장음표시 사용
141쪽
Iam ad illam determinare intelligatur. Ergo statim ae mundus abselute In nitus nec in extensione , nec in duratione esse potest, adest ratio sufficiens . per quam clare intelligitur, cur in utraque finitus sit, nec ulla alia requiritur, nisi ea, per quam intelligi possit, cur ex pluribus mundis, qui alias, atque alias tum in extensione, tum in successione magnitudines habere pol rant, hunc potius talis in utroque capite definitae magnitudinis selegerit. Sed de hoc enucleatius paulo post.
Deus mundum libere condidit. Nam Deus mundum libere condidit , si & potuit non creare, Sc potuit etiam , hoc praetermisso. alios mundos creare. Atqui & potuit nullum creare mundum, &hoc praetermisso alios creare. Ergo &c. Prob. min. quod attinet ad primam partem. . Mundus ab aeterno esse non potest 3. 74. atqui si Deus non libere, sed necessario mundum creasset, ab aeterno mundus creari debuisset. Caussa enim necessario agens aut semper ac est, effectum gignit, aut numquam, praesertim si intrinsecus &absolute sit immutabilis, cujusmodi est Deus, f. a I. quae idcirco
nequeat pro libito suum absolutum creandi mundi decretum ad illum post aeternitatem creandum referre. Ergo Deus ita libere cre vit mundum, ut potuerit ab illo creando abstinere. z. Quod confirmatur ex eo, quia cum Deus sit in se persectis simus, & omnium rerum, quae a se creari possunt, persectiones infinite meliori modo , quam in iisdem esse queant, complectatur, creatio rerum ipsarum sive exsistentia nullam addit veram & imteriorem Deo persectionem , quae idcirco divinam voluntatem ad
illas creandas necessario determinet.
3. Prob. nunc secunda minoris pars. Non est possibilis mundus absolute infinitus, sive in extensione, sive in numero substantiarum, quae in ipso sunt, g. o. sed quicumque mundus a Deo creatus debet esse aut finitus, aut ad summum infinitus solum relate, adeout alius mundus infinities major esse queat. Atqui si alii in infinitum majores mundi esse queunt, tum nulla est ratio , quae ad hunc creandum Deum necessario determinarit, tum omnes alii ab Ente summe persecto creari possunt. Nam si quae foret ratio, ea prosecto esset, quod hic mundus esset omnium persectissimus; atqui mundus finitus aut solum relate infinitus non est persectissimus, quia ex altera parte ens & persectio idem sunt, L 29. Oat. ex
altera vero non continet omnes illas persectiones & entia, quae in -mundis tum in extensione , tum in numero substantiarum in inii nitum majoribus esse queunt. Ergo Deus, hoc mundo praetermisso,
potuit alium creare idcirco si hunc creavit, id argumento est
142쪽
rationem cur crearit, fuisse, quia se ad illum errandum libere de
4. Eadem divina libertas suadetur etiam ex ipsamet corporum natura, & ex viribus, quas in iisdem & in animis creat. Nam quod attinet ad primum, cur primitiva corpuscula talis sint dete=minatae figura, densitatis, magnitudinis, ratio esse non potest nisi in libera Dei creantis voluntate , eo quod alius cujuscumque esse loterant. Quod pertinet vero ad secundum, ex iis, quae de virius corporum & de modo, quo motus inter ipsa communicatur, g. 3o3. & seq. in Ontologia disputavi, quis non colligit & posse permanere corpora, quin aliquas vires in iisdem continuate creet, &perimat, atque idcirco in iisdem creandis summa libertate se gerere, & posse quoque alias statuere in virium communicatione leges dive cas ab iis, quas statuit 8 Cum vero inter corporis motus& animae sensationes appetitionesque multo sit minor necessitudo, quam inter plura corpora g. I 6o. n. 3. Psych. quis veluti manu non tangit, mirabilem illam commercii inter animam & corpus legem ab una Dei libera voluntate pendere, qui aut ab illa statuenda potuerit abstinere nullum formando hominem ex duabus adeo inter ipsas disjunctis substantiis coalitum , 8c hanc ipsam aliter disiponere & variare ρ Ex quibus omnibus divina in mundi creatione ibbertas mirifice confirmatur.
Deus, ut summe bonus, debet velle bonum; atqui creatio mundi est bona. Ergo debuit illam velle, & ideo non potuit ab illo
q. 86. Responsio Dist. Deus, ut summe bonus, debet velle id quod est ipsius internum bonum atque perfectio co. quod est bonum externum n, hil ad ipsius veram conserens persectionem ne. Atqui creatio mundi est bonum in secundo sensu co. in primo ne. Nam ut dixi f. . num. a. Deus ipse per se est persectissimus , nec ullam veram alaque internam persectionem acquirit ex rebus creatis, quarum per sectiones antequam crearentur, multo meliori modo, idest conjunctas cum aliis omnibus possibilibus persemonibus continebat. Quare debet quidem necessario velle 3c amare se ipsum suasque infinitas persectiones, non autem creationem mundi, qui nihilum quidem ipsius persectiones adauget, sed solum libere, prout fecit. q. 87. Instantia Atqui Deus velle debet etiam quod est bonum extra ipsem; er-
143쪽
go &c. Prob. min. sub. Hic mundus est omnium , qui esse possunt, persestissimus ; atqui voluntas optima & persectissima , qualis est Dei , debet velle optimum & persectissimum. Ergo hic mundus est omnium qui esse possunt, optimus & persectissimus. Prob. maj., Voluntas optima & persectissima, ut dixi, eligit optimum & pe sectissimum atqui voluntas Dei hunc mundum elegit. Ergo hic
q. 88. Responsio Dist. mai. Voluntas optima & persectissima vult & eligit optimum & persectissimum in se ipsa co. extra se ipsam sub. si dari possit co. vel omitto ; si dari non possit ne. Concedo equidem Leib-nitio & Wolphio acerrimis mundi optimi fautoribus voluntatem optimam & persectissimam velle optimum & persectissimum ; sed id non vult extra se ipsam , sed in se ipsa, quatenus Deus seipsum, utpote persectissim lim, amore summe persecto amat. Unde etsi dicamus Deum extra se ipsum non velle optimum , & persectissimum , non continuo dicendum est divinam voluntatem carere obiecto, quod sibi proportione respondeat. Dico igitur non esse pos-s bilem mundum , qui sit optimus & persestissimus omnium eorum, qui a Deo creari possunt, ob eas rationes, quas f. 84. num. 3. pro duximus. Qui ergo fieri potest ut crearit mundum omnium pos sibilium optimum, & praeserti in ut creare necessario debuerit ξf. 89. Instantia Si mundus a Deo creatus non suisset omnium optimus ac per fectissimus, illum Deus nequaquam creasset. Ergo &c. Prob. ant. Si non fuisset omnium possibilium optimus ac persectissimus, nul-Ia fuisset ratio sufficiens, cur ad eum potius quam ad alium que in cumque ipso meliorem creandum se divina voluntas determinasset; atqui debuit esse ratio sufficiens, cur ad eum potius quam ad alium quemcumque creandum se divina voluntas determinarit. Ergo &c. Prob. min. Quando plura esse possunt, ex iis pluribus unum eligitur , aliis praetermissis, debet esse ratio lassiciens, cur iIIud eli- satur , non alia. Ergo &c. f. 9O. Responsio Diff. ant. Debet esse ratio sufficiens subjectiva & interna co. Objectiva & externa ne. Nam , ut dixi, in objecto sive in hoc mundo creando non poterat esse ratio sufficiens, cur eum potius eligeret, quam alium quemcumque, eo quod ille omnium, qui a Deo creari poterant, optimus Sc persectissimus non est, nec ob allatas
rationes aliquit alius, qui sit hujusmodi, potest creari. Est tamen
144쪽
ratio in ipsamet liberrima Dei voluntate, qui ob id ipsum, quod
infinite actuosus & summe liber est, non solum potest sine ulla cognita in aliquo objecto majori ratione boni & persectionis , quam in aliis quibuscumque , se ad illud creandum, aliis praetermissis,
determinare , verum etiam se determinat.
f. 9 I. Instantia Atqui Deus non se determinat sine externa ratione lassiciente in objecto cognita , sive nisi prius cognoscat illud objectum esse optimum omnium. Ergo &c. Prob. min. sub. substantiae liberae a Deo creatae non eligunt, nisi illud ex pluribus, quod sibi majus bonum majorque sui persectio apparet. Ergo Deus non se &c. Prob. cons.& paritatem ; substantia persectissima , qualis est Deus, minus discedit a bono Sc persectione , quam substantiae imperfectae , quales sunt creatae. Ergo si substantiae liberae a Deo creatae &c. q. 92. Responsio Diff. substantia perse tissima , qualis est Deuς, minus discedit a
bono vero co. a bono apparenti ne. Nam aliud est dicendum de potentia eligendi, aliud de ipsa electione ; tam Deus, quam animae creatae ex pluribus bonis eligere possunt unum ex iis, aliis praetermissis, etiamsi in iis, quae praetermittenda forent, major boni ratio foret, aut esse appareret. Sed quod attinet ad electionem, discrimen aliquod inter Deum & animas ponendum est. Cum enim Deus nec pol sit falli in cognitione bonorum, nec aliquod extra seipsum esse queat bonum omnium possibilium ma imum & abs
lutissimum, non potest eligere id , quod ipsi appareat sub specie maximi omnium bonorum , eoquoὸ ipsi nihil hujusmodi apparere
potest, uti nec est. Ergo ipsius libertas tantae perse nionis esse debet, ut Deus se re ipsa determinet ad aliquod bonum eligendum, etiamsi aliud majus esse queat, idque appareat. Nec id alienum elia divinae voluntatis libertate, quae est prima caussa omnium eorum quae extra Deum sunt, quaeque idcirco aliunde rationem cur illa creet, mutuari non debet, sed ipsa continet primam omnium rationem. Animae vero creatae quae in cognoscendo decipiuntur, semper vel sere semper possunt reperiri in eo statu ut ex pluribus quae cognoscunt & eligere queunt, unum ex iis appareat sub specie majoris boni, eoquod aequalitas, utpote una, difficillima est, differentiae vero , utpote infinitae , facillimae sunt; & non sunt ita persectae , quemadmodum prima caussa , ut sine maiori ratione in objecto aliquo ex pluribus cognita se ad illud eligendum aliquando determinent. Quod vero animae sint ita a Deo comparatae, in
145쪽
victam, ut mihi quidem videtur, rationem in medium In fine pro
a. Hoc loco omittenda non sunt, quae de hac re disputat Bos, serius in Itb. instripto, De raction de Dieu fur les creatures tom. DE . 6. par. a. cap. 3. num. 3. & seq. Cum Deus sit in se persectissimus ac beatissimus & omnes rerum aliarum persectiones meliori modo,
quam in ipsis sint, in se complectatur, unus ipsus necessarius &essentialis finis est se ipsum amare & in se ipso tamquam omnium
honorum fonte laetari, ad quem finem obtinendum sunt media pro sus aequalia sive non creatio, sive creatio etiam ejus mundi poditionis, quae substantias intelligentes complectitur, sive cum tanta Iersectione sive cum majori . Quamvis enim creatis rebus sit m ius esse, quam non esse, melius esse cum majori persectione, quam cum minori , ratione tamen habita Dei perinde est, quia Deus nubiam prorsus ne quidem minimam persectionem acquirit, atque ita
se beatissimus est , tametsi ab alia nulla substantia intelligente, nisi a se ipso, cognoscatur. Quod si haec omnia sunt prorsus aequalia ratione habita Dei, manifeste colligitur nullam esse posse in essentia Dei 3e in rebus possibilibus ab ipsa repraesentatis maiorem rationem cur Deus potius mundum crearit, quam secus , cur potius tantae persectionis, quam alterius cujuscumque majoris, aut minoris; sed tantum esse petendam a divina voluntate, quae ad mundum creandum potius quam non creandum , ad creandum tantae persectionis, quam alius cuiuscumque, libere se determinavit. 3. Ex qua omnium rerum aequalitate ratione habita Dei auctor Etiam colligit voluisse quidem Deum ut aliquae res creatae serene media idonea ad alia consequenda, ex. caussa ut gratia ad consequendam gloriam; sed ratione sui non voluisse primas ut medium, secundas ut finem, sed aequaliter omnia appetivisse, sive in omni-hus a qualiter se ipsum tamquam sontem omnium bonorum amasse. Sive secundum nostra principia in inti explicata f. 287. dr- si retest duo genera bonorum in qualibet re a Deo creata pina
distingui, alterum absolutum quatenus ea res ad Deum refertur,& alterum relativum , quatenus ad alias res consequendo dirigi potest: Deum autem in qualibet re plus amasse rationem boni a Llutum , sive quatenus ad seipsum proxime refertur, quam ratio nem boni relativam, quatenus ad alias res consequendas.
146쪽
alonum ea Gem permisiui, pmpteraquod altera eum altera maxime apta est,& iisdem sere rationibus, & objectorum solutionibus utitur. Quod attinet ad primam, illud maxime dignum est quod animadvertatur, quibus rationibus compertum fit animas & corpora non esse substantias a se, & idcirco a Deo ereata suisse, iisdem suaderi a libera Dei voluntate e nihilo suisse educta. Nam si fuissent a se, necessario exstitissent f. Ior. Log. Si necessario exstarent, nulla s rei sufficiens ratio cur corpora tales potius determinatas magnitudines, figuras, vires Se virium directiones, quam alias quascumque haberent. Cum enim substantia extensa ipsa per se si aequaliter indifferens ad has differentias, quae v riae esse queunt, & substantia spiritalis ad has vel illas ideas, ad has vel illas
appetitiones , ad hunc vel ad alium quemcumque determinatum earum num rum οῦ necessitas a natura utriusque substantiae petita ratio sufficiens esse nequit, cur habeant tales potius determinatas, quam alias quascumque possibiles de hoe genere proprietates. Iam vero certum & exploratum est cum plura esse possunt, non autem simul, in rebus necessariis debere esse majorem pro aliouo eorum sufficientem rationem , quo illud revera sit ε. 78. n. LV. Ergo co licitur corpora & animas, illa cum determinatis magnitudine, spisulate, figurati viribus , has cum determinatis ideis & appetitionibus esse nequire, si necessario exsistant ' itaque fit non exsistere a se , quia si forent a se . necesi xio exstarent, & a Deo creata sitissent. Inde autem consequitur nec a Deo tam quam a caussa necessario operante proficisci; propterea quod nec est ulla m jor ratio , cur Deus qui est Ens infinitum & infinitae virtutis, ad substantias cum his potius limitibus, quam cum aliis quibuscumque aequaliter possibilibus, determinetur suae necessitate naturae, quae ipsa per se nullum prorsus lum item habet. Ergo quibus argumentis ostenditur animas & corpora non esse a
se , sed a Deo procreata fuisse, iisdem a libera Dei voluntate pendere.laad
2. In secunda vero quaestione nobis magna Iactatio est potissimum cum Cl. Wolphio, qui in Theolnia Naturali sententiam mundi optimi ac peris sectissimi quam maxime illustrat atque confirmat. Ηie enim primo sibi m nit viam, cum in I. P. Theol. Nat. II p. hanc enuntiationem, datur ra sis objectiva eur hie potius mundus exfisat alius , ita suadere nititur. Fac nullam dari rationem objectivam, cur hic potius mundus exsistat, quam alius; inde consequens erit nihil huic mundo aspectabili inesse, cur potius exsistat, quam alius. Ex hoc autem fit ut quod ad Deum pertinet, peri de sit, sive hie mundus exs stat, sue alius quicumque. Quamobrem nec De insunt, per quae intelligi possit, cur hic potius exsistat mundus , quam alius. Hi ne vero essicitur nullam esse sussicientem rationem , cur hic potius exsistat, mundus, quam alius. Quod cum sit absurdum , colligitur rationem, quam qua rimus, objestivam haberi. Cum vero sibi objecisset nonnullos ad haec respondere, rationem lassicientem esse voluntatem Dei, in annotatione subjungit eos ponere voluntatem agere sine rationibus, quod esse absurdum in Psych. Empiri 88ρ. collegerat ex principio lassicientis rationis, eoquod agere sine rationufus ab objecto petitis est agere sine lassicienti ratione. Quod confirmari po-ust ex eo quod alibi docet divinam voluntatem non velle nisi quod ab imtellectu divino eidem repraesentatur. Ergo in hoc mundo, qui in intellectu divino tamquam possibilis repraesentatur, est aliqua ratio, per quam intelli ai
147쪽
possit, cur hie potius sit, quam alius quicumque. Hane autem objectivam rationem sequenti monstrat petendam esse non ah eo, quod hic mundus habet cum aliis commune, quia per ea, quae pluribus communia sunt, intelligi non potest, cur aliquis ex iis exsistat, non alii; sed ab iis, quae hujus mundi sunt propria. His iactis principiis 324. monstrat mundum alium abolio non differre nisi gradu maiori vel minori persectionis, quia cum omnis mundus sit series entium Inhorum suere1δι-rum ae tilianeomm inter se conne xorum 48. Cosmologiae , mundus alius ab alio non differt nisi quod attinet adnexum, sive ad majorem aut minorem rerum consentientium varietatem, in quo
est sita mundi persectio ε. siet. Cosmol. Ex quo tandem sequenti elicit Deum
hunc elegisse mundum ob majorem , quae in ipso est, quam in omnibus aliis possibilibus, persectionem , atque idcirco hunc mundum esse omnium possibilium optimum ae persectissimum. Quod in sequentibus confirmat ex eo, quod cum Deus omnia crearit propter seipsum , eo quod est bonum omnium maximum, Non quidem ad internum aliquod bonum acquirendum, quia ut pote persecti i-
fmus, nihil acquirere potest, sed ad externum , scilicet ad sui gloriam seu divinorum attributorum manifestationem: mundus optimus ac persectissimus est maxime idoneus ad hunc finem consequendum, eoquod mundus hujusmodi est naturale signum voluntatis optimae, quam decet velle optimum; omnipotentiae , quae magis elucet ex creatione effectus persectissimi, quam minus perfecti; & sapientiae stim mae, quae, ut collisitur ex Psychologia cla. optima &periectissima media ad suum finem consequendum eligere debet. q. Hac via insistens Cl. Wolphius putat se caussam obtinere posse . Verum si mundus omnium quae creari possunt, optimus ac persectissimus esse non potest , valde aberrat a scopo , quem sibi proposuit. Re autem vera mundum Omnium optimum ac persea issimum esse non posse iis docuimus rationibus, quae rem persuadere ac cogere mihi videntur 8 . num. g. Id quod etiam ex ipsis Molphii principiis confirmari quit. Cum enim ex altera parte secundum auctorern num. 2. major, vel minor mundi persectio ex eo pendeat, quod maior, aut minor si in ipso rerum eonsentientium varietas, & ex altera finito aut ad summum relative infinito numero contineantur, quae hoc in mundo inter se apta & connexa sunt ; quis non videt Deum efficere potuisse mundum , in quo valde plura forent , quae consentirent, & in quo idcirco valde major rerum consentientium varietas reperiretur λ Ex hoc autem a posteriori fit manifestum nullius esse momenti rationes , quibus homo suadere conatur mundum hunc esse omnium optimum ae persectissimum. q. Sed ut aliquam etiam a priori solutionem afferamus , adverto Deum in mundi creatione sibi optimum ae persectissimum proposuisse finem , manifestationem scilicet suorum attributorum, sed non eam , quae foret absblute infinita quaeque omnia ipsus absolute infinita attributa complecteretur , eoquod id re pugnat non minus, quam mundus absolute infinitus, cum haec manifestatio sit opus a Deo perficiendum extra se ipsum . Quamobrem ex infinitis sui pers ctionibus aliquas tantum manifestare constituit, eas scilicet quae ipsi placuere, idque propter rationem aliquam sufficientem eidem cognitam , sed ignotam nobis, qui, utpote finita donati cognitione, infinita divinae Mentis consilia pen trare non possumus. Hoc ubi fine proposito Deus quidem mundum creavit, quo
148쪽
quo huiusmodi finem cumulatissime consequeretur, quique idcirco optimus Zc
persectissimus esset ratione habita eorum omnium qui . idem finis comparari posset, eoquod cum medium reseratur ad finem 287. Ont. medium optumum ac in suo genere persectissimum dici potest, si ope illius finem quanis
maxime fieri potest consequimur; non vero optimus di perfectissimus eorum omnium , qui a Deo creari potuerunt, quia Deus sibi constituere poterat finem manifestandi alia plura sui attributa, ad eumque obtinendum mundum comparate optimum ac persectissimum creare, atque idcirco ratione habita mundi creati meliorem persectioremque . Si Wolphius non alio sensu mundi optimiae perfectissimi sententiam defendit, homini assentior propter rationes , quas ex eodem exscripsi. Sin autem velit mundum creatam hujusmodi esse debere ratione habita eorum, quae a Deo condi possunt , ab eo valde disiaentio ejus que rationes se labefacto. s. Antequam homo rationem obiectivam sussicientem. cur Deus hune v luerit mundum creare, non alios possibiles, ex di Grentia inter hune mundum de alios, & ex majore hujus prae aliis persessione deducat, rationem investru et oportet cur Deus tot iborum attributorum, non plurium manifestationem ibi pro sine proposuerit, quemadmodum facere debuit, eoquod non omnes sui absolute infiniti persectiones revelare potuit; quam rationem etsi nos docemmon possiimus, qualis fuerit, tamen nec Adversarius ostendere potest nullam fuisse. Cum autem hoc fine sibi proposito Deus in hoc mundo rationem osse derit suffieientem cur aliis posthabitis illum crearet, ab ejus majori relate ad eum finem persectione depromtam . patet argumenta Holphiana valere quia dem pro sententia mundi silum relate ad eum finem optimi ae persectissimi. aron comparate ad illos omnes . qui a Deo creari possunt. Quod vero hae in re ita nos gerere debeamus, ex eo plane colligitur, quod cum finis, utpote m jus bonum , magis prae mediis amari debeat 287. n. Onti percipiendus est Deus ante non quidem ratione habita temporis, sed solum naturae finem sive suorum manifestationem attributorum voluisse, quam media , sive mundi ad eum finem consequendum accommodatissimi creationem elegerit. Ceterum qui de hoc loco plura erudite disputata desiderat, adire potest Cl. Μoniliam ordinis Praedicatorum , qui in libro inscripto Dissertatione emira ἰ Materialisei, a auri Incrediat in an. 17so. rum. a. parte sect. 3. Mundi optimi ac
seriectissimi sententiam resutat, docetque eam sere iisdem niti principiis, quiaus Proclus aliique mundi creationem ab aeternitate pmpugnarunt. s. Quoniam vino hactemis versati sumus in demonitrandis supremi Numinis exsistentia, de praecipuli ejusdem tum absolutis , tum relativis attributis, ut eadem magis magisque confirmetur , 8c doceamus nulla prorsus venia dignos es, se , qui tanta in luce scientes atque prudentes caecutiunt, non esse abs re puto hae an quaestione usurpare rationem quam in Psyches ruta tenui, cum illud ostendendum suscepi unum esse caussarum vicesionalium systema explicando inter animam & corpus commercio accommodatum. q. II n.6.Psych. Id autem sic exsequor . Vel exsistit ama tantum substantia, vel plures. Unam tantum conis stare jam evidenter docuimus adversus Spinosam este alienum ab omni ratione 32O. n.9. 3c seq.Quare primum tenemus plures exstare subsuntias .Hae autem Plurc. Iubstanriae vel omnes aut plures sunt a se, vel arullae, vel una tantum . O
149쪽
nes aut plures esse substantias a se, vel nullas eum clarissimis notionibus p gnare docuimus Lao n.s.&7I .n.2s.Manet ergo esse unam tantum substantiam a te, quam esse quoque ab aeterno ratione, quae citato loco est allata, tenemus. Qua obrem rite substantia a se & ab aeterno exsistens producere debuit alias, quavsunt in hoc mundo substantias nempe animas & corpora, eoquod a se exsili re non potuerunt, atque idcirco debuerunt suum esse recipere ab illa una su
stantia . quae semper fuit. Haec substantia a se & ab aeterno exsistens vel pr duxit alias separando aliquaa suimetipsius particulas , quae forent substantiae a substantia a se discretae, vel secus. Primum nulla ratione fieri potuisse perspiaeuum fecimus a I. Restat ergo ut alias produxerit substantias nullam ex semetipso disjungendo particulam. Quod si nihil ex eo quod in semetipsa erat, dedit, & nihilominus animas & corpora a se disjuncta produxit , manifeste consequitur ex nihilo eduxisse illud individuum ens, quod est in corporibus &in animis, atque eadem e nihilo treasse eo sensu quem is .& seq. explicavimus. Cum autem has creavit substantias , vel creavit tamquam caussa necessario agens vel tamquam libera . Non primum, ut planum secimus 84. Eieto secundum; ex hoc vero colligitur substantiam a se esse libera voluntate donatam eligenda ex pluribus id quod maxime placet. atque idcirco etiam e nitione, sine qui libera eligendi voluntas esse nequit. Ergo concluditue manifestum & explor tum esse exstare unum Ens a se ab aeterno, cognitione & libera voluntate do. natum , quod animas & corpora e nihilo libere edulit.
l. 94. Definitior omine conservationis intelligitur continuatio illius actionis, I qua Deus subitantias a principio creavit. Unde conservatio
est veluti continuata rerum creati O.
Ut res creatae perseverent, indigent conservatione , idest contiri ratione illius actionis, qua primitus a Deo creatae fuerunt. Prob. Quamdiu res esse permanent, tamdiu actio qua primum a Deo creatae fuerunt, permaneat necesse est. Ergo &c. Prob. ant. Si actio qua primum res a Deo creatae fuerunt, per aliquod tempus du rare debet, tamdiu maneat oportet, quamdiu res permanent. At qui actio, qua res primum a Deo creatae fuerunt, per aliquod tem pus duret necesse est. Ergo &c. Minor constat ex iis, quae q. I S. Ont. docuimus. Nam si non duraret per aliquod tempus, solum per instans permaneret; atqui per solum instans permanere non po test; nam eodem instanti esset & non esset; esset, ut ponitur, non
esset quia eci lem desineret. Ergo per aliquod tempus duret opor
150쪽
tet. Confirmatur ex eo, quia rerum principia sunt, sed non per se sola , utpote modi g. Ont. , sed una cum rebus ς atqui in instanti incipit esse creatio, non vero est. Ergo in solo instanti esse non potest creatio, & ideo per aliquod tempus durare debet.
a. Nunc majorem conficio. Nulla est major ratio cur potius durare debeat per tempus unius minuti, quam per dimidiam partem minuti , per quartam , per octavam , per &c. usque in ini nitum, eo quod minimum , aut maximum tempus dari non potest, & si daretur etiam tempus infinite parvum, dari possent alia tempuscula infinite in infinitum minora f. Iso.& seq. Ont. Cum autem in rebus necessariis qualis est haec, nihil sit absque ratione lassicienti, cur unum potius sit quam aliud quodcumque l. 77. Log. concludendum eii actionein , qua res a Deo primum creatae fuerunt, tamindiu durare oportere , quamdiu res permanent, quia cum omnia alia tempora breviora eo, quo res durant, nullam habeant majorem rationem , cur potius unnm ex iis, quam alia sint necessaria
ad eum finem ut creatio sit, non vero solum incipiat esse , hanc habet totum illud tempus quo res perseverant, quod unum est &illud habet proprii , quod cum duratione rei simul exsistit. Constat ergo ut res perseverent, indigere continuatione illius actionis,
qua primitus a Deo creatae fuerunt.
Ut res permaneant in eodem statu , in quo sunt, nullius ex te ni entis egent, bene vero alicujus egent, ut ab alio ad alium statum transeant. Sed res perseverare in suo esse est easdem in eo. dem statu permanere. Ergo ut res perseverent, opus non habent continuatione illius actionis, qua primitus a Deo creatae fuerunt.
Prob. maj. Ut nihil novi sit, nihil requiritur; bene vero aliquid desideratur, ut quidpiam novi sit. Ergo &c. f. 97. Responsio Diti. ant. Ut nihil novi sit, nihil novi requiritur co. nihil ejus
quod ab initio requirebatur ut illud foret ne. Ergo ut res permaneant in eodem statu in quo sunt a se, nullius externi entis imdigent co. , in quo sunt ab alio ne. Cum ut ab aeterno sit ens a se, nullum aliud e ternum ens ab eo distinctum postuletur, nec illud requiritur ad eum finem, ut in eodem flatu , in quo est a se, perseveret ; quia ut nihil novi sit, nihil novi requiritur, & quemadmodum Ens a se ab aeterno ortum non est ab altero Ente , ita nec in aeternum altero Ente opus habebit, ut in eodem statu permaneat. At entia ab alio cum ex altera parte incipiant esse ab alio,
sive initio illius actionis, qua Deus illa e nihilo eduxit, & ex ab