubstantiis penetratur ; nam ubi fit compenetratio, ibi est maior densitas, quae in infinitum augeri posset, eo quod simul ac duae substantiae extensae se vicissim penetrant, aliae in infinitum in ea dem se intrudere possunt f. 9 I. Ont. 4. Si secus, nulla alia substantia extensa praeter infinitam divinam esse quiret. Ubi enim esse posset ρ non intra divinam, quia
sequeretur maioris densitatis absurdum , posteaquam densitas absolute infinita in sola divina substantia posita fuit: non extra, quia tune ex substantia divina,& ex hac substantia extensa extra ipsam locata major exsisteret expansio quam ex sola divina. Id quod est eontra hypothesim expansionis divinae substantiae absolute infinitae, ut alia nulla major dari possit. Ergo quodcumque dicatur, repugnat substantiam eniis a se esse extensam quocumque modo, indeque semper sequitur vera entis negatio. 4 I. Instantia
Atqui in ultima hypothesi substantiae a se absolute infinitae tum iudensitate, tum in expansione , nullum sequitur absurdum , aut vera entis negatio. Ergo &c. Prob. ant. Ideo per nos sequeretur, quia dari possent praeter substantiam extensam absolute inlinitam aliae extensae substantiae, quae vel intra illam, vel extra esse deberent. Atqui in systemate Spinosae nullae sunt, nee esse possunt aliae substantiae extensae praeter unam infinitam f. I a. Ergo &c. 42. Responsio Distin. min. Atqui in systemate Spinosae &c. idque asseritur con
tra omnem rationem co. aliter ne. Explicatio tradita est 6. 13. , quem videsiis.
Quod a nobis percipi nequit, affrmari non potest e,s stere, aut esse possibile. Atqui substantia immaterialis & inextensa a nobis percipi nequit. Ergo non potest assirmari exsistere, aut esse possis bilis. Prob. min. Si substantia seret inextensa, effet veluti punctum atqui punctum non potest percipi ut substantia. Ergo &c. f. 44. Responsio Dist. maj. Si substantia foret inextensa in eo sensu ut esset principium extensionis, esset veluti punctum co. si soret in eo sensa
84쪽
ut esset aliquod ab extensione prorsus diversum ne. Et dist. conseq. Ergo substantia inextensa a nobis percipi nequit idea negativa ne. idea positiva subd. percipi nequeunt ipsius operationes ne. ipsa metsubstantia co. Punctum percipitur inextensum ita ut sit tamen albquod ad extensionem pertinens, sive illius principium & modus. At Deus & animi percipi non debent inextensi in hoc sensu a .stracto, ut sint modi extensionis, sed tamquam substantiae per se exsistentes, ab extensione prorsus diversae. Hujusmodi vero se stantiarum notionem habemus positivam quod pertinet ad ipsarum operationes, quia noscimus easdem intelligere & velle; negativam
autem quc d attinet ad illarum interiorem naturam, quatenus novimus quid eae non sint, scilicet extensione carere, non autem quid sint. Quod satis est ut affirmare possimus easdem substantias esse possibiles, quemadmodum convicti rationibus, quas in antecessum attulimus, certo affirmamus esse possibile Ens a se, cujusque nullum fuerit initium, tametsi infinitatis in duratione ideam solum negantem habeamus g. 7. f. 43. Instantia. Atqui Deus nullo modo percipi potest tamquam substantia eo tensionis expers. Ergo Sce. Prob. min. sub. Deus percipi debet tamquam substantia omni loco praesens. Atqui non potest esse omni
loco praesens, si careat extensione. Ergo &c.
q. 46. Responsio Dist. maj. Deus percipi debet tamquam substantia, quae tota sit
in qualibet loci parte cin quae cum una sui parte sit in una parte loci, & cum alia in alia ne. Et dist. min. Atqui si caret existensone, non potest esse praesens omni loco in secundo sensu co. in primo ne. Alio modo exsistit extensum in loco, sive in alio extent b, cum in ontologia g. 93. planum secerimus nullum esse verum ante corporum creationem locum; alio Deus & animae. Primum ita exsistit, ut cum aliis sui partibus in aliis loci partibus reperiatur. At Deus & animi toti sunt in qualibet loci parte. Ita fit ut snt in loco sine ulla extensone & diffusone partium , &praesertim Deus, utpote infinitus, omni loco praesens sit; de quo
q. 47. Instantia Hic modus, quo Deus praesens dicitur omni loco, a nobis pedi .cipi nequit tamquam possibilis. Ergo non est admittendus. Prob. ant. Intelligi non potest , quomodo Deus sit unus, & tamen totus
in singulis iisque pluribus locis. Ergo &c. T. IV. E f. 48.
85쪽
q. 48. Responsio itast. Ergo hic modus percipi nequit tamquam possibilis ita tamen ut neque tamquam impossibili, monstrari possit co. aliter ne. Ergo non est admittendus, si nulla ratio nos cogat ad eum admi tendum coe si cogat ne. Concedo equidem clara.& perspicua ra-.tione a priori a nostra finita mente percipi non posse quomodo Deus sit unus, & nihilominus sit totus in singulis iisque pluribus .loci partibus. At eodem tempore ajo neque Adversarios posse monstrare hunc praesentiae modum esse impossibilem,&cum unitate Dei non posse conciliari, & addo, si non a priori, saltem a posteriori .ejusdem possibilitatem ostendi, eo quod ex aliis propositionibus
evidenter monstratis colligitur hunc praesentiae modum revera Oh-tinere, ex quo etiam illius possibilitas a posteriori eruitur. Nam ex altera parte ostendimus Deum esse inextensum l. 36. ex est ra vero, ostendemus Deum non occupare punctum inextensum, eoquod est substantia, non modus substantiae, sed esse in omni loco in quo operatur, & in omnibus creatis substantiis eumdem operari. Ergo cum ex prima propositione eruatur Deum non esse ita loco praesentem, ut cum una sui parte sit in una parte loci, &cum aliis in aliis, manifeste sequitur Deum esse totum in sn
gulis partibus mundi. Qua de re vide quae disseruimus in Ps
4'. S C Η o L I o N II. Si Deus sit materialis, & extensus, esse debere extensum omnino 3t absolute infinitum & omnium, quae esse possunt, maximum, adeout nullum maius exsistere possit, ratione ΑΟ. allata evidenter consecimus. Extensum autem absolute infinitum & omnium maximum dari non posse rationibus similiter evidentibus ibidem docuimus adversos eos , qui perpetua sensuum experientia convicti alias substantias extensas easque fiuitas praeter hane infinitam exstare assentiuntur. Verum id non ostendimus adversus illos, qui hane unam admittunt, rametsi altera ex parte homines refutaverimus, tum planum sectismus alias etiam substantias admitti oportere. eoquod mundi & animorum μα- nomena sne pluribus substantiis explicari non possunt. Sed ad eos magis magisque coarguendos operae praetium arbitror hoc extensium ablolute infinitum esse non posse docere propriis argumentis & suis . Fac itaque ab hoc punctove sus septentrionem hoc extensum absolute infinitum se expandere ; illud prosecto in data hypothesi tantum se expandet, ut versus septentrionem major expansio haberi non possit; quod ni ita seret, extensum quod se illorsum longius explicaret, esset majus eo , quod absolute omnium possibilium maximum ponimus. Constat ergo expansionem ab hoc puncto esse ahsolute infinitam &maximam omnium earum, quae illorsum contendunt. Simile ostendemus de expansionibus ab hoe eodem puncto versus meridiem in directum , versus ocis calum, di versus ortum in contrariam pi gam. Nunc expanfioni meridiem
86쪽
versus 3c septentrionem cogitatione adjunge expansionem alteram ortum & oe . ealum versus, habebisque longitudinem ex utrasque coalitam sola versus meridiem & leptentrionem longitudine majorem. Si his alias aliasque versus alias plagas interceptas adiicias, in tua mente longitudo ex hisce omnibus constans longe, immo in infinitum major ar major exsistet. Elgo longitudo a borea ad austrum: directa non erit . ut Adversarii ponunt, absolute infinita, idest omnium quae esse possunt, maxima. L. Dues , aliud est longitudinem alteram alteri mentis vi adjungere, M lo
gitudinem ex utrisque compositam sibi comminisci ; aliud est easdem reveraeonjungi, & longitudinem ex utris ite eoalescere quire. Primum quidem in hac hypothesi fieri potest, sed sine ullo sundamento in re. Cum enim ab hoc
punctα versus meridiem corpus absolute infinitum tantum se expandat, quantum potest& pariter ab eodem boream versus ' nullum aliud esse potest corin pus quod eas versus plagas longius pertineat. In solo autem extenso vera lonis gitudo esse quit etiam in nostra sententia , qui docuimus vacuum reipsa extensum non esse ia Quare mens errat, cum primae longitudini alteram in directum adjungit perinde ac si hoc fieri posset, quod tamen absolute fieri nequit. g. Seὸ id ipsum est, quod evincit hane extensi absolute infiniti hypothesim
inter ea, quae Hie non possunt, enumerari oportere. Nam longitudo absolute infinita esse debet hujusmodi, ut ne quidem virtute finitae mentis imaginar. possim longitudinem illa majorem. Qui enim fieri porest, ut finita mens habeat notionem quae exhibeat aliquid majus eo, quod absolute infinitum est 3c maximum omnium , quae esse possunt Iam vero mens sibi repraesenta potest ideam longitudinis ex utrisque eoalitae, quaeque una tantum sit major. Ergo dicendum est hujusmodi extensum absolute infinitum , ex quo haec ade
repugnantia sequuntur, nulla ratione esse posse. - 4. Praeterea cum extensum infinitum, utpote increatum, a se esse debeat, sithina tantum substantia necesse est Iρρ. Ont. Iam vero una tantum substantintametsi infinita phaenomenis eo rarum & animarum explicandis idonea non, est , ut adversus Spinosam luculenter ostendimus. Dices cum Ρantheistis. abi
hae infinita extensa substantia decerptas fuisse particulas quasdam , quae sunt corpora & animae, quaeque post aliquod tempus iterum cum hae infinita substantia confunduntur, ut aquae guttae quae ab Oceano disjunguntur, & cum illo. denuo post aliquod tempus permiscentur. Quae sententia in eo differt a Spinosiana, quod Spinosiis volunt semper unam tantum esse infinitam substantiam a se extensione & cogitatione donatam i corpora vero Se animas non el- se nisi varia ejusdem substantiae a se aecidentia: at Pantheistae volunt ex infinita substantia extensa a se per separationem quarumdam partieularum Quae verae substantiae sint, sormari eorpora & animas tamquam distinctas ab innnita substantia a se substantias. s. Verum haec sententia duabus firmis rationibus labefactatur. Nam ex altera parte haec substantia una esse debet ut insta conficiemus & ostendimus
etiam in Ont. ex altera autem evidentibus omnino rationibus in Oviologia, . confecimus neque substantiam extensam quae vere una stia
posse in ullas partes dispesci, nec ab ipsemet Deo, tametsi potentia infinita donetur, eoquodi repugnat invenire partes reipsa distinctas ubi nullae sunt,&ipsos per se terminos sacere, qui ante non erant, quique, utpote aliquod r E a Ia-
87쪽
lativum, proxime gi ni nequeunt, sed solum remote proxima generatione re rum , quae terminis circumscribantur. Deinde Ens a te est intrialecus immutabile β. t 82. n.3. Ont. Iam vero intrinsecus mutaretur, sit ex se ipi, ita ex teii- , ut sit una tantum extensa substantia in Pantheis arum systemate, aliquas decerperet partes , quae totidem distinctae inter ipsas , & ab Ente a se substantiae fierent. Ergo ex ente a se, tametfi foret extensa substantia , nullae potiunt detrahi particulae, ex quibus corpora & animae exsillant. Ita fit ut prorsus eorruat Pantheistarum lystema etiam quod attinet ad alteram partem. Nam quod ex aquae gutta, quae primum ex oceano extrahatur, & deinceps cum illa denuo conjungatur confundaturque , exemplum depromunt, nimis est pingue , quam ut imponere possit iis, qui extensionis naturam penitus examin runt . Sciunt enim & minimas oceani particulas suis quasque donatas esse figuris & terminis, antequam aliquae earum ab aliis disjungantur, & suas quasque retinere figuras & superficies , cum iterum eum aliis permiscentur. Nec tolerabile esse norunt Cl. Fromondi systema, qui aliter sentit, post ea p- fertim quae adversus eumdem tom. III. Physt Gen. I 6 . accurate disputavi. Ex quibus confirmatur quod pluribus locis in Ontologia & in Psychologia docui , in nostra de continuo extenso doctrina multum esse momenti ad obscurissimas Philosophiae qnaestiones in clarissima luce ponendas, atque ad gravissimas in praeipuis ejusdem locis difficultates solvendas. o. His accedit quod hujusmodi absolute infinitum extensum nulla ratione
moveri posset, atque idcirco non esset idoneum explicandis eorporum motibus, qui in natura observantur. Nam moveri non posset nec motu rectilineo, nec curvilineo; non primo, quia si tali motu cieretur, locum in quo est, ex parte relinqueret, & ad alium occupandum transiret, quod manifeste pugnat cum
hypothesi assumta; nam perspicuum foret solidum illud, quod occuparet de partem loci a primo relictam , & partem ab eodem motu acquisitam, elle majus solido quod omnium possibilium absolute maximum positum est,& ob rationes supra allatas poni debet, si est increatum & a se : non altero , quia primum motus curvilineus sine ullis saltem infinite parvis , si infinite parva
esse queunt , motibus rectis esse nequit ob illas perspicuas rationes qua attuolimus in Ontologia et 7.: secundo quia eis daremus exstare posse motum prorsus curvilineum, qui ex motibus per lineolas rectas nequaquam constaret . Is cadere non posset in extensum absolute infinitum . Nam vel hoc extensum nullam habet externam superficiem di figuram, quemadmodum necesse est naturae extensi absolute infiniti, vel aliquam habet; si nullam, qui fieri potest
ut torqueatur in gyrum Ubi enim soret revolutionis axis in expenso prorsus versus omnes partes absolute infinito p Deinde eum haec revolutio fieri ponset circa infinitos axes , eo quod nullus esset exacte medius, cujus cestrum ab extremitatibus utrimque aequaliter distaret, ex necessitate natura ad nullum ex hisce axibus determinaretur , cum posset indifferenter circa alios revolvi , nec si major ratio per aliquo eorum , quam pro aliis. In rebus autem neces
sariis quando plura esse possunt, sed non simul, major ratio sufficiens esse debet pro aliquo eorum ,& sine hac ratione nihil esse potest 6.7s. Log. n.2. Dei
de revolutio versus omnes plagas esse potest, nec est major ratio pro una plaga quam pro aliis. Ergo neque ad revolutionem versus talem potius plagam, quam verius aliam quamcumque ex necessitate natura determinari quit. Sici
88쪽
autem aliquam habet figuram , praeter hanc ultimam rationem , quae valet etiam in huiusmodi eventum , haec non potest esse nisi rotunda, quia si soret alterius figurae ex aliqua parte a centro remotioris quam ex aliis, spati tim a partibus remotioribus in revolutione descriptum majus esset globo, qui absolute infinitus poneretur & non foret . Posta vero figura rotunda intelligi posset tubus circumscriptus eidem , qui prosecto major foret globo, contraquam positum fuit. Ergo quocumque se vertant, qui extensum absolute infinitum p nunt , in inextricabiles laqueos se induunt, & ideo manet extensum a se esse
. Qui de hae re plura desiderat, doctum adeat Moniliam , qui in libro
inscripto , Dissertatione contra i Materialisi . . . in Padoma I75O. tOm. I. haec duo accurate docet, extensum , si si a se , debere esse abiblute infinitum sine ullis prorsus limitibus, & hujusmodi extensum cum ratione pugnare. Quo loco non valde moror difficultatem, quam is tomo secundo pluribus expendit, petitam ex eo. quod aliqui Philosophi volunt spatium vacuum dari posse, Idemque esse aliquod aeternum atque divinum. Nam post ea quae scripsi aut tom. I. Phys. Gen. q. & seq. aut in Ontologia,s7. & seq. & Is . clare constat hoc inane esse quidem possibilitatem recipiendi extensa , quae ut relata ad actum positivum , qualis est corporum receptio , debet esse in entepositivo atque idcirco in Deo , qui omnium rerum ab aeterno continet possibilitates, sed non esse rei pla extensum, ut Philosophi comminiscuntur, ideoque non pugnare eum divina natura quae extensionem repudiat. Sed ut iis , qui meam Generalem Physicam non viderunt, magis magisque compertum id nat, oper ae pretium arbitror, hic exscribere quae tom. I. Phys. Gen. 9. &seq. disserui . 8 Excerpta ex tomo I. Pb . Gen. Primam itaque rationem possibilitatis vacui, quam hic tueor, ex eo dedu- eo , quod smul ac Adversarii illud non posse exsistere certis argumentis non docent, possibilitas ejusdem invicte clareque probatur. Nam si exempli aratia duos cubiculi parietes consideremus, certum & exploratum est eorum exsistentiam in eo loco in quo sunt, non pendere ab exsistentia corporum quae intercepta sunt, uti aeris, tum quod substantia parietum penitus persecteque distincta est a substantia interpositi aeris , tum quia totus aer nunc inclusus ab eo spatio abesse potest, quominus aut in nihilum revertantur, aut ad se mutuo accedant, saltem ea ratione, ipsis quoque Adversariis latentibus, ut in Iocum exeuntium aliae aeris vel alterius fluidi particulae continuata serie ingrediantur . Hoc constituto quis non videt omnem ab eo loco aerem posse educi ac prohiberi simul nequid corporis intro se insinuet, quin aut accessus parietum aut interitus continuantur; idque ex persecta parietum & corporum in
terceptorum distinctione concludi, & possibile factu clarissime percipi, nisi
eosdem parietes sine aliquorum corporum interpositione se non contingere tam .
quam repugnans aliunde perspicuum sat Si enim semel repudiamus ea, quorum possibilitatis clarissimam habemus notionem, tametsi nullis, quibus satisfieri nequeat, dissicultatibus premantur, quotumquodque in Philosophia nobis certum & exploratum erit, in dubium vocata perspicuitate idearum , perindς ac si nobis imponere posset; qua una Philosophi omnes, etiam ii, qui primum Cartesii veritatis criterium non probant, in rebus solo naturali lumine
89쪽
notis dijudicandis utuntur λ Re autem vera vacui inter duo corpora .se non
eontingentia possibilitatem Cartesiani & Wolphiani non impetunt iis rationi bus quae iacile refutari non possint. Nam quod ajunt inde sequi, illud inane esse simul aliquid & nihil, nihil, quod est cujuscumque corporis negatio, ali quid, quod rei proprietates illi conveniunt, scilitet in longum , latum & pro Lodum expansio, id nihil est & non dissiculter diluitur : non quidem ea ratione quae vulgo adhiberi solet, quaeque tantum abest, ut propositae dissicultati satissaeiat, ut potius eam confirmet, & contrariae sententiae Patronos a nostra maxime deterreat. Quid enim est extenso nepativa & inerrata quam inani tribuunt, & in quanam substantia eadem reperitur, cum alioquin certum Sc evidens sit negationes omnes, utpote relativum aliquid continentes, i sis per se non possit exsistere, sed in aliqua substantia esse oportere λ Certe ita Philosophis qui non delectantur nisi notionibus realibus, hanc negativam L. mul & actualem extensionem numquam obtrudent. Igitur ut veram dissiculi tis solvendae rationem proponam ; ex verae Philosophiae prinei piis consequi a verto solum dari duplicem extensionem , actualem & potentialem , seu tantum exstare posse aut veram extensionem , aut potentiam recipiendi extensa.. Quo constituto ajo inane inter parietes interceptum actu vere extensum non
esse, propterea quod nulla ibidem substantia eli extentione donata, sed esse solam & meram potentiam recipiendi extenta, videlicet hii jusmodi ut inter illos duos parietes extenta corpora intercipi queant. Quod in caussa est cucvacuum numquam appellarim extensum aut spatium, & paulo ante monuerim. eos valde falli qui haec duo spatium in longum , latum & profundum extensum , & inane sive negationem cujuscumque extensi corporis non pugnare inter se conficere conantur. Hinc vero sequitur nullam elle oppositam ab Adversariis contradictionem . Siquidem vacuum est aliquid potentia,& nihil actu, quae duo posse optime cohaerere tum per se patet, tum ex rebus creatis quae antequam e nihilo educerentur, actu nihil, potentia aliquid erant . .
a. Sed Adversarii urgere pessunt dissicultatem eodem revolvi. Nam ut n gatio ipsa per se esse nequit, sed in aliqua substantia reperiatur oportet, ita& potentia seu possibilitas recipiendi extenta, utpote attributum , cum alia re necessario cohaerens, in alio inveniatur necesse est ; immo multo magis, cum illa sit possibilitas ad actum positivum, uti est corporum receptio, quae proin de ens positivum , in quo ii sit, necessario, desiderat Hue nimirum eos vi teribam ; nam hujus cardo quaestionis in eo vertitur, in explicando qui haec poetentia vera & realis sit, non imaginaria & commentitia . Siquidem ab aliis etiam insinuatum est inter duos cubiculi inanis parietes esse potentiam recipiendi extensa , dum amrmarunt posse rursus introduci ea corpora quae hinc educta suerunt. Verum quia ubinam eadem esset, & in quo subjecto inhaereret, non docuerunt, nihil proficere & rem aliis persuadere non potuerunt. Itaque aio hane potentiam recipiendi extenta non esse quidem in aliquo creato subjecto , quod ibi nullum esse ponitur , sed in ilicreato, scilicet I eci, sive esse Dei attributum, illud: scilicet quod immensitas appellatur . Quod & ussi-
caci ratione conficitur, & in nullas diificultates incurrit. Siquidem primo pos-sbilitas recipiendi extensa est, ut paulo ante docui. potentia quaedam positi. va ; status enim potentiae pendet a statu actus , ad quem refertur ; receptio vero corporum est actus, qui habet aliquid positivi. Ergo haec potentia recipi eu
90쪽
-endi istensa ipsa st xliquod positivum necesse est. Deinde haec possibilitas sa per se esse non potest. Nam id quod ipsum per se est, actu Sc re ipsa est:
quod autem actu est , nequit esse tantum possibile, nec possibilitas modi, ut est corporum receptio , este quis primum cujusdam rei attributum , sed dumtaxta secundum , quod aliud desiderat ante se quodque ab eodem proficiscitur. Quare eum potentia recipiendi extensa sit ex litera parte positiva, ex altera ipsa per se constare nequeat, in aliqua substantia , quae est aliquod positivum per se ipsum constare potens , reperiatur necesse est. Haec autem lisbstantia nequit esse nisi Deus, qui solus per immensitatem inter illos duos parietes esse quit.
3. Nec id incurrit in aliquam dissicultatem quae solvi non possit ; mihi
enim aliud nihil objici posse videtur, nisi aut Deum non habere hanc recipiendi extensa potentiam quod extensione careat, aut vacuum quod est aliquod negans , dedecere Deum , q od est res undequaque positiva. Sed primum faci-
4e refellitur, quia quemadmodum Deus tametsi non extensus extensa creare
potest , ita quamvis extensionis expers, ex lenia creata recipere potis est: quod congruit eum sententia Apostoli Pauli scribentis: in o υivimus, movemur, sumus. Quo vero alterum solvamus, prius explicandum est discrimen inter persectiones, quas tum Philosophi tum Theologi simpliciter simplices v cant, interque illas, quae seeundum quia ab iisdem appellantur, sive ut resilius loquamur , inter veras & puras persectiones , interque illas quae mixtae sunt, di ex aliquibus impersectis coagmentatae. Nam vulgo traditae definitiones eo laborant vitio quo pleraeque Aristotelaeorum, quod aut nullas comple--ε iratur notas quibus res explicatae ipsae in se cognoscantur, & ab aliis inter noscantur , aut si quas, nullius tamen sere usus & parum accommodatas ad id, ad quod dec Iarandum conficiendumque sunt comparatae . Cum enim in constituenda differentia inter utrumque persectionum genus sibi propositum habeant ostendere ae definire, quaenam in Deum cadant & quaenam secus , ad
hune finem consequendum quid prodest dicere persectionem puram sive simpliciter simplicem esse illam , quae es melior a quam non ipsa ; mixtam autem& secundum quid , quae es melior non ipsa quam ipse ρ Periculum faciant, & comperient se illarum adminiculo nihil in hoc negotio posse proficere. Quare ut alias potioris usus substituam , ajo persectionem puram esse illam quae est
solum ens, nihilque negantis sive non entis includit' mixtam vero, quae praeter ens aliquid etiam negativi sive non entis complactitur, quaeque iccirco habet tum ens tum negationem entis, quorum altero discre t a pura persectione , in qua nihil negantis admixtum est: altero a pura imperfectione, quae nihil eontinet entis. Ex iis autem facile est eruere quaenam ex singulis tum auimae nostrae tum corporum perfectionibus in Deum conveniant, qui eum sit Ens a se , a quo omnia alia entia dimanant, omne verum ens in se habeat oportet, atque ideo si purum ens , nihilque negativi complectatur . Ex. gr.
quia intelligere, quod est in an ire a nostra , est esse; intelligere autem hac
tantum, non alia, est negatio entis: inde colligimus primum eadere in Deum, non autem secundum . Cum vero negatio negationis sive non entis si affirmatio & ens, ex his efficitur etiam negationes negationum in Deum convenire. His constitutis, de quibus alibi enucleatius, propius accedo ad id, quorsum hae spectant, & o in qualibet re extensa duo esse distinguenda, alte