Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

roo Neologia Naturalis

tera haec actio per aliquod tempus durare debeat f. num. I., dicendum est non posse in eo statu quem ab ente a se accipiunt, perseverare , nisi arito Dei creantis perseveret in ipsis, quia si per aliquod tempus , ut necessarium esse docui, permaneret haec Dei creantis actio , per aliud vero nequaquam; in utroque ex his temporibus in eodem statu permanerent, Jc nihilominus contra post tum ab Adversariis principium , in secundo foret aliquid novi, ces.satio nempe divinae actionis, qua primitus a Deo res conditae suerunt. Unde ex hoc principio potius eruitur divinam actionem continuare debere.

98. Instantia Atqui etiam entia ab alio possunt in eodem statu permanere sine auxilio & actione illius, a quo eum statum acceperunt. Ergo nulla distinctio. Prob. min. sub. Domus eum quem habet statum, ab artifice accepit; & nihilominus sine auxilio artificis in eodem permanere potest. Ergo &c. q. 99. Responsio Dist. ant. Domus eum quem habet statum , ab artifice accepit

tamquam a caussa occasionali co. tamquam a caussa essiciente ne. Creatio rerum non bene comparatur cum aedificatione domus. Cum

enim in ontologia j. 237. iam ostenderimus alia corpora in alii

non posse tamquam caussas eruientes gignere vim sive per com municationem , sive per creationem, atque idcirco esse alia ratione habita mutationis aliorum puras caussas occafionales, & Deum esse in conflictu corporum unicam ericientem caussam ; inde con sequitur Architectum esse puram caussam occasionalem in domus aedificatione. Quare mirum non est, si quae domus dum aedificaretur, eam dispositionem & sormam vere ab Architecto non acciperet, eas ne ejusdem auxilio in illa forma & dispositione peritare queat.

Deus autem est vera caussa essiciens, quae res e nihilo ducit. Unde fit ut quemadmodum res creatae sui esse initium a principio divinae altionis qua creantur , accipiunt, ita fili esse continuationem ab ejusdem continuatione actionis mutuentur. Ergo creatio Terum cum aedificatione domus apte non comparatur. Et si aliqua ex rebus creatis similitudo ad tanc rem declarandam transferri debeat, non aliunde petenda est, quam ex necessaria connexione inter vim motricem & motum , qui ab illa generaturia Nam quia vis motrix est vera caussa proxima motus, non solum motus initium sine vi motrice esse non potest, verum nec illius continuoco sine ejusdem vis coatinuatione, ut accurate doetuimus in om

152쪽

Pars Seeunda. IOI

tologia l. 4et. 8c seq. Ergo quia Deus est vera caussa essiciens rerum,

quae ducuntur e nihilo, idem usuueniat necesse est. q. I O. Instantia Etsi motus indigeat continuatione vis ad hoc ut perseveret, non tamen res creata ad eumdem finem indiget continuatione illius actionis qua primum creata fuit. Ergo &c. Prob. min. lah. Insigna discrimen est inter corpus permanere in motu,& inter substantiasereatas permanere in suo est e, quod ab initio acceperunt. Ergo &c. Prob. ant. Corpus permanere in motu est continuate mutare si tum & locum , ad quod non solum initio, verum etiam in progressu opus est caussa efficiente, seu vi; at res permanere in suo esse non est mutare statum, immo est in eodem statu manere. Ergo &c. IOI. Responsio Diti. res permanere in suo esse non est mutare statum ratione habita aliarum rerum, quae creatae fuerunt cin ratione habita Dei creantis ne. Si duo corpora ex. g. eadem prorsus celeritate versus eamdem plagam serantur, aliud ex iis ratione alius statum nocimulat, eoquod quantumcumque moveantur, semper eumdem situm atque dispissitionem tuentur, adeo ut si ab initio motus alterum ante , alterum retro unum palmum distarent, etiam post plures talis motus annos eadem ac similis unius palmi distantia inter eadem esset futura. Bene vero utraque statum mutant rati e habita tertii corporis , quod aut quiesceret, aut minori vel maiori velocita. te eamdem versus plagam ferretur , aut eadem quidem, sed alias versus plagas se conferret. Quare si omnia corpora eadem prorsus celeritate , & eamdem versus plagam contenderent, Iunc non m tarent statum alia ratione habita aliorum, sed solum ratione habita Dei, qui immobilis permaneret,& semper esset ubique. I de tamen inferri non posset eadem opuς non habere vi motrice, quae semper eadem manens eamdem semper generet velocitatem. Res vero ita se habet in rerum creatione & conservatione. Res nec dum creantur, neci dum conservantur, statum mutant aliae ratione habita aliarum , eoquod omnes similiter indigent actione Dei creantis ut incipiant esse , & continuatione ejusdem, ut revera sint, sive esse permaneant. At revera mutant statum ratione habita Dei, eo quod cum Deus ab aeterno sit & quidem a se ipse, res creatae in primo creationis momento incipiunt esse, sive transire a non

esse ad esse,& qtudem ob principium, actionem.& vim positam iualtero Eate , sive in rate a se , quod iudicat initium creationis eς

153쪽

Ioa Theologia Naturalis

se passionis initium f. 33. n. a. Ont. & in progressu revera sent, sivsta non esse ad esse transeunt, cum in momento solum initia rerum, non res esse queant, & quidem ob continuationem illius actionis, ob quam a non esse ad esse transire coeperund; quod argumento est res creatas dum perseverant, continuate pati. Ex quibus multo luc lentius emcitur res creatas, ut in suo esse perseverent, indigere comtinuatione illius actionis , qua primitus creatae suerunt. a. Atque hic obiter animadverto hanc esse reconditam illam rationem, propter quam Philosophi temporis notionem non desumserunt ab aliis rebus creatis praeterquam a corporum motu; quia scilicet quamvis in omnibus conditis rebus sit continuata passio, seu mutatio status, cuius mutationis ratio extra easdem continetur, tamen cum haec mutatio sit solum ratione habita Dei prorsua immutabilis, & illius actionis divinae, qua esse coeperunt, a nobis intelligi nequit quae & quanta sit, nedum absolute, verum nec relative, nec ratione habita Dei, cujus durationem, nequaquam cognoscimus, nec ratione habita aliarum rerum , eoquod cum omnes statum similiter mutent, aliae respectu aliarum, quod pertinet ad hanc rem , in eodem statu persistunt. Quamobrem ut communem durationis rerum mensuram , quam relate cognoscere possumus,&ad humanos usus applicare, haberemus, necesse suit tempus, quod est communis durationis rerum mensura , collocare in corporum motu, quem ob allatam rationem relative quantus sit, cognoscere quimus. Sed hac de re vide quae disseruimus in Ontologia 3. I et 7. . f. Ioa. Corollarium Quamobrem ut res creatae in nihilum, unde extractae sunt, redigantur , non est opus aliqua nova positiva Dei amone, sed solum cessatione illius actionis, qua primitus creatae suerunt. Ex quo etiam intelligitur posse Deum omnes creatas res in nihilum reducere ; eo quod ut libere posuit amonem, qua illas crearet, ita libere potest ab illa actione cessare. Quo uno res in nihilum abeunt.

CAPUT TERTIUM.

De Deo eum actionibus rerum erectarum concurrente.

o 3. Definitio

tomine concursus Dei intelligo continuationem IIlius amonis, d. qua Deus creat substantiarum vires agendi , sive mutandictatum . . Nam sicuti conservatio est continuatio illius amonis, qua

Deus Diuitigod by Cooste

154쪽

. Pores Secunda. Io 3

Deus primum substantias e nihilo eduxit , ita concursus est continuatio illius amonis, qua Deus primum vires agendi in substantiis

creatis e nihilo educit. f. I . i. Propositio i iNecessarius est divinus concursus ad omnes rerum creatarum mmtationes, itaut sine proximo Dei concursu nulla in rebus mutatio

esse possit. Prob. Nulla in rebus creatis mutatio esse per se potest sine interiori vi, quae sit aliquod absolutum & permanens & proxime a Deo creatum , quaeque relativi & successivi, quae in mutatione sunt, sit proxima caussa , eoquod relativa & successiva ipsa

per se gigni non possunt, ut pluribus docui in Ont. f. 42. & seq.

Atqui vis esse & permanere non potest sine concursu Dei. Ergo &c. Prob. min. Concursus Dei est continuatio illius actionis , qua Deus primum vires in substantiis creat g. Io 3. Atqui vires permanem non possunt sine continuatione illius actionis, qua primum creatae fuerunt ; nam sicuti substantiae, quia proxime a Deo creantur, per manere nequeunt sine continuatione iIlius actionis, qua primum creatae fuerunt ob rationes capite antegresso propositas; ita ob eas dem quia vires proxime a Deo in subitantiis creantur, ut in Ont. f. 4et. & seq. & praesertim q. 243. ostendi, permanere nequeunt Gne continuatione illius actionis, qua primum e nihilo. eductae fuerunt. Hoc unum discrimen quod conservatio pertinet ad continuationem substantiae , concursus autem ad continuationem vis, quae, ad substantiam accedit. Quare concludendum est divinum

concursum esse necessarium ad omnes rerum creatarum mutationes.

f. Ios. Objemo Satis est conservatio substantiae ad eum finem ut illa statum mintare queat. Ergo non est necessarius concursus.

g. Io6. Responsio Diti. Satis est conservatio substantiae, si vires sint cum substan'. tia necessario connexae & ad essentiam primariam & substantialem pertineant m. si sint accidentia ad substantiam iam in suo esse Constitutam accedentia ne. Nam si vis seret essentialis substan tiae

rei creatae, & cum ea necessario connexa flaret, quemadmodum albqui volunt eta vires animarum,&aliqui etiam corporum ad eam com servandam atque idcirco ad mutationem inde proficiscentem non alia requireretur Dei amo, quam ea, qua substantia creaturae conservatur. a. Sin autem sit accidentalis substantiae ut de omnibus rerum

creatarum viribus in ontologia demonstravimus f. a. & seq. & in Psych. f. 91. tunc ab eme externo , sive a Deo proxime profici se

tura

155쪽

io 4 Theologia Naser alis

tur, 3copus habebit continuata Dei actione, qua conservetur. Nam qua ratione ostendimus ad hoc, ut res in suo esse permaneant, ne cessariam esse perennem conservallonem illius amonis , qua primitus suum esse ab eo receperunt, eadem' ostendetur ad conservati nem vis accidentalis necessariam esse conservationem illius acti

xiis, qua eadem vis in substantiis creatis primum producta fuit. Quamvis autem Dei actiones absolute & ipsae per se consideratae non distinguantur , tamen in hoc eventu aAio Dei, qua conservatur vis accidentalis , relate considerata, est distin ta ab actione qua conservatur suhstantia. Nam conservatio substantiae est continuatio actionis, qua primo substantia producitur ' conservatio vis est comtinuatio actionis, qua primo priaucitur vis. Atqui actio , qua primum producitur substantia, relate considerata, non est eadem, ac actio, qua primo producitur vis accidentalis; siquidem creari potest substantia, uti corpus, quia creetur accidens, uti impetus. Et go actio, qua conservatur Rabstantia, est distincta ab avione, quavis; cumque sine vi nulla mutatio esse queat, plane conficitur ad

eum finem, ut res creatae statum mutent, satis non esse conserva.

tionem substantiae ; sed necessariam esse alteram assionem, qua comservatur vis, quaeque qoncursus appellatur, Ἀ6. IOI. Instantia Atqui vis aecidentalis in substantia perinanere potest sine conti nuatione actionis, qua creatur vis , distinctae ab actione qua creatur conservaturque substantia. Ergo &c. Prob. min. sub. Eadem ratio non valet in substantiam , & in vim accidentalem illi inhaerentem , quod attinet ad conservationem. Ergo &c. Prob. ant. Est

insigne discrimen inter substantiam & accidens, quia cum substωntia non insit in alia creata re, ab alio nullo quam a Deo conservari potest. At accidens absolutum, cujusmodi est vis, cum in substantia creata reperiatur, ab illa conservari potest. Ergo &c. Prob. min. Accidens a substantia sustentatur. Ergo ab illa conservari potest. f. Iod. Responsio Dist. ant. Accidens absolutum a substantia sustentatur, si pona tur in illa creari a Deo & ab eodem conservari co. aliter M. Nam substantia solum est capax recipiendae vis ab ente externo', quam

receptionem esse veram creationem , 243. Ont. docuimus; numquam vero illam in semetipsa generandae. Quod si antequam vis accidentalis a substantia sustentetur, debet in illa a Deo creari, iisdem argumentis quibus ostendimus continuatione actionis creatri

cis conrervari debere substantiam, suadebimus etiam . conservari do

156쪽

Pars Secunda. ' ros

lare vim in substantia , quo eadem pergat a substantia sustentari.

Ergo vis quoque accidentalis continuatione illius actionis, qua primum in substantia creata est, a Deo conservetur Oportet. q. Io'. Instantia

Atqui vis accidentalis potest sustentari a substantia, quin a Deo

distincta actione conservetur. Erso &c. Prob. min. suta Si res a Deo conservari deberet, non solum prinia receptio esset passio, quia so-ret mutatio substantiae creatae , euius ratio est extrii ipsam in Deo f. 33. n. a. t. , sed etiam illius vis continuatio pro passione ob eamdem rationem haberi oporteret. Atqui continuatio vis in substam tia passio esse non potest. Ergo &c. Prob. min. Si etiam continuatio vis foret passio, substantiae.creatae non agerent, sed solum paterentur; atqui etiam creatae substantiae vere agunt 3c non solum patiuntur. Ergo &c. II . Responsio. Diff. maj. Substantiae creatae non agerent , sed solum paterentur

in recistione 3c continuatione vis cin in mutatione orta a vi ne.

Nam substantiae creatae ob allatam rationem patiuntur quidem iareceptione & conservatione vis, sed agunt & operantur , cum per acceptam a Deo & conservatam vim statum mutant, quia receptio quidem & conservatio est mutatio, cuius tota ratio est extra substantias creatas in solo Deo .' at mutatio status ope interioris vis est mutatio , cuius proxima ratio est intra substantiam, scilicet vis in illa creata & eonservata; remota vero est Deus, qui vim in substantia creat atque conservat. Ergo substantiae creatae hujus a miniculo vis vere agere & operari dicendae sunt. f. III. Inst. antia . . Si subitantiae creatae solum hoc sensu agerent & operarentur ,

nullae serent caussae liberae in suis actionibus; atqui liberae in latet

actionibus caussae sunt admittendae, uti sunt animae nostrae. Ergo &c. Prob. maj. Cum vi a Deo creata & conservata in substantia mutatio status est necessario conjuncta. Ergo &c. Prob. ant. Deo in sub

stantiis creatis operanti nihil resistere potest. Ergo cum vi a ma

l. III. Responsito Disae conseq. Cum vi a Deo creata & conservata in substantia mutatio status est conjuncta, quod attinet ad absolutum ipsius mutationis co. quod attinet ad relativum ne. Distinctionem infra ex plicabimus, cum necessitatem divini concursus cum libertate animae nostrae conciliare conabimur. Id quod nunc aggredimur. T. LV. O CA. Diuitigod by Corale

157쪽

1ω Theologia Natur adis

CAPUT Q. V ARTUM . . , De Selemia o regnitisne tum possibilium , tum futurarum ,

det e modo , quo D s concurrit eum actionibus liberis.

ARTICULUS I. De scientia re regnitione pusibilium.

II 3. Desinitiones

SCientia Dei duplex est, alia simplicis intelligentiae , quae est eo. gnitio quam habet Deus, rerum possibilium I alia visionis quas

dicitur cognitio eorum, quae sutura sunt. f. II 4. Propositio

Deus videt omnia possibilia in sua essentia. Prob. Nihil eorum, quae in Deo sunt, divinam cognitionem latere potest; si enim Deus non cognosceret omnia quae in ipso sunt, aliquid negantis esset in divina cognitione , R idcirco in Deo , quod esse nequit , 173. Atqui in essentia divina omnia possibilia continentur. Ergo &c. Prob. min. Mera rerum possibilitas est attributum substantiae, non substanistia, quae idcirco per se esse non potest , sed debet in alio subsistere. Iam vero cum entia ab alio non sunt, eorum possibilitas non potest esse quidpiam nisi in Enre a se, quod eorum creandorum Iolentiam habet, ut etiam I97. Onia docui. Ergo omnia possibita in Deo tamquam ipsius attributum continentur. a. Nec ajas possibilitatem esse non repugnantiam praedicatorum. Cum enim negationes proprie sint in mente, & rei pla debeat esse fundamentum, cur eas percipiamus f. II. One. fundamentum Rratio, cur mea mens percipiat aliqua non repugnare sive non includere contradictoria, in eo est, quod illa ab enre a se gigni ponsunt, sine quo nec intrinsecus sorent possibilia, ut ostendi f. I93. Ont. Quod contra accidit in ente a se , cujus possibilitatis ratio nulla a priori potest afferri; tum quia ipsium est ratio possibilitatis omnium aliarum rerum I ante ipsum vero nihil esse potest , in quo ipsius possibilitas reperiatur: tum quia non potest considerari iastatu purae possibilitatis , sed percipi debet ut necessatio exsistens, adeout si non exstaret, nec foret ejusdem possibilitas ,193.& seq. Ont. quia necessario exiistit, est ratio cur alia quoque exstare possint. g. 4I4. Objectio Si Deus omnia possibilia videret, primum & ultimum omn-que

158쪽

Pars Secunda. IOT

que intermedia cognosceret; atqui primum & ultimum omniaque intermedia cognoscere non potest. Ergo Deus omnia possibilia videre nequir. Minor patet; siquidem possibilia sunt infinita f. ss. In numero autem infinito non sunt primum & ultimum; quia siserent, darentur utrimque fines & ideo numerus seret finitus. Unde conficio majorem . Si non videret ultimum , nec videret aut primum ante ultimum, aut secundum, aut tertium, aut aliud quodcumque distans ab ultimo. Atqui si non videret nec ultimum, neu primum ante ultimum, nec secundum, nec tertium, nec aliud quodcumque distans ab ultimo, omnia possibilia nequaquam videret. Ergo &c. Responsio Dist. major. Si non videret ultimum , non videret aliud quodcumque distans ab ultimo distantia finita co. distantia infinita ne. Atqui si non videret aliud quodcumque distans ab ultimo distantia infinita , omnia possibilia nequaquam videret co. distantia finita ne. Antequam explicem hane distinctionem, adverto primum & ult,

mum , sive fines externos repugnare quidem in extensione & numero absolute infinitis ita ut nulla major extensio aut numerus esse queant, eoquod si serent primum & ultimum , atque fines utrimque, possent dari extensa, aut numeri non solum finitiς partibus , verum etiam infinitis majora , ut docui in Ont. l. IIo.& seq. non autem repugnare in quantitate relative infinita, ut pariter ibi explicavi. Cum autem ex his infinitis relativis aliud alio in infinitum majus esie possit, quia umquam in rebus creatis perveniri queat ad absolute infinitum,& idcirco omnium maximum, uutimum, ultra quod Deus aliud creare nequeat, in rebus creandis& ideo possibilibus, esse non potest. Ex quo efficitur Deum nec illud posse videre & cognoscere, quia divina cognitio impossibile tamquam possibile nequit cognoscere. Iam vero si illud videret, jam posset ab illo creari, R ideo foret possibile. Ergo illud videre nequit. a. Ad objectam autem dissicultatem inde petitam respondeo non videre quidem Deum aliquod ens ab ultimo distans distantia Sc numero finitis, quod ni ita seret, etiam ultimum videret; at videre aliquod ens ab ultimo possibilium distans distantia & numero infinitis ; immo omnia entia possibilia , quae similiter distant. Ergo ex eo , quod Deus ultimum ex possibilibus non videt, nequaquam colligitur omnia possibilia non videre , quia sunt possibilia tantum ea, quae infinito intervallo absunt ab ultimo , non aute quae finito

O et f. II 6.

159쪽

io8 Theologia Naturalis

f. III. Instantia. Si Deus videt solum ea , quae distantiam habent infinitam ab ultimo possibilium , ipsius cognitio non esset simultanea, sed successiva οῦ atqui ipsius cognitio successiva esse non potest , eoquod omnia ab aeterno cognoscit, nec aliquid umquam divinam cognitionem latere potest. Ergo &c. Prob. maj. Si videret solum ea, quae infinito intervallo absunt ab ultimo, posset semper magis ac magis sua cognitione ad ultimum accedere. Ergo &c. .

Responsio

Dist. ant. posset magis ac magis ad ultimum accedere , si ab aeterno non accessisset, quantum accedere potuit co. si accessisset ne. Nam quia divina cognitio ob Dei immutabilitatem mutari non potest, Deus in cognitione omnium possibilium ita ad ultimum possibilium ab aeterno accessit, quantum accedere potuit, adeout impossibile sit propius accedere. Quare fieri nequit ut Deus ab unius cognitione ad alius cognitionem in tempore transeat, atque ideo ut ejusdem cognitio sit successiva. . f. II 6. Instantia Si Deus sua cognitione non pervenit ad ultimum , ab aetemo

non accessit ad ultimum, quantum accedere potuit. Ergo &c. Prob. ant. Si non pervenit ad terminum , potest ad terminum magis accedere. Ergo S c.

Responsio Dist. Si non pervenit ad terminum qui sit possibilis eo. qui sis

impossibilis ne. fateor nos non posse clare percipere quomodo Deus omnia infinita possibilia cognoscat, & ab aeterno sua cognitione ad ultimum possibilium accesserit, quantum accedere potuit, quin hoc ultimum & ideo terminum suae cognitionis cognoscat; cujus ratio est, quia positiva destituimur infiniti absoluti cognitione. q. I9o.& seq. Plycliol. Negamus tamen id tamquam repugnans ab Adversariis ostendi posse, eoquod in infinito absoluto hoc ultimum , atque hic terminus esse nequeunt, atque idcirco tamquam impossibilia cognosci non queunt. Cognitio enim referri debet ad ea quae

possibilia sunt, non ad illa, quae impossibilia. Ergo manet ex eo, quod Deus non videt ultimum possibilium , nec aliud ab ultimo distans intervallo finito, non posse colligi , Deum omnia possibilia

160쪽

ARTICULUS II.

De scientia ρο cognitione rerum futurarum quae necessario funν. f. II p. Definitiones EFfectus necessarii sunt, qui gignuntur a caussis, quae necessario

operantur, idest nequeunt non agere, quoties habent ea, quae ad agendum sunt netessaria, scilicet agendi vim, idque uno tantum modo; cujusmodi sunt corporum motus: nam posita vi motrice necessario sequitur isque unus tantum omnino determinatus, tum quod artinet ad directionem, tum quod attinet ad velocitatem. ἰ 2. Effectus liberi ii sunt, qui gignuntur a caussis liberis, qnae vim agendi , quam habent, possunt in unam potius partem, quam in alteram, inflectere atque dirigere, cujus definitionis a communi abhorrentis rationem infra dabimus; nam vulgo caussas liberas definiunt , quae positis omnibus ad agendum necessariis possunt agere' non agere. Nunc disputamus de visione eorum , quae necessario

futura sunt.

t f. II 8. ' Propositio Res suturae in se ipsis a Deo praevideri non possunt, sed solum

in suis caussis ad eas essiciendas jam determinatis. 2. Deus non praevidet res suturas in sua estentia. 3. re ς futuras praevidet in suo libero decreto, quo se ad illas creandas libere ab aeterno determinavit. 4. & quidem in eo solo decreto si res a Deo solo proxime pendent; res vero suturas necessarias, qhiae ab ipso solo non pendent, sed etiam a rebus creandis, praevidet partim in decreto suae voluntatis creandi illam caussam , a qua pendent, partim in natura ejusdem caussae. I. Prob. I. pars. Rey videri non possunt ubi non sunt, neque abente cognitionis infinitae, qualis est Deus, quia si Deus videret res ubi non sunt , falsum videret, quod alienum est a natura divina.

Atqui res futurae in se ipsis nondum sunt. Ergo in se ipsis videria Oo non possunt. Nihil igitur aliud est reliquum nisi ut a Deo praevideri possint in suis caussis,& quidem ad illas essiciendas determinatis . Nam Deus naturam omnium caussarum persectissime callet δc noscit. Ergo si aliquae caussae sint ad aliquid essiciendum determinatae, & ideo iam rationem contineant, cur aliquae res futurae sint, Deus profecto hanc determinatam rationem noscens resiode exstituras videre poterit. , Quod si ad agendum determinatae

SEARCH

MENU NAVIGATION