장음표시 사용
121쪽
que entium genere coalita sunt. Unde substantia ex. g. potest quidem aliquas novas determinationes suscipere, uti spiritalitatem, quin desinat esse substantia . non tamen fieri potest exsistens in alio , quin perimatur. Quibus declaratis
omnes conveniunt haec entia indeterminata esse solum in nostra mente , non vero extra mentem exstare,& id omne quod exsistit, esse prorsus determin
tum. Nam ex quibuscumque contradictoriis , quae possumus imaginari, id quod reipsa est, habere debet alterutrum, idest vel ens, vel negationem entis , eoquod impossibile est idem simul esse & non esse. Ex quo fit ut rei exsistenti nihil novi accedere possit , quin aliquid ejus, quod inesse debebat percipi, decedat,
aut ens, si accedat negatio, aut negatio entis, si ens. Nostra vero mens potest haec entia tamquam indeterminata cognoscere , eo quod fieri potest, ut ex. Din substantia corporea nee percipiat disterentiam viventis, nec ejusdem negati nem, sed perstet sne aliqua ejusdem perceptione. Nam etsi vivens de non vivens sint contradictoria , ex quo fit ut corpus exsistens debeat esse aut deteris minate vivens, aut determinate non vivens; tamen perceptio viventis, & perinceptio non viventis sunt tantum contraria, ex quo sequitur, ut falsum utrum4
que esse queat. ι 2 7. Log. . Quare genus, sive id quod variis modis esse potest , a statu , in quo noci
stat, ad statum in quo exstet, transire non quit, nisi cum aliquo ex iis modis, vel saltem cum eorum negatione. Unde si pluribus modis aliquid ex-sstere potest, non tamen conjunctiis , quod alter alterius negationem compleactitur, tune si universe 3c indeterminate loquamur, genus ad exsistentiam trais ducenὸam necessario debet esse cum aliquo ex iis modis sive determinationi bus, proptereaquod aut cum hoc aut eum illo sive cum ejusdem negatione illud conjungi debet; verbi gratia Ens ab alio vel est per se , vel secus, sive
.st in alio. At si loquamudi speciatim determ Inateque . cum nullo ex iis deinterminate copuletur necesse est ; quia si dixeris necessario conjungi eum certo quodam eorum in eum finem ut exstet, alter iure inficiari poterit, quia potest esse cum altero, qui primum excludat. Sin autem huius alterius connexionem necessariam definite velis, convinceris te id salis assiimsisse eodem illo
primo modo, quem tute posse jungi sassus es, cum eam connexionem ut necessariam obtrudere voluisti. Itae ens ab alio nec determinate necessario exsistit per se, quia potest esse in alio, nec determinate in alio, quia potest exsi- flere per se. s. Postquam vem aliqua ex his determinationibus eum genere conjanct est, tunc amplius separari non potest, quin totum intereat, si sit ex genere earum, quae dicuntur substantiales, I 29. g. cujusmodi sunt geneticae , specificae, atque individuales. Nam ut differentia per se eum ente conjuncta est &ficta est substantia quaedam exsistens , dirirentia per se non potest ab ente disjungi, quin tota substantia in nihilum redigatur. Ita etiam postquam diu serentia individualis Petri juncta est eum homine . Se exstitit Petrus, nequit ab homine , quin totus Petrus intereat. Quamobrem hujusmodi di fetentiae ipsae in individuo non determinantur de pronuunt a genere, quia nutata determinate cum eo conjungatur necesse est; in quo differunt ab attributis,
eoquod haec in individuo proficiscuntur ab essentia , quicum necessario juncta intelligi debent, etiam cum nondum exsistit, & est in statu possibilitatis; uta potentia dividendi in composito .. Postium vero copulatae sunt. amplius sep
122쪽
tiri nequeunt, In quo discrepant ab accidentibus. 6. His constitutis propius accedo ad id quorsum haec spectant. Iam supra docui ens a se in statu merae possibilitatis considerari non posse, sed necessario cognosci oportere ut exsistens. Quamobrem ex dictis conlequitur illius exsistentiam non posse haberi pro determinatione individuali, cum ens a se non sit indifferens ad statum exsistentiae, & ad ejusdem negationem , ut ad natu. ram differentiae cujuslibet esse necessarium jam vidimus. Ergo exsistentia adentis a se pertinent essentiam. Iam vero quod exsistit, est individuum, eo quod omnino determinatum est. Ergo Ens a se est individuum atque idcirco unum. 7. Nec ajas haec non bene concludi, quia etiam Petrus est individuum, dctamen ex pluribus constat. Nam aliunde constat ens a se esse omnino simplex & omnibus partibus re ipsa distinctis earere. Si enim hoc ens ex partiis hus coalesceret, quaelibet earum seret a se & non a se ; primum quia hoc attributum a se in singulis reperiatur necesse est num. Io. alterum quia foret in illa quarumcumque aliarum partium negatio, quod eli contra naturam euotis a se, quod esse omnino positivum nihilque negativi includens jam docuimus num. 2 o. Ergo si ens a se est ex altera parte individuum & ex altera omnino simplex, sit unum tantum necesse est. Unde Ens a se potius cum anima comparandum est, quae si s et unum tantum individuum, vere & pr prie una foret, eo quod partibus caret. 5. Quam rationem sic aliter urgeo. Exsistentia est illa ultima ratio, pee quam res in ratione individui constituitur . Siquidem individuum est id, iaquo omnia ita determinata sunt ut nihil novi queat accedere , quin aliquis ejus , quod inerat, decedat. Per exlistentiam autem sit ut omnia in re exsistenti sic determinata reperiantur. Ergo res jam exsistens non potest in pluribus individuis reperiri, quia perinde foret, ac si unum individuum in pluribus esset ; quod manifeste repugnat. Iam vero entia ab alio possunt in pluriubus esse individuis, quia cum possint esse in statu merae possibilitatis, scilicet tamquam attributum entis a se, cum exsstentia atque ideo cum aliqua indiis viduali differentia inde orta necessario copulata non sunt; atque idcirco sunt ad plures indifferentia. At eum ens a se in statu merae possibilitatis esse nequeat, sed cum exsistentia necessario debeat esse conjunctum , ad plures indi
viduales determinationes indifferens esse non potest. Ergo sit unum tantum individuum necesse est. Et sane si Ens a se consideratum ut exsistens, quemadmodum ob allatas rationes necessario considerandum est, ut illius essentia sartatecta servetur, quiret nihilominus in pluribus individuis reperiri, exsistentia entis a se plures distinctas exsistentias posset habere . Quod quid absurdius λNam hoc pacto acquireret id quod jam habere intelligitur,& necessario habcta ρ. Siquis ad haec animum acriter intenderit, nullus dubito , quin hanc rem, qua de agimus, hisce rationibus cogi & essici clarissime videat. Nihilominus
ad eam magis masisque confirmandam fac esse plures substantias a se, quarum ideo alia extra aliam exsistet. Cum essentia primaria omnino similes ista debeant num. 23. ex iis collectis majus prosecto ens conficietur unaquaque ill rum . Sunt enim omnes verum , & aequale ens, & quod in aliqua est , illud in alia non reperitur. Quaelibet ergo non erit purum, atque omnino sincerun ens, nihil negativi habens admixtum; siquidem in unamquamque negationes Convenient aliorum entium quae in aliis omnibus habentur . Praesertim cum
123쪽
si plures substantiae similes a se esse possunt, nullus earum finitus numerus es
1 e queat. Aut enim illud esse a se est capax unam tantum substantiam ponendi, aut si plures , non magis Io, quam IOO , non magi S Icio quam Imo, non magis Iocio quam I Ocio usque in infinitum ς ens enim a se omne ens
possibile complecti debet ; & si io individuae substantiae a se sunt possibiles,
eadem ratione possunt esse Im, Iom. Io O &c. Quare quaelibet una omnium aliarum in infinitum negationes habebit. Quod conciliari non potest eum natura omnino positiva cujuslibet entis a se num. 2 o. Neque dicas sunt. Ie ens in omnibus reperiri ,& ideo solum discrimen individuationis, ut alunt,& quantitatis entium , quemadmodum Christiani ponunt Deum habere simileens, quod in aliis est, non autem omnes individuationes. Nam inter Deum Christianorum, & alias substantias est individuationis solum discrimen , non autem quantitatis, & magnitudinis entium : quia solus Deus, quamvis maxime simplex, tamen, utpote infinitus, omnibus a te creatis substantiis aequi. valet, immo iis omnibus simul collectis infinite majus est, eo quod in ipsis reperitur aliquod ens simile enti, quod in Deo est, sed conjunctum cum ne gationibus, atque imperfectionibus num. I 8. & ist. At inter unam substan tiam a se,& alias praesertim nullo finito numero conclusas non solum indi viduationis , sed etiam quantitatis, & magnitudinis entium discrimen interce deret; quia cum quodliiat ens a se sit purum & simplex sine ullo negativo, aliud ab alio non in negatione, sed in vero ente discreparet. Deinde a se est aliquid , quod aliunde restringi non potest. Per se autem in adversarioru in sententia noe ens a se est indifferens , ut in pluribus numero substantiis reps riatur . duid igitur est, quod facit, ut in aliqua data substantia per hanc individuam exsistentiam definiatur ' Quas in augustias nos non compellimur, qui unam ponimus substantiam a se . Nam quemadmodum quia impetus esta puncto ad punctum omnino determinatus, tendit per rectam , quae una est,& illa utpote una, non aliis utpote pluribus, definitur, ut nova eaque invicta ratione ostendi contra plures Recentiores I 8 tom. Phys. Gen. , quam rationem hic repetam in Diatriba, quae I heologiae finem imponet; ita Ens a se, quod per exsistentiam ita n cessario determinatur , ut sine illa nec percipi possit, una tantum substantia, non pluribus definiri statuimus. Io. Commode sermo paulo supra inductus est in eum locum, quod si posisunt esse plures substantiae a se, nullus earum numerus definiri potest. Nam inde alia elicitur ratio, qua plures substantias entis a se participare non posse compertum fit. Nam vel sententia Adversarioruin esse non potest numerus infinitus , vel potest. Si esse non potest, nisi Ens se sit unum , ulla ratio non erit cur potius hoc, quam illo ex sinitis numeris, qui soli esse possunt, comprehendatur. Nam semel ae ab unitate discesseris , similium substantiarum quilibet numerus est possibilis. Ens autem a se omne possibile complectatur
necesse est. Quare ens a se intrinsecus ad ullum numerum finitum substantia. rum determinatum non erit. Nec extrinsecus definiri poterit , cum ens a se a nullo pendeat, nec sit ut corpora, & animae, quae ut numero definito in hac universitate reperiantur , libera Dei voluntate , quae tot nec plura, nec pauciora gignere maluit, factum est. Certum est igitur, & exploratum plures numero finito substantias a se non posse constare . Quare videamus an infini
is esse queant. Qua in re illud primum statuo non posse illo infinito nume
124쪽
eo compreherus, quo major exsistere potest, quemadmodum in Phys Gen. tom.L 88. & supra num. s. explicavi, cum si sorent infiniti homines , aut monistra arenae , majorem oculorum, & arenarum numerum sere disserui. Nam qua ratione nullum definitum substantiarum a se numerum exstare posse conseci, ea nullum definitum infiniti numeri, quo major esse quit, gradum esse possibilem monstrare possum . Restat ergo ut numerus substantiarum a se sit maximus omnium infinitorum numerorum , qui esse queunt. Id vero omnino dissentaneum est a ratione. Nam in hisce substantiis a se, quae per adversarios non sunt nisi eorpora, & animae, nonne accidentia inveniuntur , quae a subinstantia distingui negare non possunt Τ Quod componi qui potest cum eo, quod
substantiae a se illo contineantur infinito numero, quo major esse non possit Nam ad colligendum numerum entium, qui computatur, etiam accidentia, ut obiecta distincta a substantiis, conspirant. Deinde etsi possit esse vel extensio, vel numerus infinitus, quod in nullas difficultates inextricabiles cadere citatis locis docuimus , tamen extensonem , aut numerum ita infinita esse non posse, ut nullus major haberi queat, certum videtur. Nam si sit corpus ita in infinitum undequaque extensum, ut majus nec Trcipi queat , extensioni in lon- cum adde extensionem in Iatum, corpus longius tuae menti obversabitur; ru ius expansioni in latum expansonem in longum adjunge, & corpus pariter latius mente revolves . Ergo fieri nequit ut extensum habeas aut ita longum , ut longius,
aut ita latum , ut latius intelligi nequeat. sci. & 1 eq. Res hic ita plane se ha-hebit, ut in extensione infinite parva; nam etsi dari possit extensio infinite parva non tamen ita exsistere potest infinite parva, ut ex iis, quae hujusm di sunt, omnium minima st. Nam ut ibidem docuimus , inter finitam , &infinite parvam semper intercipi potest alia media proportionalis quae minoris gradus infinite parva st, numquam tamen ejus, qui proprie dicatur primus,& aliam magis infinite parvam excludat. Ex eo vero, quod extenso omnium infinitarum maxima repugnat, consequens est nec haberi posse numerum omisnium infinitorum maximum. Nam sicut extensio infinita ita in infinitum augeri intest, ut ad maximam numquam perveniatur, ita infinitorum palmorum, qui an qualibet extensione infinita sunt, numero accedere possunt infiniti alii palmi , qui in aliis extensionibus infinitis sunt, ut ad numerum omnium infiniis torum maximum ne hilum quidem accedatur. Quae cum ita sint , quis non videt liquere substantias plures, easque essentia similes, ut supra evicimus num.23. a se non posse constare. Nam si plures aut finitae numero sint, aut infinitae necesse est. Neutrum autem, ut ostendimus, esse potest. Ergo plures esse non posse, sed unam numero tantum manifeste concluditur. Tuebitur aliquis hoc pacto possibilem esse substantiarum a se numerum aut finitum , aut alicujus generis infinitum, tametsi non maximum omnium. Cujuslibet substantiarum a se species una tantum numero esse potest ; sed quia possunt esse plures aut finitae, aut infinitae substantiarum a se species, seu melius discrimina, idcirco plures etiam esse possunt substantiae a se non similes essentia primaria, sed dissimiles; nec id pugnat aut cum eo, quod ens a se est
positivum , aut cum eo, quod sine ratione aliquis numerus aut finitus, aut infinitus, sed non omnium maximus definitur. Nam ex altera parte eatenus
125쪽
tinnes includit substantias, quae sunt a se, non autem se in una tantum subis
stantia a se consideret nec plus conficitur ratione num. Is . . ex altera vem
diversitist ipsa singulaeum est ratio, leue tot possibiles sint, &. nihil amplius;
nec nos contrarium suasimus nisi fia similibus substantiis. Ergo hae ultima ra. tione plures iubstantias a se non conficitur repugnare.
Equidem assentior rationem num. Is- non plus conficere , quam Adversarii volunt, eamque subjeci, qudii rem ipsis meti contrariae sententiae Patronis prob
rem ratione quam nullo pact, repudiare possent. Sed quid 'reponere queunt ad illam , quam ejusdem num. Is .: initio paucis conclusi λ Cum enim cujuslibet substantiae, quae sit a se, tam genus, quam differentia sint politiva, qui fieri potest ut aliquid negans substantia ex iis coalita thabeat, quemadmodum . haberet, si substantiae a se plures serent, atque essentia primaria discreparent λQuidquod in hac sententia ens a se ipsum per se foret ad hane, aut ad illam substantialem, differentiam indifferens ; quia posset aeque i cum hae, atque cum . illa disserentia copalari , i quin desineret esse a se, perinde' ac alia genera cum differentiis i conjungi possuntὶ Quamobrem ab hac indifferentia ad statum de. terminationis, quem per se non habet, traduci ab alio deberet. A quo vero traduci potest, quod ab alio nihil prorsus accipit, & ob naturam nulli subj .ctam nihil accipere potest i Quaeve ratio sufficiens potest afferri, cur in hac. substantia cum hac potius differentia; quam cum alia conglutinetur Acceditens a se, quod attinet etiam ad exsistentiam , . ita esse determinatum , ut nec percipi pomi sine exsistentia, nec plures similes exsistentias in pluribus similibus subitantiis a se queat aecipere.. Ex quo efficitur tanto magis futurum eia se determinatum quod ad differentias, ut in dissimilibus substantiis esse non possit. Nam si circulus consideratus ut exsistens non potest plures singulares di similes determinationes accipere, multo minus eum pluribus, & dissimilibus .conjungi qui bit num. 24. Tandem quod per se ad aliquod definitum genus entis determinatum non est, nec aliunde determinari potest, illud aut nullumens habet, aut omnia genera habet. In eo enim , quod hujuscemodi est, nulla est aut insita, aut extrinsecus adlicita ratio, quae illud compellat veluti in vingustius, ad aliquod genus determinatum entis, quod unum inter nihil entis habere, & inter omnia genera possibilium entium continere intercipitur. Quin libet autem substantia a se nec habita ratione generis, ut liquet; ad aliquod definitum entis genus determinatur, nee habita ratione differentiae a se, quod per ipsolivet Adversarios a se est ad plures substantiales differentias indifferens;& alioquin extrinsecus determinari non potest. Ergo quaelibet substantia a se
aut nullum habeat ens, aut omnia necesse est. Nullum autem habere repugnat, cum sit ens, & a se, atque exsistat. Reliquum ergo est, ut quaelibet substantia a se omnia possibilia entia contineat. Ita sit, ut fi plures sint, nequeant essentia primaria dissidere . Quod cum a ratione alienum esse consectum suerit, plures : substantias a se repugnare,& idcirco unam tantum admit.
126쪽
Ens a se es di tinctum mi ammabus σ earpori s , totoque mundo , deque aliis: Entis a se attrib.ris . , QUO constituto cetera facillime consequuntur, quibus Atheorum, cuiusc9m- , - que demum generis sint, labes Efetue systema. Nam primo efficitur cum hac substantia a se nullum verum accidena absolutum cohaerere; cujus accide , tis absoluti nomine intelligo illa , quae non sunt mera relatio inter plura,&ra pluribus una collectis, sive ab ipsam et eoilectione oriuntur, sed ad ipsam et substantiam aceed t, & in singulis partibus . siquas illa substantia habet, rq ent ita, ut etiam iis avulsis permanere queant, iisque conjunctis abesse, num. 3. cujusmodi sunt, omnes status interiores mutationes, uti cognition ,δc ideae in anima , , quarum alia aliis succedit, & vires motrices in corpore. Sic autem rem conficio. Quod natura & essentia ita comparatum est, ut Om- .nino sit positivum , di in te includat omne possibile ens, illud nec aliquod Verum ens denuo accipere potest, cum omnia possibilia Labeat, nee ex iis, quae habet, aliquid amittere ; nam hoc pacto fieret ex parte negativum; quod .
negatio accederer illius veri entis, quod abscederet. Hoc autem prorsus repugnat. Ut enim sub tantia , natura δc essentia capax aut cognitionis, aut mo-.tus , fieri non potest iisdem accipiendis inepta, ita nec ens ex positivo, quale natura est, negans fieri potest. Natura vero, & essentia entis a se illud postulant, atque requirunt potissimum , ut sit omnino positivum , & omnia possibilia entia complectatur, uti hactenus docuimus. Igitur substantia a se nihil veri entis acquirere, nihil eorum, quae habet, amittere potest. Iam vero a cidentia absoluta sunt vera entia, quae substantiae jam in i suo esse completae,& periectae accedunt,& ab ea sejungi possunt, atque a sola mutua partium re latione nequaquam exsistunt: nec dici possunt exsistere tantum in mente, quemadmodum ipsae relationes, sed in ipsis rebus, ut ideae in anima, & vires in corporibus, tamquam res ab ipsa substantia aliquo modo discretae , inveniuntur. Ergo substantia a se nulla vera absoluta accidentia habere potest.2. Ex quo consequitur substantiam a se esse intrinsecus immutabilem. Quod enim nihil novi entis acquirere potest, quod antea non habebat, nihil amitistere , quod habet, id prorsus intrinsecus immutabile est. Ita vero est substantia a se. Igitur omnino intrinsecus immutabilis est.
Nec minus concluditur nullum corpus , nullamque animam esse substantiam a. se . Nam primo tum corpora , tum animae plures sunt, atque substantia tuta illa inter se, tum hae pariter inter ipsas similes. Plures autem substantiae a se similes, immo nec diis miles esse possunt num. 24. 27. Igitur nullum corpus. nullaque anima potest esse a se. Deinde si ad illud adeo monstruosum systema
confugeris, tuam tantummodo mentem exsistere, quod aliquos exterarum nationum prorsus mente captos amplecti, apud Wolphium in Theologia legi, tuo tamen insano errori latebram non invenies. Nam tibi conscius esse potes mente:n pluribus iisque diversis ideis, quarum aliae aliis accedunt, informari,
127쪽
quemadmodum diversae sint oportet illae ideae, quae objecta diversa exhibent; eum idea si naturalis objem imago, pluribus idcirco diverss objectis minime re.
praesentandis idonea. Ex quo in cognitionem venire potes tuam mentem ha- re vera absoluta accidentia, & fieri ex parte negantem , cum amplius illa objecta non cognoscit, quae antea cognoscebat. Cognitio siquidem est aliquid positivum , cujus idcirco absentia negativum aliquid in mente exstare conviniscit. Unde sine ulla prorsus dubitatione concludere debes tuam mentem non esse substantiam a se, atque ideo exsistere substantiam a se distinctam ab hae tua mente , quam unam exsistere tibi penitus sine ulla ratione , immo contra omnem rationem comminisceris. Nam inficiari non potes saltem duas sebstantias, quarum altera sit a se, altera vero si tua mens, cujus exsistentiae tibiis metipsi conscius es. Deinde Loe semel posito consequitur tuam substantiam ex nihilo suisse creatam ab ente a se. Cum enim exsistat, & non sit a se , nihil aliud est reliquum, nisi ut ab alio, sciliret a substantia a se proficiscatur. Non potest autem ita proficisci, ut suinantia a se, quod in ipsa est, illud idem
In individuo communicet, & in formationem tuae mentis transfundat. Nihil enim de immutabili substantia a se decedere potest num. 27., nec tua mens potest esse veluti illius internum aecidens, quod eadem accidentibus prorsus caret. Aliud ergo nihil est reliquum, nisi ut eius singularem naturam e nihilo eduxerit. Quod si semel unam substantiam e nihilo eduxerit, quidni alias in infinitum educere potuerit, cum nihilum aut nullius passivae potentiae fit, aut infinitae' Sed haec hactenus. Interim manet corpora, & animas este substantias, quae ab Ente a se suerunt e nihilo eductae . Ex quo illud consequitur Ens a se libertate, & cognitione donari. Id enim libera facultate eligendi praeditum est , quod etiamsi natura, & essentia ad aliquid faciendum determinatum non sit, nee extrinsecus determinetur, tamen ad illud manus admovet. Nam sine ratione lassiciente nihil est ; cum vero nee interior essentia, nee aliquid extrinsecus accedens substaniam ad aliquid eficiendum determinat, ratio, cur id fiat, in alio esse non potest, quam in insito quidem, sed Iibero principio, non autem in necessario, quod ab essentia proficiscatur. Ens autem a se nee extrinsecus, ut diximus toties, ad res creandas impelli potest . nec interiori natura, & essentia ad creationem necessario movetur. Nam si necessitate naturae corpora, dc animas crearet, nulla esset ratio lassiciens cur tot potius emceret, quam tot
alias. Nam vel corpora, E animae possunt esse solum finitae, vel etiam ad infinitum numerum pervenire queunt. Si finitae, nihil rationis est, cur essen. tia entis a se omne possibile em in se continentis ad Ioo potius, quam ad Iocio, ad Iooo potius, quam ad Iomo necessario determinetur num. Si vero infinitae esse ponunt, nulla pariter ratio est, cur, cum jam ostenderimus citato numero numerum omnium infinitorum maximum sata posse haberi , eadem essentia determinetur ad numerum corporum , & animorum intani tum quidem , sed alicujus definiti, certique gradus , non autem altioris , t metsi hic non minus esse queat. Quare natura entis a se ita comparata esse non potest, ut ad res creantis necessario determinetur. Iam vero quaedam enihilo eduxit. Restat ergo ut ex substantiis, quas creare poterat, libera ei
ctione se ad has potius, quam ad alias plures, aut pauciores determinarit. Diqitigod by Coos le
128쪽
Ex possibilibus autem eligere non potuit quas determinate erearet, nisi possis' biles cognosceret. Ergo ita fit, ut Ens a se intellectum, quo cognostat, & vo luntatem libertate donatam habeat. a. Sed cognoscendi & appetendi facultas sicilius emeitur ex eo, quod e
gnoscere & velle est ens, ideoque simplex persemo num. I 6., non vero entia negatio ' in ente vero a se est omne ens num. 2o. Ergo etiam cognitio &actus volendi ideoque & cognoscendi appetendique iacultates, quae intellectus& voluntas appellantur. Nec minus inde conficitur esse in Ente liberam etiagendi facultatem. Nam etiam interior se ad actionem applicandi saevitas estens, non vero entis negatio, ut ipsum per se liquet. Ergo ob allatam rati nem in Ente a se reperiatur necesse est.2. Tandem ex dictis elici potest Ens a se esse undequaque infinitum & summe persectum . Nam quod habet in se omne possibile ens , id est infinitum un. dequaque,& praesertim si haec entia possibilia hujusmodi lint, ut nullus finitus eorum numerus definiri queat, ut revera definiri non potest. Nam semel aealiqua aut corpora, aut animae sunt possibilia , numquam pervenire possumus ad ultimum eorum, quae possibila sunt, sive seriem infinitam , sive finitam per.
Curramus num. 28. , quibus omnibus etiam magnitudine Ens a se aequivaleat necesse est num. 24. Re autem vera Ens a se, utpote omnino positivum, complectitur omne possibile ens num. 23. 24. 27. Igitur ens a se sit undequaqua1nfinitum oportet.
2. Unde infinitum erit in cognoscendo, quia ex infinitis objectis possibilibus nullum latebit mentem a se ; in amando quatenus omnia entia, ut bona,& optimum semper amabit; in essendo, quatenus erit ubique , & quidem totus in qualibet parte, quia cum una tantum, & simplex substantia sit, ne accidentia quidem , ne )icam partes reales separabiles iamittens num. 27. , alio modo ubique esse non poterit; denique in initum in omnibus aliis attributis, de quibus hie speciatim non disseremus, ne integram Naturalem Theologiam alibi tractandam hic tradere cogar. Id unum advertimus ex dictis liquere quam ad omnia Dei attributa summa iacilitate cognoscenda definitiones a nobis trais
ditae persectionis purae & mixtae num. ro. facundae sint adminiculo illius Fit cipii, quod in ente a se omne possibile ens reperitur. F. Hie duo adjiciam, alterum quod attinet ad dissicultatem quae adversus superiora fieri potest, & contra creationem rerum in tempore, ut fides catholica docet; alterum vero quod attinet ad enucleatius noscendam corporum, &animarum naturam. Dissicultas hujusmodi est. Quomodo fieri potest ut Deus si simul immutabilis , & liber, & sine ulla mutatione res in tempore crearit, cum ita ex non Creatore creator factus est Z Ηac scilicet ratione. Duobus modis actus divinae voluntatis considerari potest, absolute quid sit in se,& relative quatenus ad res extra Deum refertur. Absolute consideratus ab aeterno li-her non fuit; nam cum nullum sit in Deo accidens, num. 27. actus ipse per se divinae voluntatis est idem , ae divina substantia omnino immutabilis. Si vero ad res alias reseratur, expers libertatis non fuit , quatenus illemet idem actus aut ad nullas res creandas, aut ad alias referri poterat. Neque enim alius fuisset Deus , si vel alium mundum , vel nullum condere statuisset. Pariter cumra non creatore creator iactus est, in eo fuit sola relationis mutatio, quae eia
129쪽
se potest , quin res aliquid verae mutationis subeat, modo aliud revera mut tur. Neque dixeris id . eontingere solum in relationibus similitudinis, diversitatis , & similium, non autem in relationibus caussae, & effectus, quod effectus esse non potest, nisi prius caussa, a qua effectus exsistit, mutetur. Nam id solum cadit in substantiam , quae virtute creandi praedita non est , quia haec non potest aliquid essicere, nisi partem vis cum alia re communicet, Sc idci co amittat, quod sine interiori mutatione cujusdam absoluti , qualis est vis. haberi non potest. At quae substantia creandi virtute praedita est, & vim haber essentialem atque omnino inseparabilem a subjecto, in quo inest, illa nihil absoluti amittere potest , dumque aliquid e nihilo educit, ipsa. solum relative , res creata absolute mutatur.
2. At enim aliquis Atheus ex his occasionem arripere potest infirmandi ea, quae a nobis statuta sunt de corporibus & animabus, quae pro entibus a se haberi non posse monstravimus. Nam dici potest etiam in animas & corpora smium cadere mutationes aliquas relativae naturae , quas non dedecere Ens a se concedimus. Et revera Cartesiani aliam nullam in corporibus mutationem agnoscunt, nisi motus 3c translationis corporis ab alio ad alium locum, quae est pura ad externum spatium relatio in ipsorum sententia , qui nullam contendunt esse in corporibuς vim a motu, tamquam calii Iam ab effectu distinctam.& volunt ideo corpus quiescere, quia Deus illud in eodem loco conservat; ideo moveri, quod in diversis gradatim & ccntinenter locis recreat. Quod potest etiam in animas convenire, in quibus semper idem perstare diei potest cognoscendi actus, qui solum alius atque alius esse possit ratione habita objectorum, ad quae refertur. Ergo ea ratione nihil effecimus pro corpori hus alisque animabus ex numero entium a se ex fungendis: praesertim si haee ita consideremus , quatenus simul juncta totum hunc mundum componunt & omnium rerum universa tatem , a qua nullum aliud distinctum ens , se multi ex hodie nis Atheis acerrime tenent. Nam in singulis quidem ejus partibus est aliqua mutatio, & aliqua etiam negatio, non vero in iisdem collectis atque in toto mundo, proptereaquod idem permanet, cum quod uni ejus parti detrahitur, ad aliam migret, & omne possibile eas in se habet non in partibus seorsim inspectis, sed in omnibus copulatis. 3. Verum ex eo quod supra statuimus num. I p. de relationibus inter plura creata, quae ipsae per se creari & generari non possunt, sequitur nec easdem
relationes ipsas per se posse mutari. Quod enim ipsum per se gigni non potest , neque subire quit mutationem , qua res interit, idest gigni cessat. 8c alia
denuo fit. Restat igitur, ut solum remote variari possint, idest mutatione eo. rum , quae tamquam aliquid absolutum primitus a Deo condita sunt , quaeque cum proxime a Deo creentur, etiam cessatione actionis creantis Dei ipsa per se proxime corrumpi queunt, & per aliam actionem in alia mutari. His vero certa vis motricis a motu distinEbe alte in rerum natura latentis vestigia d teximus tom. I. Phys. Gen. q. IIy.&in Ont. sI.n. I 4.&seq.Cum enim ex altera parte ostenderimus purum motum aliud non esse nisi corporis ad spatium relationem , & ex altera nullam relationem inter duas res mutari posse sine mutatione absoluti & ejus, quod proxime a Deo creatur , planum secerimus ς con- eluditur mutationem relationis locorum nequire fieri, nisi in corporibus mutetur aliquod absolutum, & ab hac relatione discretum , quod proxime a Deo
130쪽
erretur, & mutationis hujus relationis sit proxima ratio, fundamentum, &eaussa pmpria atque essectrix . Hoc autem donatur nomine vis motricis sive continui conatus ad motum . Ex quo etiam sequitur vim hujusmodi jam g meratam totam esse in quolibet spatii puncto. Haec enim, quae est pro lima ratio & caussa mutationis loci dc spatii, in pura mutatione spatii, sicuti motus , consistere nequit; quia praeter allatam caussam mutatio spatii usque ad aliquem locum mutationis spatii per sequentem & per alia quae continuate sequuntur , esse caussa non potest , cum motus in primo loco jam interierit, quan- , do corpus ad sequentem migravit. Quare si vis non est mutatio ratione habita spatii; in omnibus spatii punins permanens & integra re atur necesse est. 4. Quibus constitutis planum & evidens fit in corporibus , quae modo quiescunt, modo movemur, sue modo majori, modo minori cientur velocitate,
interiorem aliquam fieri mutationem illius, quod revera in ipsis est tamquam aliquod absolutum 8c permanens; immo id perspicuum fit etiam in animabus, quae interiori plurium idearum , de appetituum mutationi obnoxiae sunt, eo quod ratio valet universe in omnes substantias, quae mutationem aliquam etiam in relationibus subeant. Quamquam in his illud etiam seorsim dici potest, quod cum ex altera parte ideae lint naturales & expressae rerum imagines, atque idcirco iisdem similes esse debeant, & ex altera res quae in mentem illa huntur; valde inter ipsas dissimiles sint, etiam ipsae imagines sint intrinsecus dissimiles necesse est. Quare cum anima nunc his, nunc illis pulseriari notionibus, falsum est , quod ab adversariis affirmatur, mi mdem esse animae eogn scendi actum , tametsi obiecta diversa sint. Quare constat in corporibus & animabus esse veras & interiores mutationes , atque idcirco eadem non continere
in se omne possibile ens, ideoque nec ens a se esse posse. s. Quod attinet ad universum , vel Athei assentiuntur esse congeriem plarium substantiarum , quarum aliae ab aliis prorsus distinctae sunt, vel ita sunt mente capti ut velint ipsum esse unam tantum substantiam, quod est non philosophari, sed vaticinari. Si primum , jam supra docuimus num. p. ens a se in eas singulas cadere , non quatenus conjunctae sunt. Quamobrem singulae s rent ens a se, quod pugnat cum iis quae pluribus locis 3c praesertim num. 24.
consecimus . Quare si totus mundus ex pluribus coalescit substantiis, quemadmodum omne corpus in sensus incurrens ex pluribus eorpusculis primitivis , attributum a se eidem convenire non potest. Sin autem ad alteram partem cum impio Spinosa se vertant, graviorem plagam accipient, ut vitent levi rem . Qui enim fieri potest ut sibi persuadeant, duo ex. g. corpora , quae in contrarias omnino plagas & diversis velocitatibus eodem tempore moventur,
non esse duas distinctas substantias λ Putabunt ne posse fieri, ut eadem omnino substantia sursem & deorsum eodem instanti seratur , & in pluribus locis sty An confugient ad partes ejusdem substantiae diversas, quarum aliis versus
alia loca cieatur λ Si partes illae sint ipsae inter se prorsus distinctae & aliae
ab aliis secietae, ultro concederem. Verum 3c hae partes tunc serent substantiae diversae , & in easdem singulas atque seorsim consideratas attributum a se conveniret. Quo fieret ut eodem revolveremur, quo paulo ante. At si di junctae non sunt, qui fieri potest ille earumdem in contrarias omnino' plagas codem tempore motus nSed ad hujusmodi insanos homines penitus refutandos ostendendum sustupio