Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

a oo Theologia Naimalis

quae in rebus moralibus haberi quit, qumue satis cordatis hominibus Iae δΗis ita prelatis hominem inducit, qui violentis agitatus affectibus sibi sa tissaeere nequit suasque solicitudines sedare, nisi dispendio vitae aliorum, qui

sibi molesti sunt, & deinceps haec scribit si Quid homini respondebisuis, si

hae audacter loquatur λ Sentio me ter rem & perturbationes inserre toti h mano generi I sed necesse est aut i me esse infelicem , aut aliis malum inserte,& nemo mihi est conjunmor i& magis amicus, quam ipse mihi. Nee mihi haee detestanda praedilectio vitio vertatur. Non enim est libera; est quippe

naturae vox, quae numquam essicacius se explicat, quam cum pro me. Ioquitur. Nee solum ad meum animum tanta vi obstrepit. Vos homines appello. Quis vostrum jamjam moriturus suam non redimeret vitam damno maximae humani

generis partis, si de impunitate aut secreto certus foretὶ Sed pergit; sum adituus& ingenuus. Si meum bonum postulat, ut vita privem eos. qui mihῖ molesti sunt; necesse est ut quilibet alius me privet mea, si molestia assicitur. Ratio

id pisulat; assentior ; non enim sum ita injustus, ut beneficium quod . aliis

conserre nolo, petam. 1,

8. Quaestionem ad hunc locum redactam dijudicari posse negat a singulis hominibus, eoquod singulorum voluntates suspectae sunt, & ejus dirimendae a bitrium esse ait spud totum humamim genus, cujus generalis voluntas : semperhona est, & numquam in fraudem induxit, aut inducet . A Hanc generesems inquit ) voluntatem spectare debet, quo veniat in crinitionem quatenus esse debeat homo, civis, subditus , pater, filius & quando eum oporteat vivere aut

mori. Ipla omnium ejusdem ossiciorum limites circumseribat necesse est . . . . Nulla est essentialis tuo generi qualitas, nisi ea, quam aute a tui similibus postulas propter tuam Sc aliorum felicitatem i. Haec tua cum aliis omnibus, Momnium aliorum tecum convenientia manifesti imi saciet, quandodam in tua specie contineberis, 3c quando nam extra illam excurreris. Numquam igitur oculos

ab eadem avertas, nisi velis notiones bonitatis, justitiae, humanitatis, virtutis in tua mente dubias de incertas fieri si . p. Hactenus Diderotus; nunc venio ad Helvetium, cujus absurdas & salsas opiniones ex parte refutavimus in Psychologia in ultimo scholio Sc supra r8 num. 7. Is pag. I 33. haec scribit de virtutibus Sc vitiis is Mihi erit curae se

peditare notiones perspicuas atque determinatas virtutis. Ad hunc finem exisponam duas sententias , quae Philosophiae Moralis auctores etiamnum disjunxerunt. Alii defendunt nobis inesse virtutis notionem absolutam Sc minime penis dentem ab aetatibus , atque imperiis diversis ; eam esse semper unam eamdemque . Alii vero contendunt nationes alias aliam sibi fingere virtutis notionem.

Primi tuae sententiae praesidium petunt a subtilibus sed quae intelligi possunt ,

somniis Platonismi. In eorum sententia virtus est notio ordinis, harmoniae,&essentialis pulchritudinis. Verum haec pulchritudo est mysterium , cujus determinatam notionem afferre non queunt. Quo fit ut sui sylleniatis landamenta non jaciant in cognitione , quam historia suppeditat , animi dc spiritus huma. ni. Alteri, inter quos Montaignus, telis sortioris , quam sunt ratiocinia , tein peraturae, ipssque rebus gestis primorum opinationem impugnant, & sub oculos ponunt actiones in plaga septemtrionali honestas esse vitiolas & turpes in meridicinali, indeque colligunt virtutis notionem solum ab arbitrio pendere. ro. Atque hae sunt duplices hujus generis Philosophorum sententiae; quorum pri

252쪽

primi es quod Hstoriam non e suluerunt, etiamnum errant in anfractibus Selabyrintho intaphysicae vocabulorum e secundi vero quia satis accurate non examinarunt res gestas , quas offert historia , putarunt unam cupiditatem δc arbitrium esse regulam bonitatis aut turpitudinis humanarum actionum .es duae sectae aequali errore tenentur, quem inii ere potuissent, si ad historiam mundi animum diligenter advertissent. Tune enim in cognitionem venissent aetates in Physi eis & Μoralibus secum necessario asserte quasdam revolutiones, quibus imperia sus deque vertuntur; & in hisee maximis mutationibus publieam nationum utilitatem semper multum variari ' easdemque actiones posse mulatim fieri utiles atque damnosas, 3c ideo posse vicissim asciscere nomen virtutis &vitii. Si e sequenter huie observationi Ooluissent sibi sormare notionem virtutis simpliciter arbitrariam , & a prini nequaquam pendentem , facile perspexissent nomine virtutis intelligi non posse nisi desiderium universalis felicitatis, indeque colletissent publieum bonum esse virtutis objectum, & actiones, quas illud praecipit, esse media , quibus eadem utitur ad hoc obtinendum ; & ita

fieri, ut notio virtutis simplieiter ex arbitrio non pendeat; atque in aliis tem poribus & regionibus omites homines, saltem eos, qui societatis vinculo contimentur , eadem virtutis notione informari debuisse e tandemque si populi alii sub alia forma sibi virtutem repraesentant, id factum fuisse, quia loco virtutissbi proposuere media, quibus eadem utitur ad suum obtinendum objectum. Haec definitio virtutis complectitur ejusdem notionem perspicuam , simplicem, atque experientiae consentaneam , quod unum potest cujusdam propositionis v

ritatem eonfirmare

II. Hactenus Helvetius, qui suam mentem elarius explicat pag. 24 . dum haec scribit si si foret honitas ratione habita universi; haec non seret nisi habitudo actionum nationibus cunctis utilium I iam vero nulla est actio , quae proxime queat conferre ad bonum aut ad malum omnium populorum. Actio vel sortissima ratione habita exempli, quod aliis proponit, in mundo morali non gignit effectum magis sub sensus eadentem , quam lapis in oceanum jactus gignit in aquis marinis, quas attollit supra libellom . Nulla est igitur practiuca bonitas, quae ad univerium reseratur. Quod pertinet ad bonitatem propositi, quae posta est in desiderio eonstanti δc habituali felicitatis hominum , idemque in voto simplici & indeterminato universalis felicitatis, aio gemis hoc bonitatis aliud non esse, quam commentum platonicum se. 12. Ex quibus apparet nullam ab Helvetio bonam haberi actionem, quae ad hominum utilitatem nihil conducat. Quod quantum aberret a veris Philos phiae litoralis principiis nemo non videt. Sed pravitas opinionum hominis ex aliis quoque ipsus sententiis elarius constabit. Pag. 324. haec litteris comsgnavit , , Haec vocabula boni Sc mali creata non fiant, nisi ut sensationes λςnificent voluptatum atque dolorum naturalium, quas res externae in nobis es- sciunt : deinceps autem usurpata sent ad exprimendas alias res externas, V rum semper cum relatione ad sensationes, quibus afficimur. Pag. autem 276.

iam seripserat hae alia , quibus satis indicat se eadem sentire, ac Hobbesumis Si homines nequaquam societates coivissent, conventiones inter se minime iniissent, Si nullum generale bonum inde exstitisset , ideoque nee ulla suisset

actio justa aut injusta. Ex quibus fit ut physica sensibilitas 3t bonum sui im ius iustitiae eaussa suerint is similia scribit pag. 279. is Antequam homines s

253쪽

eto a Theologia Naturalis

ei etates 3c pacta iniissent, nullam crem,scebant legem, nec alia iura , quam vim & astutiam , atque, idcirco nulla injuritia ha batur. M . ix 3. Longum inet persequi omnes hac in re Helvetii errores, quos Cha

mejus, unde haec excerpsimus , tom. III. Privuges sepisinux ... a Bruxelles Ipsia

diligenter persequitur & notat prauertim circa sensuum voluptatem , quam unam sibi Helvetium proposuita ostendit, tamquam hominis summam beatit dinem , dc tamquam eam . quae homines ad fortes & geoerosas & locietati in xime utiles actiones impestit, quaeque ita universe bona est, ut nemo erub scere debeat palam persequi etiam iis amonibus, quae sine honoris.praesitione nominari non possint. x . Sed quidquid Hobhesius, Spinosa aliique eorum sectatores effatiant, ex principiis supra constitutis certo certius colligitur dari legem naturalem, ejusque auctorem Deum haberi oportere . Nam primo sunt aliquae actiones intrin- us 3c natura sua ita bonae di honestae. aliquae ita malae , turpes, ut aliter inoomnino non possint, quales sunt quod astinet ad prinins , amare di colere Deum; quia ad secundas, illum odio habere dc contemnere; proptereaquod eum Deus sit ex altera parte summum & persediissimum honum,so. ex

altera vero sit creator 3c conservator tum hominum tum facultatum intellia

pendi & appetendi quae in ipsis sunt ε. Io . & ad simulas ipsorum ustiones

ata necessario concurrat, ut sine hoc concursu nihil homines sacere possint; r tioni maxime consentaneum est, ut voluntates quae semper in bonum feruntur,& malum aversantur, hoc summum N persestissimum Bonum atque munificentissimum Benefactorem ament & venerentur, a ratione vero magnopere dissentaneum, ut odio habelint atque contemnant. Deinde est in homini hus t lis

libertas, ut pro suo arbitro queant actiones patrare bonas & se in bonum verum dirigere, aut malas & se ad bonum apparens convertere q. s I.&- Psych.& hic f. 163.&seq. Ergo Deus , qui talem hominibus libertatem dedit ,& simul, utpote optimus, non potest velle nisi bonum, & aversari nisi malum, debuit illis bonas actiones praecipere, & malas vetare; utque is , qui sua providentia mundum moderatur & regit ε. I 8 r. debuit etiam pre iniis allicere ad primas,& pinnis removere a secundis: quod & divinae sanctitati maxime consentarineum est , de hominum utilitati, qui sine premiis atque poenis satis sortes non

fuissent aut in veris bonis persequendis, quae saepius dimilia & aspera sunt, aut in sugiendis apparentibus, quae suis illecebris nimium homines deliniunt

di in vera mala praeeipites dant. Cum vero homines suas actiones appetitionesque exigere debeant ad normam voluntatis Dei . proptereaquod non solum in creatione & e servatione substantiae, verum etiam in largitione virium agendi, & in concursu ad singulas amones ab eodem arctissime pendent, inde conficitur dari legem naturalem, & homines eadem prorsus teneri. Is . Quamvis autem natura legis in divina voluntate posita sit ob ea, quae in antecessum disseruimus , tamen advertendum est duplicem in Deo posse dari voluntatem ratione habita eorum, quae ab hominibus facienda sunt. Nam omnis ejus voluntas circa hujusmodi iniones , si absolute consideretur, libera est, quod cum potuerit a mundo & ab hominibus creandis abstinere, potuit etiam nullam velle legem , quae ab iisdem observetur; at si consideretur sub conditio. ne , quod illos cum talibus suimet ipsius cognitione & libertate appetendi erearit; alia ipsius voluntas est ita necessaria, ut aliter velle non potuerit, alia vero

est Diqil ε in by Corale

254쪽

est ita libera, ut in ipsus arbitrio fuerit aliter velle, aut ab eadem abstinere. Nam quaedam hominum actiones ibat ita congruentes cum necessariis ipsius Dei attributis, de quaedam ita dissentaneae, ut iisdem consideratis non possit Deus primas non praecipere, dc secundas non prohibere, cujusnodi sunt inter illas amare & colere Deum , inter has odio habere Se despicere. A Iiae vero sunt indisserentes, ut Iibere possit aut praecipere aut vetare, aut neutrum fac re & permittere, qualis Lit comestio pomi, quam Adamo interdixit. Primae actiones sunt illae quae pertinent ad jus naturale , & ad legem naturalem, i ter quae duo potest hoc poni discrimen, ut jus naturile sit potestas , quam Deus habet praecipiendi eas hominum actiones, quae eum ipsius natura & ata tributis ita eonsentiunt, ut non possit ab iis praecipiendis abstinere,& vetan, di illas alias , quae ita dissentiunt, ut pariter nequeat eas non interdicere ' Iex vero naturalis sit ipsumet actualis voluntas, qua fimilia praec*it & vetat. Ilis lud etiam quod attinet ad hujusmodi actiones, notandum est, quod eum si

tum veluti substantia & ab uata natura ita necessario moralitas aut bona aut mala connexa est, ut earum objectum numquam Deus immutare possit,& m rates bonitatem aut turpitudinem ab iisdem dis gere; in aliis vero haee duo non ita necessario apta inter se atque copuIata sunt, ut alterum ab aItero ditia jungere nequeat. In primarum adimero recensendae sunt illae praesertim acti nes, quae Deum ipsum proxime resputant nam amare Deum ita bonum est, odio habere ita malum, ut haram amonum natuνam nec Deus ipse variare queat, & effcere , ut amor Dei bonus non fit, odium vero non sit malum,

atque illud permittere possit: in secundarum vero multae ex iIlis, quae proximum , ut actio occidendi , quae cum jure naturali tamquam illicita committi non possit ab eo, qui in aliorum uriam nullum a Deo jus aceepit, fit licita& bona simul ac Deo hoe ius , quod ipse habet , ita homines transfert, &λoc pacto objecti naturam immutatis Io. Ex qua doctrina Leile est eruere quatenus vera est sententia quae prin- .eipium directivum sive regulam objectivam humanarum actionum moralium statuit in voluntate divina Nam ut videre licet apud Schwatrium S. I. in Instita Iuris Uni via Naturae & Gentium is August. I 743. p. I. tit. r. depyiari' fine iuris miturae instruet 4- aliqui volunt hanc rmulam esset naturam rationalem, & alias actiones eidem convenientes esse intrinsecus honestas ob id ipsum, quod illi conveniunt, alias ab eadem dissentaneas esse turpes & inhonestas ob eamdem rationem , admut etiam si Deum nota foret,. aut non cran sceretur , utraeque Brent hujulmiar, quire opus esset ad externam regulam, tave ad divinam . atque ad Dei voluntatem e lag e se Quorum duas rationes Auctor ire medium producit petitas, alteram eae eo sequia si hujusmodi actiones malae serenu solium modo , quiae prohibitar a Deo, potuissent esse non

malae, vel a Deo contratiae voluntate permitti , eoquia Deu voluntaς circa res

creatas libera, est : id quodi mrsus repugnat,cum fier, neveat, ut Deus eirca odium sui atque blasphaemias in. ipium pmlatas dispenset alteram ex eo , quod qui nullo Dei cognitionae imbutu& aliquas admittered actiones, quas legi Dam-

rati repugnardi cognosceret, verum: non, perpetraret pecearum , nec ullam aere nam poenam meneretur .. Aliti vero .ut nos, & ipis Schwaresus, ob supra alia. s. rationes hanc moralium actionum: repulam ire aeternat lege, sive ini divina

xesiuitate constituunt. Sed quidam nimium progrediuntur ,. in να eolligunt

255쪽

αοι Theologia Naturalis

actiones humanas non esse intrinsecus honestas aut turpes, & earum honestatem Stturpitudinem extrinseeus esse petendam ; atque ob hanc caussam carpunt comis munem Scholinteorum sententiam, qui hanc internam actionum moralium honestatem ae turpitudinem agnoverunt. Verum nee primi, nee tertii in hujus Ioel reconditiora satis penetrasse videntur. Nam pro certo & explorato tenenis dum est & Dei voluntatem esse hane moralium actionum regulam , adeout sine cognitione ejusdem nulla vera obligatio in hominibus esse queat, nee ideo ulla vera amo moralis; & humanas actiones esse intrinsecus & necessario aut honestas aut turpes,& auerum cum altero nequaquam pugnare. Primum

constat ex iis qua in superioribus disputata sunt, quorum summa in eo posita est, ut soli Deci tamquam vero Domino & stiperiori obedire teneamur, 3e

nostras voluntarias actiones ad ipsius voluntatis normam exigere, si eam nobis manifestam fecerit. Secundum autem ea eo , quod altera ex paνte liberae ho minum volacitates non exsistunt nisi ex hypothesi, quod Deus illas exstare libere voluerit, & ex altera quamvis divina voluntas circa res ereatas absolute

Iibera sit. tamen ex hypothesi quod homines tali cognitione talique libero

arbitrio danatos creare voluerit, necessario velle debet , ut quasdam actiones, quarum aliquas in antecessum commemoraVimu&, tamquam rationi consenta. neas exerceant ab aliquibus autem tamquam a ratione dissentaneis abstineant.

Quare voluntas Dei & libera est, quemadmodum est opus ad legem pro liberis hominum voluntatibus sanciendam ,& necessavia , quemadmodum necesse est ad eum finem ut ea lex sit naturalis , non positiva, & actiones illi eonvenientes snt natura sua 3c intrinsecus honestae, asilones ab illa abhorrentes fini simi. liter turpes & malae. libera absolute, quatenus Deus potuit creare 3c non cream tales homines, di ideo potuit absolute aut velle ut hanc legem observarent, ut ab hac voluntate abstinere; necessaria bypocte vice, quia si creare v luit , velle quoque debuit, ut ad alias actiones exercendas, ad alias vero omi tendas iua libertate uterentur. Ex quibus fit ut in actionibus tam lege naturali praeceptis aut prohibilis, tam lege positiva tota obligatio pendeat a divina libera voluntate, in qua utraque lex posita est, sed cum hoc diserimine, ut in lege naturali sit quidem eae voluntas absolute libem, non hypothetice, in positivae autem utraque libertate donata st. Ex his etiam fit, up actione aege positiva. pvohibitae, sol malae quia divina voluntate prohibitae, non prohibitae, quia malae, ut eius pomi in Adamo; actiones autem lege naturali sint malae & turpes ob utramque rationem, & quia dissentaneas k recta ratione, α

quia vetitae a Deo.

I . His tamen restagatue Buriam achius in excellenti libro inseripto Priae nem

contendit ex sola ratione, quae aliqua fieri praecipio aut prohibet, veram naso obligationem aliquid committendi aut omittendi, etiamsi nulla divinae volu tatis cognitio aut ratio haberetur, idque hac ratione suadere eonatur. Oblia gatio universa est aliqua libertatis restrictio , qua fit ut eum homo possit ali.

quas exercere actiones, aut omittere, debeat aliquas aut solum exercere, aut suum omittere . Est autem aequum & justum ut homo. ratione praeditus ra tionem. sequatur in suis. actionibus, sive ut eas exerceat', quas esse intrinsecus bonas & honestas ratio docet, eas autem omittat, quas este intrinsecus malas

dc turpes eadem ratio demonstrat. Sunt raro multae ex hujusmodi actioni,

256쪽

Pars Secunda. acy

bus, qine intrinsecus bonae & mala erinos untur sine ulla ad Deum relatione. Ergo constat quod ab homine propositum est. Verum ex iis, quae in anteces sum disputavimus, constat sine cognitione Dei aliqua fieri pinecipientis, aut prohibentis, idque pro' Tiris bonarum di malarum actionum premiis & poenis, unam euique restare suarum actionum regulata , quae a lege naturali nimium abhorret, consecutionem suae utilitatis silique eommodi & boni, & fugam sui mali & incommodi sime ullo ad alios homines respectu 22o. Cum vero lapissime aeeidat ut lex naturalis 'aecipiat aliqua praestari in aliorum auxialium , quae magno incommodo sunt, ali ua omitti ad evitandum aliorum malum , quae maxime utilia & eommoda iunt, sequitur hanc regulam , quae sublata Dei eognitione reflat in homine, idoneam non esse actionibus hominum dirigendis, 3c ideo verae de propriae obligationi inducendae. Qua de re audiamus Hei necium tom. I. Oper. kit. Genev. I7--, de Iure Naturae & Gentium cap. l. LIq. haec scribentem. PMius ergo iuris Mitvris ueri os meidami, qui in

ma alictorum contrariae sententiae difficultas prorsus labes fatur im Ao alteram difficultatem quod attinet, praeter ea, quae is stiperioribus disputata sunt, adverto Barbeyracum initio praefationis ad librum Pu flendorsit de Iure naturae 3: Gentium a se in gallicam linguam versum, S: Schwarzium ei tali libri pluribus locis 3e Elem. I. p. I. tit. I. Diste. s. g. ubi agit de principiis lumine naturae notis circa Deum dc beatitudinem taminis . pluribus

docere emoletiones de Deo, tamquam auctore rerum omnium atque Optimo ea. rumdem moderatore, ae justo b arum atque malarum actionum vindice, de qiae multis morulium actionum tum erga Deum , tum erga se ipsum, tum erga alios homines principiis esse adeo et aras 3c cuique de vulgo satis ratione reflexione utent, acquisitu siciles, ut nisi. quis se passionibus libens ae v lens abripi smat de obcaecari , non possit Ela attentione at aspectabilem hune mondum , & ad ea , quae in se ipsis animadvertere saei te potest easdem non compyrare, ideoque ignoranem excusatione digna , quaeque a Theologis dieitur in vincibilis, circa easdem dari non queat. Ex hac autem Dei & praceptorum moralium , qim Deus observari, vult se cognitione , quae in omnibus re ritur , fit, ud quisque pluries cogi olcat in transgressione legis naturalis etiam divi. nam ostendi voluntatem, atque idcirco verum eo iti, taceatum adversus eum, eui tamquam inflari di Superior, obediendi lege tenemur. Quamobrem etsi aliquando ulla veniat ut quis legem naturalem transiliens ad Deum 3c ad ipsius voluntatem reapse non, advertat, virtute tamen illam se violare noscat,& vero peccato se obstringariarp. Recta vero ratio, sive rectae rari iis praescriptio atque dictamen , ut Scholastici vocant, non est' ipsa lex, quae nos vere obligare possit, eoquod non est aliquid nostra, mente majus atque superius, cui ipsa obedire debeat ,.sed est medium quo Deus utitur ad' luam voluntatem hominibus declarandam. Quamquam ali, eam sufficere minime volun d, 3c ajunt in subsidium vocari oportere revelationem praecipuorum Philosophiae capitum , quorum eogniti rum Deus ipse per is cum Adamo communicavit, & Adamus ad omnes mundi rationes per suo; filios transfudit. Qua in sententiae fuit CL Ab. Potinus.

257쪽

laeum diJ satissime &i maxima eruditione persecutus est praeserti

in secunda, editione, quae post. ipsius uix adornata est, Iibri de Ium Diniri Naturalis Origine Brixiae I 76r. Quam sententiam alii .moderantur . dumajunt solam rationem idoneam non fuisse ad summas & praecipuas Philosophiae veritate4 detegendas, sed opus fuisse proxim. Dei reveIatione, quae quid seret pro vero t eodum determioaret; veritates puxeM a Deo. Proaune revelatas etiam naturali ratione posse ad evidentiam ostendi, Id quod tum a tremine rei ac merito negari potest cotem satis ad retundendos hinninum impio. tum cooatus, qui nisi iam haberi naturalem legem contendunt. vili iaci. Quo loco juvat aliquid animadvertere circa controversiam, quae duo a b hinc .nnis multas Veronae turbas civit Cum Doctor Frances rati, in Ver nensi Seminario P Lilosophia, i Prosesses doctas quasdam de Iure Naturali thesesan. 376o. edidisset,& publicae disputatiooi propoluisset, CL Antonius Μonta nari Comes ςpistolam adversus aliquas ex iplis conscripsit editam Veronae sino domine Typographi hoc titulta Letiera dei Ceute N. N. Parrietis Veronese ad Masreo mko. . Verana 2 -27 . Franciscatus svax theses erileste defendit libello inscripto Amitigia delle res, disese nes Ven. Seminario. di Veronaia Canno. I76O. pressa iasiosino. . ratione et cui Montanarus amo sequenti obiecit hunc alterum non minus eruditum, tu quo nomina ex prisnustur aurum . qui inter se digladiantur. Ri osta dei Conte ia tonia Montanari pologia λι μυ- Fig. D. Giinne Franceseati, o Fa disesa delia littera des Sim Conis NM. scrim a contra Ie Tin eisine uel Seminario di Verona inurno at Sisema dei Gius Na-1urale. In Veronae I 761. per Mareo Moroui .. In hac autem controversia , de qua ultro citioqiaς alia conscripta suerunt, si meum inter duos. eruditione & ct rina. prastantes viro iudicium interponere licet,. primum statuo Deum nomsolum esse. principium , ut abini, humani juris conni xivum ,. sed etiam hujusmodi, ut sine cognitione Dei aliqua sua voluntate praecipientix, aliqua vero prohibenris, premiis ad prima invitantis, poenis autem a. secundis dein terrentis, nullam Atheus suffcientem habere missit rationem .. qua se determinet ad omnia erga alios homines omia praestandae in. iis eventibus, in quibus ut eadem servet, sitam utilitatem postponere. debet, suisque vehementioribus.

appetitibu& adversari; ut f. . 22o. docuimus rationem autem: naturalem esse quidem. unum ex legis naturalis principiis, sed. non sola , . verum una. cum divina. voluntate , proptereaquod ad legem naturalem, duo requiri jam ollendimus & voluntatem supeHoris, cui obediendi lege teneamur, aliqua praecipienti S aut nanti L res,. quae- aut cum, ratione naturali.& naturai humana ita consentiant, aut ab eadem. ita dissentiant ,. ut Deus nequeat aut illa non praesipere, aud haec non, vetare . Quamobrem licet in . summa quaestione a. Montanam discedam, . tamen a jp. non sine ratione pag. 9.. Reisnsionis ab eo car- . Ei hanc Iegis. naturalis a Franciscato, traditam definitionem, non esse dictameminationis. naturalis, Ied ratio sale imperium Supremi Entis, quo iniis si subditos sui, in actimibus suis. regendis., ea de caussa, quod . haec definitio etiam in L gemi divinam positivam adamussimi quadraret: . cujus in locum. substituend. i. t. tera , quae &: praescripta naturalix rationis, & divinam voluntatem tur; cujusmodi, est ea quam, affert Scha urdius, supra cit t. lib. p. s. til. λ. i struc. a. h. 2. quae s. : ordinatio ditanae sapientiae, per dictameia 'Frizecessios, ia- t. ia Fati soli ἐπι pregi. m , qua: dirigitur ad sinem, Dum , se o

258쪽

regaria eonsequendum , m qua explicatula praesertim Meet ea ramtineri disseremtiam inter legem natura m , intemet positivam divinam, in eo maxime positam. quod primo actiones' praeceptis ruralis illis assimantihusnimperatas neeessariae sivit in finem, sequeiauini, non veto actiones' legis divituet pinati- ς deinde actiooes prima ime pro sitam sint ita. a ratione dissentaneae, veneque Deus Ilias permittere pint,iactiones vero secunda aptat pete: se sunt indifferentes. i . . it. Nee hula sententiae quod naturae J' ia Dei voluntate nobis ser rati nem declarata statuenda st , refragatur id quod Groti primum &i dei e Pine ortas minituunt, hominem .quidem non soliun ergat alios homines, v rum etiam erga se ipsum & erga Deum. quaedam ossicia prestare debere, sed primum tantummodo esse iubjectam scientiae legis natum materiam, suu dum autem & tertium ad Philost quam inralem & ad Naturalem Theolo. giam pertinere. Ex quo deinde colligunt opus non esse ut legis naturae ossiis cia a divina voluntate repetamus, sed satis esse eadem collisere ex alio rati nis lumine russiis noto principio, quemadmodum est illud socialitatis, sive naturalis & insui hominum ad vitam rin secietate degendam appetitus ex marigna hujus societatis necessitate & utilitate geniti, ex quo uno citati auctores omnia hominum aliorum erga alios ossicia detivant. Ad haec rectillenda nunc mitto, quae adversus Grotium 3c praesertim Thiri ossium & ms systema Iuris Naturae & Gentium ex ipsismet auctoribus Protestantibus, uti Leibnitio, inemem, Remmolabio Puta Orfit enucleatore attulit Schawraius in Pil . de origine Iuris Nat. & Gen. f. V. resp. f., itemquo Samuel Coccejus in dii. serti prooem. I. tom. v. operis Grotiani de Iur. 'Bel. &irici edit. Laus I 7sq. eap. a. sed . 3. & tandem Ηei eius tom. I. Operum ejusdem in octo tomis edit. Genem i744. in Elem. de Iur. Nati Sc Gent. cap. i. & rio me his litem non movere quod attinet ad primarium scientiae juris naturalis objectum, pr propterea uod cum haec res magna ex parte pendeat ex cujusque arbitrio, qui sibi pro nne primario hanc potius 3 rem, quam adiam, conteniolandam libere proisponit , 7 I. n. 2. Log. non negarim pine aliquos sibi m fine & objecto pia

mario solum ossicia hominum aliorum erga alios consideranda proponere, &hane considerationem scientiae legis naturalis nomine appellare; aliquos vero

pro arbitrio etiam in hanc eognitionem ossicia hominis visa Deum & et a seipsum incliniere. M vero quod cum Scia rito, Cocceio aliisque recentioris ribus qua Catholicis, qua Protestantibus, non assentior Gmtio & Pinendo fio, e est posse homines sine cognitione Dei, di ejus voluntatis aliquid praeis ripientis aut vetantis cognoscere aut in principio socialitatis aut in aliquo alio principio se lege teneri perustandi aliqua aliis hominibus ossicia, idque propter

rationes quas in antecessum proposui. Quamobrem etsi cum citatis auctoriis bus scientiam juris naturae iis limitibus coemeremus, non tamen sine criniatione Dei ejusque, liniatis hominum aliorum aerga saliua incia crinoscere.

xx. Quibus ita expositis ficile est resutare impia circa morales actiones systemata. Primum enim adversus Hob sium di alios patet quemlibet, antequam homines pacta & -ietates inirent, non habuisse liberam facultatem quidlibet agendi etiam contra cerems homines, dummodo ipsemet id esse sibi utile iudicaverit, & unam malae & injustae actionis, bonae de justa originem non suisse

259쪽

αM Theologia Naturalis

pacta & conventa , qiue inter eosdem intercesserunt. Quilibet enim naseliust. ea perfectissima ratione, quam *.aos. n.a. exposuimus,lubditus Deo,& idcircotlage tenetur ea ficiendi quae ipse vula, & ea omittendi. .e idem prohibet, non solum quod attinet ad ossicia αν Deum ergaque ieipsum, verum etiam quod ad ossicia erga alios homines, suntque plura, quati ita irationi Iconsent Bea sunt. plura quae ita disientium, ut neque Deus ipse a Primis praeeipie dis, a secundis autem vetandis possit abstinere n. I s. Nec alat Hobbesius h

minem ita natura comparatum esse, ut quemadmodum lapis ad ' centrum se

tur, ita is necessitate compellatur ad id i quod appareti iii, specie bohi an tendum ; ad id vero , quod sub specie mali, fugiendum , 'atque idcirco uita

utilitatem omnibus aliis posthabitis quaerat. Nam ex altera parte jam adve sis eumdem auctorem planum fecimus hominem, quamvis ad Donum in genere necessario seratur, tamen ita esse liberum, ut hoc potius particulare b um, quam aliud quodcumque, prose ui possit; & ex altera etiam docuimus tum duas esse in homine cognoscendi facultates, alteram partis inserioris , qua e gnoscit quid sit bonum aut malum , quatenus iucundam aut molestam sensaiationem vel imaginationem in anima excitat, alteram superioris, quae intellia git id quod sibi bonum aut malum est, quatenus anima facultate reflectendi &ideis universalibus res expendit; tum veram hominis utilitatem illam non esisse, quae ex fruitione bonorum brevis hujulce vitae, posthabitis divinae legia mandatis, percipi potest, sed illam , quae posita est in fugiendis alterius ima

mortalis vitae malis 3c in bonis ejusdem consequendis , quae post hane bresti amittendam vitam impiis & justis reservari dioiua Providentia in antecessiim ostendimus .& IV. Psych. Haec autem vera & aeternum duratura bona &mala quisque sibi animo proposita habens, coercere potest & illos animi ap. petitus quibus se abripi sentit ad hujus vitae bona utcumque sequenda etiam contemtis divinae liuis praeceptis , & se excitare ad eas actiones exercendas, quae quamquam suis appetitionibus suaeque praesenti utilitati adversari expina. tus, tamen animum intendens ad premia futura, cum sua vera utilitate esse conjunctas in cognitionem facillime potest venire . . iag. Sic eruto Hobbesiani systematis sundamento, alia quoque omnia eodem innixa labefactantur & corruunt. Et revera quis ajat iis naturalibus legibus obnoxium hominem a D. O. Μ eonditum fuisse, ut quisque adversus ali

hellum suscipere posset. & naturalis hominum status belli mutui Hret Non. ne potius dicendum est optimum & benignum Patrem talem hominibus dedis.se Imem, ut non selum se ipsos, verum etiam de alios sui similes diligerent, eosque sua indigentes ope juvarent Quod si ad haec infirmanda eum homine inducto a Dideroto num. 7. intem aret, quid aliis deberet, qui omnibus omnia permitteret, & nihil ab aliis postularet plura responderem. Primo eaim fieri potest ut aliquis in imminenti versetur vitae discrimine, ex quo illum ego facile & sine multo meo incommodo possim eripere; quo in eventu i metsi nihil ab aliis postularem, & vitam ab omnium hominum consuetudine& societate seju nrum degere vellem, ut contigit illi solitario ad cujus ins Iam appulit passa naufragium & ejus opem implorans puella , tamen divina

lege , quam in animo impressam sentio, euique me obtemperare debere e gnosco, tenerer ad auxilium eidem praestandum. Deinde me multa meis parentibus & educatoribus debere cognosco. Nam ut Iaceam de vita, quam 2b

260쪽

iisdem aerepi, ex lix, quae in Psychologia f. rao. n. s. disserui, Intelligo me sine

aliorum disciplina eonvenientem membrorum usum , habitum loquendi ad tam multa vitae commoda necessarium, & praesertim rationalis vitae exercitium

acquirere non potuisse. Si tot ab iisdem aecepi beneficia, quid ni debeam iisdem aliquid rependere, si opus habeant λ Si enim assentientibus Epicuro, Hobbesto, Μontaignio, aliisque non paucis, ex voluntario Sc explicito pacto inter homines inito quaedam oriuntur obligationes ad aliquas actiones praestanis das , ad aliquas vero omittendas ; ex implicito , quod Parentes Sc edueatores inter atque eductos istercessisse dicendum est, nulla ne obligatio in secundis orieturὶ Quid habet praecipui fidelitas ex pastis explicitis exsistens, ut homunes alios cum aliis obligare possit, quod non habeat fratitudo ex tot acceptis benefletis ducens originem λ Si horum principia consulamus Philolbphorum, una utilitatis ratio caussa fuit, quae ut nomines impulit ad pacta ineunda, ita enit ad eadem servanda ' ex quo sequitur ut si haec utilitas interdum cesset, etiam obligatio inde proiecta cessare debeat, cum uti nihil incipere debee

absque ratione, ita nihil fine illa permanere queat. Verum haee eadem utili. tas reperitur in rependendis benenciis, quae ab educatoribus accepimus , eo quod homines ad educationem aliorum alliciuntur, quam magno humani generis damno omitterent, si nihil sibi ab eductis pro tot exanthiatis laboribus deberi persuaderent. Sin autem ad nostra eaque vera principia animum attea..damus , ex divina lege non solum eruemus obligationem fidelitatis . sive seris vandi pacta , quae cum aliis inivimus, verum etiam gratitiidinis, sive remuisnerandi, quantum possumus, beneficia, quae a parentibus & altoribus accepimus.

Ergo ante omnia pacta obligationes aliorum erga alios exsistunt. Tum ante rerum divisionem, quo in statu omnia erant communia, fac me agrum occupata se a nemine praeoccupatum, eum ue meis laboribus excoluisse, alium autem posse suam sustentare vitam alterius agri adhuc vacui occupatione & eultur

quis sanae mentis negaverit ex illa naturali lege alieri ne fueris quia tibἱ non mis feri, consequens esse, ut alter non queat sine injuria me ex agro deturis hare , se laborum meorum fructus eripere Quod si multos in eadem regionesne ulla rerum divisione homines esse ponamus, nee in hujusmodi eventu naturalis eo m status erit mutui belli, propterea quod divina lege , qua quisque suam & aliorum visam conservare debet, quisque tenebitur ad aliquod eum aliis pactum ineundum, cujus virtute fiat , ut vel agris in communi relictis& omnium industria excultis fructus ad cujuslibet vitam sustinendam necessa. Hi dividantur, vel agris ipsis ante divisis quisque suum excolat, & ex ipsius fructibus vitam sustentet. Si vero divisioni non assentiantur, vel nemo suum eidem praebet assensum, vel aliqui tantum ; fi nemo, iust im bellum inde nequaquam orietur , eoquod si diuti divinae res gantur legi , quae commodam rerum

distributionem praeeipit; si aliqui tantum, alii divinae legi quantum in ipsis

est , obtemperantes justum adversus primos bellum ad eos cogendos suscipere possunt: sed illud non erit primus ille pacis status, quem naturae auctor ino- eer homines esse a principio voluit, sed solum secundus ex necessitate ad alio. xum vim propulsandam luscipiendus. 24. Quod vero n. s. deducit de imperante , qui soli Deo aliquid debeat, nillil civibus, nimium adversari mihi videtur iis, quae hi antecessum constituerat. Nam si omnes in ejusdem sententia sunt natura aequales, & pacta in-2'. IV. D d ter

SEARCH

MENU NAVIGATION